Gesta Danorum

Liber II

1. Hadingo filius Frotho succedit, cuius varii insignesque casus fuere. Pubertatis annos emensus iuvenilium praeferebat complementa virtutum. Quas ne desidiae corrumpendas praeberet, abstractum voluptatibus animum assidua armorum intentione torquebat. Qui cum, paterno thesauro bellicis operibus absumpto, stipendiorum facultatem, qua militem aleret, non haberet attentiusque necessarii usus subsidia circumspiceret, tali subeuntis indigenae carmine concitatur:

Insula non longe est praemollibus edita clivis,
collibus aera tegens et opimae conscia praedae.
Hic tenet eximium montis possessor acervum
implicitus gyris serpens crebrisque reflexus
orbibus et caudae sinuosa volumina ducens
multiplicesque agitans spiras virusque profundens.
Quem superare volens clipeo, quo convenit uti,
taurinas intende cutes corpusque bovinis
tergoribus tegito nec amaro nuda veneno
membra patere sinas; sanies, quod conspuit, urit.
Lingua trisulca micans patulo licet ore resultet
tristiaque horrifico minitetur vulnera rictu,
intrepidum mentis habitum retinere memento,
nec te permoveat spinosi dentis acumen,
nec rigor aut rapida iactatum fauce venenum.
Tela licet temnat vis squamea, ventre sub imo
esse locum scito, quo ferrum mergere fas est;
hunc mucrone petens medium rimaberis anguem.
Hinc montem securus adi pressoque ligone
perfossos scrutare cavos, mox aere crumenas
imbue completamque reduc ad litora puppim.

Credulus Frotho solitarius in insulam traicit, ne comitatior beluam adoriretur, quam athletas aggredi moris fuerat. Quae cum aquis pota specum repeteret, impactum Frothonis ferrum aspero cutis horrore contempsit. Sed et spicula, quae in eam coniecta fuerant, eluso mittentis conatu laesionis irrita resultabant. At ubi nil tergi duritia cessit, ventris curiosius adnotati mollities ferro patuit. Quae se morsu ulcisci cupiens clipeo dumtaxat spinosum oris acumen impegit. Crebris deinde linguam micatibus ducens vitam pariter ac virus efflavit.

Repertae pecuniae regem locupletem fecere, quibus instructus classe Curetum partibus admovetur. Quorum rex Dorno periculosi belli metu huiusmodi ad milites orationem habuisse fertur: ‘Externum, proceres, hostem et totius ferme Occidentis armis opibusque succinctum salutarem pugnae cunctationem sectantes inediae viribus obtinendum curemus. Internum hoc malum est. Difficillimum erit domesticum debellare periculum. Facile famelicis obviatur. Melius adversarium esurie quam armis tentabimus, nullum hosti inedia acrius iaculum adacturi. Edax virium pestis edendi penuria nutritur. Armorum opem alimentorum inopia subruit. Illa quiescentibus nobis tela contorqueat, illa pugnae ius officiumque suscipiat. Discriminis expertes discrimen licebit inferre. Exsangues absque sanguinis detrimento praestare poterimus. Inimicum otio superare fas est. Quis damnose quam tuto dimicare maluerit? Quis, cum impune certare liceat, poenam experiri contendat? Felicior armorum successus aderit, si praevia fames bellum committit. Hac primam confligendi copiam duce captemus. Castra nostra tumultus expertia maneant, illa nostri loco decernat; quae si victa cesserit, otium rumpendum est. Facile ab indefesso lassitudine concussus opprimitur. Adesa marcore dextera pigrior in arma perveniet. Lentiores ferro manus dabit, quem quispiam prius labor exhauserit. Praeceps victoria est, ubi tabe consumptus cum robusto congreditur. Taliter indemnes aliis damnorum auctores fore poterimus.’

His dictis quaecumque tutatu difficilia animadvertit, defensionis diffidentia populatus adeo hostilem saevitiam in vastanda patria praecucurrit, ut nihil, quod a supervenientibus occupari posset, intactum relinqueret. Maiorem deinde copiarum partem indubitatae firmitatis municipio complexus ab hoste se circumsederi permittit. Cuius Frotho oppugnandi diffidentia concitatus complures insolitae profunditatis fossas intra castra fieri latenterque per corbes humum egeri et in fluvium moenibus propinquum tacite disici iussit. Quem dolum crebro caespite fossis superaddito occultandum curavit, incautum hostem praecipitio consumpturus futurumque ratus, ut ignaros desidentis glaebae lapsus obrueret. Post haec simulato metu castra paulisper deserere coepit. Quibus imminentes oppidanos passimque elusis vestigiis in foveas provolutos ingestis desuper iaculis trucidavit.

Inde profectus in Trannonem Rutenae gentis tyrannum incidit; cuius maritimas copias speculaturus crebros clavos ex fustibus creat iisdemque carabum onerat. Quo hostilem noctu classem subiens imas navigiorum partes terebro sauciat. Quae ne repentinum undarum paterentur incursum, patentia foraminum loca provisis antea clavis obstruit terebrique damnum stipitibus pensat. At ubi foraminum copiam mergendae classi sufficere credidit, demptis obstaculis promptum aquis aditum patefecit hostilemque classem sua circumfundere properavit. Ancipiti periculo circumventi Ruteni, armis prius an undis resisterent, haesitabant. Naufragio pereunt, dum navigium ab hoste vindicare contendunt. Internum discrimen externo atrocius erat; dum foris ferrum stringunt, intus fluctibus cedunt. Bina simul in miseros pericula grassabantur. Incertum erat, celerius nando salus an dimicando peteretur. Medium pugnae certamen nova fati diremit occasio. Geminae mortes uno ferebantur incessu; duae leti viae socium egere periculum. Ambiguum erat, ferrum magis an fretum officeret. Gladios propulsantem tacitus fluctuum allapsus excepit; e contrario fluctibus obviantem obvius ensis implicuit. aquarum eluvies cruoris aspergine foedabatur.

Victis itaque Rutenis, patria Frothoni repetitur. Qui cum legatos in Rusciam exigendi tributi studio missos incolarum perfidia atroci mortis genere consumptos animadverteret, duplici iniuria permotus urbem Rotalam arta admodum obsidione persequitur. Qua ne fluvii interstitio prohibente tardius potiretur, universam aquae molem nova rivorum diversitate partitus ex ignotae profunditatis alveo meabilia vada perfecit nec ante destitit, quam rapidior vertex dividuo minoratus excursu languidiore undas lapsu ageret ac per exiles flexus vadosa paulatim constrictione raresceret. Ita amne domito oppidum naturae praesidio vacuum inoffensa militum irruptione prosternit. His gestis ad urbem paltiscam exercitum contulit. Quam viribus invictam ratus bellum fallacia mutavit. Siquidem paucis admodum consciis ignotae opacitatis latebras petivit exstinctumque se, quo minus hosti terroris afferret, vulgo nuntiari praecepit. Additae in fidem exsequiae tumulusque constructus. Sed et milites conscio fraudis maerore simulatum ducis obitum prosequuntur. Qua fama rex urbis Vespasius, perinde ac victoria potitus, tam languidam et remissam defensionem egit, ut hostibus irrumpendi potestate facta inter lusus ac otia necaretur.

Urbe capta, Frotho spe Orientis imperium complexus Andwani moenibus admovetur. Qui quondam succensae per Hadingum urbis admonitus cunctos eius penates domesticis avibus vacuefecit, quo minus similis iacturae periculo multaretur. Nec nova Frothoni calliditas defuit. Quippe permutata cum ancillulis veste peritam se pugnandi puellam simulat depositoque virili cultu femineum aemulatus transfugae titulo oppidum peti. Illic omnibus curiosius exploratis, postridie emisso comite exercitum muris affore iubet portasque sua pandendas opera pollicetur. Taliter elusis vigilibus, urbs somno sepulta diripitur, securitatis poenas interitu luens desidiaque sua quam hostium virtute miserior. Nihil enim in re militari perniciosius animadvertitur quam per otium metu vacuum solutis neglectisque rebus nimia fiduciae praesumptione torpescere.

