Gesta Danorum

Liber VIII

8.1.1. Historiam belli Suetici Starcatherus, qui et eiusdem proelii praecipuum columen erat, primus Danico digessit eloquio, memoriae magis quam litteris tradito. Cuius seriem ab ipso pro more patrio vulgariter editam digestamque Latialiter complecti statuens, imprimis praestantissimos utrisque partis proceres recensebo. Neque enim mihi multitudinem complectendi cupido incessit, quam ne praecise quidem numerus capit. Et prius eos, qui ab Haraldi partibus steterant, mox qui sub Ringonis stipendiis, stilo retexam.

 

8.2.1. Igitur ex ducibus, qui ad Haraldum coierant, clarissimi noscitantur Suen ac Sambar, Ambar et Ella, Rathi Fionicus, Salgarthus et Roe, quem barbae prolixitas cognomento insignem effecit. His accedunt Skalc Scanicus et Alf Aggi filius, quibus iunguntur Olvir latus et Gnepia vetulus. His adnumeratur Gardh, Stang oppidi cultor.

8.2.2. Cui adiciuntur necessarii Haraldi Blend, ultimae Tyles incola, ac Brand Micae cognomen habens; iisdem sociantur Torvy cum Torvingo, Tetar atque Hialto. Qui quidem navigio Lethram advecti, instructis ad bella corporibus, ingenii quoque virtute pollebant, proceritatis habitum animorum exercitiis aemulantes; quippe spicula arcuum ballistarumque tormentis excutere ac plerumque viritim cum hoste decernere, poeses quoque patrio sermone contexere promptissime calluerunt. Adeo animum cum corpore impensa exercitatione coluerant.

8.2.3. E Lethris autem prodiere Hortar Borghyque; praeterea Belgi cum Begatho. Quibus adiecti sunt Bari ac Toli.

8.2.4. At Sle oppido cum Hacone genam scisso sub Hetha Wisnaque ducibus Tummi velificator excesserat; quarum muliebri corpori natura virilem animum erogavit. Webiorgam quoque, eodem spiritu praeditam, Bo Brami filius et Brat Iutus belligerandi cupidine prosequuntur. His agglomerantur Orm Anglicus, Ubbo Fresicus, Ary altero cassus lumine, Alf et Gøtar. Post quos Dal corpulentus et Duc Sclavicus recensentur.

8.2.5. Wisnam vero, imbutam rigore feminam reique militaris apprime peritam, Sclava stipaverat manus, cuius praecipui Barri ac Gnizli satellites agnoscuntur. Ceteri vero ex eadem cohorte corpus clipeolis tecti praelongis ensibus aeriique coloris parmulis utebantur, quas belli tempore aut in tergum repellentes aut impedimentorum gerulis dantes, abiectis pectorum munimentis expositisque ad discrimen omne corporibus, destrictis Martem mucronibus intenderunt. E quibus Tolcar atque Ymi praecipui claruere. Post quos Toki Iumensi provincia ortus cum Othrico, cui agnomen Iuvenis erat, illustris agnoscitur.

8.2.6. At Hertha, promptissimis stipata comitibus, armatam bello centuriam afferebat. Cuius primi fuere Grimar ac Grenzli; post hos Ger Livicus, Hama quoque et Hunger, Humbli Biarique regum fortissimi memorantur; hi persaepe, duellis feliciter gestis, insignes late victorias edidere. Itaque memoratae virgines, non modo comiter, sed etiam pugnaciter cultae, terrestres in aciem copias ductavere. Igitur centuriatim Danicus confluxit exercitus.

8.2.7. Septentrionales pari ingenio, sed dispari voto alii Haraldo, pars Ringoni praesidio fuerunt. Proceres in partem Haraldi concesserant Hømi et Høsathul, Hun Hastinusque et Hythin gracilis, Dahar quoque cognomento Grenski; sed et Haraldus Olavo genitus patre; ex Hathica vero provincia Har atque Herlevar cum Hothbroddo, cui Effreni cognomen erat, Danicis militavere castris; at ex Imica regione Hunchy et Haraldus adveniunt, quibus applicantur a Septentrione profecti Haki Bemonique filii Sygmundus et Serker. Horum omnium clientelam rex liberali familiaritate coluerat; nam primis apud ipsum honoribus habiti, cultos auro gladios opimaque bellorum praemia perceperant.

8.2.8. Advenerant et editi Gandalf sene, quos Haraldi familiares clientela vetus effecerat.

8.2.9. Igitur frequens Danica classe pelagus Sialandiam Scaniae veluti intersito ponte committere videbatur. Quas quidem provincias intermeare cupientibus consertissimo navium globo pedestre compendium exhibebat. Sed ne improvidis bellum Sueonibus pararetur, mittuntur ab Haraldo, qui Ringoni palam inimicitiarum mandata perferrent ipsamque sequestrae pacis diremptionem vulgarent; iisdem pugnae locum praestituere iussum.

