Gesta Danorum

Praefatio

1. Cum ceterae nationes rerum suarum titulis gloriari voluptatemque ex maiorum recordatione percipere soleant, Danorum maximus pontifex Absalon patriam nostram, cuius illustrandae maxima semper cupiditate flagrabat, eo claritatis et monumenti genere fraudari non passus, mihi, comitum suorum extremo, ceteris operam abnuentibus, res Danicas in historiam conferendi negotium intorsit inopemque sensum maius viribus opus ingredi crebrae exhortationis imperio compulit. Quis enim res Daniae gestas litteris prosequeretur? quae nuper publicis initiata sacris, ut religionis, ita Latinae quoque vocis aliena torpebat. At ubi cum sacrorum ritu Latialis etiam facultas accessit, segnities par imperitiae fuit, nec desidiae minora quam antea penuriae vitia exstitere. Quo evenit, ut parvitas mea, quamvis se praedictae moli imparem animadverteret, supra vires niti quam iubenti resistere praeoptaret, ne finitimis factorum traditione gaudentibus huius gentis opinio potius vetustatis obliviis respersa quam litterarum monumentis praedita videretur. Igitur oneri cunctis praeteriti aevi scriptoribus inexperto rudes laboris humeros subicere coactus imperiumque neglegere veritus audacius quam efficacius parui, quam ingenii mei imbecillitas fiduciam negabat, ab hortatoris amplitudine mutuatus.

Cuius fatis coepti mei metam praecurrentibus, te potissimum, Andrea, penes quem saluberrimus suffragiorum consensus honoris huius successionem sacrorumque summam esse voluit, materiae ducem auctoremque deposco, obtrectationis livorem, qui maxime conspicuis rebus insultat, tanti cognitoris praesidio frustraturus; cuius fertilissimum scientiae pectus ac venerabilium doctrinarum abundantia instructum veluti quoddam caelestium opum sacrarium existimandum est. Tu Galliam Italiamque cum Britannia percipiendae litterarum disciplinae colligendaeque earum copiae gratia perscrutatus post diutinam peregrinationem splendidissimum externae scholae regimen apprehendisti tantumque eius columen evasisti, ut potius magisterio ornamentum dare quam ab ipso recipere videreris. Hinc ob insignium culmen meritaque virtutum regius epistolaris effectus officium mediocritatis liminibus contentum tantis industriae operibus exornasti, ut idem postmodum amplissimae dignitatis viris ad eum quem geris honorem translatus beneficii nomine expetendum relinqueres. Quamobrem Scaniam tripudio dissultare compertum est, quod pontificem potius a finitimis mutuata sit quam ex indigenis legerit; quippe quae laudabiliter delectum egit, iucunditatem ex suffragio suo meruit. Itaque cum genere, litteris ingenioque niteas ac plebem fecundissimis doctrinae stipendiis regas, maximum tibi gregis amorem conciliasti susceptique ministerii partes gloriosae exsecutionis fiducia ad laudis cumulum perduxisti. Et ne rerum dominium possessione usurpare videreris, amplissimum patrimonium sacris aedibus religiosae liberalitatis testamento legasti obsitasque curis opes decenter abicere quam earum aviditate et pondere implicari maluisti. Tu item mirificum reverendorum dogmatum opus complexus privatisque curis publicae religionis officia anteponere avidus pertinentium ad eam rerum solutionem abnuentes salutarium consiliorum doctrina debitis sacrorum obsequiis adegisti veteremque divinarum aedium iniuriam religioso lucri beneficio rependisti. Praeterea lascivioris vitae studiosos intemperantiaeque plus aequo viribus indulgentes saluberrimae exhortationis perseverantia ac splendidissimis frugalitatis exemplis ad honestiorem mentis habitum ab enervi mollitudine revocatos dictisne an factis magis instruxeris, dubium reliquisti. Ita quod tuorum nulli praedecessorum obtinere tributum est, solis prudentiae monitis impetrasti.

Nec ignotum volo, Danorum antiquiores conspicuis fortitudinis operibus editis gloriae aemulatione suffusos Romani stili imitatione non solum rerum a se magnifice gestarum titulos exquisito contextus genere veluti poetico quodam opere perstrinxisse, verum etiam maiorum acta patrii sermonis carminibus vulgata linguae suae litteris saxis ac rupibus insculpenda curasse. Quorum vestigiis ceu quibusdam antiquitatis voluminibus inhaerens tenoremque veris translationis passibus aemulatus metra metris reddenda curavi, quibus scribendorum series subnixa non tam recenter conflata quam antiquitus edita cognoscatur, quia praesens opus non nugacem sermonis luculentiam, sed fidelem vetustatis notitiam pollicetur. Quantum porro ingenii illius homines historiarum edituros putemus, si scribendi sitim Latinitatis peritia pavissent, quibus tametsi Romanae vocis notitia abesset, tanta tradendae rerum suarum memoriae cupido incessit, ut voluminum loco vastas moles amplecterentur, codicum usum a cautibus mutuantes?