Andwanus cum patriae res perditas eversasque conspiceret, regias opes navibus impositas, ut undas potius quam hostem ditaret, in altum demersit, quamquam satius fuerat adversariorum favorem pecuniae largitionibus occupare quam eius commodum mortalitatis usibus invidere. Post haec Frothone filiam in matrimonium per legatos poscente, cavendum respondit, ne rerum prosperitate corruptus victoriae successum in superbiam vertat, sed potius victis parcere et in deiectorum condicione pristinum fulgoris habitum venerari meminerit discatque in miserorum sorte praeteritam aestimare fortunam. Curandum itaque, ne, cuius affinitatem expetat, imperium rapiat et, quem nuptiis illustrare gestiat, obscuritatis sordibus respergat, matrimonii dignitatem avaritiae studio corrupturus. Cuius dicti comitate et victorem generum ascivit et regni libertatem obtinuit.

2. Interea Sueonum regis Hundingi coniunx Thorilda cum privignos suos Regnerum et Thoraldum, quorum infinito odio tenebatur, ut variis periculorum generibus implicaret, regio tandem pecori praefecisset, Hadingi filia Suanhuita, sororibus in famulitium sumptis, Suetiam petit, clarissimae indolis exitium muliebri ingenio praecursura. Cumque praedictos adolescentes nocturnis gregum excubiis occupatos diversi generis portentis circumfundi videret, sorores equis descendere cupientes tali poematis sono vetuit:

Monstra quidem video celerem raptantia saltum
corpora nocturnis praecipitare locis.
Bella gerit daemon, et iniquae dedita rixae
militat in mediis turba nefanda viis.
Effigie spectanda truci portenta feruntur,
haecque hominum nulli rura patere sinunt.
Agmina praecipiti per inane ruentia cursu
hac nos progressum sistere sede iubent;
flectere lora monent sacrisque absistere campis
arvaque nos prohibent ulteriora sequi.
Trux Lemurum chorus advehitur, praecepsque per auras
cursitat et vastos edit ad astra sonos.
Accedunt Fauni Satyris, Panumque caterva
Manibus admixta militat ore fero;
Silvanis coeunt Aquili, Larvaeque nocentes
cum Lamiis callem participare student.
Saltu librantur Furiae, glomerantur iisdem
Fanae, quas Simis Fantua iuncta premit.
Calcandus pediti trames terrore redundat,
tutius excelsi terga premantur equi.

Ad haec Regnerus servum regium se professus tam longinqui a domo excessus causam astruxit, quod, cum pastoralis operis gratia rus relegatus pecus, cui praeerat, amisisset, desperata recuperatione reditu abstinere quam ultionis poenam incurrere praeoptasset. Et ne fratris condicionem silentio praeteriret, tale dictis poema subiunxit:

Nos homines, non monstra puta, servosque manentes
per loca pascendos exagitasse greges.
At cum per teneros ageremus tempora lusus,
forte remota vagum cessit in arva pecus.
Cumque petita diu spes deforet inveniendi,
incessit miseris sollicitudo reis.
Cumque boum nusquam vestigia certa paterent,
obtinuit maestus sontia corda pavor.
Hinc est, quod virgae vulnus poenale verentes
duximus in proprios triste redire lares.
Credidimus, quam ferre manum poenamque subire,
tutius assuetis abstinuisse focis.
Sic poenam differre iuvat, reditumque perosis
hac dominum latebra fallere cura manet.
Hac ope neglecti pecoris vitabitur ultor,
solaque stat nostris haec fuga tuta viis.

Tunc Suanhuita speciosissimum lineamentorum eius habitum curiosiori contemplatione lustratum impensius admirata: ‘Regibus te’, inquit, ‘non servis editum praeradians luminum vibratus eloquitur. Forma prosapiam pandit, et in oculorum micatu naturae venustas elucet. Acritas visus ortus excellentiam praefert, nec humili loco natum liquet, quem certissima nobilitatis index pulchritudo commendat. Exterior pupillarum alacritas interni fulgoris genium confitetur. Facies fidem generi facit, et in luculentia vultus maiorum claritudo respicitur. Neque enim tam comis tamque ingenua species ab ignobili potuit auctore profundi. Sanguinis decus cognato frontem decore perfundit, et in oris speculo condicio nativa resultat. Minime ergo tam spectati caelaminis simulacrum obscurus opifex absolvit. Nunc itaque celerrima declinatione crebros viae excessus petentes monstrigenos vitate concursus, ne elegantissimorum corporum praeda sordidissimis pastum agminibus praebeatis.’

At Regnero maximus ob deformitatem cultus rubor incesserat, cuius unicum in obscuranda nobilitate remedium ducebat. Servitutem itaque non semper virilitate vacuam reperiri subiunxit; saepe enim sordido cultu robustam obtegi manum, fortemque dextram atra veste concludi interdum; itaque naturae vitium virtute redimi damnumque generis animi ingenuitate pensari. Se ergo, Thor deo excepto, nullam monstrigenae virtutis potentiam expavere, cuius virium magnitudini nihil humanarum divinarumve rerum digna possit aequalitate conferri. Sed neque larvas livido tantum squalore terribiles a masculis debere pectoribus formidari, quarum effigies adulterino distincta pallore momentaneum corporis habitum ab aeris teneritudine mutuari consueverit. Falli igitur Suanhuitam, quae solidum virorum robur muliebriter emollire viresque vinci insolitas effeminato pavore perfundere conetur.

Admirata iuvenis constantiam Suanhuita, ablegato nubilae inumbrationis vapore, praetentas ori tenebras suda perspicuitate discussit ensemque variis conflictibus opportunum se ei daturam pollicita miram virginei candoris speciem novo membrorum iubare praeferebat. Taliter accensi iuvenis connubium pacta prolato mucrone sic coepit:

In gladio, quo monstra tibi ferienda patebunt,
suscipe, rex, sponsae munera prima tuae.
Hoc dignum te rite proba, manus aemula ferri
gestamen studeat condecorare suum.
Ferrea vis tenerum mentis confortet acumen,
atque animus dextrae noverit esse comes.
Aequet onus lator, et ut ensi congruat actus,
accedat gravitas par in utroque tibi.
Framea quid prodest, ubi languet debile pectus,
et telum trepidae destituere manus?
Ferrum animo coeat, corpusque armetur utroque,
iungatur capulo consona dextra suo.
Haec celebres edunt pugnas, quia iuncta vigoris
plus retinere solent, dissociata minus.
Hinc tibi si volupe est belli clarescere palma,
consectare ausu, quod premis ipse manu.

Cumque multa ad hunc modum coaptato rhythmorum canore prompsisset, dimissis comitibus, adversum obscenissimas portentorum catervas noctem dimicando permensa, luce reddita varias larvarum formas et inusitata specierum figmenta passim arvis incidisse cognoscit, inter quas et ipsius Thorildae crebris offusa vulneribus effigies visebatur. Quas in struem congestas ingenti pyra accensa cremavit, ne taeter obscenorum cadaverum odor pestifera exhalatione diffusus propius accedentes corruptionis contagio sauciaret. Quo facto Regnero Suetiae regnum, sibi vero Regneri torum conciliavit. Qui licet tirocinium nuptiis auspicari deforme existimaret, servatae salutis suae respectu provocatus promissum beneficio exsolvit.

Inter haec Ubbo quidam, sororem Frothonis Ulvildam iam pridem matrimonio complexus, Daniae regnum, cuius procurationem perfunctorie gerebat, uxoris nobilitate fretus occupat. Quamobrem Frotho Orientis bella deserere coactus apud Suetiam cum Suanhuita sorore grave proelium facit. Quo afflictus, noctu conscensa cymba, per occultos navigationis anfractus perforandae hostium classis aditum quaerebat. Deprehensus a sorore rogatusque, cur tacito remigio varias meatuum ambages sequeretur, simili quaestionis modo percontantem absolvit. Nam Suanhuita quoque eodem noctis tempore solitariam navigationem ingressa ancipiti declinationis gyro multiplices sensim aditus recessusque captabat. Fratrem itaque dudum ab eo collatae sibi libertatis admonitum rogare coepit, ut, quam bellum Rutenicum petiturus arbitraria nubendi potestate donaverat, assumpto coniuge frui permittat ratumque post factum habeat, quod fieri ipse concesserit. Tam iustis precibus permotus Frotho pacem cum Regnero componit iniuriamque, quam ex sororis petulantia suscepisse videbatur, rogatui remisit. A quibus etiam manu, quantam per eos amiserat, donatus deforme vulnus specioso beneficio pensatum gaudebat.