 

8.3.1. Igitur qui Haraldo militaverant, hi fuere, quos edidi; at ex parte Ringonis computantur Ulf, Aggi, Ewindar, Eyil luscus, Gøtar, Hildi, Guthi Alf patre genitus, Stur robustus, Sten, Wenicae paludis accola.

8.3.2. Applicantur iisdem Gerth alacer, Gromer Wermicus.

8.3.3. Post quos septentrionalis Albiae finitimi supputantur, Saxi Fletir et Sali Gothus.

8.3.4. Thord nutabundus, Throndar nasutus, Grunder, Othi, Grinder, Tovi, Coll, Byarchi, Hogni ingeniosus, Rokar fuscus; hi siquidem multitudinis collegium aspernati in unam se aciem a cetera cohorte secreverant.

8.3.5. Praeter hos Rani, cui Hyld mater erat, et Liuthbuthi, Sueno quoque superne tonsus, Soti pugil, Rethyr accipiter et Rolf uxorius numerantur; quibus conglobantur Ring Athylae filius Haraldusque Thotni editus vico.

8.3.6. His adnectuntur Walsten Wicensis, Thorulf spissus, Thengil procerus, Hun, Solve, Birvil pallidus, Burgar et Scumbar.

8.3.7. At e Thelemarchia fortissimi venerant, quibus animi plurimum, fastus minimum erat: Thorlevar pertinax, Thorkill Guticus, Gretir iniquus irruptionumque avidus; his succedunt Haddir durus et Roldar articulus.

8.3.8. E Norvagia vero memorantur Thronder Thrønski, Thori Moricus, Rafn candidus, Hafvar, Biarni, Blihar cognomento Simus, Biorn e vico Soghni, Findar maritimo genitus sinu, Bersi quoque apud Falsu oppidum creatus, Sywardus verris caput, Ericus fabulator, Halsten Huiti, Rutar Rawi, Erlingar, cui Colubra cognomentum erat.

8.3.9. At e Yathrica provincia prodiere Od Anglus, Alf multivagus, Enar protuberans, Yvarusque cognominatus Thruwar.

8.3.10. A Tyle autem venere Mar Rufus, eo videlicet pago, qui Mithfirthi dicitur, ortus educatusque, Grobar annosus, Grani Brundølicus, Grim ex oppido Skerium apud Scaha Fyrthi quidem provinciam satus; deinde Berhgar vates advertitur, cui Brahi et Rafnkil comites adhibentur.

8.3.11. At Sueonum fortissimi hi fuere: Ari, Haki, Keclu-Karl, Croc agrestis, Guthfast, Gummi e Gyslamarchia. Qui quidem Frø dei necessarii erant et fidissimi numinum arbitri. Yngi quoque et Oly, Alver et Folki, patre Elrico nati, Ringonis militiam amplectuntur, viri quidem manu prompti, consilio vegeti proximaque Ringonem familiaritate complexi; iidem quoque ad Frø deum generis sui principium referebant. Inter quos et Sigmundus aderat ex Sigtun oppido, forensis quidem athleta emptionumque ac venditionum contractibus assuetus. Huic additur Frosty cognomento crucibulum; cui sociatur Alf elatus e vico Upsala; idem et iaculari promptus et in acie praeire solitus erat.

8.3.12. At Olonem septem reges manu consilioque promptissimi stipavere, Holty videlicet et Hendil, Holmar, Levy et Hama; quibus Regnaldus Rutenus, Rathbarthi nepos, ascribitur; praeterea Sywaldus undecim salum paronibus sulcat. Lesy Pannoniorum victor bracteatam auro liburnam aureo linteo excipit. Thririkar vero instar draconis tortuosas habente proras navigio vehebatur. Trygir quoque et Torwil divisim navigantes duodenas ductavere puppes.

8.3.13. Ceterum in tota Ringonis classe navium duo millia quingentae repertae sunt. Gutonica vero classis in portu, cui Garnum nomen, Sueticam opperiebatur. Itaque Ringo terrenum ductabat agmen; at Oloni navalibus praeesse copiis imperatum. Igitur Gothis obviam Suetis veniendi inter Wic et Werundiam locus cum tempore denuntiatur. Cernere tum erat late proris exaratum mare, prospectumque pelagi explicata malis carbasa praestruebant. Et iam classis Suetis prospera navigatione usa, Danis adhuc adverso laborantibus caelo, maturius belli locum petiverat. Ubi Ringo expositas classe copias simulque, quas ipse terreno ductarat itinere, gregatim in aciem dirigere parat. Quae ubi campis laxius explicari coeperant, cornu alterum in Werundiam extrahi compertum est. Quam multitudinem rex locis ordinibusque confusam equo circuiens, in fronte promptissimos quosque et praestantiori armatura cultos sub Olone, Regnaldo Wivilloque ducibus collocat; deinde veluti flexu quodam in duo cornua reliquam aciem cogit. E quibus dextrum Yngonem cum Elrici filiis Trygonemque tueri iubet; at laevum Lesoni parere iussum. Ceterum alas globosque maxime Curetum Estonumque consertior turma texuerat. Ultima funditorum acies stabat.

