Gesta Danorum

Liber III

1. Hotherus Athisli frater idemque Gevari regis alumnus, cuius mentionem praemisi, post Hiarwarthum utriusque regni imperium sumit. Huius tempora, si ab aetatis eius origine coepero, aptius explicabuntur. Pulchrius enim pleniusque extrema annorum illius curricula perstringuntur, ubi prima silentio non damnantur.

2. Interfecto ab Helgone Hodbroddo, filius Hotherus sub tutela Gevari regis pueritiae procursum exegit. Adolescens collacteis ac coaevis summa corporis firmitate praestabat. Ceterum ingenium eius crebrae dotaverant artes. Quippe natationis, arcus caestuumque peritia nec non, quantamcumque ea aetas capere poterat, agilitate pollebat, haud minus exercitio quam viribus potens. Immaturam adhuc aetatem uberrimis animi beneficiis transscendebat. Nemo illo chelis aut lyrae scientior fuerat. Praeterea sistro ac barbito omnique fidium modulatione callebat. Ad quoscumque volebat motus, variis modorum generibus humanos impellebat affectus: gaudio, maestitia, miseratione vel odio mortales afficere noverat. Ita aurium voluptate aut horrore animos implicare solebat.

Tot iuvenis artibus Gevari filia Nanna admodum delectata amplexum eius expetere coepit. Fit enim, ut virtute iuvenum virgines incalescant et, quorum minus complacet forma, probitas acceptetur. Multiplices enim amor aditus habet: aliis oris decor, aliis animi virtus, quibusdam artium usus voluptatis iter aperit; nonnullis comitas Veneris copiam parat, complures formae candor acceptos facit, nec levius vulnus fortes quam pulchri puellis infligere solent.

Accidit autem, ut Othini filius Balderus Nannae corpus abluentis aspectu sollicitatus infinito amore corriperetur. Urebat illum venustissimi corporis nitor, animumque perspicuae pulchritudinis habitus inflammabat. Validissimum namque libidinis irritamentum est decor. Hotherum itaque, per quem maxime votum interpellandum timebat, ferro tollere constituit, ne morae impatiens amor ullo fruendae libidinis obstaculo tardaretur.

Eodem forte tempore Hotherus inter venandum errore nebulae perductus in quoddam silvestrium virginum conclave incidit, a quibus proprio nomine salutatus, quaenam essent, perquirit. Illae suis ductibus auspiciisque maxime bellorum fortunam gubernari testantur. Saepe enim se nemini conspicuas proeliis interesse, clandestinisque subsidiis optatos amicis praebere successus. Quippe conciliare prospera, adversa infligere posse pro libito memorabant, adiecto, qualiter in collacteam eius Nannam inter lavandum conspectam Balderus exarserit, hortataeque, ne eum quamvis infestissimo odio dignum armis lacesseret, semideum hunc esse testantes arcano superum semine procreatum. His acceptis, Hotherus labentis hospitii tegmine defectus sub dio se relictum totiusque expertem umbraculi mediis repente campis expositum conspicatur. Praecipue vero puellarum praepetem fugam locique versilem situm ac fallacem aedis imaginem mirabatur. Ignorabat enim, quae circa se gesta fuerant, ludibrium tantum inaneque praestigiosarum artium exstitisse commentum.

Unde rediens Gevaro ordinem insecutae errorem suum ludificationis exponit filiamque eius continuo postulavit. Cui Gevarus quam libentissime se fauturum subiunxit, ni balderi iram repulsa contracturum metueret, priorem illum sibi consentaneas preces porrexisse testatus. Nam ne ferro quidem sacram corporis eius firmitatem cedere perhibebat. Adiecit tamen scire se gladium artissimis obseratum claustris, quo fatum ei infligi possit. Hunc a Mimingo silvarum Satyro possideri. Eidem quoque armillam esse mira quadam arcanaque virtute possessoris opes augere solitam. Horum praeterea locorum aditum invium ac impedimentis offusum haud facile mortalibus patere posse. Maiorem siquidem itineris partem inusitati frigoris vi perenniter obsideri. Iubet itaque, cervis iugalibus currum instruat, cuius celeritate eximio gelu rigentia iuga transscendat. Quo cum pervenerit, tabernaculum suum ita a sole aversum constituat, ut umbram specus, cui Mimingus assuevisset, excipiat, nec ipsum mutua tamen obumbratione contingat, ne Satyrum insolitae obscuritatis iactus exitu deturbaret. Ita armillam ensemque in expedito fore, quorum alterum opum, alterum belli fortuna comitaretur; in utroque ingens possessori praemium esse.

Hactenus Gevarus. Nec inerter Hotherus, quae ab ipso didicerat, exsecutus, tabernaculo ad praedictum modum locato, noctu curas, interdiu venationes agebat. Utramque temporis vicem pervigil exsomnisque ducebat, ita discrimina lucis nostisque partitus, ut hanc rerum meditationi tribueret, illam convectandis corporis alimentis impenderet. Cumque forte pernox attonita curis mente languesceret, obumbrantem tabernaculo suo Satyrum hasta petivit obrutumque ictu nec satis fugae potentem vinculis intercepit. Ultima deinde per summam verborum atrocitatem minatus, ensem armillamque deposcit. Nec segniter Satyrus salutis redemptionem, quae ab ipso petebatur, exhibuit. Adeo cunctis re prior est vita, cum nihil apud mortales spiritu carius exsistere soleat. Htherus opum ademptione laetatus patriam repetit, paucis sed insignibus spoliis felix.

Quibus eum Gelderus Saxoniae rex potitum comperiens milites in tam illustris praedae raptum crebro concitabat hortatu. Paruit iuventus regi, properanter instruens classem. Quod praevidens Gevarus, quippe divinandi doctissimus erat industriaque praesagiorum excultus, vocato Hthero iubet, congressuri secum Gelderi iacula patienter excipiat, non ante sua remissurus, quam hostem missilibus carere conspiciat; ceterum rostratas admoveat falces, quibus navigia lacerari cassidesque et scuta militibus detrahi possint. Cuius consilio obsecutus Htherus salutarem eius exitum expertus est. Siquidem ad primos Gelderi impetus subsistere suos ac corpora scutis protegere iubet, praesentis pugnae victoriam patientia capessendam testatus. At hostis, missilibus nulla ex parte cohibitis iisdemque per summam pugnandi cupiditatem effusis, hoc avidius hastas ac spicula torquere coepit, quo Htherum in his excipiendis patientius se gerere comperit. Quae partim scutis, partim navigiis infixa rarum dedere vulnus, complura innoxia ac frustra videbantur excussa. Siquidem Htheri milites regis imperium exsequentes receptam telorum vim conserta clipeorum testudine repellebant, nec rarus quidem eorum numerus erat, quae levi ictu umbonibus impacta fluctibus incidebant. Quorum omnium copia vacuefactus Gelderus, dum eadem ab hostibus correpta alacrius in se retorqueri conspiceret, mali cacumen puniceo scuto complexus (indicium id pacis erat) saluti deditione consuluit. Quem Htherus amicissimo vultu benignissimoque sermone exceptum non minus humanitate quam arte perdomuit.

Ea tempestate Helgo Halogiae rex Gusonis Finnorum Byarmorumque principis filiam nomine Thoram crebrae legationis officio procabatur. Adeo, quod per se minus validum est, alieni indigum noscitur. Nam cum eius temporis iuvenes matrimonii postulationem propria voce prosequendi consuetudinem haberent, hic tanto oris vitio obsitus erat, ut non solum exteras, sed etiam domesticas aures erubesceret. Adeo calamitas omnis conscios vitat. Eo siquidem naturae damna molestiora sunt, quo liquidius patent. Huius Guso legatione spreta coniugio indignum respondit, qui propria parum virtute subnixus ad id impetrandum precaria mutuaretur officia. Quod audiens Helgo Htherum, quem politioris facundiae noverat, suis favere studiis obsecrabat, alacriter se, quicquid is imperasset, exsecuturum pollicitus. Ille sedula iuvenis supplicatione devictus armata classe Norvagiam petit, quod verbis non posset, viribus peracturus. Cumque pro Helgone per summam eloquii suavitatem egisset, refert Guso mentem filiae consulendam, ne quid contra nolentem paterna videretur severitate praesumptum. Accersitamque, an proco allubesceret, percontatus annuentis Helgoni nuptias pollicetur. Igitur Hoetherus obseratas Gusonis aures ad ea, quae precabatur, exaudienda rotundae volubilisque facundiae dulcedine patefecit.

