Gesta Danorum

Liber I

1. Dan igitur et Angul, a quibus Danorum coepit origo, patre Humblo procreati non solum conditores gentis nostrae, verum etiam rectores fuere. Quamquam Dudo, rerum Aquitanicarum scriptor, Danos a Danais ortos nuncupatosque recenseat. Hi licet faventibus patriae votis regni dominio potirentur rerumque summam ob egregia fortitudinis merita assentientibus civium suffragiis obtinerent, regii tamen nominis expertes degebant, cuius usum nulla tunc temporis apud nostros consuetudinum frequentabat auctoritas.

Ex quibus Angul, a quo gentis Anglicae principia manasse memoriae proditum est, nomen suum provinciae, cui praeerat, aptandum curavit, levi monumenti genere perennem sui notitiam traditurus. Cuius successores postmodum Britannia potiti priscum insulae nomen novo patriae suae vocabulo permutarunt. Magni id factum a veteribus aestimatum. Testis est Beda, non minima pars divini stili, qui in Anglia ortus sanctissimis suorum voluminum thesauris res patrias sociare curae habuit, aeque ad religionem pertinere iudicans patriae facta litteris illustrare et res divinas conscribere.

Verum a Dan (ut fert antiquitas) regum nostrorum stemmata, ceu quodam derivata principio, splendido successionis ordine profluxerunt. Huic filii Humblus et Lotherus fuere, ex Grytha summae inter Theutones dignitatis matrona suscepti.

2. Lecturi regem veteres affixis humo saxis insistere suffragiaque promere consueverant, subiectorum lapidum firmitate facti constantiam ominaturi. Quo ritu Humblus, decedente patre, novo patriae beneficio rex creatus sequentis fortunae malignitate ex rege privatus evasit. Bello siquidem a Lothero captus regni depositione spiritum mercatus est; haec sola quippe victo salutis condicio reddebatur. Ita fraternis iniuriis imperium abdicare coactus documentum hominibus praebuit, ut plus splendoris, ita minus securitatis aulis quam tuguriis inesse. Ceterum iniuriae tam patiens fuit, ut honoris damno tamquam beneficio gratulari crederetur, sagaciter, ut puto, regiae condicionis habitum contemplatus.

Sed nec Lotherus tolerabiliorem regem quam militem egit, ut prorsus insolentia ac scelere regnum auspicari videretur; siquidem illustrissimum quemque vita aut opibus spoliare patriamque bonis civibus vacuefacere probitatis loco duxit, regni aemulos ratus quos nobilitate pares habuerat. Nec diu scelerum impunitus patriae consternatione perimitur, eadem spiritum eripiente, quae regnum largita fuerat.

3. Cuius filius Skyoldus naturam ab ipso, non mores sortitus per summam tenerioris aetatis industriam cuncta paternae contagionis vestigia ingeniti erroris devio praeteribat. Igitur ut a paternis vitiis prudenter descivit, ita avitis virtutibus feliciter respondit, remotiorem pariter ac praestantiorem hereditarii moris portionem amplexus. Huius adolescentia inter paternos venatores immanis beluae subactione insignis exstitit mirandoque rei eventu futurae eius fortitudinis habitum ominata est. Nam cum a tutoribus forte, quorum summo studio educabatur, inspectandae venationis licentiam impetrasset, obvium sibi insolitae granditatis ursum telo vacuus cingulo, cuius usum habebat, religandum curavit necandumque comitibus praebuit. Sed et complures spectatae fortitudinis pugiles per idem tempus viritim ab eo superati produntur, e quibus Attalus et Scatus clari illustresque fuere. Quindecim annos natus inusitato corporis incremento perfectissimum humani roboris specimen praeferebat, tantaque indolis eius experimenta fuere, ut ab ipso ceteri Danorum reges communi quodam vocabulo Skioldungi nuncuparentur. Praecurrebat igitur Skioldus virium complementum animi maturitate conflictusque gessit, quorum vix spectator ob teneritudinem esse poterat.

Hic non armis modo, verum etiam patriae caritate conspicuus exstitit: siquidem impias leges abrogavit, salutares tulit, et quicquid ad emendandum patriae statum attinuit, summa diligentia praestitit. Sed et regnum patris improbitate amissum virtute recuperavit. Primus rescindendarum manumissionum legem edidit, servi, quem forte libertate donaverat, clandestinis insidiis petitus. Proceres non solum domesticis stipendiis colebat, sed etiam spoliis ex hoste quaesitis, affirmare solitus pecuniam ad milites, gloriam ad ducem redundare debere. Omnium aes alienum ex fisco suo solvebat et quasi cum aliorum regum fortitudine, munificentia ac liberalitate certabat. Aegros fomentis prosequi remediaque graviter affectis benignius exhibere solebat, se non sui sed patriae curam suscepisse testatus. Idem perditam et enervam vitam agentes continentiamque luxu labefacere solitos ad capessendam virtutem rerum agitatione sedulus excitabat.

In quo annorum virtutisque procursu ob Alvildam Saxonum regis filiam, quam summae pulchritudinis intuitu postulabat, cum Scato, Allemanniae satrapa, eiusdem puellae competitore, Theutonum Danorumque exercitu inspectante ex provocatione dimicavit interfectoque eo omnem Allemannorum gentem perinde ac ducis sui interitu debellatam tributaria ditione perdomuit.

4. Puellam, cuius amore conflixerat, acerrimo nuptiarum aemulo liberatus in pugnae praemium recepit eamque sibi matrimonio copulavit. Ex qua parvo post tempore Gram filium sustulit. Cuius mirifica indoles ita paternas virtutes redoluit, ut prorsus per earum vestigia decurrere putaretur. Corporis animique praestantissimis dotibus praeditam adolescentiam ad summum gloriae statum provexit, tantumque magnitudini eius a posteris tributum est, ut in vetustissimis Danorum carminibus ipsius vocabulo regia nobilitas censeatur. Quicquid ad firmandas acuendasque vires attinuit, acerrima ingenii exercitatione tractabat. A gladiatoribus vitandi inferendique ictus consuetudinem studioso exercitii genere contrahebat. Educatoris sui Roari filiam coaevam sibi collactaneamque, quo maiorem incunabulis gratiam referret, uxorem ascivit, quam postmodum Besso cuidam, quod eius strenua opera saepenumero usus fuerat, mercedis loco coniugem tribuit. Quo bellicorum operum socio fretus plus gloriae sua an Bessi virtute contraxerit, incertum reliquit.