 

8.4.1. Interea classis Danica, ventorum indulgentia aspirante, septem dierum continuam navigationem emensa, Calmarna oppidum subiit. Mirareris late ventis velificatum mare, caelumque ex oculis intenta antennis lintea eripiebant. Nam Sclavi ac Livi Saxonumque septem millia classem auxerant. At per solidum proficiscentibus Scanienses, quod locorum periti essent, duces ac praevii destinantur.

8.4.2. Igitur, ubi praestolantibus Suetis Danicus supervenit exercitus, Ringo suis, quoadusque Haraldus aciem centuriasset, patienter considere iussis non ante signa canere praecepit, quam regem propter aquilas curru compositum aspexissent, praefatus sperare se facile collabi aciem posse, quae caeci ductamine niteretur. Praeterea Haraldum supremo aetatis tempore alieni imperii cupiditate correptum non minus mente captum quam luminibus fore nec opibus exsatiari posse, qui, si annos respiciat, tumulo paene contentus esse debeat. Suetis itaque pro libertate, pro patria ac liberis dimicandi necessitatem incumbere, hostem temeritate atque insolentia suscepisse bellum. Praeterea ex parte adversa perpaucos Danos esse, Saxones complures, aliasque effeminatas gentes in acie stare. Ob quod cogitare debere Sueones Noricosque, quantum Germanos ac Sclavos Septentrionalis semper turba praestiterit. Spernendam ergo aciem fore, quae potius lubrica hominum colluvione quam solido militum robore contexta videatur. Nec parum ea oratione militum animos accendebat.

8.4.3. At Bruno, Haraldi loco aciem statuere iussus, cuneo frontem molitur, Hetham vero in dextero latere locat, Haconem laevo praeficit, Wisnam aquiliferam facit. Igitur Haraldus curru eminens quam potuit celsa voce beneficia sua iniuriis a Ringone rependi queritur. Ab illo sibi bellum inferri, qui regnum suo munere adeptus fuerit. Ita Ringonem nec senis misereri nec avunculo parcere propriosque motus cunctae necessitudinis aut beneficentiae respectui praeferre. Iubet itaque meminisse Danos, ut exteris semper victoriis inclaruerint, ut finitimis imperare potius quam obsequi consueverint, hortaturque, ne tantae gloriae decus devictae gentis insolentia labefactari sustineant nec imperium, quod sibi iuventa florenti pepererant, senectute confecto demi permittant.

8.4.4. Deinde, canentibus lituis, summa utrimque vi conseritur bellum. Crederes repente terris ingruere caelum, silvas camposque subsidere, misceri omnia, antiquum rediisse chaos, divina pariter et humana tumultuosa tempestate confundi, cunctaque simul in perniciem trahi. Nam ubi ad teli iactum perventum, intolerabilis armorum stridor incredibili cuncta fragore complevit. Vapor vulnerum repentinam caelo nebulam intendebat, dies effusa telorum grandine tegebatur. Nec parum in acie funditorum opera valuit. At ubi pila manu aut tormentis excussa, comminus gladiis ferratisque clavis decernitur. Tum vero plurimum sanguinis periclitatum est. Igitur fessis manare sudor corporibus coepit, mucronumque crepitacula eminus exaudiebantur.

8.4.5. Illic Starcatherus, qui belli huius seriem sermone patrio primus edidit, prior in acie dimicans Haraldi proceres Hun et Ella, Hort ac Burgha a se prostratos abscissamque Wisnae dexteram commemorat. Ceterum Roa quendam cum duobus aliis, Gnepia et Garthar, a se in acie vulneratos occubuisse declarat. Iisdem Scalki patrem, tacito nomine, applicat. Idem fortissimum Danorum Haconem a se in terram prorutum seque ab eo ita mutuo vulneratum testatur, ut exsertum thorace pulmonem cervicemque medio tenus scissam, manum quoque uno truncam digito gerens excederet bello, diuque hiscens plaga nec cicatricis capax nec medelae habilis videretur.

8.4.6. Eodem teste puella Weghbiorg in hostem dimicans Soti pugilem acie stravit. Eandem athletarum caedibus imminentem Thorkillus Thelemarchiae ortus emisso per chordam spiculo traicit. Tanta enim vi periti arcuum Gutones nervos intenderant, ut clipeos quoque iaculis transverberarent. Nec alia efficacior caedis exstitit causa. Loricas galeasque perinde ac inermia corpora sagittarum acumina penetrabant.