Quae dum in Halogia geruntur, Balderus postulandae Nannae gratia Gevari fines armatus ingreditur. A quo cum ipsius Nannae mentem cognoscere iuberetur, exquisitis verborum delenimentis puellam aggressus, cum nullum votis locum efficere potuisset, repulsae causam cognoscere institit. Quae respondit nuptiis deum mortali sociari non posse, quod ingens naturae discrimen copulae commercium tollat. Sed et superos interdum pacta rescindere solitos, subitoque vinculum disici, quod impares contraxissent. Neque enim stabilem dissonis esse nexum, cum apud excelsos humilium semper fortuna sordescat. Praeterea abundantiae et egestatis dividuum contubernium esse, nec inter splendidas opes obscuramque pauperiem firma societatis iura consistere. Ad ultimum supernis terrestria non iugari, quae tanto originis intervallo discors rerum natura secreverit, quod a divinae luculentia maiestatis infinitum distet humana mortalitas. Hac responsi cavillatione, elusis Balderi precibus, detrectandi coniugii prudens argumenta texebat.

Quod cum Htherus ex Gevaro cognosceret, multa super Balderi petulantia apud Helgonem querulus disserebat. Incerti ambo, quid facto opus esset, variis sententiam consiliis agitabant. Amica siquidem in adversis collocutio, tametsi periculum non tollit, aegritudinem minuit. Inter cetera animi vota fortitudinis studio praeponderante, manus classe cum Baldero conseritur. Hominibus adversum deos certatum cerneres. Nam Baldero Othinus ac Thoro sacraque deum agmina propugnabant. Divinis humanisque viribus permixtum aspiceres bellum. At Hoetherus tunica ferrum spernente succinctus consertissimos deorum cuneos irrumpebat et, quantum terrenus in superna poterat, grassabatur. Sed et Thoro inusitato clavae libratu cuncta clipeorum obstacula lacerabat, tantum ad se incessendum hostes invitans quantum socios ad tuendum. Nullum erat armaturae genus, quod impellenti non cederet. Nemo ferientem tuto excipere poterat. Quicquid ictu urgebat, obruit. Non clipei, non cassides impactum pertulere robur. Nulli corporis aut virium magnitudo subsidio fuit. Proinde victoria ad superos concessisset, ni Htherus, inclinata suorum acie, celerius advolans clavam praeciso manubrio inutilem reddidisset. Quo telo defecti divi subitam dedere fugam. Inimicum opinioni esset, nisi fidem antiquitas faceret, deos ab hominibus superari. Deos autem potius opinative quam naturaliter dicimus; talibus namque non natura, sed gentium more divinitatis vocabulum damus.

Ceterum Balderum fuga cursu quaesita servavit. Cuius navigiis victores aut ferro laceratis aut fluctu obrutis, non contenti deos vicisse, classis reliquias saevitia insequuntur, earum iactura funestam belli cupidinem expleturi. Adeo plerumque insolentiam successus exasperat. testis belli portus Balderi fugam vocabulo refert. Gelderum quoque Saxoniae regem eodem consumptum bello remigum suorum cadaveribus superiectum ac rogo navigiis exstructo impositum pulcherrimo funeris obsequio extulit. Cineres eius perinde ac regii corporis reliquias non solum insigni tumulo tradidit, verum etiam plenis venerationis exsequiis decoravit. Post haec, ne connubii spem ulterior rerum importunitas moraretur, repetito Gevaro, cupitis Nannae complexibus fruitur. Deinde Helgonem ac Thoram plenis liberalitatis officiis prosecutus novam Suetiae nuptam advexit, cunctis tam venerabilis victoria quam Balderus ridiculus fuga.

Quo tempore cum Sueonum magnates solvendi tributi gratia Daniam petivissent, ob egregia patris merita a popularibus loco regio cultus fallax fortunae lenocinium expertus est: siquidem a Baldero, quem paulo ante devicerat, proelio superatus ad Gevarum decurrere necesse habuit, victoria post regnum amissa, quam privatus adeptus fuerat. Victor Balderus, ut afflictum siti militem opportuno liquoris beneficio recrearet, novos humi latices terram altius rimatus aperuit. Quorum erumpentes scatebras sitibundum agmen hianti passim ore captabat. Eorundem vestigia sempiterno firmata vocabulo, quamquam pristina admodum scaturigo desierit, nondum prorsus exolevisse creduntur. Idem larvarum Nannae speciem simulantium continua noctibus irritamenta perpessus adeo in adversam corporis valetudinem incidit, ut ne pedibus quidem incedere posset. Quamobrem biga redave emetiendorum itinerum consuetudinem habere coepit. Tanta amoris vi suffusum pectus ad extremam paene eum tabem redegerat. Nihil enim sibi victoriam dedisse credidit, cuius Nanna praeda non fuerit.

Fr quoque deorum satrapa sedem haud procul Upsala cepit, ubi veterem litationis morem tot gentibus ac saeculis usurpatum tristi infandoque piaculo mutavit. Siquidem humani generis hostias mactare aggressus foeda superis libamenta persolvit.

3. Inter haec Htherus defectam ducibus Daniam Hiarwarthumque celeres perempti rolvonis poenas dedisse cognoscens, quod vix spe complecti posset, casu sibi collatum dicebat. Nam et Rolvonem, quem, quod ab eius patre suum interfectum meminisset, vita spoliare debuerit, aliena opera supplicium luisse, et sibi potiendae Daniae copiam insperato rerum beneficio patuisse. Quippe regnum eius avito sibi iure competere, si rite maiorum stemmata revolvantur. Inde Sialandiae portum Isoram ingenti classis numero occupat, imminentis fortunae beneficio usurus. Ubi rex ab occurrente sibi Danorum populo constitutus, paulo post Athisli fratris, quem Suetis praeesse iusserat, excessu cognito, Sueticum Danico imperium sociat. Ceterum Athislum mors ignominiosa consumpsit. Dum enim Rolvonis inferias per summam animi hilaritatem convivio celebraret, potione avidius sumpta subito fine sordidae intemperantiae poenas pependit. Ita dum alienum fatum impensioribus laetitiae modis excolit, proprium irrumpere coegit.

Balderus quoque classe Sialandiam petens, cum et armis celeber et maiestate conspicuus haberetur, Hthero Suetiam tenente, quicquid super regni fastigio postulabat, promptisimis Danorum suffragiis impetravit. Tam ancipiti censura maiorum nostrorum sententia fluctuata est. Huic Htherus a Suetia regressus infestum intulit bellum. Acerrimum imperii cupidis de rerum summa certamen incesserat. Eidem Htheri fuga finem imposuit. Qui cum in Iutiam concessisset, vicum, in quo manendi usum habuit, nomime suo nuncupandum curavit.

Ubi hibernis peractis, solitarius incomitatusque Suetiam repetit. Ibi magnatibus accersitis, ob infelices rerum cursus, quibus ipsum Balderus bis victor afflixerat, lucis ac vitae pigere se dixit. Deinde, consalutatis omnibus, difficilia aditu loca devio calle sectatus expertes humani cultus indagines perlustrabat. Fit enim, ut, quibus insolabilis animi dolor inciderit, obscuros externosque secessus quasi quoddam pellendae tristitiae remedium captent nec magnitudinem maeroris inter humanos queant tolerare convictus. Adeo plerumque amica est aegritudini solitudo. Praecipue enim illuvies ac squalor delectant, quos adversa animi valetudo concusserit. Consueverat autem in editi montis vertice consulenti populo scita depromere. Quamobrem venientes occultantis se regis inertiam causabantur, absentiaque eius gravissimis omnium querelis lacerata est.