Nec Tylensium industria silentio oblitteranda: qui cum ob nativam soli sterilitatem luxuriae nutrimentis carentes officia continuae sobrietatis exerceant omniaque vitae momenta ad excolendam alienorum operum notitiam conferre soleant, inopiam ingenio pensant. Cunctarum quippe nationum res gestas cognosse memoriaeque mandare voluptatis loco reputant, non minoris gloriae iudicantes alienas virtutes disserere quam proprias exhibere. Quorum thesauros historicarum rerum pignoribus refertos curiosius consulens, haud parvam praesentis operis partem ex eorum relationis imitatione contexui, nec arbitros habere contempsi, quos tanta vetustatis peritia callere cognovi.

Nec minus Absalonis asserta sectando, quae vel ipse gessit vel ab aliis gesta perdidicit, docili animo stiloque complecti curae habui, venerandae eius narrationis documentum perinde ac divinum aliquod magisterium amplexatus.

Te ergo, salutaris princeps ac parens noster, cuius illustrissimam a priscis temporibus prosapiam dicturus sum, clarissima lux patriae, Waldemare, dubium laboris huius progressum favore prosequi rogo: quia propositi pondere constrictus vereor, ne magis imperitiae meae habitum ingeniique debilitatem patefaciam quam tuam, sicut par est, originem repraesentem. Siquidem praeter paternae hereditatis amplitudinem conspicua regni incrementa finitimorum oppressione sortitus Albiaeque reciprocos fluctus propagatae dominationis labore complexus, haud mediocre claritatis momentum celeberrimis laudis tuae titulis adiecisti. Ita antecessorum famam atque opinionem operum magnitudine supergressus, ne Romani quidem imperii partes armis intentatas liquisti. Cumque fortitudine et liberalitate instructissimus habearis, plusne hostes bellis terreas an cives humanitate demulceas, ambiguum reddidisti. Tuus quoque fulgentissimus avus publicae religionis titulis consecratus immeritaeque mortis beneficio immortalitatis gloriam consecutus nunc sanctitatis fulgore perstringit, quos olim victoriis acquisivit. Ex cuius sanctissimis vulneribus plus virtutis quam cruoris effluxit. Ceterum prisco atque hereditario obsequendi iure saltem ingenii viribus tibi militare constitui, cuius clarissimi patris castrensem militiam parens avusque meus fidissimis bellici laboris operibus coluisse noscuntur. Tuo igitur ductu respectuque subnixus, quo cetera liquidius exsequar, initium a patriae nostrae situ descriptuque petere statui, speciosius singula perstricturus, si narrationis procursus competentia rebus loca permetiens ab eorum positione dicendorum inchoamenta deduxerit.

2. Huius itaque regionis extima partim soli alterius confinio limitantur, partim propinqui maris fluctibus includuntur. Interna vero circumfusus ambit Oceanus, qui sinuosis interstitiorum anfractibus nunc in angustias freti contractioris evadens, nunc in latitudinem sinu diffusiore procurrens complures insulas creat. Quo fit, ut Dania mediis pelagi fluctibus intercisa paucas solidi continuique tractus partes habeat, quas tanta undarum interruptio pro varia freti reflexioris obliquitate discriminat. Ex his Iutia granditatis inchoamentique ratione Danici regni principium tenet, quae sicut positione prior ita situ porrectior Theutoniae finibus admovetur. A cuius complexu fluminis Eydori interrivatione discreta cum aliquanto latitudinis excremento septentrionem versus in Norici freti litus excurrit. In hac sinus, qui Lymicus appellatur, ita piscibus frequens exsistit, ut non minus alimentorum indigenis quam ager omnis exsolvere videatur.

Huic etiam Fresia minor adiacet, quae a Iutiae prominentia subsidentium camporum ac gremii devexioris inclinata recessu maximos frugum proventus beneficio Oceani inundantis assequitur. Cuius refluxionis vis plus utilitatis an periculi incolis afferat, ambiguum exstat. Siquidem tempestatis magnitudine perruptis aestuariis, quibus apud eos maritimi fluctus intercipi solent, tanta arvis undarum moles incedere consuevit, ut interdum non solum agrorum culta, verum etiam homines cum penatibus obruat.