8.4.7. Interea Ubbo Fresicus, promptissimus Haraldi miles ac prae aliis habitu corporis insignis, praeter undecim, quos in acie vulneraverat, viginti quinque delectorum pugilum interfecit. Ii omnes Sueti sanguine fuere vel Gothi. Deinde primam aggressus aciem consertissimos hostes insilit palantesque metu Sueones hac illac hasta gladioque dispellit. Et iam paene res in fugam cesserat, cum Hadder, Rolder et Gretir, aemulatione virtutis athletam adorti, publicam perniciem privato redimere periculo statuerunt. Verum comminus instare veriti spiculis procul agendum curabant, sicque crebrescentibus iaculis eminus Ubbo confoditur, nemine propius cum ipso manum conserere praesumente. Centum quadraginta quattuor sagittae prius pectus proeliantis obsederant, quam, lapsis corporis viribus, solo poplitem daret. Tum demum per Throndos eosque, qui Dala provinciam colunt, ingens a Danis clades accepta est. Nam summa sagittariorum vi recruduit bellum, nec alia res nostris perniciosior fuit.

8.4.8. At Haraldus, cum defectam lumine senectam ageret, triste suorum murmur exaudiens, intellexit superiorem hostibus arrisisse fortunam. Igitur ut erat falcato curru vectus, Brunonem aurigae per insidias officio fungentem, qualem Ringo in centurianda acie tenorem habuerit, cognoscere iubet. Qui, paulum soluto in risum vultu, corniculata illum acie proeliatum respondit. Quo audito, rex trepidare animo coepit ac per summam admirationem percontari, quo Ringo talem ordinandi agminis doctrinam auctore contraxerit, maxime cum Othynus disciplinae huius traditor ac repertor exstiterit, nec ab ipso quispiam praeter se novum hoc rei bellicae documentum perceperit.

8.4.9. Ad quod silente Brunone, subiit regem Othynum hunc esse, olimque familiare sibi numen impraesentiarum dandae vel subtrahendae opis gratia versiformi corporis habitu tegi. Cui mox supplicare obnixius coepit, uti Danis, quibus ante clementer affuerit, supremam quoque victoriam tribuat complementumque beneficii origini exaequaret, eidem se prostratorum manes muneris loco dedicaturum pollicitus. At Bruno, nihil obsecrantis precibus motus, repente excussum curru regem arietavit in terram ereptamque cadenti clavam in ipsius caput detorsit proprioque eum gestamine interfecit. Iacebant circa currum regis innumera exstinctorum corpora, rotarumque fastigium congeries funesta vincebat. Temonem quoque cadaverum cumulus exaequaverat. Nam in acie Ringonis ad duodecim millia proceres exanimati sunt; at ex parte Haraldi praeter popularium stragem ad triginta millia proceres corruerunt.

 

8.5.1. Cuius Ringo nece cognita, dato signo laxare aciem suos bellumque remittere iubet. Deinde sequestra pace foedus cum hostibus ferit, frustra pugnam absque duce protrahi monitis. Post haec Sueonibus passim inter promiscuas cadaverum strues Haraldi corpus exquiri praecepit, ne regium funus debitis fraudaretur inferiis. Igitur revolvendis interfectorum corporibus avida plebs inicere operam coepit. In hanc curam dimidium diei extractum est. Tandem cum corpore reperta clava, Haraldi manibus parentandum ratus, equum, quem insidebat, regio applicatum currui aureisque subselliis decenter instratum eius titulis dedicavit. Inde vota nuncupat adicitque precem, uti Haraldus eo vectore usus fati consortes ad Tartara antecederet atque apud praestitem Orci Plutonem sociis hostibusque placidas expeteret sedes. Deinde rogum exstruit, Danis inauratam regis sui puppim in flammae fomentum conicere iussis. Cumque superiectum ignis cadaver absumeret, maerentes circuire proceres impensiusque cunctos hortari coepit, uti arma, aurum et quodcumque opimum esset, liberaliter in nutrimentum rogi sub tanti taliterque apud omnes meriti regis veneratione transmitterent. Cineres quoque perusti corporis urnae contraditos Lethram perferri ibique cum equo et armis regio more funerari praecepit. Tali parentationis cura iustis avunculo persolutis, Danorum sibi favorem conscivit odiumque hostium ad gratiam deflexit.

8.5.2. Post haec a Danis, uti Hetham regni reliquiis praeficeret, exoratus, ne repente recidivae hostium vires coalescerent, Scaniam a Daniae corpore abruptam in Olonis praefecturam secrevit, Syalandiam vero reliquosque regni fines Hethae dumtaxat parere iussit. Ita in potestatem Sueticam fortunae varietas Danicum redegit imperium. Et hic quidem belli Brawici finis.

 

8.6.1. At Sialandenses, qui Haraldo duce usi fuerant, cum adhuc prioris fortunae species animis oberraret, femineis parere legibus probrosum rati, Olonem accedunt postulantes, ne clarissimi regis militiae assuetos muliebri iugo obnoxios haberi pateretur. Praeterea ad ipsum se defecturos, si pro condicionis eorum deformitate tollenda arma susciperet, pollicentur. Nec segniter Olo supplicantibus affuit, tam avitae maiestatis memoria quam militum invitatus obsequio. Igitur Hetham ad se venire iussam cunctis praeter Iutiam dominationis suae partibus cedere ante minis quam armis coegit ipsamque Iutiam, ne feminae liberum regni usum tribueret, vectigalem effecit.