At Htherus extrema locorum devia pervagatus insuetumque mortalibus nemus emensus ignotis forte virginibus habitatum reperit specum. Easdem esse constabat, quae eum insecabili veste quondam donaverant. A quibus cur eo locorum venerit, interrogatus infaustos belli declarat eventus. Itaque fide earum damnata, gestarum infeliciter rerum fortunam tristesque casus deflere coepit, secus sibi cessisse questus quam ab ipsis promissum acceperit. At nymphae eum, quamquam raro victor exstiterit, aequam tamen hostibus cladem ingessisse dicebant nec minoris stragis auctorem fuisse quam complicem. Ceterum in expedito victoriae gratiam fore, si inusitatae cuiusdam suavitatis edulium augendis Balderi viribus excogitatum praeripere potuisset. Nihil enim factu difficile futurum, dummodo hosti in augmentum roboris destinato potiretur obsonio.

Ex quarum dictis Htherus promptissimam inferendi Baldero belli fiduciam mente praesumpsit, quamquam deos armis incessere terrenis arduum nisibus videretur. Fuere quoque ex suis, qui illum tuto bellum cum superis commissurum negarent. At illi infinitus animi calor respectum maiestatis ademerat. Apud fortes enim non semper impetum ratio subruit aut consilio temeritas succumbit. Vel fortasse meminerat Htherus excellentissimis viris incertissimam exstare potentiam, exiguamque glaebam ingentes arietare currus.

Contra Balderus, Danis in arma contractis, Htherum acie excipit. Ingenti utrimque clade gesta ac fere pari partium strage edita, nox proelium solvit. Cuius tertio ferme pervigilio Htherus clam cunctis res hostium exploraturus egreditur. Somnum quippe eius profecta ab imminenti discrimine cura discusserat. Ita plerumque ingens animi motus quieti corporis adversatur, nec alterius requiem unius inquietudo patitur. Igitur in hostium castra perveniens tres nymphas arcanae dapis gerulas Balderi castris excessisse cognoscit. Quas cursim insequens (nam earum fugam roscida prodidere vestigia) tandem tecta, quibus assueverant, subit. Igitur ab his, quisnam esset, rogatus citharoedum se dixit; nec experimentum professioni dissonum fuit. Oblatam namque chelyn inflexis ad musam nervis compositisque plectro fidibus moderatus gratum auribus melos promptissima modulatione fundebat. Ceterum tres illis colubrae fuere, quarum tabo solidativae confectionis epulum Baldero temperare solebant. Iamque anguium aperto ore multa pulmento sanies influebat. Sed et nympharum quaedam humanitatis studio Htherum epulo compertivisset, ni trium maxima vetuisset, fraudem Baldero fieri protestans, si ipsius hostem corporei roboris incrementis auxissent. Ille se non Htherum, sed Htheri comitem dicebat. <---> Eaedem namque nymphae accurati nitoris cingulum potentemque victoriae zonam clementi benignitate ei largitae sunt.

Qui cum pristinum iter remetiendo calle, quo venerat, repedaret, obvii sibi Balderi latus hausit eumque seminecem prostravit. Quo militibus nuntiato, totis Htheri castris alacer exsultantium clamor insonuit, Danis Balderi fortunam publico maerore prosequentibus. Qui cum indubitatum sibi fatum imminere sentiret, dolore vulneris accensus die postera proelium renovat. Quo fervente, lectica se in aciem deferri iussit, ne intra tabernaculum obscura morte defungi videretur. Postera nocte eidem Proserpina per quietem astare perspecta post triduum se eius complexu usuram denuntiat. Nec inane somnii praesagium fuit; nam Balderum elapso triduo nimius vulneris cruciatus absumpsit. Cuius corpus exercitus regio funere elatum facto colle condendum curavit.

Hunc quidam nostri temporis viri, quorum praecipuus Haraldus erat, vigente veteris sepulturae fama, spe reperiendae pecuniae noctu adorti repentino coeptum horrore liquerunt. Ex ipso namque perrupti montis cacumine subita torrentis vis magno aquarum strepitu prorumpere videbatur, cuius rapidior moles incitatissimo lapsu subiectis infusa campis, quicquid offendebat, involveret. Ad cuius impetum deturbati fossores abiectis ligonibus variam carpsere fugam, irruentis aquae verticibus implicandos se rati, si coeptum diutius exsequi niterentur. Ita a diis loci illius praesidibus incussus subito metus iuvenum animos avaritia abstractos ad salutis curam convertit neglectoque cupiditatis proposito vitae studiosos esse docuit. Huius autem scaturiginis speciem adumbratam, non veram fuisse constat, nec ab imis terrae visceribus genitam, sed praestigiosa quadam administratione productam, cum in arido liquidos manare fontes natura non sinat. Omnes hunc posteri collem, ad quos fractionis eius fama transierat, intentatum liquere. Quamobrem, an quicquam opum contineat, parum compertum, cum nemo opacam eius crepidinem, obstante periculi metu, post Haraldum tentare praesumpserit.

4. At Othinus, quamquam deorum praecipuus haberetur, divinos tamen et haruspices ceterosque, quos exquisitis praescientiae studiis vigere compererat, super exsequenda filii ultione sollicitat. Plerumque enim humanae opis indiga est imperfecta divinitas. Cui Rostiophus Phinnicus alium filium ex Rinda Rutenorum regis filia suscitandum praedixit, qui fraternae cladis poenas exigere debebat; deos siquidem consortis sui ultionem orituri fratris officio destinasse. Hoc audito, Othinus os pileo, ne vultu proderetur, obnubens praedictum regem stipendia meriturus accedit. A quo magister militum effectus, recepto exercitu, pulcherrimam ex hostibus victoriam retulit. Quem rex ob pugnam strenue editam in primum amicitiae gradum ascivit, haud parcius donis quam honoribus cultum. Idem post parvulum temporis intervallum solus hostium acies in fugam propulit mirificaeque cladis auctor pariter ac nuntius rediit. Admirationi omnibus erat, quod tanta de innumeris strages unius accipi viribus potuisset. Quibus meritis fretus tacite regem amoris sui conscium facit. Cuius benignissimo favore recreatus, dum a puella osculum peteret, alapam recepit.

Nec eum aut contumeliae deformitas aut iniuriae dolor proposito depulit. Postero siquidem anno, ne, quod avide orsus erat, ignominiose desereret, peregrina veste sumpta, regis contubernium repetit. Neque enim facile ab occurrentibus dignosci poterat, cum veras oris notas falsus squalor respergeret, veterem habitum nova furaretur illuvies. Rofterum se vocitari fabriliumque rerum officio callere perhibuit. Itaque multiplices rerum formas speciosissimis aeris lineamentis complexus adeo professionem artificio commendavit, ut, recepto a rege magno ponderis auro, matronarum ornamenta procudere iuberetur. Igitur complura feminei cultus insignia fabricatus tandem armillam ceteris operosius expolitam annulosque complures pari studio decusatos puellae praebuit.

Sed nullis flecti meritis indignatio potest. Quem Rinda basium sibi porrigere cupientem colapho percussit. Minus enim acceptantur dona, quae praestat invisus, sane gratiora sunt, quae ab amicis porriguntur. Adeo interdum ex offerente oblati pretium pendet. Non dubitavit enim pervicacis animi puella, quin subdolus senex libidinis aditum ficta liberalitate captaret. Praeterea acre eidem atque intractabile ingenium fuit. Siquidem dolum obsequio instrui donorumque studio flagitii votum subesse cognovit. Quam pater plurimum obiurgare, quod nuptias detrectaret, aggressus est. Illa senile perosa connubium teneris puellarum annis praeproperos aptos complexus negabat, ab infirmioris aetatis excusatione respuendarum nuptiarum subsidium mutuata.