Daniam ingressus capto perductoque ad se Ubboni ignovit veniamque quam poenam male merito rependere maluit, quod regnum potius uxoris impulsu quam propria cupiditate tentasse nec tam auctor iniuriae quam imitator fuisse videretur. Ulvildam eidem ademptam amico suo Scotto, qui et ipse Scottici nominis conditor fuit, nubere coegit, tori varietatem supplicii loco reputans. Cuius discessum regiis etiam vehiculis prosecutus iniuriam beneficio pensavit. Sororis siquidem naturam, non ingenium intuens suae potius famae quam illius nequitiae consulebat.

Quae fraternis meritis nihil ex consueti odii pertinacia remittens novi mariti animum occidendi Frothonis occupandique Danorum imperii consilio fatigabat. Segniter enim deserere solet animus, quicquid solido fuerit amore complexus, neque fluidis annis inolitum continuo crimen elabitur. Primaevam quippe mentem posterior imitatur affectio, nec cito vitiorum vestigia pereunt, quae tenera moribus aetas impresserit. Cum vacuas mariti aures haberet, insidias a fratre in virum convertit, mercede conductis, qui iugulum dormientis confoderent. Qua de re Scottus per pedissequam certior factus nocte, qua caedis ministerium circa se peragendum acceperat, lecto loricatus incessit. Rogatus ab Ulvilda, quid ita assuetae quietis usum ferreo cultu mutasset, sic ad praesens sibi collibitum retulit. Cum somno offusus putaretur, irrumpentes insidiarum ministros lecto delapsus obtruncat. Quo evenit, ut Ulvildam insidiis fratri nectendis abstraheret et aliis uxorum perfidiam cavendi documentum praeberet.

3. Quae dum geruntur, adoriendae bello Fresiae Frothoni consilium incidit, claritatem Orientis devictione quaesitam Occidentis oculis infundere avido. Oceanum petenti prima adversum Withonem Fresorum piratam congressio fuit, in qua, sociis primos hostium impetus solo clipeorum obiectu patienter excipere iussis, non ante missilibus utendum edixit, quam penitus hostilium iaculorum imbrem exhaustum adverterent. Quae tanto a Fresis avidius emissa, quanto a Danis tolerabilius excepta, Withone Frothonis patientiam a pacis cupiditate profectam existimante. Oritur ingens classicum, et immenso pila stridore dissultant. Cum nullum incautis iaculum superesset, Danorum telis offusi vincuntur. Fuga litus amplexi inter flexuosos fossarum ambitus obtruncantur. Rhenum deinde classe rimatus extremis Germaniae partibus manus iniecit. Repetito Oceano Fresorum classem vadosis inflictam vertibus adortus caede naufragium cumulavit.

Nec tantas hostium acies obtrivisse contentus Britanniam tentat. Cuius rege devicto, Melbrictum Scotticae regionis praefectum aggreditur. Cui cum bellum illaturus Britannorum regem imminere ex speculatore cognosset tergoque simul ac pectori consulere nequiret, militibus ad contionem vocatis deserenda vehicula, abiciendam supellectilem aurumque, quod ab iis gestaretur, passim per arva disiciendum edixit, affirmans solam in opum effusione opem restare nec aliud conclusis subsidium superesse quam hostem ab armis in avaritiam pellicere. Libenter praedam apud exteros quaesitam supremae necessitati impendi debere; fore enim, ut hostes non minore aviditate collectam abicerent quam repertam corriperent, oneri potius quam usui futuram.

Tunc Thorkillus, avaritia ante alios insignis ceterisque elogio praestans, capite galea nudato, clipeo innixus: ‘Movet’, inquit, ‘rex, plerosque tuae praeceptionis austeritas, qui magni aestimant, quod sanguine pepererunt. Aegre proicitur, quod maximo constat periculo quaesitum. Inviti deserunt, quod vitae discrimine emerunt. Extremae enim dementiae est virili animo ac manu parta muliebriter spernere opesque hosti insperatas afferre. Quid deformius quam belli fortunam praedae, quam gerimus, contemptu praecurrere certumque et praesens bonum dubii mali metu relinquere? Nondum Scottos aspeximus et arvum auro spargemus? Quales in proelio existimandi sunt, quos bellum petentes sola bellorum enervat opinio? An, qui hosti formidolosi fuimus, ridiculi erimus claritatemque contemptu mutabimus? Mirabitur Britannus ab iis se victum, quos solo vinci timore conspexerit. Illorum metu prememur, quibus metum priores ingessimus? Quorum praesentiam contempsimus, absentiam metuemus? Quando opes probitate mercabimur, quas timore iactamus? Pecunias, pro quibus pugnavimus, pugnam vitando temnemus? Quos paupertati subicere debuimus, divitiis imbuemus? Spolia fortiter cepimus; molliter iaciemus? Quid turpius a nobis committi poterit quam aurum erogare, quibus ferrum infligere debemus? Pavor numquam eximat, quod virtus peperit. Quod bello quaesivimus, bello linquendum est. Tanti praeda veneat, quanti empta est; ferro pretium ponderetur. Praestat speciosa defungi morte quam lucis aviditate vilescere. A vita parvulo temporis momento deserimur; pudor etiam fatum insequitur. Huic accedit, quod iactantes aurum hostis hoc avidius insequetur, quo maiore metu urgeri crediderit. Praeterea neutra nobis fortuna auri odium facit. Victores namque aere, quod gestamus, ovabimus, victi sepulturae praemio relinquemus.’ Haec senior.

At milites regis potius quam sodalis consilium intuentes prioremque exhortationem posterae praeferentes, quod cuique opum erat, certatim loculis egerunt. Mannos quoque variae supellectilis gerulos oneribus absolvunt sicque, vacuefactis crumenis, armis habilius accinguntur. Quibus progressis, succedentes Britanni in patentem late praedam dissiliunt. Quos rex circa pecuniae raptum avidius aequo occupatos conspiciens cavere iubet, ne destinatas proelio manus opum onere fatigent, scientes triumphum ante carpendum quam censum. Proinde, auro spreto, auri dominos insequantur nec aeris, sed victoriae fulgorem mirentur, meminerintque satius trophaeum pensare quam quaestum. Potiorem esse metallo virtutem, si rite amborum habitum metiantur. Hoc namque exteriorem ornatum conciliari, illam interno externoque cultui pretium afferre. Quamobrem remotos a pecuniae contemplatione oculos habeant abstractumque avaritia animum belli studiis impendant. Praeterea noverint praedam ab hostibus de industria reiectam aurumque insidiis potius quam usui seminatum. Sed et simplicem argenti nitorem latentis hami fraude implicitum teneri. Neque enim facile fugisse existimandum, qui fortem Britannorum gentem fugae prior adegerit. Ceterum nihil indignius opibus esse, quae raptorem captivant, dum ditare creduntur. Siquidem Danos, quibus opes obtulisse videantur, ferro caedeque multandos duxisse. Itaque si sparsa rapiant, eo hostem instruere viderentur. Si enim aeris in medio positi specie tangerentur, non solum id, sed et, si quid iis propriae pecuniae superesset, amitterent. Quid enim colligere prodesset, quae protinus erogare cogantur? Sin pecuniae prosterni renuerint, hostem haud dubie prostraturos. Potius itaque virtute arduos quam cupiditate pronos exsistere debere nec occiduos in avaritiam animos, sed erectos in gloriam habendos esse; armis, non auro certandum fore.