8.6.2. Ceterum crudelitati intentus tam impium regem agebat, ut superior reginae contemptus cunctis paenitentiam pareret, quibus regnum eius rubori fuisset. Duodecim duces, sive patriae calamitatibus moti sive Oloni ob aliam olim causam infesti, insidias capiti eius praeparare coeperunt. Ex his fuere Lennius, Atylo, Thoccus et Withnus, qui, quamquam apud Sclavos praefecturam gerebat, Danos tamen origine contingebat.

8.6.3. Ceterum ad peragendum facinus parum viribus atque ingenio freti pecunia Starcatherum asciscunt. Ille, ut rem ferro exsequeretur, adductus, utentem balneis regem, susceptis cruenti ministerii partibus, attentare constituit. Quo lavante ingressus, mox acri ipsius visu luminumque continua mobilitate vibrantium fulgore perstrictus, occulto metu hebetatis artubus, vestigium pressit relatoque pede manum propositumque suspendit. Itaque, qui tot ducum, tot pugilum arma protriverat, unius inermis viri aciem ferre non potuit. At Olo sane vultus sui conscius, obtecto ore, accedere eum propius et, quid afferat, edere iubet; quippe quem vetustas convictus et longa familiaritatis experientia ab insidiarum suspicione alienissimum faciebant. At ille, destricto mucrone prosiliens, transverberat regem nitentisque assurgere iugulum ferit. Centum et viginti auri librae in praemio reponebantur.

8.6.4. Postmodum paenitentia ac pudore perculsus, tanta animi acerbitate commissum facinus luxit, ut, si mentionem eius incidere contigisset, a lacrimis temperare non posset. Adeo culpae atrocitatem resipiscens animus erubescebat. Praeterea aliquot ex his, quorum instinctu usus fuerat, in sceleris a se commissi vindictam occidit et, cui facto manum tribuerat, praebuit ultionem.

 

8.7.1. Ceterum Omundum Dani, Olone ortum, creavere regem, plus parentis eius nobilitati quam meritis deferendum putantes. Hic postquam maturuit, in nullo paternis operibus defectior exstitit. Siquidem res ab Olone gestas aut aequare aut transscendere curae habuit. Praeerat eo tempore aliquantae Normannorum genti Ringo, cuius filiam Esam Omundo matrimonium circumspicienti insignis commendaverat fama. Verum poscendae eius spem singulare Ringonis studium minuebat. Is quippe solum spectatae fortitudinis generum affectabat, tantum gloriae in armis reponens, quantum ceteri in opibus situm autumant. Igitur Omundus, ut eo claritudinis genere illustris evaderet laudemque sibi fortitudinis conciliaret, viribus votum impetrare conatus, classe Norvagiam accedit, Ringonis regnum hereditatis nomine tentaturus.

8.7.2. Excipit amice illum Iathriae regulus Oddo, qui Ringonem certissimum patrimonii eius invasorem assereret seque saepius ab eodem iniuriis lacessitum defleret. Itaque Ringone interim apud Hyberniam piraticam exercente, provinciam propugnatore vacuam adortus, praeteritis popularium rebus, peculiaria Ringonis bona rapinae tradidit eiusque necessarios interfecit. Nam Oddo quoque Omundo manum iunxerat. Inter omnia autem facinora, quae varie ac multipliciter gesserat, numquam, quibus multitudine copiarum praestaret, vim inferre sustinuit, memor se, fortissimo parente editum, virtute, non numero bella gerere oportere.

8.7.3. Interea Ringonem a piratica revertentem adesse contigit. De cuius reditu edoctus, praegrande moliri navigium coepit, unde tamquam e munimento superne hostem telis appeteret. Huic Atylonis Scanici filii Homothus ac Tola remiges asciscuntur, quorum alter gubernatorem agere, alter prorae praeesse iussus. Nec Ringoni in his excipiendis ingenium aut sollertia defuit; quippe exiguam copiarum partem ostendens, a tergo hostem incursandum curavit. De cuius astutia Omundus per Oddonem certior factus, qui in insidiis constitutos opprimerent, mittit, Atylone Scanico Ringonem excipere iusso. Is imperio pronius quam felicius obsecutus, fractis bello rebus acceptaque strage, victus refugit in Scaniam.