Post Iutiam insula ad orientem versus Fionia reperitur, quam a continenti angusti admodum aequoris interiectus abrumpit. Haec sicut ab occasu Iutiam, ita ab ortu Sialandiam prospectat, conspicua necessariarum rerum ubertate laudandam. Quae insula amoenitate cunctas nostrae regionis provincias antecedens medium Daniae locum obtinere putatur, ab extimae remotionis limite pari spatiorum intercapedine disparata.

Ab huius ortivo latere occasivum Scaniae media pelagi dissicit interruptio, opimam praedae magnitudinem quotannis piscantium retibus adigere soliti. Tanta siquidem sinus omnis piscium frequentia repleri consuevit, ut interdum impacta navigia vix remigii conamen eripiat nec iam praeda artis instrumento, sed simplici manus officio capiatur.

Ceterum Hallandia ac Blekingia ab integritate Scaniae ceu rami duplices ex unius arboris stipite promeantes Gothiae Norvagiaeque longae declinationis spatiis diversisque recessuum interstitiis adnectuntur. Verum apud Blekingiam apta meantibus rupes mirandis litterarum notis interstincta conspicitur. Siquidem a meridiano mari in deserta Werundiae petrosa porrigitur semita, quam binae lineae exiguo discretae spatio protractis in longum ductibus amplectuntur; inter quas medio loco planum factis ad legendum figuris undiquesecus exaratum ostenditur. Quod licet adeo situ inaequale exsistat, ut modo montium alta proscindat, modo vallium ima praetereat, eodem tamen tenore litterarum vestigia servare dignoscitur. Quarum significationem rex Waldemarus, sacri Kanuti fausta proles, admirationis causa cognoscere cupiens, misit, qui rupem permeantes patentium illic characterum seriem curiosiori indagatione colligerent ac postmodum virgulis quibusdam sub iisdem formarum apicibus adnotarent. Qui ideo nihil ex iis interpretamenti comprehendere potuerunt, quod ipsa caelaturae concavitas, partim caeno interlita, partim commeantium adesa vestigiis, figuratae protractionis speciem obtrito calle confuderat. Unde conspicuum est etiam petrinae soliditatis rimas diutino madore complutas aut sordium colluvione aut irrigua nimborum instillatione concrescere.

At quoniam regio haec Suetiam Norvagiamque tam vocis quam situs affinitate complectitur, earum quoque, sicut et Daniae, partes ac climata memorabo. Quae provinciae septentrionali polo subiectae Bootemque et Arcton respicientes ipsum frigentis zonae parallelum ultima sui porrectione contingunt; post quas humanis sedibus locum inusitata algoris saevitia non relinquit. Ex quibus Norvagia saxei situs deformitatem naturae sortita discrimine rupibus infecunda ac scopulis undiquesecus obsita glaebarum vastitate tristes locorum salebras repraesentat. In cuius parte extima ne noctu quidem diurnum sidus occulitur, ita ut continui solis praesentia alternos horarum dedignata successus utrique tempori pari luminis administratione deserviat.

Ab huius latere occidentali insula, quae Glacialis dicitur, magno circumfusa reperitur Oceano, obsoletae admodum habitationis tellus rerumque veri fidem excedentium et insolitorum eventuum miraculis praedicanda. Illic fons est, qui fumigantis aquae vitio nativam rei cuiuslibet originem demolitur. Sane quicquid fumi huius exhalatione respergitur, in lapideae naturae duritiam transmutatur. Quae res mirabilior an periculosior exsistat, in dubio positum constat, cum fluidam aquae teneritudinem tantus obsederit rigor, ut admotum quidlibet fumidoque eius vapore perfusum in lapidis proprietatem, forma dumtaxat superstite, subita conversione transmutet. Ibidemque complures alii latices referuntur, qui modo crescentis lymphae copiis adaucti plenisque exundantes alveis crebras in sublime guttas iaciunt, modo torpentibus scatebris vix ab imo conspecti profundis subductioris terrae latibulis absorbentur. Quo fit, ut exuberantes proxima quaeque spumarum candore conspergant, exinaniti nullo visus ingenio capiantur. In hac itidem insula mons est, qui rupem sideream perpetuae flagrationis aestibus imitatus incendia sempiterna iugi flammarum eructatione continuat. Cuius rei admiratio supradictis aequatur, cum tellus extremis subiecta frigoribus tanti caloris fomentis exuberet, ut ignium perennitatem arcanis instruat nutrimentis aeternumque fovendis ardoribus praebeat incentivum. Huic etiam insulae certis statutisque temporibus infinita glaciei advolvitur moles; quae cum adventans scabris primum cautibus illidi coeperit, perinde ac remugientibus scopulis fragosae ex alto voces ac varii inusitatae conclamationis strepitus audiuntur. Quamobrem animas ob nocentis vitae culpam suppliciis addictas illic algoris magnitudine delictorum pendere poenas existimatum est. Huius itaque molis excisa particula, quantiscumque nodorum condulis obseretur, mox ut supradicta glacies terris avellitur, claustra custodiamque frustratur. Stupet animus admiratione plenus, dum res inextricabilibus seris obsita ac multiplici impedimentorum perplexione conclusa sic molis, cuius pars erat, discessum insequitur, ut omnem observationis diligentiam inevitabilis fugae necessitate decipiat. Est et illic aliud glaciei genus montium iugis ac rupibus intersertum, quod certis vicibus constat superioribus ad ima deiectis infimisque rursum ad superna reflexis versili quadam mutatione transponi. In cuius assertionis fidem affertur, quod quidam, dum planum forte glaciale percurrerent, in obiectas voragines hiantiumque rimarum penita provoluti paulo post exanimes fuerint nulla glaciei rimula superstante reperti. Quamobrem a compluribus existimari solet, quod quos fundae glacialis urna desorbuit, eosdem postmodum supinata reddiderit. Illic etiam fama est pestilentis undae laticem scaturire, quo quis gustato perinde ac veneno prosternitur. Sunt et alii fontes, quorum scatebra cerealis poculi proprietatem imitari perhibetur. Sunt et ignes, qui cum lignum consumere nequeant, aquae mollitiem depascuntur. Est et saxum, quod montium praerupta non extrinseca agitatione, sed propria nativaque motione pervolitat.