Finiente rege, eques Britannicus cunctis onustum auro gremium ostendens: ‘Colliguntur,’ inquit, ‘rex, ex oratione tua gemini rerum affectus, unus timoris, alter malevolentiae testis, cum et opibus propter hostem uti prohibeas, nosque egenos tibi quam locupletes militare satius ducas. Quid hac deformius voluntate? Quid exhortatione stolidius? Domesticas hic gazas agnoscimus, agnitas tollere dubitabimus? Quod armis repetere pergebamus, quod sanguine recuperare contendimus, ultro restitutum vitabimus? Propria vindicare cunctabimur? Uter timidior est, qui parta fundit, an qui fusa legere pertimescit? En, quod necessitas ademit, casus reddidit. Non hostium, sed nostra haec spolia sunt; non attulit aurum Britanniae Danus, sed abstulit. Quae subacti invitique perdidimus, gratis redeuntia fugiemus? Nefas est tantum fortunae beneficium indignanter excipere. Quid enim vesanius quam opes in propatulo constitutas despicere, conclusas ac vetitas affectare? Ante oculos collocata fastidio dabimus, fugientia captaturi? In medio positis abstinebimus, longinqua atque extera petituri? Quando peregrina praedabimur, si propria refutamus? Numquam deos tam infestos experiar, ut sinum paterna avitaque pecunia refertum tam iusto onere vacuefacere compellar. Novi Danorum luxum; numquam plena meri vasa liquissent, ni timor aufugere compulisset. Facilius vitam deseruissent quam vinum. Communis hic nobis affectio est, hac illis imagine respondemus. Esto, fugam finxerint; ante tamen in Scottos incident, quam regredi queant. Numquam porcis proculcandum aut beluis hoc aurum rure squalebit, humano melius usui serviturum. Praeterea si exercitus, a quo victi sumus, spolia rapimus, fortunam in nosmet victoris transferimus. Quod enim certius victoriae praesagium accipi possit, quam pugnam praeda praecurrere castraque ab hostibus deserta ante proelium capere? Satius est metu vicisse quam ferro.’

Finierat vix eques, et ecce omnium effusae in praedam manus nitida passim aera carpsere. Mirareris illic obscenae aviditatis ingenium, speculari posses immoderatum cupiditatis exemplum. Videres cum gramine pariter aurum convelli, intestinum discidium nasci, immemores hostium cives ferro decernere, familiaritatis iura, societatis respectum neglegi, avaritiam omnes, amicitias neminem intueri.

Interea Frotho silvam, quae Scottiam Britanniamque secernit, vasto itinere permensus arma milites capere iubet. Cuius aciem speculati Scotti, cum sibi levia tantum pila suppetere, Danos vero praestantiori armaturae genere cultos conspicerent, pugnam fuga praeveniunt. Quos Frotho Britannicae effusionis metu modicum insecutus Ulvildae virum Scottum cum ingenti exercitu obvium recepit, quem e remotissimis Scottiae finibus auxilii Danis ferendi cupido perduxerat. Per hunc, Scottorum insectatione relicta, cursum in Britanniam reflectere iussus praedam, quam vafre reiecerat, acriter recuperavit. Igitur quo aequiore animo opes deseruit, hoc facilius recepit. Paenituit tunc oneris Britannos, sanguine poenas avaritiae dantes. Piguit inexpletae aviditati brachia porrexisse. Puduit minus regiae exhortationi quam propriae indulsisse cupiditati.

Post haec celeberrimum insulae oppidum Lundoniam petit. Cuius murorum firmatate expugnationis facultatem negante, mortis simulatione facta vires ab astutia mutuatus est. Siquidem praefectus Lundoniae Dalemannus, cum falsum de eius obitu nuntium accepisset, receptis in deditionem Danis ducem ex indigenis offert. Quem ut ex magno acervo legerent, oppidum intrare permisit. Quibus electionis diligentiam simulantibus, nocturnis insidiis circumventus opprimitur.

4. His gestis, regem in patriam regressum Scato quidam convivio excipit, bellicis eius laboribus voluptatis licentiam permixturus. Apud quem Frotho, dum regio more stratis auro pulvinaribus accubaret, per Hundingum quendam ad dimicandum provocatus, quamquam convivalibus mentem gaudiis impendisset, plus pugnae propinquitate quam epularum praesentia delectatus duello cenam, victoria duellum absolvit. In quo dubiae salutis vulnere suscepto, rursum Haquini pugilis adhortatione perstrictus provocantis nece ultionem irritatae quietis exegit. Duos ex cubiculariis palam insidiarum convictos ingentibus saxis affixos pelago obruit, ponderosum animi crimen adnexa corporibus mole multando.

Ferunt quidam Ulvildam tunc ei insecabilem ferro vestem donasse, qua circumamictus nullo telorum acumine laederetur. Nec praetereundum Frothonem contusis commolitisque auri fragminibus cibos respergere solitum, quibus adversum familiares veneficorum insidias uteretur.

Hic dum regnerum Suetiae regem falso proditionis insimulatum bello lacessit, non telorum vi, sed armorum pondere et corporis aestu strangulatus interiit, Haldano, Roe et Scato filiis relictis.

5. His virtute paribus aequa regnandi incessit aviditas. Imperii sui cuique cura exstitit, fraternus nullum respectus astrinxit. Quem enim nimia sui caritas ceperit, aliena deserit, nec sibi quisquam ambitiose atque aliis amice consulere potest. Horum maximus Haldanus, Roe et Scato fratribus interfectis, naturam scelere polluit, regnum parricidio carpsit et, ne ullum crudelitatis exemplum omitteret, comprehensos eorum fautores prius vinculorum poena coercuit, mox suspendio consumpsit. Cuius ex eo maxime fortuna admirabilis fuit, quod, licet omnia temporum momenta ad exercenda atrocitatis officia contulisset, senectute vitam, non ferro finierit.

Huius filii Roe et Helgo fuere. A Roe Roskildia condita memoratur, quam postmodum Sueno furcatae barbae cognomento clarus civibus auxit, amplitudine propagavit. Hic brevi angustoque corpore fuit, Helgonem habitus procerior cepit. Qui, diviso cum fratre regno, maris possessionem sortitus regem Sclaviae Scalcum maritimis copiis lacessitum oppressit. Quam cum in provinciam redegisset, varios pelagi recessus vago navigationis genere perlustrabat. Hic licet ferocioris ingenii esset, luxuria tamen saevitiam aequabat. Adeo siquidem proiectus in Venerem exstitit, ut ambiguae existimationis esset, tyrannide magis an libidine arserit. Apud insulam Thoro virgine Thora stuprum pati coacta, filiam suscepit, cui postmodum Ursae vocabulum aptavit.

Hundingum Saxoniae regis Syrici filium apud Stadium oppidum proelio vicit eundemque ex provocatione adortus duello prostravit. Ob quod Hundingi interemptor vocatus victoriae decus cognomine usurpavit. Iutiae Saxonibus ereptae ius procurationemque Hesce, Eyr et Ler ducibus commisit. Apud Saxoniam ingenui ac liberti necem pari summa rependendam constituit, perinde ac liquido constare volens, quod cunctas Theutonum familias aequa servitus teneret omniumque corrupta libertas parem condicionis ignominiam redoleret.

Cum ad insulam Thoro piraticam reflexisset, Thora, necdum amissae virginitatis maerore deposito, turpi commento nefariam stupri ultionem excogitavit. Siquidem filiam nubilis aetatis de industria litori immissam concubitu patrem maculare praecepit. Qui licet insidiosae voluptatis illecebris corpus dedisset, animi tamen integritatem exuisse credendus non est, cum ei promptissimam erroris excusationem ignorantiae beneficium afferret. O stolidam matrem, quae filiae pudicitiam, ut suam ulcisceretur, exsulare permisit nec sanguinis sui castitatem curavit, dummodo incesti efficeret reum, per quem prior ipsa perdiderit caelibatum! Atrocem feminae mentem, quae veluti secundam sui corruptionem in poenam corruptoris expendit, cum hoc ipso potius iniuriam augere quam extenuare videretur! Quippe quo se ultionem assequi credidit, culpam astruxit et, dum noxam detrahere gestit, nefas adiecit, subolis suae novercam agendo, cuius, ut propriam expiaret infamiam, flagitio non pepercit. Nec dubium eandem refertum impudentia animum gessisse, cuius tantus a pudore excessus erat, ut iniuriae solacium filiae probro petere non erubesceret. Magnum, sed uno expiabile scelus, quod concubitus noxam fausta proles detersit neque opinione tristius quam fructu iucundius fuit. Siquidem genitus ex Ursa Rolpho ortus sui infamiam conspicuis probitatis operibus redemit, quorum eximium fulgorem omnis aevi memoria specioso laudum praeconio celebrat. Fit enim, ut laetis lugubria finiantur et in speciosos exitus turpiter auspicata concedant. Igitur ut flagitiosus, ita felix patris error exstitit, quem tanta luce mirificus postmodum filius expiavit.