8.7.4. Igitur omundus, reparatis per Oddonem viribus, pugnaturam pelago classem explicat. Quo tempore Atylo bellum Norvagicum ex somniorum visis haud dubie speculatus, redimendae fugae gratia quam celerrime navigationem orsus, Omundum proelio propinquum grata societate prosequitur. Cuius Omundus opera fretus pugnam tam feliciter quam fidenter ingreditur. Nam habito per se conflictu, victoriam, quam in suis amiserat, recuperavit. Quem Ringo, mortifico vulnere perstrictus, exsanguibus contemplatus oculis, manu, ut poterat, mota (nam vox linguam defecerat) accersitum, fore sibi generum obsecrat, iucunde se fatum excipere asserens, si tali filiam connubio reliquisset. Nec responso exceptus exstinguitur. Cuius excessum Omundus lacrimis prosecutus, Omothum, cuius fidam in bello operam expertus fuerat, alterius filiarum Ringonis connubio donat, alteram ipse complectitur.

8.7.5. Eodem tempore Rusla virgo, strenuis militiae operibus muliebrem animum supergressa, apud Norvagiam cum fratre Throndo crebros de rerum summa conflictus habuerat. Haec Omundum Norvagiensibus praeesse non sustinens, in omnes Danorum dediticios decreverat bellum. Quod Omundus nuntio expertus, ad hunc tumultum comprimendum promptissimos destinat. Quibus superatis, Rusla, superbiam ex victoria nacta, animum spe immodica raptum ad ipsam rerum Danicarum summam potiendam intendit. Primum igitur Hallandiae partes adorta, ab Omotho et Tola a rege transmissis excipitur victaque bello refuga concessit ad classem. Cuius triginta solae rates, ceteris ab hoste captis, fugam navigatione carpserunt. Evitantem Donas sororem armis excipit Throndus, a qua victus totoque exercitu spoliatus, Dofrinas Alpes permetiendo neminem fugae comitem habuit. Ita, quae paulo ante Danis cesserat, mox fratre superior fugam victoria mutavit.

8.7.6. Quo cognito, Omundus ingenti Norvagiam classe repetit primumque Thelemarchiae populum per Omothum et Tolam clandestino compendio missos adversum Ruslae dominationem erexit. Quo evenit, ut Rusla, regno per populares exacta, apud insulas, quas spe salutis accesserat, supervenientibus Danis terga sine proelio daret. Cuius fugam rex impensius persecutus, interceptam pelago classem internecione delevit incruentamque victoriam ac speciosa spolia cum summo hostium discrimine retulit. At Rusla, perpaucis elapsa navigiis, incitatiori fluctus remigio persulcabat. Quae dum Danos declinat, fraterno trucidatur occursu. Adeo efficaciorem vim nocendi incircumspecta solent habere pericula, et quae minus metuuntur mala, plerumque instantibus graviora casus efficit. At rex, Throndo ob interfectionem sororis praefectura donato, ceteris vero sub pensione coercitis, in patriam redit.

8.7.7. Ea tempestate Thorias ac Bero, promptissimi Ruslae milites, apud Hyberniam piraticum munus edebant. Hi, cognita dominae nece, quam se olim ulturos iureiurando promiserant, Omundum avide petitum duelli provocatione sollicitant. Quod abnuere quondam probrosum regibus habebatur. Veterum enim claritudo principum ex armis potius quam opibus aestimabatur. Subeunt igitur Omothus et Tola, qui se provocatores regis pugna excepturos offerrent. Quibus Omundus impense laudatis, primum eorum operam admittere vitandi ruboris gratia recusavit. Ad ultimum crebris suorum precibus exoratus, aliena manu fortunam experiri sustinuit. Quo certamine Beronem occubuisse, Thoriam graviter affectum pugna excessisse proditum est. Quem rex, primo e vulneribus recreatum, mox in fidem acceptum, ducem Norvagiae creat. Deinde, cum consuetum a Sclavis per legatos tributum exigeret, non solum legatorum caedibus, sed etiam vi Sclavica apud Iutiam lacessitus, septem reges uno certamine superavit solitumque tributi ius victoria confirmavit.

 

8.8.1. Interea Starcatherus prolixa iam aetate defessus, cum castrorum stipendiis ac gladiatorio munere emeritus haberetur, ne senii vitio pristinum gloriae decus amitteret, egregium fore putavit, si voluntarium sibi conscisceret exitum fatumque proprio maturasset arbitrio. Itaque, qui toties excellentes ediderat pugnas, incruenta morte defungi ignobile ratus, ut specioso obitu praeteritae vitae claritatem augeret, maluit ab ingenuo quovis interfici quam serum naturae iaculum opperiri. Adeo quondam rei bellicae deditis morbo oppetere probrosum existimatum est. Itaque cum et corpore invalido et defectis perspicuitate luminibus esset, diuturnioris vitae moram perosus, emendi in se percussoris gratia aurum, quod pro Olonis interfectione meruerat, collo appensum gerebat, non aptius se violatae maiestatis iniuriam expiaturum ratus, quam si idem suae, quod Olonianae necis exstiterat, praemium effecisset aurumque, quod pro aliena clade tulerat, damno propriae salutis impenderet. Hunc quippe usum scelestissimi pretii pulcherrimum credidit.