At Othinus nihil amantium studiis perseverantiae robore efficacius expertus, quamquam geminae repulsae ignominia affectus fuisset, tertio regem, priori specie confusa, perfectissimam rei militaris industriam professus accessit. Eundem in hanc curam non voluptas modo, sed etiam demendae ignominiae cupido perduxerat. Ita praestigiarum peritis versili vultu varios habitus prae se ferendi promptissima quondam potestas incesserat. Quippe praeter naturalem corporis speciem cuiuslibet aetatis statum simulare callebant. Igitur senex iucundum professionis suae spectaculum editurus inter promptissimos insolentius obequitare solebat. Nec eo quidem officii genere puellae rigor inflecti potuit. Vix siquidem animus sincere in gratiam redit, cum quo vehemens semel odium gessit. Quam cum discessurus osculo petere vellet, ita ab ea propulsus est, ut mentum terrae nutabundus impingeret. Quam protinus cortice carminibus adnotato contingens lymphanti similem reddidit, receptam toties iniuriam modesto ultionis genere insecutus.

Adhuc tamen propositum exsequi non cunctatus (quippe spem eius fiducia maiestatis inflaverat), puellari veste sumpta, quarto regem viator indefessus petivit. A quo receptus non modo sedulum se, sed etiam importunum exhibuit. Qui quod muliebriter propemodum cultus esset, a plerisque femina credebatur. Ceterum se vocabulo Wecham, arte medicam testabatur; professionem quoque promptissimis commendabat officiis. Tandem in reginae famulitium ascitus puellae pedissequam egit. Cuius etiam pedum sordes serotinis horis abluere solebat; licebat quoque lympham pedibus ministranti suras ac superiores femorum partes contingere. At quoniam vario fortuna passu graditur, quod arte promptum non erat, in expedito casus constituit.

Accidit enim puellam corporis firmitate defectam, circumspectis morbi remediis, in salutis praesidium manus, quas ante damnaverat, advocare, quemque semper fastidio habuerat, servatorem asciscere. Qui curiosius cuncta doloris indicia perscrutatus, ut morbo quam primum occurreretur, medicata potione utendum asseruit; ceterum eius temperamenti tantam acerbitatem fore, ut, nisi puella vinculis se continendam dedisset, curationis vim perferre non posset. Ab intimis enim fibris morbi propulsandam esse materiam.

Quo pater audito filiam vincire non distulit iniectamque toro ad omnia, quae medicus admovisset, patientiam praestare iussit. Fallebat illum feminei species cultus, quo senex ad obumbrandam artis suae pervicaciam utebatur; quae res medicamenti speciem ad stupri licentiam transtulit. Medicus namque, Veneris occasione sumpta, mutato curationis officio, prius ad exercendae libidinis quam pellendae febris negotium procurrit, adversa puellae valetudineqr usus, cuius inimicam sibi incolumitatem expertus fuerat.

Aliam quoque ea de re opinionem subtexere non pigebit: aiunt enim quidam, quod, cum rex laborantem amore medicum tanto animi et corporis impendio nihil profecisse cognosceret, ne bene meritum debita mercede fraudaret, clandestino filiae concubitu potiri permiserit. Adeo interdum paterna in prolem grassatur impietas, cum naturae clementiam violenta corrumpit affectio. Quem errorem, edito filiae partu, plena ruboris paenitentia insecutus est.

At dii, quibus praecipua apud Byzantium sedes habebatur, Othinum variis maiestatis detrimentis divinitatis gloriam maculasse cernentes collegio suo submovendum duxerunt. Nec solum primatu eiectum, sed etiam domestico honore cultuque spoliatum proscribendum curabant, satius existimantes probrosi antistitis potentiam subrui quam publicae religionis habitum profanari, ne vel ipsi alieno crimine implicati insontes nocentis nomine punirentur. Videbant enim apud eos, quos ad deferendos sibi divinitatis honores illexerant, vulgato maioris dei ludibrio, obsequium contemptu, religionem rubore mutari, sacra pro sacrilegio duci, statas sollemnesque caerimonias puerilium deliramentorum loco censeri. Mors prae oculis, metus in animis erat, et in omnium caput unius culpam recidere putares.

Hunc itaque, ne publicam religionem exsulare cogeret, exsilio multantes Ollerum quendam non solum in regni, sed etiam in divinitatis infulas subrogavere, tamquam deos ac reges creare in aequo positum foret. Quem licet perfunctorie flaminem creavissent, integro regum honore donabant, ne alieni officii procurator, sed legitimus dignitatis adverteretur esse successor. Et ne quid amplitudinis deesset, Othini quoque ei nomen imponunt, vocabuli favore invidiam novitatis exclusuri.

Quo denis ferme annis divini senatus magistratum gerente, tandem Othinus diis atrocitatem exsilii miserantibus satis iam graves poenas dedisse visus squaloris deformitatem pristino fulgoris habitu permutavit. Iam enim superioris infamiae notam medii temporis intervallum exederat. Exstitere tamen, qui ipsum recuperandae dignitatis aditu indignum censerent, quod scaenicis artibus et muliebris officii susceptione taeterrimum divini nominis opprobrium edidisset. Sunt qui asserant eum quosdam deorum adulando, quosdam praemiis permulcendo amissae maiestatis fortunam pecunia emercatum fuisse et ad honores, quibus iam pridem defunctus fuerat, ingentis summae pretio reditum comparasse. Quos si quanti emerit rogas, illos consule, qui quanti divinitas veneat didicerunt; mihi minus constare fateor.

Igitur Ollerus ab Othino Byzantio pulsus in Suetiam concessit, ubi veluti novo quodam orbe opinionis suae monumenta restaurare connisus a Danis interfectus est. Fama est, illum adeo praestigiarum usu calluisse, ut ad traicienda maria osse, quod diris carminibus obsignavisset, navigii loco uteretur nec eo segnius quam remigio praeiecta aquarum obstacula superaret.

At Othinus, recuperatis divinitatis insignibus, tanto opinionis fulgore cunctis terrarum partibus enitebat, ut eum perinde ac redditum mundo lumen omnes gentes amplecterentur, nec ullus orbis locus exstaret, qui numinis eius potentiae non pareret. Qui cum filium Boum, quem ex Rinda sustulerat, bellici laboris studiosum cognosceret, accersitum fraternae cladis memorem esse iubet, potius a Balderi interfectoribus ultionem exacturum quam armis innoxios oppressurum, quod aptior ac salubrior pugna competeret, ubi pium belli locum iusta vindictae licentia tribuisset.

Interea Gevarus Gunnonis satrapae sui dolo nuntiatur oppressus. Cuius cladem Hotherus acerrimis ultionis viribus insecuturus interceptum Gunnonem atque ardenti pyrae iniectum cremavit, quod ipse Gevarum ante per insidias occupatum nocturno vivum igni consumpserat. Taliter educatoris manibus parentando, filios demum Herlecum Gericumque Norvagiae praetulit.

Post haec, vocatis in contionem maioribus, bello, quo Boum excipere debeat, periturum se refert idque non dubiis coniecturae modis, sed veris vatum praedictionibus expertum. Orat proinde, filium suum Roricum regno praeficiant, ne ius hoc ad externas ignotasque familias improborum censura transfunderet, plus voluptatis se ex filii successione quam amaritudinis ex propinqua morte percepturum testatus. Quo ocius impetrato, pugna cum Boo congressus occiditur. Nec iucunda Boo victoria exstitit; quippe tam graviter affectus acie excessit, ut scuto exceptus atque a peditibus vicissim subeuntibus domum relatus postridie vulnerum dolore consumeretur. Cuius corpus magnifico funeris apparatu Rutenus tumulavit exercitus, nomine eius insignem exstruens collem, ne tanti iuvenis monumenta a posterorum memoria citius dilaberentur.