Interea Regnero apud Suetiam defuncto, coniunx eius Suanhuita parvo post et ipsa morbo ex maestitia contracto decedit, fato virum insecuta, a quo vita distrahi passa non fuerat. Fieri namque solet, ut quidam ob eximiam caritatem, quam vivis impenderant, etiam vita excedentes comitari contendant. His filius Hothbrodus succedit, qui proferendi imperii studio Orienti bellum intulit ac post immensam populorum cladem athislum et Hotherum filios procreavit. Iisdem Gevarum quendam egregiis sibi meritis devinctum paedagogum ascivit. Nec Orientis victoria contentus Daniam petit eiusque regem Roe tribus proeliis provocatum occidit.

His cognitis, Helgo filium Rolvonem Lethrica arce conclusit, heredis saluti consulturus, utcumque suam fortuna tractasset. Deinde praesides ab Hothbrodo immissos, ut externo patriam dominio liberaret, missis per oppida satellitibus caede subegit. Ipsum quoque Hothbrodum cum omnibus copiis navali pugna delevit nec solum fratris, sed etiam patriae iniuriam plenis ultionis armis pensavit. Quo evenit, ut, cui nuper ob Hundingi caedem agnomen incesserat, nunc Hothbrodi strages cognomentum inferret.

Praeterea Sueones, perinde ac parum proeliis afflictos, abiectissimae condicionis instituto multavit, lege sanciens, ne cuiuspiam eorum iuxta legitimarum compositionum formulam laesio sarciretur. His gestis, ob superioris flagitii ruborem patriam penatesque perosus, repetito Oriente, decedit. Opinantur quidam, quod exprobratae sibi turpitudinis anxius super destrictum gladium incumbendo voluntaria se morte consumpserit.

6. Huic filius Rolvo succedit, vir corporis animique dotibus venustus, qui staturae magnitudinem pari virtutis habitu commendaret. Cuius temporibus cum Danorum imperio Suetia subiaceret, Athislus Hothbrodi filius, liberandae patriae ratione callidius quaesita, matrem Rolvonis Ursam coniugio sibi sociandam curavit, intercedente connubii affinitate efficaciores privigno monitus super tributi laxatione daturus. Nec fortunam votis adversam habuit. Hic a puero liberalitatis odio imbutus adeo pecuniae tenax exstitit, ut munificum haberi infamiae loco duceret. Quem cum Ursa tantis avaritiae sordibus offusum videret ideoque eo carere cuperet, insidiis agendum rata mira artis superficie fraudis formulam texit. Impietatis quippe simulationem amplexa maritum capessendae libertatis admonitum novarum rerum exhortatione sollicitat filiumque maximis muneribus promissis Suetiam arcessiri curat. Ita namque se votis maxime potituram credebat, si filio aurum vitrici nacto regias opes fugiendo convellere virumque non tantum toro, sed etiam pecunia fraudare potuisset. Neque enim avaritiam ullo melius quam opum subtractione multandam putabat.

Cuius doli profunditas, ab intimis astutiae modis profecta, haud facile ex hoc discerni poterat, quod permutandi tori studium affectatae libertatis imagine colorabat. Caecam viri mentem, qui matrem adversum filii caput exarsisse putavit nec suam potius strui perniciem intellexit! Stolidum mariti sensum, qui pervicacem uxoris industriam non advertit transferendi connubii copiam filialis odii specie molientem! Cum enim nulla muliebribus animis fiducia debeatur, is tanto stolidiorem feminae fidem detulit, quanto facilius eam sibi fidam, filio insidiosam putavit.

Igitur promissorum magnitudine excitus Rolvo, cum Athisli forte penates ingressus ob absentiae diuturnitatem convictusque desuetudinem parum a matre cognosceretur, leniendae famis subsidium per iocum petere coepit. Qua prandium a rege poscendum hortante, laceram vestis suae partem exserens operam consuentis exposcit. Cum obseratas matris aures haberet: ‘Difficile’, inquit, ‘veram ac solidam amicitiam reperiri, cum filio mater epulum, fratri soror suendi obsequium neget.’ Ita, matris errore multato, magnum eidem negatae humanitatis ruborem iniecit.

Quem cum Athislus inter epulas matri discubitu iunctum aspiceret, utrumque lasciviae increpans impudicum fratris sororisque consessum asseruit. Cui Rolvo honestum in filio maternae caritatis amplexum respondit, lacessitae integritatis defensionem ab artissimo naturae vinculo mutuatus. Idem percontantibus convivis, quod fortitudinis genus ceteris anteferret, patientiam nominavit. Interrogatus ab iisdem Athislus, cui potissimum virtuti votorum suorum studium obligasset, liberalitatis sibi professionem aptavit. Exiguntur igitur hinc animositatis, inde munificentiae facta, priorque Rolvo virtutis experimentum edere iubetur.

Qui cum igni applicaretur, parmulam parti, qua acrius urgebatur, obiecit alteroque laterum defenso reliquum munimento vacuum unico patientiae duramento firmavit. Magnam viri sollertiam, leniendi ardoris praesidium a clipeo mutuantis, ut inde exposito flammis corpori propugnaret, unde eidem inter stridentia quandoque tela consuluisset. AEstus tamen telis acrior, cum vallatam clipeo partem expugnare non posset, defectum munimine latus invasit. Quem pedissequa, quae forte propter focum astabat, intolerabili costarum ardore torreri conspiciens, egesta dolio clepsydra, fuso flammam humore sopivit mediasque incendii poenas tempestivo liquoris beneficio repressit. Rolvo patientiae consummatione laudatur. Post haec Athisli munera requiruntur. Ferunt illum, collatis in privignum opibus, ad ultimum ingentis ponderis torquem, quo donum cumulatius redderet, expendisse.

Igitur Ursa tertio convivii die edendae fraudis copiam aucupata, suspicato nil tale coniuge, regia pecunia vehiculis imposita, propriis se penatibus furtivo subduxit egressu sublustrique nocte fugam cum filio consecuta discedit. Insequentis se viri metu percita per summam ulterioris fugae diffidentiam comites abiciendae pecuniae iussu sollicitat, vita vel opibus carituros affirmans; unicum salutis compendium in aeris abiectione repositum, nec fugae subsidium nisi rerum damno carpendum. Eodem itaque exemplo utendum, quo sibi Frothonem apud Britannos consuluisse proditum erat. Adiecit etiam non magno constare, si propria Suetis resumenda deponerent, dum inde sibi fugae profectus, unde iis insecutionis defectus accederet, magisque aliena restitui quam sua deseri viderentur.

Nec mora, quo fuga celerius carperetur, reginae iussa complentur. Aurum crumenis egeritur, opes hostium raptui relinquuntur. Sunt qui asserant Ursam, retentis pecuniis, aes auro oblitum fugae suae vestigiis instravisse. Credi namque poterat feminam ingentia molitam facinora metallum quoque iactui destinatum inani fulgore pinxisse, verarum opum pretia mendacis auri iubare simulantem. Videns igitur Athislus donatum Rolvoni torquem inter alia auri insignia relictum, intimum avaritiae suae pignus curiosius contemplatus, ut praedam exciperet, affixis humo genibus cupiditati maiestatem inclinare sustinuit. Quem Rolvo tollendae pecuniae gratia pronum demissumque conspiciens propriis prostratum muneribus risit, perinde ac cupide repetentem quod callide tribuisset. Contentis praeda Suetis, ocius ad naves se recipit fugamque vehementi remorum conatu captavit.

Ferunt autem illum, quicquid praestare posceretur, primae supplicationi prompta liberalitate tribuere solitum nec umquam ad secundam petentis vocem distulisse rogatum. Siquidem precum iterationem munificentiae velocitate praecurrere quam beneficium tarditate notare maluit. Quae res ei maximam athletarum frequentiam conciliavit. Plerumque enim virtus aut praemiis pascitur aut laudibus incitatur.

Per idem tempus Agnerus quidam Ingelli filius sororem Rolvonis, Rutam nomine, matrimonio ducturus ingenti convivio nuptias instruit. In quo cum pugiles omni petulantiae genere debacchantes in Hialtonem quendam nodosa passim ossa conicerent, accidit, ut eius consessor, Biarco nomine, iacientis errore vehementem capite ictum exciperet. Qui dolore pariter ac ludibrio lacessitus, osse invicem in iacientem remisso, frontem eius in occiput reflexit idemque loco frontis intorsit, transversum hominis animum vultus obliquitate multando. Ea res contumeliosam ioci insolentiam temperavit pugilesque regia abire coegit.