8.8.2. Itaque gemino cinctus ense, totidem baculorum adminiculo vacua virium vestigia tutabatur. Quo viso, popularium quidam, geminum gladiorum usum seni supervacuum ratus, donari sibi alterum per ludibrium petivit. Quem Starcatherus, spe petitionis facta, propius accedere iussum detracto lateri mucrone transverberat. Quod Hatherus quidam, cuius patrem Lennonem Starcatherus olim parricidii paenitentia adductus occiderat, dum canibus feras insequeretur, aspiciens, omisso venationis officio, duos e comitibus iniciendi metus gratia, concitatis vehementer equis, in senem impetum dirigere iubet. Qui dum, procursu edito, refugere cupiunt, Starcatheri baculis intercepti morte supplicia luerunt. Quo spectaculo Hatherus admodum perterrefactus, propius equo advolat agnitumque senem, sed ab eo minime recognitus, an gladium vehiculo permutare vellet, interrogat. Refert Starcatherus quondam poenas se ab irrisoribus exigere solitum nec umquam impune sibi a procacibus insultatum. Sed neque iuvenem ex oris notis defuncta visu acies deprendere poterat. Itaque carmen, quod indignationis suae magnitudinem patefaceret, in hunc subtexuit modum:

8.8.3.

Ut sine regressu pronas agit alveus undas,
sic aetas hominum, cursim labentibus annis,
irreditura fluit; praeceps ruit orbita fati,
quam generat finem rerum factura senectus.
Illa oculos hominum pariter gressusque relidit,
eripit os animumque viris famaeque nitorem
paulatim premit et claros oblitterat actus;
occupat occiduos artus, frustratur anhelae
vocis opus vegetamque premit torpedine mentem.
Dum paritur tussis, dum pellis scabida prurit,
dens stupet exesus, stomachus fastidia gignit,
evacuat iuvenile decus, marcore colorem
oblinit et picea crebras serit in cute rugas.
Obterit egregias artes, monumenta priorum
obruit et titulos antiquae laudis adurit;
demolitur opes, pretium virtutis et usum
carpit edax, transvertit res et ab ordine turbat.

8.8.4.

Ipse ego, quam noceat, didici, damnosa vetustas,
visu aeger, vocis modulis et pectore raucus;
cunctaque in adversam fluxerunt commoda sortem.
Iamque minus vegetum corpus fulcimine tutor,
flaccida subiectis innixus membra bacillis.
Lucis inops moderor vestigia fuste gemello
et virga monstrante sequor compendia callis,
stipitis auspicio potius quam lumine fisus.
Nemo mei curam celebrat, nec in agmine quisquam
solamen veterano adhibet, nisi forsan Hatherus
adsit et infracti rebus succurrat amici.

8.8.5.

Ille, semel quemcumque pio dignatur amore,
integer incepti studio constanter eodem
prosequitur primosque timet pervellere nexus.
Ille etiam bello meritis bene praemia crebro
digna refert animosque colit, largitur honorem
fortibus et claros donis veneratur amicos.
Spargit opes laudisque suae cumulare nitorem
dapsilitate studet multos superare potentes.
Nec minor ad Martem pietatem viribus aequat,
belligerare celer, labi piger, edere pugnam
promptus et urgenti tergum dare nescius hosti.

8.8.6.

At mihi, si recolo, nascenti fata dedere
bella sequi belloque mori, miscere tumultus,
invigilare armis, vitam exercere cruentam.
Castra quietis inops colui pacemque perosus
sub signis, Gradive, tuis discrimine summo
consenui, victoque metu pugnare decorum,
turpe vacare ratus, crebras committere caedes
egregium duxi et strages celebrare frequentes.
Saepe graves bello reges concurrere vidi
et clipeos galeasque teri, crudescere campos
sanguine, loricas affixa cuspide rumpi,
undique thoraces admisso cedere ferro,
luxuriare feras, inhumato milite pastas.
Hic aliquis forte egregii conaminis auctor,
Marte manuque potens, medium dum pugnat in hostem,
intentam capiti loricam diffidit alter,
casside perfossa, ferrumque in vertice mersit.
Hic gladius saepe, dextra bellantis adactus,
tegmine discisso, capiti destrictus inhaesit.

8.8.7. Contra Hatherus huiusmodi carmen habuit:

Unde venis, patrias solitus scriptare poeses,
infirmo dubium suspendens stipite gressum?
Quove ruis, Danicae vates promptissime Musae?
Roboris eximii cassus decor excidit omnis,
exsulat ore color animoque amota voluptas,
destituit fauces vox et raucedine torpet;
deseruit corpus habitus prior, ultima cepit
illuvies formaeque notas cum robore carpsit.
Ut ratis assiduo fluctu quassata fatiscit,
sic longo annorum cursu generata senectus
triste parit funus, defunctaque viribus aetas
occidit et primae patitur dispendia sortis.
Quis vetuit te, note senex, iuvenilibus uti
rite iocis, agitare pilam, morsa nuce vesci?
Iam satius reor, ut redam, qua saepe veharis,
venditor ensis emas facilemve in frena caballum,
aut pretio leve curriculum merceris eodem.
Aptius invalidos, sua quos vestigia fallunt,
excipient iumenta senes; rota proficit illi
orbibus acta suis, cui planta vacillat inanis.
At si forte caves cassum venundare ferrum,
ereptus tibi te perimet, ni veneat, ensis.