5. Igitur Curetes ac Sueones, perinde ac Hotheri morte tributariae sortis onere liberati, Daniam, quam annuis vectigalium obsequiis amplecti solebant, armis aggredi animum induxerunt. Ea res Sclavis quoque defectionis audaciam ministravit aliosque complures ex obsequentibus hostes effecit. Cuius iniuriae propulsandae gratia Roricus contractam in arma patriam, recensitis maiorum operibus, ad capessendam virtutem impenso hortationis genere concitabat. At barbari, ne bellum absque duce committerent, capite opus esse cernentes, creato sibi rege, ceteris militiae viribus ostensis, obscuriore loco binos armatorum manipulos condunt. Nec Roricum insidiae fefellere. Qui cum classem suam vadosi cuiusdam gurgitis artis faucibus inhaerere conspiceret, arenis, quibus insidebat, abstractam profundo adegit, ne limosis inflicta paludibus diversa ab hostibus parte peteretur. Praeterea latebras sociis interdiu captandas constituit, quibus insistentes ex improviso navium suarum irruptoribus insultarent, fore posse praefatus, ut in auctorum caput propriae fraudis eventus recideret. Barbari vero, qui insidiis addicti fuerant, Danicae circumspectionis ignari, irruptione temere edita, omnes oppressi sunt. Reliqua Sclavorum manus, ignorata sociorum strage, super Rorici mora multa anceps admiratione pendebat. Quem inter aegras mentium fluctuationes diutule exspectatum, cum praestolatio in dies molestior fieret, classe tandem petendum ducebat.

Erat autem inter eos vir corporis habitu insignis, officio magus. Qui prospectis Danorum turmis: 'Ut paucorum impendio,' inquit, 'complurium pericula redimantur, publicam stragem privato discrimine praecurrere liceat. Ego vero in hanc confligendi legem non deero, si cui vestrum mutuus decernendi mecum ausus incesserit. In primis autem praetaxata a me condicione utendum postulo, cuius talem sane formulam texui: Si vicero, vectigalium nobis concedatur immunitas; si vincar, pristina vobis tributa solvantur. Aut enim hodie patriam servitutis iugo victor exuam aut victus involvam. In utramque fortunam praedem me vademque recipite.'

Quod audiens Danorum quidam, animi quam corporis viribus robustior, percontari Roricum coepit, quid ei praemii foret, qui pugna provocantem exciperet. At Roricus, cum senas forte armillas haberet ita mutuis nexibus involutas, ut ab invicem sequestrari nequirent, nodorum inextricabiliter serie cohaerente, easdem certamen audenti in praemium pollicetur. At iuvenis parum fortunae certus: 'Si,' inquit, 'Rorice, rem prospere gessero, tua vincentis mercedem liberalitas aestimet, tu palmam arbiter metiaris; sin propositum mihi parum ex sententia cesserit, quid victo praemii dabis, quem aut saeva mors aut ignominia gravis involvet? Has imbecillitas habere comites consuevit, haec superatorum stipendia sunt, quos quid nisi extremum dedecus manet? Quaenam solvenda merces, quae gratia referenda, cui fortitudinis pretium abest? Quis impotentem Martis hedera redimivit, praemiis victricibus decoravit? Virtuti, non ignaviae, palma tribuitur. Gloria infelicitas caret. Illam quippe triumphus laudis, hanc aut finis iners aut vita deformis insequitur. Ego vero, qui quorsum duelli fortuna vergat ambigo, praemium audacter expetere non praesumo, quod an iure mihi debeatur ignoro. Neque enim incerto victoriae certum victoris praemium occupare conceditur. Supersedeo de trophaeo dubius coronae constanter meritum flagitare. Recuso lucrum, quod mihi mortis aeque ac vitae stipendium esse poterit. Stoliditatis est immaturo fructui manus inicere eumque decerpere velle, quem necdum quis satis sibi debitum noverit. Haec manus aut palmam mihi praestabit aut finem.'

Haec fatus gladio barbarum ferit, fortuna minus quam ingenio promptus. Ab eo siquidem repercussus primi ictus magnitudine exanimatus est. Quo triste Danis spectaculum dante, victorem socium Sclavi ingenti donatum pompa magnificis excepere tripudiis. Idem die postera, sive recentis victoriae successu elatus sive alterius adipiscendae cupidine accensus, hostes comminus aditos pristinae provocationis verbis lacessere institit. Fortissimum namque Danorum a se prostratum ratus, nemini illorum secum ulterius ex provocatione dimicandi spiritum superesse credebat. Unius quoque pugilis occasu totius se exercitus vires labefactasse confisus, nihil, ad quod posteriores sui conatus intenderent, exsecutione difficile arbitrabatur. Nihil enim successu magis insolentiam nutrit, nec ullum prosperitate efficacius superbiae incitamentum est.

Dolebat itaque Roricus unius viri petulantia publicam labefactari virtutem illustresque victoriis Danos non modo a quondam victis insolenter excipi, verum etiam ignominiose contemni; praeterea neminem ita animo promptum aut manu strenuum in tanto militum numero reperiri, cui salutem suam pro patria devovendi cupido suppeteret. Tam probrosam Danicae cunctationis infamiam prima Ubbonis magnanimitas repulit. Praestabat etenim corpore, incantandi artibus pollens. Huic quoque de industria certaminis praemium perquirenti rex armillas spopondit. Tum ille: 'Quam', inquit, 'promisso fidem deferam, cum ipse pignus in manibus habeas nec sub aliena munus custodia deponas? Praesto sit, cui pignoris depositum credas, ne promissum retractandi fas sit. Accendit enim pugilum animos irrevocabilis praemii certitudo.' Quod eum profecto per ludibrium dixisse constabat, quem in propulsandam patriae contumeliam sola virtus armaverat.

Quem Roricus auri cupidine captum ratus, ne praeter regiam consuetudinem revocaturus donum aut promissum rescissurus videretur, ut erat in navigio collocatus, armillas ingenti excussas iactu petitori porrigere statuit. Sed conatum eius fefellit interstitii magnitudo. Armillae enim languido ac parum vegeto motu citra destinatum locum collapsae fluctibus interceptae sunt, unde Rorico Slyngebond inolevit agnomen. Quae res Ubboni magno virtutis indicio fuit. Neque enim eum obrutae mercedis damnum audaci mentis proposito exuit, ne virtutem avaritiae stipendiis obnoxiam fecisse videretur. Igitur avide petito certamine se potius honestati intentum quam quaestui deditum pecuniae cupiditati fortitudinem praetulisse monstrabat, fiduciam sui non in pretio, sed magnanimitate repositam ostensurus. Nec mora circulatur campus, milite circus stipatur, concurrunt pugiles, fit fragor, fremit spectatrix turba votorum suffragiis discors. Excandescunt igitur athletae animis et mutuis in vulneribus ruentes eundem lucis ac pugnae exitum sortiuntur, credo procurante fortuna, ne alter alterius exitio gloriam voluptatemque perciperet. Quae res Rorico rebellium animos conciliavit tributaque restituit.

6. Eodem tempore Horwendillus et Fengo, quorum pater Gerwendillus Iutorum praefectus exstiterat, eidem a Rorico in Iutiae praesidium surrogantur. At Horwendillus, triennio tyrannide gesta, per summam rerum gloriam piraticae incubuerat, cum rex Norvagiae Collerus operum eius ac famae magnitudinem aemulatus decorum sibi fore existimavit, si tam late patentem piratae fulgorem superior armis obscurare quivisset. Cuius classem varia fretum navigatione scrutatus offendit. Insula erat medio sita pelago, quam piratae collatis utrimquesecus navigiis obtinebant. Invitabat duces iucunda litorum species, hortabatur exterior locorum amoenitas interiora nemorum verna perspicere lustratisque saltibus secretam silvarum indaginem pererrare. Ubi forte Collerum Horwendillumque invicem sine arbitris obvios incessus reddidit.