Et ut paulo altius Norvagiae descriptio replicetur, sciendum, quod ab ortu Suetiae Gothiaeque contermina aquis utrimquesecus Oceani vicinantis includitur. Eadem a septentrione regionem ignoti situs ac nominis intuetur, humani cultus expertem, sed monstruosae novitatis populis abundantem, quam ab adversis Norvagiae partibus interflua pelagi separavit immensitas. Quod cum incertae navigationis exsistat, perpaucis eam ingredientibus salutarem reditum tribuit.

Ceterum Oceani superior flexus Daniam intersecando praetermeans australem Gothiae plagam sinu laxiore contingit; inferior vero meatus eius Norvagiaeque latus septentrionale praeteriens ad ortum versus magno cum latitudinis incremento solido limitatur anfractu. Quem maris terminum gentis nostrae veteres Gandwicum dixere. Igitur inter Gandwicum et meridianum pelagus breve continentis spatium patet, maria utrimquesecus allapsa prospectans; quod nisi rerum natura limitis loco congressis paene fluctibus obiecisset, Suetiam Norvagiamque conflui fretorum aestus in insulam redegissent. Harum ortivas partes Skritfinni incolunt. Quae gens inusitatis assueta vehiculis montium inaccessa venationis ardore sectatur locorumque complacitas sedes dispendio lubricae flexionis assequitur. Neque enim ulla adeo rupes prominet, quin ad eius fastigium callida cursus ambage perveniat. Primo siquidem vallium profunda relinquens scopulorum radices tortuosa gyratione perlabitur sicque meatum crebrae declinationis obliquitate perflectit, donec per sinuosos callium anfractus destinati loci cacumen exsuperet. Eadem apud finitimos mercium loco quorundam animalium pellibus uti consuevit.

Suetia vero Daniam ab occasu Norvagiamque respiciens a meridie et multa orientis parte vicino praeteritur Oceano. Post quam ab ortu quoque multiplex diversitatis barbaricae consertio reperitur.

3. Danicam vero regionem giganteo quondam cultu exercitam eximiae magnitudinis saxa veterum bustis ac specubus affixa testantur. Quod si quis vi monstruosa patratum ambigat, quorundam montium excelsa suspiciat dicatque, si callet, quis eorum verticibus cautes tantae granditatis invexerit. Inopinabile namque quivis miraculi huius aestimator advertet, ut molem super plano minime vel difficile mobilem in tantum montanae sublimitatis apicem simplex mortalitatis labor aut usitatus humani roboris conatus extulerit. Utrum vero talium rerum auctores post diluvialis inundationis excursum gigantes exstiterint an viri corporis viribus ante alios praediti, parum notitiae traditum. Talibus, ut nostri autumant, subitam mirandamque nunc propinquitatis, nunc absentiae potestatem comparendique ac subterlabendi vicissitudinem versilis corporum status indulget, qui hodieque scrupeam inaccessamque solitudinem, cuius supra mentionem fecimus, incolere perhibentur. Eiusdem aditus horrendi generis periculis obsitus raro sui expertoribus incolumitatem regressumque concessit. Nunc stilum ad propositum transferam.