Qua convivii iniuria permotus sponsus ferro cum Biarcone decernere statuit, violatae hilaritatis ultionem duelli nomine quaesiturus. In cuius ingressu utri prior feriendi copia deberetur, diutule certatum est. Non enim antiquitus in edendis agonibus crebrae ictuum vicissitudines petebantur, sed erat cum intervallo temporis etiam feriendi distincta successio, rarisque sed atrocibus plagis certamina gerebantur, ut gloria potius percussionum magnitudini quam numero deferretur. Praelato ob generis dignitatem Agnero, tanta vi ictum ab eo editum constat, ut prima cassidis parte conscissa supremam capitis cuticulam vulneraret ferrumque mediis galeae interclusum foraminibus dimitteret. Tunc Biarco mutuo percussurus, quo plenius ferrum libraret, pedem trunco adnixus medium Agneri corpus praestantis acuminis mucrone transegit. Sunt qui asserant, morientem Agnerum, soluto in risum ore, per summam doloris dissimulationem spiritum reddidisse.

Cuius ultionem pugiles avidius expetentes simili per Biarconem exitio multati sunt. Utebatur quippe praestantis acuminis inusitataeque longitudinis gladio, quem Lovi vocabat. Talibus operum meritis exsultanti novam de se silvestris fera victoriam praebuit. Ursum quippe eximiae magnitudinis obvium sibi inter dumeta factum iaculo confecit comitemque suum Hialtonem, quo viribus maior evaderet, applicato ore egestum beluae cruorem haurire iussit. Creditum namque erat hoc potionis genere corporei roboris incrementa praestari. His facinorum virtutibus clarissimas optimatum familiaritates adeptus etiam regi percarus evasit, sororem eius Rutam uxorem ascivit victique sponsam victoriae praemium habuit. Ab Athislo lacessiti Rolvonis ultionem armis exegit eumque victum bello prostravit. Tunc Rolvo magni acuminis iuvenem, Hiarwarthum nomine, sorore Sculda sibi in matrimonium data annuoque vectigali imposito, Suetiae praefectum constituit, libertatis iacturam affinitatis beneficio leniturus.

Hoc loci quiddam memoratu iucundum operi inseratur. Adolescens quidam, Wiggo nomine, corpoream Rolvonis magnitudinem attentiori contemplatione scrutatus ingentique eiusdem admiratione captus percontari per ludibrium coepit, quisnam esset iste Krake, quem tanto staturae fastigio prodiga rerum natura ditasset, faceto cavillationis genere inusitatum proceritatis habitum prosecutus. Dicitur enim lingua Danica Krake truncus, cuius semicaesis ramis fastigia conscenduntur, ita ut pes praecisorum stipitum obsequio perinde ac scalae beneficio nixus sensimque ad superiora provectus petitae celsitudinis compendium assequatur. Quem vocis iactum Rolvo perinde ac inclitum sibi cognomen amplexus urbanitatem dicti ingentis armillae dono prosequitur. Qua Wiggo dexteram excultam extollens, laeva per pudoris simulationem post tergum reflexa, ridiculum corporis incessum praebuit, praefatus exiguo laetari munere, quem sors diutinae tenuisset inopiae. Rogatus, cur ita se gereret, inopem ornamenti manum nulloque cultus beneficio gloriantem ad aspectum reliquae verecundo paupertatis rubore perfundi dicebat. Cuius dicti calliditate consentaneum priori munus obtinuit. Siquidem Rolvo manum, quae ab ipso occultabatur, exemplo reliquae in medium accersendam curavit. Nec Wiggoni rependendi beneficii cura defuit. Siquidem artissima voti nuncupatione pollicitus est, si Rolvonem ferro perire contingeret, ultionem se ab eius interfectoribus exacturum. Nec praetereundum, quod olim ingressuri curiam proceres famulatus sui principia alicuius magnae rei voto principibus obligare solebant, virtute tirocinium auspicantes.

7. Interea Sculda tributariae solutionis pudore permota, diris animum commentis applicans, maritum, exprobrata condicionis deformitate, propulsandae servitutis monitu concitatum atque ad insidias Rolvoni nectendas perductum atrocissimis novarum rerum consiliis imbuit, plus unumquemque libertati quam necessitudini debere testata. Igitur crebras armorum massas diversi generis tegminibus obvolutas tributi more per Hiarwarthum in daniam perferri iubet, occidendi noctu regis materiam praebituras. Refertis itaque falsa vectigalium mole navigiis, Lethram pergitur, quod oppidum a Rolvone constructum eximiisque regni opibus illustratum ceteris confinium provinciarum urbibus regiae fundationis et sedis auctoritate praestabat.

Rex adventum Hiarwarthi convivalis impensae deliciis prosecutus ingenti se potione proluerat, hospitibus praeter morem ebrietatis intemperantiam formidantibus. Ceteris igitur altiorem carpentibus somnum, Sueones, quibus scelesti libido propositi communem quietis usum ademerat, cubiculis furtim delabi coepere. Aperitur illico telorum occlusa congeries, et sua sibi quisque tacitus arma connectit. Deinde regiam petunt irruptisque penetralibus in dormientium corpora ferrum destringunt. Experrecti complures, quibus non minus subitae cladis horror quam somni stupor incesserat, dubio nisu discrimini restitere, socii an hostes occurrerent, noctis errore incertum reddente.

Eiusdem forte silentio noctis Hialto, qui inter regios proceres spectatae probitatis merito praeeminebat, rus egressus scorti se complexibus dederat. Hic cum obortum pugnae fragorem stupida procul aure sensisset, fortitudinem luxuriae praetulit maluitque funestum Martis discrimen appetere quam blandis Veneris illecebris indulgere. Quanta hunc militem regis caritate flagrasse putemus, qui, cum ignorantiae simulatione excusationem absentiae praestare posset, salutem suam manifesto periculo obicere quam voluptati servare satius existimavit? Discedentem pelex percontari coepit, si ipso careat, cuius aetatis viro nubere debeat. Quam Hialto perinde ac secretius allocuturus propius accedere iussam, indignatus amoris sibi successorem requiri, praeciso naso deformem reddidit erubescendoque vulnere libidinosae percontationis dictum multavit, mentis lasciviam oris iactura temperandam existimans. Quo facto, liberum quaesitae rei iudicium a se ei relinqui dixit. Post haec repetito ocius oppido, confertissimis se globis immergit adversasque acies mutua vulnerum inflictione prosternit. Cumque dormientis adhuc Biarconis cubiculum praeteriret, expergisci iussum tali voce compellat:

Ocius evigilet, quisquis se regis amicum
aut meritis probat aut sola pietate fatetur.
Discutiant somnum proceres; stupor improbus absit;
incaleant animi vigiles; sua dextera quemque
aut famae dabit aut probro perfundet inerti;
noxque haec aut finis erit aut vindicta malorum.
Non ego virgineos iubeo cognoscere ludos
nec teneras tractare genas aut dulcia nuptis
oscula conferre et tenues astringere mammas,
non liquidum captare merum tenerumve fricare
femen et in niveos oculum iactare lacertos.
Evoco vos ad amara magis certamina Martis.
Bello opus est nec amore levi, nihil hic quoque facti
mollities enervis habet; res proelia poscit.
Quisquis amicitiam regis colit, arma capessat.
Pensandis animis belli promptissima lanx est.
Ergo viris timidum nihil aut leve fortibus insit,
destituatque animos armis cessura voluptas.
In pretio iam fama manet, laudis sibi quisque
arbiter esse potest propriaque nitescere dextra.
Instructum luxu nihil adsit; plena rigoris
omnia praesentem discant exsolvere cladem.
Non debet laudis titulos aut praemia captans
ignavo torpere metu, sed fortibus ire
obvius et gelidum non expallescere ferrum.

Ad hanc vocem expergefactus Biarco cubicularium suum Scalcum ocius excitatum hoc alloquitur modo:

Surge puer crebroque ignem spiramine pasce;
verre larem ligno et tenues dispelle favillas.
Scintillas extunde focis ignisque iacentes
erige relliquias et opertas elice flammas.
Languentem compelle larem producere lumen,
arenti rutilas accendens stipite prunas.
Proderit admota digitos extendere flamma.
Quippe calere manu debet, qui curat amicum,
et nocui penitus livoris pellere frigus.