Qui cum forte Sueonum regis Sigtrugi filiam Gro gigantum cuidam desponsam cognosceret, tam indignam regio sanguine copulam exsecratus bellum Sueticum auspicatur, Herculeae virtutis exemplo monstrorum nisibus obstaturus. Inita Gothia cum deturbandorum obviorum gratia caprinis tergoribus amictus incederet ac variis ferarum pellibus circumactus horrificumque dextra gestamen complexus giganteas simularet exuvias, ipsam Gro silvestres forte latices cum paucis admodum pedissequis lavandi gratia petentem equo obviam habuit. Quae sponsum adesse rata simulque tam insoliti cultus horrore muliebriter territa succussis frenis maxima cum totius corporis trepidatione patrio carmine sic coepit:

Conspicor invisum regi venisse gigantem
et gressu medias obtenebrare vias,
aut oculis fallor; nam tegmine saepe ferino
contigit audaces delituisse viros.

Tum Bessus sic orsus:

Virgo, caballi
quae premis armos,
verba vicissim
mutua fundens,
quod tibi nomen,
qua fueris, dic,
gente creata!

Ad haec Gro:

Gro mihi nomen,
rex pater exstat,
sanguine fulgens,
fulgidus armis.
Tu quoque, quis sis
aut satus unde,
promito nobis!

Cui Bessus:

Bessus ego sum,
fortis in armis,
trux inimicis,
gentibus horror,
atque alieno
saepe refundens
sanguine dextram.

Tum Gro:

Quis, rogo, vestrum
dirigit agmen?
Quo duce signa
bellica fertis?
Quis moderatur
proelia princeps?
Quove paratur
praestite bellum?

Contra sic Bessus:

Gram regit agmen
Marte beatus,
quem metus aut vis
flectere nescit;
nec rogus ardens
nec ferus ensis
aut maris umquam
terruit aestus.
Hoc duce belli
signa levamus
aurea, virgo.

Rursum Gro:

Hinc remeantes
vertite cursum,
ne proprio vos
opprimat omnes
agmine Sigtrug
inque feroci
stipite figat
illaqueata
guttura nexu
detque rigenti
corpora nodo
ac male torvus
trudat edaci
funera corvo.

Item Bessus:

Gram prior illum
Manibus addet
ac dabit Orco,
quam sua fatis
lumina claudat,
inque pavenda
vertice plexum
Tartara mittet.
Nulla Sueonum
castra timemus.
Quid minitaris
tristia nobis
funera, virgo?

Ad quem Gro:

En ferar istinc
nota revisens
tecta parentis,
ne venientis
conspicer audax
agmina fratris.
Vos remeantes
ultima, quaeso,
fata morentur.

Ad quam Bessus:

Laeta revise
nata parentem,
nec cita nobis
fata precare,
nec tua bilis
pectora pulset.
Namque petenti
aspera primum
difficilisque
saepe secundo
femina cedit.

Post haec Gram horrendae monstruosaeque vocis habitum trucioris soni modulis aemulatus silentiique diuturnioris impatiens talibus puellam dictis aggreditur:

Ne timeat rabidi germanum virgo gigantis
me neque contiguum palleat esse sibi.
A Grip missus enim numquam nisi compare voto
fulcra puellarum concubitumque peto.

Cui Gro:

Quae sensus exsors scortum velit esse gigantum?
Aut quae monstriferum possit amare torum?
Quae coniunx fore daemonum
possit monstrigeni conscia seminis
suumque giganti fero
consociare velit cubile?
Quis spina digitos fovet?
Quis sincera luto misceat oscula?
Quis membra iungat hispida
levibus impariter locatis?
Cum natura reclamitat,
haud plenum Veneris carpitur otium,
nec congruit monstris amor
femineo celebratus usu.

Gram contra:

Regum colla potentium
victrici toties perdomui manu,
fastus eorum turgidos
exsuperans potiore dextra.
Hinc aurum rutilans cape,
quo perpes maneat pactio munere
ac firma consistat fides
coniugiis adhibenda nostris.

Quo dicto discussis larvis, nativum oris decorem confessus tantum paene voluptatis vero sui aspectu puellae attulit, quantum adulterino terroris incussit; quam etiam formae suae luculentia ad concubitum provocatam amatoriis donis prosequi non omisit.

Progressus ex obviis cognoscit binis callem latronibus obsideri. Quos ad se spoliandum cupidius proruentes solo exanimavit impulsu. Quo facto ne ullum hostili solo beneficium attulisse videretur, peremptorum corpora subiectis affixa stipitibus simulata pedum erectione distendit, ut, quibus re nocuerant vivi, specie minarentur exstincti, post fata quoque formidabiles forent nec iter imagine minus quam opere praepedirent. Quamobrem constat eum latrones interimendo sibi, non Suetiae consulere studuisse, cuius quanto odio teneretur, tam insignis facti indicio patefecit.

Qui cum ab haruspicibus accepisset nisi auro Sigtrugum superari non posse, continuo ligneae clavae nexilem auri nodum adiecit eaque bello, quo regem aggrediebatur, instructus voti se compotem fecit. Quod factum Bessus impensiori laudationis genere prosecutus sic cecinit:

Gram ferus clavae gerulus beatae
nescius ferri celebrabat ictu
ensis obtentum pepulitque trunco
tela potentis.
Fata sectatus superumque mentem
Sueonum pressit decus impotentum,
dum neci regem dedit et rigenti
contudit auro.
Namque pugnaces meditatus artes
robur amplexu rutilum gerebat
et ducem victor nitido supinum
verbere torsit.
Fata quem ferro perimi vetabant,
aureo prudens domuit rigore,
ense dum cassus potiore gessit
bella metallo.
Clarius post hoc agathum manebit
agnitum late meliore fama,
cui suus laudem decorisque culmen
arrogat auctor.

Occiso Suetiae rege Sigtrugo, Gram quaesitum armis imperium possessione firmare cupiens Suarinum Gothiae praefectum ob affectati regni suspicionem in pugnae certamen devocatum oppressit fratresque eius septem matrimonio, novem pelice procreatos impari dimicationis genere fraternae necis ultionem petentes absumpsit.