Tunc Horwendillus prior regem percontari nisus, quo pugnae genere decernere libeat, praestantissimum affirmans, quod paucissimorum viribus ederetur. Duellum siquidem ad capessendam fortitudinis palmam omni certaminis genere efficacius fore, quod propria virtute subnixum alienae manus opem excluderet. Tam fortem iuvenis sententiam admirans Collerus: 'Cum mihi,' inquit, 'pugnae delectum permiseris, maxime utendum iudico, quae tumultuationis expers duorum operam capit. Sane et audacior et victoriae promptior aestimatur. In hoc communis nobis sententia est, hoc ultro iudicio convenimus. At quoniam exitus in dubio manet, invicem humanitati deferendum est, nec adeo ingeniis indulgendum, ut extrema neglegantur officia. Odium in animis est; adsit tamen pietas, quae rigori demum opportuna succedat. Nam etsi mentium nos discrimina separant, naturae tamen iura conciliant. Horum quippe consortio iungimur, quantuscumque animos livor dissociet. Haec itaque pietatis nobis condicio sit, ut victum victor inferiis prosequatur. His enim suprema humanitatis officia inesse constat, quae nemo pius abhorruit. Utraque acies id munus, rigore deposito, concorditer exsequatur. Facessat post fatum livor, simultasque funere sopiatur. Absit nobis tantae crudelitatis specimen, ut, quamquam vivis odium intercesserit, alter alterius cineres persequamur. Gloriosum victori erit, si victi funus magnifice duxerit. Nam qui defuncto hosti iusta persolverit, superstitis sibi favorem asciscit, vivumque beneficio vincit, quisquis exstincto studium humanitatis impenderit. Est et alia non minus luctuosa calamitas, quae vivis interdum, damnata corporum parte, contingit. Huic non segnius quam ultimae sorti succurrendum existimo. Saepe enim incolumi spiritu membrorum clades pugnantibus incidit; quae sors omni fato tristior duci solet, quod mors omnium memoriam tollat, vivens vero proprii corporis stragem neglegere nequeat. Hoc quoque malum ope excipiendum est. Conveniat igitur alterius ab altero laesionem denis auri talentis sarciri. Nam si pium est alienis calamitatibus compati, quanto magis propriis misereri? Nemo naturae non consulit; quam qui neglegit, sui parricida est.'

In haec data acceptaque fide pugnam ineunt. Neque enim iis aut mutui occursus novitas aut vernantis loci iucunditas, quo minus inter se ferro concurrerent, respectui fuit. Horwendillus appetendi hostis quam muniendi corporis nimio animi calore avidior redditus, neglecta clipei cura, ambas ferro manus iniecerat. Nec audaciae eventus defuit. Collerum siquidem scuto crebris ictibus absumpto spoliatum, desecto tandem pede exanimem occidere coegit. Quem, ne pacto deesset, regio funere elatum magnifici operis tumulo ingentique exsequiarum apparatu prosecutus est. Deinde sororem eius, Selam nomine, piraticis exercitam rebus ac bellici peritam muneris, persecutus occidit.

Triennium fortissimis militiae operibus emensus, opima spolia delectamque praedam Rorico destinat, quo sibi propiorem amicitiae eius gradum conscisceret. Cuius familiaritate fultus filiae eius Geruthae connubium impetravit, ex qua filium Amlethum sustulit.

Tantae felicitatis invidia accensus Fengo fratrem insidiis circumvenire constituit. Adeo ne a necessariis quidem secura est virtus. At ubi datus parricidio locus, cruenta manu funestam mentis libidinem satiavit. Trucidati quoque fratris uxore potitus incestum parricidio adiecit. Quisquis enim uni se flagitio dederit, in aliud mox proclivior ruit; ita alterum alterius incitamentum est. Idem atrocitatem facti tanta calliditatis audacia texit, ut sceleris excusationem benevolentiae simulatione componeret parricidiumque pietatis nomine coloraret. Gerutham siquidem, quamquam tantae mansuetudinis esset, ut neminem vel tenui laesione commoverit, incitatissimum tamen mariti odium expertam, salvandaeque eius gratia fratrem a se interfectum dicebat, quod mitissimam et sine felle feminam gravissimum viri supercilium perpeti indignum videretur. Nec irrita propositi persuasio fuit. Neque enim apud principes fides mendacio deest, ubi scurris interdum gratia redditur, obtrectatoribus honos. Nec dubitavit Fengo parricidales manus flagitiosis inferre complexibus, geminae impietatis noxam pari scelere prosecutus.

Quod videns Amlethus, ne prudentius agendo patruo suspectus redderetur, stoliditatis simulationem amplexus extremum mentis vitium finxit eoque calliditatis genere non solum ingenium texit, verum etiam salutem defendit. Quotidie maternum larem pleno sordium torpore complexus abiectum humi corpus obsceni squaloris illuvie respergebat. Turpatus oris color illitaque tabo facies ridiculae stoliditatis dementiam figurabant. Quicquid voce edebat, deliramentis consentaneum erat; quicquid opere exhibuit, profundam redolebat inertiam. Quid multa? Non virum aliquem, sed delirantis fortunae ridendum diceres monstrum. Interdum foco assidens favillasque manibus verrens ligneos uncos creare eosdemque igni durare solitus erat; quorum extrema contrariis quibusdam hamis, quo nexuum tenaciores exsisterent, informabat. Rogatus, quid ageret, acuta se referebat in ultionem patris spicula praeparare. Nec parvo responsum ludibrio fuit, quod ab omnibus ridiculi operis vanitas contemneretur, quamquam ea res proposito eius postmodum opitulata fuerit.

Quae sollertia apud altioris ingenii spectatores primam ei calliditatis suspicionem iniecit. Ipsa namque exiguae artis industria arcanum opificis ingenium figurabat, nec credi poterat obtusi cordis esse, qui tam exculto manus artificio calluisset. Denique exactissima cura praeustorum stipitum congeriem asservare solebat. Fuere ergo, qui eum vegetioris ingenii asserentes sapientiam simplicitatis praetextu occulere profundumque animi studium stoliditatis commento obscurare putarent, nec aptius astum deprehendi posse, quam si illi inter latebras usquam excellentis formae femina applicaretur, quae animum eius ad amoris illecebras provocaret. Natura siquidem tam praeceps in Venerem esse ingenium, ut arte dissimulari non possit; vehementiorem quoque hunc motum fore quam ut astu interpellari queat, ideoque, si is inertiam fingeret, futurum, ut, occasione suscepta, voluptatis illico viribus obtemperaret. Procurantur igitur, qui iuvenem in longinquas nemorum partes equo perductum eo tentamenti genere aggrederentur.

Inter quos forte quidam Amlethi collacteus aderat, a cuius animo nondum sociae educationis respectus exciderat. Hic praeteriti convictus memoriam praesenti imperio anteponens Amlethum inter deputatos comites instruendi potius quam insidiandi studio prosequebatur, quod eum ultima passurum non dubitaret, si vel modicum sensati animi indicium praebuisset, maxime vero, si Venereis palam rebus uteretur. Quod ipsi quoque Amletho obscurum non fuit. Equum siquidem conscendere iussus ita se de industria collocavit, ut suum ipsius cervici dorsum obvertens adversa caudam fronte spectaret. Quam frenis quoque complecti coepit, perinde atque ea parte ruentis equi impetum moderaturus. Qua astutiae meditatione patrui commentum elusit, insidias expugnavit. Ridiculum satis spectaculum fuit, cum idem habenae expers, regente caudam sessore, procurreret.

Procedens Amlethus, cum obvium inter arbusta lupum habuisset, comitibus tenerioris aetatis equum occurrisse dicentibus, perpaucos huiusmodi in Fengonis grege militare subiunxit, ut modesto, ita faceto imprecationis genere patrui divitias insecutus. Qui cum illum prudenti responso usum astruerent, ipse quoque se de industria locutum asseverabat, ne aliqua ex parte mendacio indulgere videretur. Falsitatis enim alienus haberi cupiens, ita astutiam veriloquio permiscebat, ut nec dictis veracitas deesset, nec acumunis modus verorum indicio proderetur.