Rursum Hialto:

Dulce est nos domino percepta rependere dona.
En virtus sua quemque monet meritum bene regem
rite sequi dignaque ducem gravitate tueri,
acceptare enses famaeque impendere ferrum.
Enses Theutonici, galeae armillaeque nitentes,
loricae talo immissae, quas contulit olim
Rolvo suis, memores acuant in proelia mentes.
Res petit et par est, quaecumque per otia summa
nacti pace sumus, belli dicione mereri,
nec laetos cursus maestis praeponere rebus
aut duris semper casus praeferre secundos.
Mente pari proceres sortem capiamus utramque,
nec mores fortuna regat, quia condecet aeque
delicias ac dura pati, vultuque sub illo
ducamus tristes, quo dulces hausimus annos.

Omnia, quae poti temulento prompsimus ore,
fortibus edamus animis et vota sequamur
per summum iurata Iovem superosque potentes.
Danorum primus herus est meus, adsit eidem,
ut probus est quisque; procul hinc, procul este fugaces!
Forti opus est stabilique viro, non terga ferente
in dubium bellive truces metuente paratus.
Maxima saepe duci virtus ex milite pendet:
tanto etenim princeps aciem securior intrat,
quanto illum melius procerum stipaverit agmen.
Arripiat digitis pugnacibus arma satelles,
iniciens dextram capulo clipeumque retentans,
inque hostes ruat et nullos expalleat ictus.
Nemo se retro feriendum praebeat hosti,
nemo enses tergo excipiat; pugnacia semper
pectora vulneribus pateant. Certamina prima
fronte gerunt aquilae et rapidis se rictibus urgent
anteriore loco; species vos alitis aequet,
adverso nullam metuentes corpore plagam.

Ecce furens aequoque sui fidentior hostis,
ferro artus faciemque aurata casside tectus
in medios fertur cuneos, ceu vincere certus
intimidusque fugae et nullo superabilis ausu.
Suetica, me miserum, Danos fiducia spernit.
Ecce truces oculis Gothi visuque feroces
cristatis galeis hastisque sonantibus instant;
in nostro validam peragentes sanguine cladem
destringunt gladios et acutas cote bipennes.
Quid te, Hiarwarthe, loquar? quem Sculda nocente replevit
consilio tantaque dedit crudescere culpa?
Quid te, infande, canam, nostri discriminis auctor,
proditor eximii regis, quem saeva libido
imperii tentare nefas furiisque citatum
coniugis aeternam pepulit praetendere noxam?
Quis te error factum Danis dominoque nocentem
praecipitavit in hoc foedum scelus? unde subibat
impietas tanto fraudis constructa paratu?
Quid moror? Extremam iam degustavimus escam.
Rex perit, et miseram sors ultima corripit urbem.
Illuxit suprema dies, nisi forte quis adsit
tam mollis, quod se plagis praebere timescat,
aut imbellis ita, ut domini non audeat ultor
esse sui dignosque animo proscribat honores.

Tu quoque consurgens niveum caput exsere, Ruta,
et latebris egressa tuis in proelia prodi.
Caedes te foris acta vocat; iam curia bellis
concutitur, diroque strepunt certamine portae.
Loricas lacerat ferrum, dirumpitur hamus
nexilis, et crebro cedunt praecordia telo.
Iam clipeum regis vastae minuere secures,
iam longi resonant enses, crepitatque bipennis
humanis impacta humeris et pectora findens.
Quid pavitant animi? quid hebescit languidus ensis?
Porta vacat nostris, externo plena tumultu.

Cumque Hialto, magna admodum strage edita, proelium cruentasset, tertio tabernaculum Biarconis offendebat, quem metus causa avidum quietis ratus tali ignaviae exprobratione pertentat:

Ut quid abes, Biarco? num te sopor occupat altus?
Quid tibi, quaeso, morae est? Aut exi aut igne premeris.
Elige quod praestat! eia! concurrite mecum!

Igne ursos arcere licet; penetralia flammis
spargamus, primosque petant incendia postes.
Excipiat torrem thalamus, tectique ruina
fomentum flammis et alendo praebeat igni.
Fundere damnatis fas est incendia portis.

At nos, qui regem voto meliore veremur,
iungamus cuneos stabiles tutisque phalangem
ordinibus mensi, qua rex praecepit, eamus,
qui natum Boki Roricum stravit avari
implicuitque virum leto virtute carentem.
Ille quidem praestans opibus habituque fruendi
pauper erat, probitate minus quam fenore pollens;
aurum militia potius ratus, omnia lucro
posthabuit, laudisque carens congessit acervos
aeris et ingenuis uti contempsit amicis.
Cumque lacessitus Rolvonis classe fuisset,
egestum cistis aurum deferre ministros
iussit et in primas urbis diffundere portas,
dona magis quam bella parans, quia militis expers
munere, non armis, tentandum credidit hostem,
tamquam opibus solis bellum gesturus et usu
rerum, non hominum Martem producere posset.
Ergo graves loculos et ditia claustra resolvit,
armillas teretes et onustas protulit arcas,
exitii fomenta sui, ditissimus aeris,
bella toris inops hostique adimenda relinquens
pignora, quae patriis praebere pepercit amicis.
Annellos ultro metuens dare, maxima nolens
pondera fudit opum, veteris populator acervi.
Rex tamen hunc prudens oblataque munera sprevit,
rem pariter vitamque adimens, nec profuit hosti
census iners, quam longo avidus cumulaverat aevo.
Hunc pius invasit Rolvo summasque perempti
cepit opes, inter dignos partitus amicos,
quicquid avara manus tantis congesserat annis,
irrumpensque opulenta magis quam fortia castra
praebuit eximiam sociis sine sanguine praedam.

Cui nil tam pulchrum fuit, ut non funderet illud,
aut carum, quod non sociis daret, aera favillis
assimulans famaque annos, non fenore mensus.
Unde liquet, regem claro iam funere functum
praeclaros egisse dies, speciosaque fati
tempora praeteritos decorasse viriliter annos.
Nam virtute ardens, dum viveret, omnia vicit,
egregio dignas sortitus corpore vires.
Tam praeceps in bella fuit, quam concitus amnis
in mare decurrit, pugnamque capessere promptus,
ut cervus rapidum bifido pede tendere cursum.

Ecce per infusas humana tabe lacunas
caesorum excussi dentes rapiente cruoris
profluvio loti scabris limantur arenis.
Splendescunt limo allisi, lacerataque torrens
sanguinis ossa vehit truncosque superfluit artus.
Danicus undescit sanguis, stagnatque cruenta
latius eluvies, et corpora sparsa revolvit
elisus venis vapidum spumantibus amnis.
Impiger invehitur Danis Hiarwarthus, amator
Martis, et extenta pugnantes provocat hasta.
Attamen hic inter discrimina fataque belli
Frothonis video laetum arridere nepotem,
qui Furivallinos auro conseverat agros.

Nos quoque laetitiae species extollat honesta
morte secuturos generosi fata parentis.
Voce ergo simus alacres ausuque vigentes.
Namque metum par est animosis spernere dictis
et memorabilibus letum consciscere factis.
Deserat os animumque timor; fateamur utroque
intrepidos nisus, nec nos nota iudicet ulla
parte aliqua signum dubii praestare timoris.
Librentur stricto meritorum pondera ferro.
Gloria defunctos sequitur, putrique favillae
fama superstes erit, nec in ullum decidet aevum,
quod perfecta suo patravit tempore virtus.
Quid clausis agitur foribus? quid pessula valvas
iuncta seris cohibent? Etenim iam tertia te vox,
Biarco, ciet clausoque iubet procedere tecto.

Contra quae Biarco:

Quid me Rolvonis generum, quid, bellice Hialto,
tanta voce cies? Etenim qui magna profatur
grandiloquisque alios verbis invitat ad arma,
audere et dicta factis aequare tenetur,
ut vocem fateatur opus. Sed desine, donec
armer et horrendo belli praecingar amictu.
Iamque ensem lateri iungo, iam corpore primum
lorica galeaque tegor, dum tempora cassis
excipit et rigido conduntur pectora ferro.
Nemo magis clausis refugit penetralibus uri
cumque sua rogus esse domo. Licet insula memet
ediderit strictaeque habeam natalia terrae,
bissenas regi debebo rependere gentes,
quas titulis dedit ille meis. Attendite, fortes!
Nemo lorica se vestiat interituri
corporis; extremum perstringat nexile ferrum;
in tergum redeant clipei, pugnemus apertis
pectoribus, totosque auro densate lacertos:
armillas dextrae excipiant, quo fortius ictus
collibrare queant et amarum figere vulnus.