Hunc pater ultimae iam aetatis ob res egregie gestas imperii consortione donavit regnique summam cum sanguine suo communicare quam in occiduae vitae statu sine participe gerere tum utilius, tum etiam commodius duxit. igitur cum Ringo splendido Sialandiae loco natus alterum ex his honori intempestivum, alterum iam virium cursu defunctum putaret, infirmam utriusque aetatem causatus novarum rerum studio maiorem Danorum partem sollicitat, hunc puerilis, illum senilis animi deliramento regiae potestati inhabilem protestando. A quibus bello obtritus documento hominibus fuit nullam aetatis partem virtuti incongruam existimari debere.

Alia quoque complura Gram regis facinora fuere. Adversus Sumblum Phinnorum regem bellum professus ad aspectum filiae eius Signes depositis armis ex hoste procus evasit eamque promisso coniugis suae repudio pactus despondit. Quam cum bello Norvagico, quod adversum Suibdagerum regem ob sororis filiaeque stuprum susceperat, admodum occupatus Saxoniae regi Henrico Sumbli perfidia in matrimonium promissam nuntio didicisset, propior virginis quam militum caritati relicto exercitu tacitus in Phinniam contendit inchoatisque iam nuptiis superveniens extremae vilitatis veste sumpta despicabili sedendi loco discubuit. Rogatus quidnam afferret, medendi sollertiam profitetur. Ad postremum, omnibus ebrietate madentibus, puellam intuens mediis perstrepentis convivii gaudiis per summam femineae levitatis exsecrationem maximamque virtutum suarum gloriationem indignationis magnitudinem huiusmodi carmine patefecit:

Solus in octo pariter spicula mortis egi
atque novenos gladio corripui reducto,
quando Suarinum exanimavi titulis abusum
nec meritum conciliantem sibi nomen: unde
saepe cruentum nece ferrum madidumque caede
sanguine tinxi peregrino timuique numquam
ad crepitus ensiculi vel galeae nitorem.
Nunc male me proiciens fert aliena vota
filia Sumbli fera Signe, vetus exsecrata
foedus et incompositum concipiens amorem,
femineae dat levitatis facinus notandum,
quae proceres illaqueat, pellicit atque foedat,
ante alios ingenuos praecipue refellens,
nec stabilis permanet ulli titubatque semper
ancipites parturiens dividuosque motus.

Et cum dicto discubitu evolans Henricum inter sacra mensae et amicorum complexus obtruncat sponsamque mediis abstractam pronubis, magna convivarum parte prostrata, secum navigio deportat. Igitur nuptiis in exsequias versis, doceri Finni potuerunt alienis amoribus manus inici non oportere.

His gestis a rege Norvagiae Suibdagero, dum stupratae sororis iniuriam ac lacessitam filiae pudicitiam ulcisci conatur, opprimitur. Hoc proelium Saxonicis insigne copiis fuit, quas ad auxilia Suibdagero ferenda non tam ipsius caritas quam Henricianae ultionis cupiditas provocabat.

5. Filii Gram, Guthormus et Hadingus, quorum alterum Gro, alterum Signe enixa est, Suibdagero Daniam obtinente, per educatorem suum Brache nave Suetiam deportati Wagnophtho et Haphlio gigantibus non solum alendi, verum etiam defensandi traduntur.

Quorum summatim opera perstricturus ne publicae existimationi contraria aut veri fidem excedentia fidenter astruere videar, nosse operae pretium est, triplex quondam mathematicorum genus inauditi generis miracula discretis exercuisse praestigiis.

Horum primi fuere monstruosi generis viri, quos gigantes antiquitas nominavit, humanae magnitudinis habitum eximia corporum granditate vincentes.

Secundi post hos primam physiculandi sollertiam obtinentes artem possedere Pythonicam. Qui quantum superioribus habitu cessere corporeo, tantum vivaci mentis ingenio praestiterunt. Hos inter gigantesque de rerum summa bellis certabatur assiduis, quoad magi victores giganteum armis genus subigerent sibique non solum regnandi ius, verum etiam divinitatis opinionem consciscerent. Horum utrique per summam ludificandorum oculorum peritiam proprios alienosque vultus variis rerum imaginibus adumbrare callebant illicibusque formis veros obscurare conspectus.

Tertii vero generis homines ex alterna superiorum copula pullulantes auctorum suorum naturae nec corporum magnitudine nec artium exercitio respondebant. His tamen apud delusas praestigiis mentes divinitatis accessit opinio.

Nec mirandum, si prodigialibus eorum portentis adducta barbaries in adulterinae religionis cultum concesserit, cum Latinorum quoque prudentiam pellexerit talium quorundam divinis honoribus celebrata mortalitas. Haec idcirco tetigerim, ne, cum praestigia portentave perscripsero, lectoris incredula refragetur opinio. His praetermissis propositum repetam.

Occiso Gram Suibdagerus Daniae Suetiaeque imperiis auctus fratrem coniugis Guthormum, eadem saepius flagitante, exsilio abductum tributaque pollicitum Danis praefecit, Hadingo patris ultionem hostis beneficio praeferente.

6. Hic primis adolescentiae temporibus felicissimis naturae incrementis summam virilis aetatis perfectionem sortitus, omisso voluptatis studio, continua armorum meditatione flagrabat, memor se bellicoso patre natum omne vitae tempus spectatis militiae operibus exigere debere.

Cuius fortem animum Harthgrepa Wagnhofthi filia amoris sui illecebris emollire conata sedula affirmatione certabat oportere eum primum genialis tori munus suis erogare connubiis, quae infantiae eius exactioris curae fomenta porrexerit primaque subministrarit crepundia. Nec simplici verborum exhortatione contenta carminis quoque modo sic orsa:

Quid tibi sic vaga vita fluit?
Quid caelebs tua lustra teris,
arma sequens, iugulum sitiens?
Nec species tua vota trahit;
eximia raperis rabie,
labilis in Venerem minime.
Caedibus atque cruore madens
bella toris potiora probas
nec stimulis animum recreas.
Otia nulla fero subeunt,
lusus abest, feritas colitur;
nec manus impietate vacat,
dum Venerem coluisse piget.
Cedat odibilis iste rigor,
adveniat pius ille calor
et Veneris mihi necte fidem,
quae puero tibi prima dedi
ubera lactis opemque tuli,
officium genetricis agens,
usibus officiosa tuis.