Idem litus praeteriens, cum comites, invento periclitatae navis gubernaculo, cultrum a se eximiae granditatis repertum dixissent: 'Eo', inquit, 'praegrandem pernam secari convenit,' profecto mare significans, cuius immensitati gubernaculi magnitudo congrueret. Arenarum quoque praeteritis clivis, sabulum perinde ac farra aspicere iussus, eadem albicantis maris procellis permolita esse respondit. Laudato a comitibus responso, idem a se prudenter editum asseverabat. Ab iisdem, quo maiorem exercendae libidinis audaciam sumeret, de industria relictus, immissam a patruo feminam, perinde ac fortuito oblatam, obscuro loco obviam recepit constuprassetque, ni collacteus eius tacito consilii genere insidiarum indicium detulisset. Considerans enim, quonam aptius modo occultum monitoris officium exsequi periculosamque iuvenis lasciviam praecurrere posset, repertam humi paleam oestri praetervolantis caudae submittendam curavit. Egit deinde ipsum in ea potissimum loca, quibus Amlethum inesse cognovit, eoque facto maximum incauto beneficium attulit. Nec callidius transmissum indicium quam cognitum fuit. Siquidem Amlethus, viso oestro simulque stramine, quod caudae insitum gestabat, curiosius pernotato, tacitum cavendae fraudis monitum intellexit. Igitur insidiarum suspicione conterritus, quo tutius voto potiretur, exceptam amplexibus feminam ad palustre procul invium protrahit. Quam etiam peracto concubitu, ne rem cuiquam proderet, impensius obtestatus est. Pari igitur studio petitum ac promissum est silentium: maximam enim Amletho puellae familiaritatem vetus educationis societas conciliabat, quod uterque eosdem infantiae procuratores habuerit.

Domum itaque reductus, cunctis, an Veneri indulsisset, per ludibrium interrogantibus, puellam a se constupratam fatetur. Interrogatus rursum, quo rem loco egerit quove pulvino usus fuerit, ungulae iumenti cristaeque galli, laquearibus quoque tecti innixum se dixit. Horum enim omnium particulas vitandi mendacii gratia, cum tentandus proficisceretur, contraxerat. Quae vox multo circumstantium risu excepta est, quamquam nihil rerum veritati per iocum detraxerit. Puella quoque ea de re interrogata nihil eum tale gessisse perhibuit. Fides negationi habita est eo quidem pronius, quo minus satellites facti conscios fuisse constabat. Tum is, qui praestandi indicii gratia oestrum signaverat, ut salutem Amlethi vaframenti sui beneficio constitisse monstraret, nuper se eius unice studiosum exstitisse dicebat. Nec inepta iuvenis responsio fuit: ne enim indicis meritum neglegere putaretur, quiddam straminis gerulum subitis allapsum pennis, quodque paleam posteriore corporis parte defixam gestaret, sibi conspectum retulit. Quod dictum ut ceteros cachinno concussit, ita Amlethi fautorem prudentia delectavit.

Superatis omnibus arcanamque iuvenilis industriae seram patefacere nequeuntibus, quidam amicorum Fengonis praesumptione quam sollertia abundantior fore negabat, ut inextricabile calliditatis ingenium usitato insidiarum genere proderetur. Maiorem quippe eius pervicaciam esse quam ut levibus experimentis attingi debeat. Quamobrem multiplici illius astutiae simplicem tentationis modum afferri non oportere. Subtiliorem itaque rationis viam altiore animi sensu a se repertam dicebat, exsecutioni non incongruam et propositae rei indagationi efficacissimam. Fengone siquidem per ingentis negotii simulationem de industria absentiam praestante, solum cum matre Amlethum cubiculo claudi oportere, procurato antea viro, qui ambobus insciis in obscura aedis parte consisteret, quid illis colloquii foret, attentius excepturus. Futurum enim, ut, si quid filius saperet, apud maternas aures eloqui non dubitaret nec se genetricis fidei credere pertimesceret. Idem se explorationis ministrum cupidius offerebat, ne potius auctor consilii quam exsecutor videretur. Delectatus sententia Fengo, facta longinquae profectionis simulatione, discedit.

Is vero, qui consilium dederat, conclave, quo cum matre Amlethus recludebatur, tacite petivit submissusque stramento delituit. Nec insidiarum Amletho remedium defuit: veritus enim, ne clandestinis cuiuspiam auribus exciperetur, primum ad ineptae consuetudinis ritum decurrens obstrepentis galli more occentum edidit, brachiisque pro alarum plausu concussis, conscenso stramento, corpus crebris saltibus librare coepit, si quid illic clausum delitesceret, experturus. At ubi subiectam pedibus molem persensit, ferro locum rimatus suppositum confodit egestumque latebra trucidavit. Cuius corpus in partes conscissum aquis ferventibus coxit devorandumque porcis per os cloacae patentis effudit atque ita miseris artubus caenum putre constravit.

Taliter elusis insidiis, conclave repetit. Cumque mater magno eiulatu questa praesentis filii socordiam deflere coepisset: 'Quid,' inquit, 'mulierum turpissima, gravissimi criminis dissimulationem falso lamenti genere expetis, quae scorti more lasciviens nefariam ac detestabilem tori condicionem secuta viri tui interfectorem pleno incesti sinu amplecteris et ei, qui prolis tui parentem exstinxerit, obscenissimis blandimentorum illecebris adularis? Ita nempe equae coniugum suorum victoribus maritantur; brutorum natura haec est, ut in diversa passim coniugia rapiantur; hoc tibi exemplo prioris mariti memoriam exolevisse constat. Ego vero non ab re stolidi speciem gero, cum haud dubitem, quin is, qui fratrem oppresserit, in affines quoque pari crudelitate debacchaturus sit. Unde stoliditatis quam industriae habitum amplecti praestat et incolumitatis praesidium ab extrema deliramentorum specie mutuari. In animo tamen paternae ultionis studium perseverat, sed rerum occasiones aucupor, temporum opportunitates opperior. Non idem omnibus locus competit. Contra obscurum immitemque animum altioribus ingenii modis uti convenit. Tibi vero supervacuum sit meam lamentari desipientiam, quae tuam iustius ignominiam deplorare debueras. Itaque non alienae, sed propriae mentis vitium defleas necesse est. Cetera silere memineris.' Tali convicio laceratam matrem ad excolendum virtutis habitum revocavit praeteritosque ignes praesentibus illecebris praeferre docuit.

Reversus Fengo insidiosae explorationis auctorem nusquam repertum diutinae inquisitionis studio prosequebatur, nemine se eum uspiam conspexisse dicente. Amlethus quoque, an ullum ipsius vestigium deprehenderit, per iocum rogatus, in cloacam illum ivisse retulit perque eius ima collapsum ac nimia caeni mole obrutum a subeuntibus passim porcis esse consumptum. Quod dictum, tametsi veri confessionem exprimeret, quia specie stolidum videbatur, auditoribus ludibrio fuit.

Cumque Fengo privignum indubitatae fraudis suspectum tollere vellet, sed id, tum ob avi eius Rorici, tum ob coniugis offensam exsequi non auderet, Britanniae regis officio necandum duxit, innocentiae simulationem alieno ministerio quaesiturus. Ita dum occultare saevitiam cupit, amicum inquinare quam sibi infamiam consciscere maluit. Discedens Amlethus matri tacite iubet, textilibus aulam nodis instruat suasque post annum inferias falso peragat, eoque tempore reditum pollicetur. Proficiscuntur cum eo bini Fengonis satellites, litteras ligno insculptas (nam id celebre quondam genus chartarum erat) secum gestantes, quibus Britannorum regi transmissi sibi iuvenis occisio mandabatur. Quorum Amlethus quietem capientium loculos perscrutatus litteras deprehendit. Quarum perlectis mandatis, quicquid chartis illitum erat, curavit abradi, novisque figurarum apicibus substitutis, damnationem suam in comites suos, mutato mandati tenore, convertit. Nec mortis sibi sententiam ademisse et in alios periculum transtulisse contentus, preces huiusmodi falso Fengonis titulo subnotatas adiecit, ut Britanniae rex prudentissimo ad se iuveni misso filiam in matrimonium erogaret.