Nemo pedem referat! certatim quisque subire
hostiles studeat gladios hastasque minaces,
ut carum ulciscamur herum. Super omnia felix,
qui tanto sceleri vindictam impendere possit
et fraudum iusto punire piacula ferro.

Ecce mihi videor cervum penetrasse ferocem
Theutonico certe, qui Snyrtir dicitur, ense,
a quo belligeri cepi cognomen, ut Agner
Ingelli natum fudi retulique trophaeum.
Ille meo capiti impactum perfregit Hochingum,
elisum morsu gladium, maiora daturus
vulnera, si melius ferri viguisset acumen.
Cui contra laevam lateris cum parte sinistri
dissecui, dextrumque petens labensque sub artus
incidit in medias ferrum penetrabile costas.
Hercule nemo illo visus mihi fortior umquam:
semivigil subsedit enim cubitoque reclinis
ridendo excepit letum mortemque cachinno
sprevit et Elysium gaudens successit in orbem.
Magna viri virtus, qui risu calluit uno
supremam celare necem summumque dolorem
corporis ac mentis laeto compescere vultu!

Nunc quoque cuiusdam praeclaro stemmate nati
vitales fibras ferro rimabar eodem
et ferrum penitus intra praecordia mersi.
Filius hic regis et avito sanguine lucens
indole clarus erat tenerisque nitentior annis.
Non illi hamatum poterat prodesse metallum,
non ensis, non umbo teres: tam vivida ferri
vis erat, obiectis tardari nescia rebus.

Ergo duces ubi sunt Gothorum militiaeque
Hiarwarthi? Veniant et vires sanguine pensent!
Qui iaciunt, qui tela rotant, nisi regibus orti?
Surgit ab ingenuis bellum; clarissima Martem
stemmata conficiunt, nec enim vulgaribus ausis
res agitur, quam sola ducum discrimina tentant.
Illustres obeunt proceres. En, maxime Rolvo,
magnates cecidere tui, pia stemmata cessant.
Non humile obscurumve genus, non funera plebis
Pluto rapit vilesque animas, sed fata potentum
implicat et claris complet Phlegethonta figuris.

Non memini certamen agi, quo promptius esset
alternare enses partirique ictibus ictus.
Dans unum tres accipio; sic mutua Gothi
vulnera compensant, sic dextra potentior hostis
vindicat acceptam cumulato fenore poenam.
Quamquam adeo solus multorum funere leto
corpora tradiderim pugnans, ut imagine collis
editus e truncis excresceret artubus agger,
et speciem tumuli congesta cadavera ferrent.
At quid agit, qui me nuper prodire iubebat,
eximia se laude probans aliosque superba
voce terens et amara serens opprobria, tamquam
uno bissenas complexus corpore vitas?

Ad haec Hialto:

Quamquam subsidio tenui fruere, haud procul absum;
hac quoque, qua stamus, opus est ope, nec magis usquam
vis aut lecta manus promptorum in bella virorum
exigitur. Iam durae acies et spicula scutum
frustatim secuere meum partesque minutim
avulsas absumpsit edax per proelia ferrum.
Prima sibi testis res est, seque ipsa fatetur;
fama oculo cedit, visusque fidelior aure est.
Rupti etenim clipei retinacula sola supersunt,
sectus et in gyro remanet mihi pervicus umbo.
At nunc, Biarco, viges, quamquam cunctantior aequo
exstiteris, damnumque morae probitate repensas?

At Biarco:

Carpere me necdum probrisque lacessere cessas?
Multa moras afferre solent. Iamque obvius ensis
cunctandi mihi causa fuit, quem Sueticus hostis
in mea praevalido contorsit pectora nisu.
Nec parce gladium capuli moderator adegit:
nam quantum in nudo vel inermi corpore fas est,
egit in armato; sic duri tegmina ferri
ut molles traiecit aquas, nec opis mihi quicquam
aspera loricae poterat committere moles.

At nunc, ille ubi sit, qui vulgo dicitur Othin
armipotens, uno semper contentus ocello,
dic mihi, Ruta, precor, usquam si conspicis illum.

Ad haec Ruta:

Adde oculum propius et nostras perspice chelas,
ante sacraturus victrici lumina signo,
si vis praesentem tuto cognoscere Martem.

Tum Biarco:

Si potero horrendum Friggae spectare maritum,
quantumcumque albo clipeo sit tectus et altum
flectat equum, Lethra nequaquam sospes abibit;
fas est belligerum bello prosternere divum.

At nunc, bellice Hialto, extremis viribus usos
ante oculos regis clades speciosa cadentes
excipiat. Dum vita manet, studeamus honeste
posse mori clarumque manu decerpere funus.
Ad caput exstincti moriar ducis obrutus, at tu
eiusdem pedibus moriendo allabere pronus,
ut videat, quisquis congesta cadavera lustrat,
qualiter acceptum domino pensarimus aurum.
Praeda erimus corvis aquilisque rapacibus esca,
vesceturque vorax nostri dape corporis ales.
Sic belli intrepidos proceres occumbere par est,
illustrem socio complexos funere regem.

8. Hanc maxime exhortationum seriem idcirco metrica ratione compegerim, quod earundem sententiarum intellectus Danici cuiusdam carminis compendio digestus a compluribus antiquitatis peritis memoriter usurpatur.

Contigit autem potitis victoria Gothis omne Rolvonis agmen occumbere neminemque excepto Wiggone ex tanta iuventute residuum fore. Tantum enim excellentissimis regis meritis ea pugna a militibus tributum est, ut ipsius caedes omnibus oppetendae mortis cupiditatem ingeneraret, eique morte iungi vita iucundius duceretur.

Laetus Hiarwarthus, prandendi gratia positis mensis, convivium pugnae succedere iubet, victoriam epulis prosecuturus. Quibus oneratus magnae sibi admirationi esse dixit, quod ex tanta Rolvonis militia nemo, qui saluti fuga aut captione consuleret, repertus fuisset. Unde liquidum fuisse, quanto fidei studio regis sui caritatem coluerint, cui superstites esse passi non fuerint. Fortunam quoque, quod sibi ne unius quidem eorum obsequium superesse permiserit, causabatur, quam libentissime se talium virorum famulatu usurum testatus.

Oblato Wiggone perinde ac munere gratulatus, an sibi militare vellet, perquirit. Annuenti destrictum gladium offert. Ille cuspidem refutans capulum petit, hunc morem Rolvoni in porrigendo militibus ense exstitisse praefatus. Olim namque se regum clientelae daturi tacto gladii capulo obsequium polliceri solebant. Quo pacto Wiggo capulum complexus cuspidem per Hiarwarthum agit, ultionis compos, cuius Rolvoni ministerium pollicitus fuerat. Quo facto ovans irruentibus in se Hiarwarthi militibus cupidius corpus obtulit, plus voluptatis se ex tyranni nece quam amaritudinis ex propria sentire vociferans. Ita convivio in exsequias verso, victoriae gaudium funeris luctus insequitur. Clarum ac semper memorabilem virum, qui voto fortiter expleto mortem sponte complexus suo ministerio mensas tyranni sanguine maculavit. Neque enim occidentium manus vivax animi virtus expavit, cum prius a se loca, quibus rolvo assueverat, interfectoris eius cruore respersa cognosceret.

Eadem itaque dies Hiarwarthi regnum finivit ac peperit. Fraudulenter enim quaesitae res eadem sorte defluunt, qua petuntur, nullusque diuturnus est fructus, qui scelere ac perfidia partus fuerit. Quo evenit, ut Sueones paulo ante Daniae potitores ne suae quidem salutis potentes exsisterent. Protinus enim a Syalandensibus deleti laesis Rolvonis manibus iusta exsolvere piacula. Adeo plerumque fortunae saevitia ulciscitur, quod dolo ac fallacia patratur.

Copyright © Tim Stridmann