Quo corporis eius magnitudinem humanis inhabilem amplexibus referente, cuius naturae contextum dubium non esset giganteo germini respondere: ‘Non te moveat’, inquit, ‘insolitus meae granditatis aspectus. Nunc enim contractioris, nunc capacioris, nunc exilis, nunc affluentis substantiae, modo corrugati, modo explicati corporis situm arbitraria mutatione transformo; nunc proceritate caelis invehor, nunc in hominem angustioris habitus condicione componor.’ Adhuc haesitante eo fidemque dictis habere cunctante, tale carmen adiecit:

Ne paveas nostri, iuvenis, commercia lecti.
Corpoream gemina vario ratione figuram
et duplicem nervis legem praescribere suevi.
Nam sequor alternas diverso schemate formas
arbitrio variata meo; nunc sidera cervix
aequat et excelso rapitur vicina Tonanti,
rursus in humanum ruit inclinata vigorem
contiguumque polo caput in tellure refigit.
Sic levis in varios transmuto corpora flexus
ambiguis conspecta modis: nunc colligit angens
stricti membra rigor, nunc gratia corporis alti
explicat et summas tribuit contingere nubes;
nunc brevitate premor, nunc laxo poplite tendor
versilis inque novos converti cerea vultus.
Nec me mirari debet, qui Protea novit.
Nunc premit effusos, modo clausos exserit artus
forma situs incerta sui speciesque biformis,
quae nunc extricat, nunc membra revolvit in orbem.
Exsero contractos artus tensosque subinde
corrugo, vultum formis partita gemellis
et sortes complexa duas: maiore feroces
territo, concubitus hominum breviore capesso.

His assertis Hadingi concubitu potita tanto iuvenis amore flagravit, ut, cum eum revisendae patriae cupidum comperisset, virili more culta prosequi non dubitaret laboribusque eius ac periculis interesse voluptatis loco duceret. Quo comite susceptum iter ingressa penatibus forte pernoctatura succedit, quorum defuncti hospitis funus maestis ducebatur exsequiis. Ubi magicae speculationis officio superum mentem rimari cupiens, diris admodum carminibus ligno insculptis iisdemque linguae defuncti per Hadingum suppositis, hac voce eum horrendum auribus carmen edere coegit:

Inferis me qui retraxit, exsecrandus oppetat
Tartaroque devocati spiritus poenas luat.
Quisquis ab inferna sede vocavit
me functum fatis exanimemque
ac rursum superas egit in auras,
sub Styge liventi tristibus umbris
persolvat proprio funere poenas.
En praeter placitum propositumque
quaedam grata parum promere cogor.
Ex hac namque pedem sede ferentes
angustum nemoris advenietis,
passim daemonibus praeda futuri.
Tunc quae nostra chao fata reduxit
et dedit hoc rursum visere lumen
mire corporeis nexibus indens
Manes elicitos sollicitando,
quod nisa est temere, flebit acerbe.
Inferis me qui retraxit, exsecrandus oppetat
Tartaroque devocati spiritus poenas luat.
Nam cum monstrigeni turbinis atra lues
intima conatu presserit exta gravi
atque manus vi vos verrerit, ungue fero
artubus avulsis corpora rapta secans,
tunc, Hadinge, tibi vita superstes erit,
nec rapient Manes infera regna tuos,
nec gravis in Stygias spiritus ibit aquas.
Femina sed nostros crimine pressa suo
placabit cineres, ipsa futura cinis,
quae miseris umbris huc remeare dedit.
Inferis me qui retraxit, exsecrandus oppetat
Tartaroque devocati spiritus poenas luat.

Igitur cum apud praedictum nemus compacto ramalibus tecto noctem agerent, inusitatae granditatis manus domicilium penitus pererrare conspecta. Quo monstro territus Hadingus nutricis opem implorat. Tunc Harthgrepa artus explicans ac magno se turgore distendens manum artius apprehensam alumno praebuit abscindendam. Ex cuius taeterrimis vulneribus plus tabi quam cruoris manavit. Cuius facti postmodum ab originis suae consortibus laniata poenas pependit; neque illi aut naturae condicio aut corporis magnitudo, quo minus infestos hostium ungues experiretur, opitulata est.

Spoliatum nutrice Hadingum grandaevus forte quidam, altero orbus oculo, solitarium miseratus Lisero cuidam piratae sollemni pactionis iure conciliat. Siquidem icturi foedus veteres vestigia sua mutui sanguinis aspersione perfundere consueverant, amicitiarum pignus alterni cruoris commercio firmaturi. Quo pacto Liserus et Hadingus artissimis societatis vinculis colligati Lokero, Curetum tyranno, bellum denuntiant. Quibus superatis, fugientem Hadingum praedictus senex ad penates suos equo devehendum curavit ibique suavissimae cuiusdam potionis beneficio recreatum vegetiori corporis firmitate constaturum praedixit. Cuius augurii monitum huiusmodi carmine probavit:

Hinc te tendentem gressus profugum ratus hostis
impetet, ut teneat vinclis faucisque ferinae
obiectet depascendum laniatibus: at tu
custodes variis rerum narratibus imple,
cumque sopor dapibus functos exceperit altus,
iniectos nexus et vincula dira relide.
Inde pedem referens, ubi se mora parvula fundet,
viribus in rabidum totis assurge leonem,
qui captivorum iactare cadavera suevit,
inque truces armos validis conare lacertis
et cordis fibras ferro rimare patenti.
Protinus admissa vapidum cape fauce cruorem
corporeamque dapem mordacibus attere malis.
Tunc nova vis membris aderit, tunc robora nervis
succedent inopina tuis solidique vigoris
congeries penitus nervosos illinet artus.
Ipse struam votis aditum famulosque sopore
conficiam et lenta stertentes nocte tenebo.

Et cum dicto relatum equo iuvenem pristino loco restituit. Tunc Hadingus amiculi eius rimas, sub quo trepidus delitebat, per summam rerum admirationem visus perspicuitate traiciens animadvertit equinis freta patere vestigiis, prohibitusque rei inconcessae captare conspectum plenos stuporis oculos a terribili itinerum suorum contemplatione deflexit.

Qui cum a Lokero captus omnem praedictionis eventum certissimis rerum experimentis circa se peractum sensisset, Handwanum, Hellesponti regem, apud Dunam urbem invictis murorum praesidiis vallatum moenibusque, non acie resistentem bello pertentat. Quorum fastigio oppugnationis aditum prohibente, diversi generis aves loci illius domiciliis assuetas per aucupii peritos prendi iussit earumque pennis accensos igne fungos suffigi curavit; quae propria nidorum hospitia repetentes urbem incendio complevere. Cuius exstinguendi gratia concurrentibus oppidanis, vacuas defensoribus portas reliquerunt. Adortus Handwanum cepit eique redemptionis nomine corpus suum auro rependendi potestatem fecit, cumque hostem tollere liceret, spiritu donare maluit: adeo saevitiam clementia temperabat.