At ubi in Britanniam ventum, adeunt legati regem litterasque, quas alienae cladis instrumentum putabant, propriae mortis indices obtulerunt. Quo dissimulato, rex hospitali illos humanitate prosequitur. Tunc Amlethus omnem regiarum dapum apparatum perinde ac vulgare edulium aspernatus, summam epularum abundantiam miro abstinentiae genere aversatus est nec minus potioni quam dapibus pepercit. Admirationi omnibus erat, quod alienigenae gentis iuvenis accuratissimas regiae mensae delicias et instructissimas luxu epulas tamquam agreste aliquod obsonium fastidiret. Soluto convivio rex, cum amicos ad quietem dimitteret, per quendam cubiculo immissum nocturna hospitum colloquia clandestino explorationis genere cognoscenda curavit.

Interrogatus igitur a sociis Amlethus, quid ita hesternis epulis perinde ac venenis abstinuisset, panem cruoris contagio respersum, potioni ferri saporem inesse, carneas dapes humani cadaveris oliditate perfusas ac veluti quadam funebris nidoris affinitate corruptas dicebat. Addidit quoque regem servilibus oculis esse, reginam tria ancillaris ritus officia prae se tulisse, non tam cenam quam eius auctores plenis opprobrii conviciis insecutus. Cui mox socii pristinum mentis vitium exprobrantes variis petulantiae ludibriis insultare coeperunt, quod probanda culparet, causaretur idonea, quod insignem regem excultamque moribus feminam parum honesto sermone lacesseret laudemque meritos extremi dedecoris opprobrio respersisset.

Quibus rex ex satellite cognitis talium auctorem supra mortalem habitum aut sapere aut desipere testatus est, tam paucis verbis perfectissimam industriae altitudinem complectendo. Accersitum deinde villicum, unde panem asciverit, percontatur. Qui cum eum domestici pistoris opera confectum assereret, sciscitatur item, ubi materiae eius seges crevisset, et an ullum illic humanae stragis indicium exstaret. Qui respondit haud procul abesse campum vetustis interfectorum ossibus obsitum et adhuc manifesta antiquae stragis vestigia prae se ferentem, quem a se perinde ac ceteris feraciorem opimae ubertatis spe verna fruge consitum dicebat. Itaque se nescire, an panis hoc tabo vitiosi quicquam saporis contraxerit. Quo audito, rex Amlethum vera dixisse coniectans, unde lardum quoque allatum fuisset, cognoscere curae habuit. Ille sues suos per incuriam custodia elapsos putri latronis cadavere pastos asseverabat, ideoque forte eorum carnibus corruptioni affinem incessisse saporem. Cum rex in hoc quoque veracem Amlethi sententiam comperisset, quonam liquore potionem miscuisset, inquirit. Ut favis et aqua temperatam cognovit, demonstratum sibi scaturiginis locum in altum fodere aggressus, complures gladios rubigine adesos reperit, ex quorum odore lymphas vitium traxisse existimatum est. Alii ideo potionem notatam referunt, quod in eius haustu apes abdomine mortui alitas deprehenderit, vitiumque referri gustu, quod olim favis inditum exstitisset.

A quo rex culpati saporis causas competenter editas videns, cum ab eodem exprobratam sibi oculorum ignominiam ad generis foeditatem pertinere cognosceret, clam conventa matre, quis sibi pater exstitisset, inquirit. Qua neminem se praeter regem passam dicente, rem quaestione ex ea cognoscendam minatus, quod servo ortus esset, accepit, notatae originis ambiguitatem extorto confessionis indicio perscrutatus. Igitur ut condicionis suae rubore confusus, ita iuvenis prudentia delectatus, eundem, cur reginam servilium morum exprobratione maculasset, interrogat. Sed dum coniugis comitatem nocturno hospitis sermone lacessitam doluit, eandem ancilla matre creatam didicit. Siquidem ille tria se circa eam servilis ritus vitia denotasse dicebat: unum, quod ancillae more pallio caput obduxerit, alterum, quod vestem ad gressum succinxerit, tertium, quod ciborum reliquias dentium angustiis inhaerentes stipite eruerit erutasque commanducaverit. Matrem quoque eius in servitutem captivitate redactam memorabat, ne potius servili more quam genere esse videretur.

Cuius industriam rex perinde ac divinum aliquod ingenium veneratus filiam ei in matrimonium dedit, affirmationem quoque eius tamquam caeleste quoddam testimonium amplexatus est. Ceterum comites ipsius, ut amici mandatis satisfaceret, proxima die suspendio consumpsit. Quod beneficium Amlethus tamquam iniuriam simulata animi molestia prosecutus, aurum a rege compositionis nomine recepit, quod postmodum igni liquatum clam cavatis baculis infundendum curavit.

Apud quem annum emensus, impetrata profectionis licentia, patriam repetit, nihil secum ex omni regiarum opum apparatu praeter gerulos auri bacillos deportans. Ut Iutiam attigit, praesentem cultum pristino permutavit, moribus, quibus ad honestatem usus fuerat, in ridiculae consuetudinis speciem de industria conversis. Cumque triclinium, in quo suae ducebantur exsequiae, squalore obsitus intrasset, maximum omnibus stuporem iniecit, quod obitum eius falso fama vulgaverat. Ad ultimum horror in risum concessit, exprobrantibus sibi mutuo per ludibrium convivis, vivum affore, quem ipsi perinde ac defunctum inferiis prosequerentur. Idem super comitibus interrogatus, ostensis quos gestabat baculis: 'Hic,' inquit, 'et unus et alius est.' Quod utrum verius an iocosius protulerit, nescias. Siquidem ea vox, quamquam a plerisque vana existimata fuerit, a veri tamen habitu non descivit, quae peremptorum loco pensationis eorum pretium demonstrabat.

Pincernis deinde, quo maiorem convivis hilaritatem afferret, coniunctus, curiosiore propinandi officio fungebatur. Et ne gressum laxior vestis offenderet, latus gladio cinxit, quem plerumque de industria destringens supremo digitos acumine vulnerabat. Quamobrem a circumstantibus curatum, ut gladius cum vagina ferreo clavo traiceretur. Idem quo tutiorem insidiis aditum strueret, petitam poculis nobilitatem crebris potionibus oneravit adeoque cunctos mero obruit, ut, debilitatis temulentia pedibus, intra regiam quieti se traderent eundemque convivii et lecti locum haberent.

Quos cum insidiis opportunos animadverteret, oblatam propositi facultatem existimans, praeparatos olim stipites sinu excipit ac deinde aedem, in qua proceres passim, fusis humi corporibus, permixtam somno crapulam ructabantur, ingressus, compactam a matre cortinam, quae etiam interiores aulae parietes obducebat, rescissis tenaculis decidere coegit. Quam stertentibus superiectam, adhibitis stipitum curvaminibus, adeo inextricabili nodorum artificio colligavit, ut nemo subiectorum, tametsi validius adniteretur, consurgendi effectum assequi posset. Post haec tectis ignem inicit, qui crebrescentibus flammis late incendium spargens totos involvit penates, regiam consumpsit omnesque aut profundum carpentes somnum aut frustra assurgere conantes cremavit.

Inde petito Fengonis cubiculo, qui prius a comitibus in tabernaculum perductus fuerat, gladium forte lectulo cohaerentem arripuit suumque eius loco defixit. Excitato deinde patruo, proceres eius igne perire retulit: adesse Amlethum veterum uncorum suorum ope succinctum et iam debita paternae cladi supplicia exigere avidum. Ad hanc vocem Fengo lectulo desiliens, dum proprio defectus gladio nequicquam alienum destringere conatur, opprimitur. Fortem virum aeternoque nomine dignum, qui stultitiae commento prudenter instructus augustiorem mortali ingenio sapientiam admirabili ineptiarum simulatione suppressit nec solum propriae salutis obtentum ab astutia mutuatus ad paternae quoque ultionis copiam, eadem ductum praebente, pervenit. Itaque et se sollerter tutatus et parentem strenue ultus, fortior an sapientior existimari debeat, incertum reliquit.

По всем вопросам пишите в раздел форума Valhalla: Эпоха викингов