Post haec, multo Orientalium robore debellato, Suetiam reversus Suibdagerum apud Gutlandiam ingenti classe obvium pugna adortus oppressit sicque non solum exterorum manubiis, verum etiam paternae fraternaeque vindictae trophaeis ad eminentem claritatis gradum provectus exsilio regnum mutavit, cui patriam non ante repetere quam regere contigit.

7. Ea tempestate cum Othinus quidam Europa tota falso divinitatis titulo censeretur, apud Upsalam tamen crebriorem deversandi usum habebat eamque sive ob incolarum inertiam sive locorum amoenitatem singulari quadam habitationis consuetudine dignabatur. Cuius numen Septentrionis reges propensiore cultu prosequi cupientes effigiem ipsius aureo complexi simulacro statuam suae dignationis indicem maxima cum religionis simulatione Byzantium transmiserunt, cuius etiam brachiorum lineamenta consertissimo armillarum pondere perstringebant. Ille tanta sui celebritate gavisus mittentium caritatem cupide exosculatus est. Cuius coniunx Frigga, quo cultior progredi posset, accitis fabris aurum statuae detrahendum curavit. Quibus Othinus suspendio consumptis statuam in crepidine collocavit, quam etiam mira artis industria ad humanos tactus vocalem reddidit. At nihilominus Frigga, cultus sui nitorem divinis mariti honoribus anteponens, uni familiarium se stupro subiecit; cuius ingenio simulacrum demolita aurum publicae superstitioni consecratum ad privati luxus instrumentum convertit. Nec pensi duxit impudicitiam sectari, quo promptius avaritia frueretur, indigna femina, quae numinis coniugio potiretur. Hoc loci quid aliud adiecerim quam tale numen hac coniuge dignum exstitisse? Tanto quondam errore mortalium ludificabantur ingenia. Igitur Othinus, gemina uxoris iniuria lacessitus, haud levius imaginis suae quam tori laesione dolebat. Duplici itaque ruboris irritamento perstrictus plenum ingenui pudoris exsilium carpsit eoque se contracti dedecoris sordes aboliturum putavit.

Cuius secessu Mithothyn quidam praestigiis celeber, perinde ac caelesti beneficio vegetatus, occasionem et ipse fingendae divinitatis arripuit barbarasque mentes novis erroris tenebris circumfusas praestigiarum fama ad caerimonias suo nomini persolvendas adduxit. Hic deorum iram aut numinum violationem confusis permixtisque sacrificiis expiari negabat ideoque iis vota communiter nuncupari prohibebat, discreta superum cuique libamenta constituens. Qui cum Othino redeunte, relicta praestigiarum ope, latendi gratia Pheoniam accessisset, concursu incolarum occiditur. Cuius exstincti quoque flagitia patuere, siquidem busto suo propinquantes repentino mortis genere consumebat tantasque post fata pestes edidit, ut paene taetriora mortis quam vitae monumenta dedisse videretur, perinde ac necis suae poenas a noxiis exacturus. Quo malo offusi incolae egestum tumulo corpus capite spoliant, acuto pectus stipite transfigentes; id genti remedio fuit.

Post haec Othinus, coniugis fato pristinae claritatis opinione recuperata ac veluti expiata divinitatis infamia, ab exsilio regressus cunctos, qui per absentiam suam caelestium honorum titulos gesserant, tamquam alienos deponere coegit subortosque magorum coetus veluti tenebras quasdam superveniente numinis sui fulgore discussit. Nec solum eos deponendae divinitatis, verum etiam deserendae patriae imperio constrinxit, merito terris extrudendos ratus, qui se caelis tam nequiter ingerebant.

8. Interea Asmundus, Suibdageri filius, in ultionem patris pugna cum Hadingo congressus, ut filium Henricum, cuius caritatem etiam proprio spiritui praeferebat, fortissime dimicantem occidisse cognovit, avido fati animo lucem perosus tali carmen voce compegit:

Quis nostra fortis ausit arma sumere?
Nil proficit cassis vacillanti nitens,
lorica iam nec commode fusum tegit;
armis ovemus interempto filio?
Cuius mori me cogit eminens amor,
caro superstes ne relinquar pignori.
Utraque ferrum comprimi iuvat manu;
nunc bella praeter scuta nudo pectore
exerceamus fulgidis mucronibus.
Ferocitatis fama nostrae luceat;
audacter agmen obteramus hostium,
nec longa nos exasperent certamina
fugaque fractus conquiescat impetus.

Quo dicto geminam capulo manum iniciens, absque periculi respectu reflexo in tergum clipeo, complures in necem egit. Igitur Hadingo familiarium sibi numinum praesidia postulante, subito Wagnofthus partibus eius propugnaturus advehitur. Cuius aduncum Asmundus gladium contemplatus hanc in vocem carmine clamabundus erupit:

Quid gladio pugnas incurvo?
Ensiculus fato tibi fiet,
framea torta necem generabit.
Hostem namque manu superandum
carminibus lacerari fidis,
plus verbis quam vi connisus,
in magica vires ope ponens.
Quid me sic umbone retundis
audaci iaculo minitando,
cum sis criminibus miserandis
obsitus et maculis refertus?
Infamis sic te nota sparsit
putentem vitiis labeonem.

Haec vociferantem Hadingus hasta traicit amentata. Sed nec mortis Asmundo solatia defuere. Siquidem inter exiguas vitae reliquias vulneratum interfectoris pedem perpetua claudicatione mutilavit clademque suam parvulo ultionis momento memorabilem reddidit. Ita alterum membri debilitas, alterum vitae finis excepit. Corpus eius sollemni funere elatum apud Upsalam regiis procuratur exsequiis. Cuius coniunx Gunnilda, ne ei superesset, spiritum sibi ferro surripuit virumque fato insequi quam vita deserere praeoptavit. Huius corpus amici sepulturae mandantes mariti cineribus adiunxerunt, dignam eius tumulo rati, cuius caritatem vitae praetulerat. Iacet itaque Gunnilda aliquanto speciosius virum busti quam tori societate complexa.

Post haec, Hadingo victore Suetiam populante, Asmundi filius, Uffo nomine, conserendae manus diffidentia adductus in Daniam exercitum traicit hostilesque lares incessere quam proprios tueri satius duxit, opportunum propulsandarum iniuriarum genus existimans, quod ab hoste pateretur, hosti inferre. Ita Danis ad propria defensanda redire compulsis salutemque patriae exterarum rerum dominio praeferentibus, domesticum solum hostilibus armis vacuefactum repetiit.

Igitur cum Hadingus e bello Suetico regressus aerarium suum, quo bellis ac spoliis quaesitas opes excipere consuevit, furto violatum animadverteret, continuo custodem eius Glumerum suspendio consumpsit callidoque commenti genere edixit, ut, si quis e noxiis ablata referre curasset, honoris locum, quem Glumerus possederat, obtineret. Quo promisso sontium quidam beneficii percipiendi quam criminis tegendi studiosior redditus pecuniam regi reportandam curavit. Quem conscii in summam principis amicitiam receptum putantes nec uberius quam fidelius honoratum credentes et ipsi pari praemii spe relatis pecuniis reatum detegunt. Quorum confessio primum honoribus ac beneficiis excepta, mox suppliciis punita haud parvum vitandae credulitatis documentum reliquit. Dignos dixerim, qui solutae taciturnitatis poenas patibulis luerent, quos cum silentii salubritas tutos praestare posset, vocis stoliditas in exitium pertraxit.

His gestis Hadingus per summum integrandi belli apparatum hiberna permensus, verno sole frigoribus liquatis, Suetiam repetit ibique lustrum militando confecit. Cuius milites, diuturnae expeditionis negotio consumptis alimentis, ad ultimam paene tabem redacti silvestribus fungis famem lenire coeperunt. Tandem per summam necessitatis indigentiam commanducatis equis, ad postremum canina cadavera corporibus indulserunt. Sed neque humanis artubus vesci nefas habitum. Itaque Danis in extremas desperationis angustias compulsis, nocte concubia sine auctore tale castris carmen insonuit:

Taetro penates omine patrios
liquistis, hoc rus Marte sequi rati.
Quae vana mentes ludit opinio?
Quae caeca sensus corripuit fides,
hoc arbitrantes posse solum capi?
Non amplitudo Suetica cedere,
non exterorum Marte valet quati.
At summa vestri defluet agminis,
cum Marte nostros coeperit aggredi.
Nam cum ferocem vim fuga solverit
et proeliorum pars vaga labitur,
in terga dantes Marte prioribus
caedis potestas liberior datur;
maiorque ferri parta licentia,
cum sors rebellem praecipitem fugat,
nec tela tentat, quem metus abstrahit.

Quod praesagium crebra Danorum caede sequens lucis eventus implevit. Nocte postera vocem huiusmodi incerto auctore editam Suetica auribus iuventus excepit:

Quid me sic Uffo provocat
seditione gravi,
poenas daturus ultimas?
Confodietur enim
multa premendus cuspide
exanimisque ruet
audaciam coepti luens.
Nec petulantis erit
livoris intactum scelus,
augurioque meo,
cum bella primum gesserit
contuleritque manum,
excepta membris spicula
corpus ubique petent,
crudosque hiatus vulnerum
fascia nulla premet,
nec ampla plagarum loca
contrahet ulla salus.

Eadem nocte congressis exercitibus, duo senes humano habitu taetriores capitibus coma vacuis inter siderum micatus triste visu calvitium praeferentes contrariis votorum studiis monstriferos divisere conatus. Siquidem alter Danorum partibus intendebat, alter Sueonum studiosus exstabat.

Victus Hadingus, cum in Helsingiam confugisset ibique solis fervore percalefactum corpus frigida maris aqua sublueret, inauditi generis beluam crebris ictibus attentatam oppressit necatamque in castra perferendam curavit. Quem facto ovantem obvia femina hac voce compellat:

Seu pede rura teras, seu ponto carbasa tendas,
infestos patiere deos totumque per orbem
propositis inimica tuis elementa videbis.
Rure rues, quatiere mari, dabiturque vaganti
perpetuus tibi turbo comes, nec deseret umquam
vela rigor nec tecta tegent, quae si petis, icta
tempestate ruent, diro pecus occidet algu.
Omnia praesentis sortem vitiata dolebunt.
Ut scabies fugiere nocens, nec taetrior ulla
pestis erit. Tantum poenae vis caelica pensat.
Quippe unum e superis alieno corpore tectum
sacrilegae necuere manus: sic numinis almi
interfector ades! Sed cum te exceperit aequor,
carceris Aeolici laxos patiere furores.
Te Zephyrus Boreasque ruens, te proteret Auster,
et coniuratos certabunt edere flatus,
donec divinum voto meliore rigorem
solveris et meritam tuleris placamine poenam.

Regressus igitur Hadingus eodemque cuncta tenore perpessus tranquilla quaeque proprio turbidabat adventu. Siquidem navigante eo oborta nimbi vis ingenti classem tempestate consumpsit. Naufragum hospitia petentem subita penatium strages excepit. Nec ante malo remedium fuit, quam scelere sacrificiis expiato cum superis in gratiam redire potuisset. Siquidem propitiandorum numinum gratia Fro deo rem divinam furvis hostiis fecit. Quem litationis morem annuo feriarum circuitu repetitum posteris imitandum reliquit. Froblot Sueones vocant.

Cumque forte gigantum quendam Nitherorum regis Haquini filiam Regnildam pactum animadverteret, indignam rei condicionem perosus per summam futurae copulae detestationem ingenuo ausu nuptias praecucurrit Norvagiamque profectus tam foedum regiae virginis amatorem armis oppressit. Adeo namque virtutem otio praetulit, ut, cum regiis deliciis frui liceret, non solum suas, verum etiam alienas iniurias propulsare omni voluptate iucundius duceret. Auctorem beneficii puella crebris offusum vulneribus ignara medendi cura prosequitur. Cuius ne notitiam sibi temporis interiectus eriperet, crus eius annulo vulneri incluso obsignatum reliquit. Eadem postmodum, a patre eligendi mariti libertate donata, contractam convivio iuventutem curiosiore corporum attrectatione lustrabat, deposita quondam insignia perquirens. Spretis omnibus Hadingum latentis annuli indicio deprehensum amplectitur eique se coniugem donat, qui coniugio suo gigantem potiri passus non fuerat.

Apud quam deversante Hadingo, mirum dictu prodigium incidit. Siquidem cenante eo femina cicutarum gerula propter foculum humo caput extulisse conspecta porrectoque sinu percontari visa, qua mundi parte tam recentia gramina brumali tempore fuissent exorta. Cuius cognoscendi cupidum regem proprio obvolutum amiculo refuga secum sub terras abduxit, credo diis infernalibus ita destinantibus, ut in ea loca vivus adduceretur, quae morienti petenda fuerant. Primum igitur vapidae cuiusdam caliginis nubilum penetrantes perque callem diuturnis adesum meatibus incedentes quosdam praetextatos amictosque ostro proceres conspicantur; quibus praeteritis loca demum aprica subeunt, quae delata a femina gramina protulerunt. Progressique praecipitis lapsus ac liventis aquae fluvium diversi generis tela rapido volumine detorquentem eundemque ponte meabilem factum offendunt. Quo pertransito binas acies mutuis viribus concurrere contemplantur, quarum condicionem a femina percontante Hadingo: ‘Ii sunt’, inquit, ‘qui ferro in necem acti cladis suae speciem continuo protestantur exemplo praesentique spectaculo praeteritae vitae facinus aemulantur.’ Procedentibus murus aditu transscensuque difficilis obsistebat, quem femina nequicquam transsilire conata, cum ne corrugati quidem corporis exilitate proficeret, galli caput, quem secum forte deferebat, abruptum ultra moenium saepta iactavit, statimque redivivus ales resumpti fidem spiraculi claro testabatur occentu.

Regressus igitur Hadingus patriamque cum coniuge repetere orsus imminentium sibi piratarum insidias celeri navigatione cassavit. Qui licet iisdem paene flatibus iuvarentur, ipsum tamen aequora praesulcantem paribus velis occupare non poterant.

Inter haec Uffo, cum mirae pulchritudinis filiam haberet, potiturum ea, qui vita Hadingum spoliaret, edixit. Quo pacto Thuningus quidam admodum sollicitatus accita Byarmensium manu votivum studuit impetrare progressum. Quem excepturus Hadingus dum classe Norvagiam praeteriret, animadvertit in litore senem crebro amiculi motu appellendi navigii monitus afferentem. Quem, repugnantibus sociis damnosumque profectionis deverticulum affirmantibus, nave susceptum centuriandi exercitus auctorem habuit, in ordinanda agminum ratione curiosius attendere solitum, ut prima per dyadem phalanx ac per tetradem secunda constaret, tertia vero octoadis adiectione succresceret, semperque priorem insequens duplicitatis augmento transscenderet. Idem quoque funditorum alas in extremam aciem concedere iussit iisque sagittariorum ordines sociavit. Ita digestis in cuneum catervis, ipse post bellatorum terga consistens ac folliculo, quem cervici impensum habebat, ballistam extrahens, quae primum exilis visa, mox cornu tensiore prominuit, denos nervo calamos adaptavit, qui vegetiore iactu pariter in hostem detorti totidem numero vulnera confixerunt. Tunc Byarmenses arma artibus permutantes carminibus in nimbos solvere caelum laetamque aeris faciem tristi imbrium aspergine confuderunt. E contrario senex obortam nubium molem obvia nube pellebat madoremque pluviae nubili castigabat obiectu. Victorem Hadingum dimissus senex non vi hostili, sed voluntario mortis genere consumendum praedixit clarisque bellis obscura ac longinquis finitima praeponere vetuit.

Quo relicto Hadingus ab Uffone per colloquii simulationem in Upsalam accersitus, amissis per insidias sociis, noctis habitu protectus aufugit. Nam Danis aedis, in quam convivii nomine contracti fuerant, excessum petentibus, praesto erat, qui cuiusque exsertum foribus caput ferro demeteret. Cuius facti iniuriam proelio insecutus Uffonem oppressit eiusque corpus deposito odio conspicui operis mausoleo mandavit, amplitudinem hostis elaborato busti splendore confessus. Ita quem vivum hostili studio insectari solebat, exstinctum honoris impendio decorabat. Et ut sibi devictae gentis animos conciliaret, fratrem Uffonis Hundingum regno praefecit, ne imperium potius in exteros transfusum quam in Asmundi familia continuatum videretur.

Cumque sublato iam aemulo complures annos per summam armorum desuetudinem rerum agitatione vacuus exegisset, tandem diutinum ruris cultum nimiamque maritimarum rerum abstinentiam causatus et quasi bellum pace iucundius ratus talibus se ipsum culpare desidiae modis aggreditur:

Quid moror in latebris opacis,
collibus implicitus scruposis,
nec mare more sequor priori?
Eripit ex oculis quietem
agminis increpitans lupini
stridor et usque polum levatus
questus inutilium ferarum
impatiensque rigor leonum.
Tristia sunt iuga vastitasque
pectoribus truciora fisis.
Officiunt scopuli rigentes
difficilisque situs locorum
mentibus aequor amare suetis.
Nam freta remigiis probare,
mercibus ac spoliis ovare,
aera aliena sequi locello,
aequoreis inhiare lucris
officii potioris esset
quam salebras nemorumque flexus
et steriles habitare saltus.

Cuius uxor ruralis vitae studio maritimarum avium matutinos pertaesa concentus, quantum in silvestrium locorum usu voluptatis reponeret, hac voce detexit:

Me canorus angit ales immorantem litori
et soporis indigentem garriendo concitat.
Hinc sonorus aestuosa motionis impetus
ex ocello dormientis mite demit otium,
nec sinit pausare noctu mergus alte garrulus,
auribus fastidiosa delicatis inserens,
nec volentem decubare recreari sustinet,
tristiore flexione dirae vocis obstrepens.
Tutius silvis fruendum dulciusque censeo.
Quis minor quietis usus luce, nocte carpitur
quam marinis immorari fluctuando motibus?

Eodem tempore Tosto quidam, obscuro Iutiae loco ortus, ferocitate clarus emersit. Plebe namque vario petulantiae genere lacessita, late crudelitatis famam extulit tantaque malignitatis opinione percrebuit, ut Facinorosi cognomine notaretur. Sed nec exterorum iniuriis abstinens post foedam patriae vexationem etiam Saxoniam tentat. Cuius duce Syfrido laborantibus proelio sociis pacem petente, fore, quod ab ipso poscebatur, asseruit, dummodo sibi gerendi cum Hadingo belli societatem polliceri voluisset. Refragantem illum condicionique parere metuentem acri minarum genere ad eam, quam optabat, promissionem perduxit. Fit enim, ut, quod blande non struitur, minaciter impetretur.

A quo terrestri negotio superatus Hadingus, cum victoris classem inter fugiendum repertam perfossis lateribus navigationi inutilem reddidisset, conscensam scapham in altum direxit. Quem Tosto occidisse ratus, cum diu inter promiscua necatorum cadavera quaesitum reperire non posset, ad classem regressus animadvertit eminus myoparonem mediis maris aestibus fluctuantem. Quem cum deductis in altum navigiis persequi statuisset, fractionis periculo revocatus aegre litus repetiit. Tunc correptis integris coeptum viae genus exsequitur. Hadingus occupari se videns percontari comitem coepit, an nandi usu calleret, neganteque eo fugae diffidentia sponte eversi navigii concavas partes amplexus mortis fidem insequentibus fecit. Securum deinde Tostonem inopinatumque et spoliorum reliquiis avidius incubantem adortus, prostrato exercitu, praedam deserere coegit suamque eius fuga ulciscitur.

Nec Tostoni in vindictam sui animus defuit. Nam cum ob accepti vulneris magnitudinem reparandarum intra patriam virium copiam non haberet, legati titulo Britanniam petiit. In qua profectione navigationis socios in aleae lusum per lasciviam contraxit rixamque a tesserarum iactibus ortam funesta caede finire docuit. Ita placido exercitii genere discordiam per totum navigium diffudit, cruentamque pugnam mutatus lite iocus progenuit. Et ut aliquod ex alieno malo commodum caperet, correptis interfectorum pecuniis Collonem quendam piratica tunc temporis insignem ascivit. Quo comite parvo post in patriam reversus, cum Hadingo suam quam militum fortunam expendere praeoptante ex provocatione congressus occiditur. Nolebant enim priscae fortitudinis duces universorum discrimine exsequi, quod paucorum sorte peragi potuisset.

His gestis Hadingo defunctae coniugis species per quietem obversata sic cecinit:

Belua nata tibi rabiem domitura ferarum,
quaeque truci rabidos atteret ore lupos.

At post pauca subiunxit:

Fac caveas: ex te nocuus tibi prodiit ales,
felle ferox bubo, voce canorus olor.
Rex mane sopore discusso cuidam
coniecturarum sagaci visum exponit.
Qui lupi nomine futurae ferocitatis filium
interpretatus oloris vocabulo filiam
denotavit, illum hostibus perniciosum,
hanc patri insidiosam fore praesagiens.

Eventus augurio respondit: siquidem Hadingi filia Ulvilda privato cuidam Guthormo denupta, sive copulae indignitate, sive claritatis affectatione permota, maritum in parentis caedem absque pietatis respectu sollicitat, reginam se quam regis filiam censeri malle praefata. Cuius exhortationis modum iisdem paene verbis, quibus ab ipsa editus fuerat, explicare constitui; qui fere huiusmodi erat: ‘O miseram me, cuius nobilitatem dispar copulae nexus obtenebrat!

O infelicem, cuius stemmati rustica iugatur humilitas! O infortunatam principis prolem, quam tori lege plebeius aequiparat! Miserandam regis filiam, cuius decorem ignavus pater in obsoletos ac despicabiles transmisit amplexus! Infaustam matris subolem, cuius felicitati tori commercium derogat, cuius munditiam immunditia ruralis attrectat, dignitatem indignitas vulgaris inclinat, ingenuitatem condicio maritalis extenuat! At si quis tibi vigor inest, si qua mentem virtus possidet, si dignum te regis generum probas, socero fasces eripe, genus probitate redime, to Oceano Fresorum classem vadosis inflictamvertibus adortus caed prosapiae defectum virtute aestima, sanguinis damnum animo pensa! Felicior est honos audacia quam hereditate quaesitus. Melius virtute culmen quam successione conscenditur. Aptius honores meritum quam natura conciliat. Adde quod senectutem subruere nefas non est, quae proprio in ruinam pondere suppressa devergit. Sufficiant socero tot temporum fasces; senilis tibi potestas obveniat, quae si te frustrata fuerit, alteri cedet. Lapsui vicinum est quicquid senio constat. Sat illi regnasse sit; tibi quandoque praeesse conveniat. Malo praeterea virum regnare quam patrem. Malo regis coniunx quam nata censeri. Melius est principem interius amplecti quam exterius venerari, gloriosius nubere regi quam obsequi. Ipse quoque tibi sceptrum quam socero malle debeas. Proximum sibi quemque natura constituit. Aderit coepto facultas, si facto voluntas accesserit. Nihil est quod non ingenio cedat. Instaurandum epulum est, exornandum convivium, providendi paratus, invitandus socer. Fraudi viam familiaritas simulata praestabit. Nullo melius quam affinitatis nomine insidiae teguntur. Adde quod temulentia promptum caedi iter aperiet. Cumque rex capitis cultui intentus fabulis mentem, barbae manum intulerit pilorumque perplexionem crinali spico seu pectinis enodatione discreverit, applicari ferrum visceribus sentiat. Minor occupatis solet cautela perquiri. Dextera tua tot scelerum vindex accedat. Pium est ultricem miserorum manum extendere.’

Talibus insistente Ulvilda, vir suggestione victus insidiis operam pollicetur. Interea Hadingus generi dolum cavere somnio monitus, petito convivio, quod ei filia caritatis simulatione paraverat, armatorum non longe praesidia statuit, quibus adversum insidias, cum res exigeret, uteretur. Quo cibum capiente, satelles in fraudis ministerium accitus, occultato sub veste ferro, opportunum sceleri tempus tacitus exspectabat. Quo rex animadverso collocatis in vicino militibus signum lituo dedit. Quibus continuo opem ferentibus, dolum in auctorem retorsit.

Interea rex Sueonum Hundingus occasum Hadingi falso acceptum nuntio inferiis excepturus, optimatibus contractis, eximiae capacitatis dolium cereali liquore completum deliciarum loco medium convivis apponi praecepit, et ne quid celebritatis deesset, ipse ministri partibus assumptis pincernam agere cunctatus non est. Cumque exsequendi officii gratia regiam perlustraret, offenso gradu in dolium collapsus interclusum humore spiritum reddidit, deditque poenas sive Orco, quem falsa exsequiarum actione placabat, sive Hadingo, cuius interitum mentitus fuerat. Quo cognito Hadingus parem veneratori gratiam relaturus exstinctoque superesse non passus suspendio se vulgo inspectante consumpsit.