8.8.8. Ad haec Starcatherus:

Improbe, verba seris facili temeraria labro,
auribus inconcinna piis. Quid praemia ductus,
qui gratis praestandus erat, per munera quaeris?
Nempe pedes gradiar, nec turpiter ense relicto
externam mercabor opem; natura meandi
ius dedit et propriis iussit confidere plantis.
Cur, cui debueras ultro dux esse vianti,
ludibrio insultas, sermone procaciter usus,
quaeque olim gessi memori dignissima fama,
dedecori tribuis, meritum quoque crimine pensans?
Quid risu insequeris vetulum pugnare potentem,
invictosque meos titulos et splendida facta
probro adigis, famosa terens et fortia carpens?
Qua probitate petis indignum viribus ensem?
Haud latus hic imbelle decet dextramve bubulci
agrestem soliti calamo deducere Musam,
procurare pecus, arvis armenta tueri.
Nempe inter vernas, ollae vicinus obunctae,
crustula spumantis patinae bulligine tingis,
crassi adipis macrum perfundens unguine panem,
iusque tepens furtim digito sitiente liguris,
doctior assuetam cineri prosternere pallam,
indormire lari, somnos celebrare diurnos,
sedulus officium nidentis obire culinae
quam bello fortem iaculis aperire cruorem.
Aversans lucem, latebrae sordentis amator,
mancipium ventris miserabile parque putaris
sordida cum siliquis lambenti farra catello.

8.8.9.

Hercule non tunc me ferro spoliare petebas,
quando Fridlevi summo discrimine nati
propugnator eram. Namque agmine prorsus in illo
aut gladium fregit manus aut obstantia fudit;
haec gravitas ferientis erat. Quid, quando Curetum
litus et innumera constratum cuspide callem
primus ligniferis docui decurrere plantis?
Namque aditurus agros confertos murice ferreo
armabam laceros subiecto stipite gressus.
Hinc mecum egregiis congressum viribus Hamam
enecui; mox cum Wino duce Flebace nato
obtrivi Kurios vel quas alit Estia gentes,
et populos, Semgalla, tuos. Post haec Thelemarchos
aggressus, caput inde tuli livore cruentum,
quassum malleolis armisque fabrilibus ictum.
Hic primum didici, quid ferramenta valerent
incudis, quantumve animi popularibus esset.
Theutonici quoque me poenas auctore dedere,
cum natos, Suertinge, tuos, Frothonis iniqua
caede reos, domini vindex ad pocula stravi.
Nec minus hoc facinus, quando pro virgine cara
uno septenos necui certamine fratres,
teste loco, qui, me stomacho linquente, peresus
non parit arenti redivivum caespite gramen.
Moxque ducis Kerri bellum navale parantis
vicimus egregio confertam milite puppim.
Inde dedi leto Wazam, fabrumque procacem
multavi natibus caesis, ferroque peremi
rupibus a niveis hebetantem tela Wisinnum.
Quattuor hinc Leri natos pugilesque subegi
Biarmenses. Gentis Hibernae principe capto,
Duflinae populabar opes, semperque manebit
nostra Brawellinis virtus conspecta trophaeis.
Quid moror? Excedunt numerum, quae fortiter egi,
quodque manu gessi, ad solidum celebrare recensens
deficio; sunt cuncta meo maiora relatu;
vincit opus famam, nec sermo suppetit actis.

8.8.10. Haec Starcatherus. Tandem cum Hatherum Lenno patre ortum mutuo sermone expertus fuisset, animadvertens iuvenem splendido loco natum, feriendum ei iugulum praebuit, hortatus, ne a parentis sui interfectore poenas exigere vereretur. Haec facientem auro, quod a Lennone receperat, potiturum esse promittit. Et ut eiusdem in se vehementius animum efferaret, huiusmodi exhortatione usus esse traditur:

8.8.11.

Praeterea, Hathere, privavi te patre Lenno;
hanc mihi, quaeso, vicem referas, et obire volentem
sterne senem, iugulumque meum pete vindice ferro.
Quippe operam clari mens percussoris adoptat,
horret ab ignava fatum deposcere dextra.
Sponte pia legem fati praecurrere fas est:
quod nequeas fugere, hoc etiam anticipare licebit.
Arbor alenda recens, vetus excidenda. Minister
naturae est, quisquis fato confinia fundit
et sternit, quod stare nequit. Mors optima tunc est,
cum petitur, vitaeque piget, cum funus amatur,
nec miseros casus incommoda proroget aetas.

8.8.12. Haec dicens exserta crumena pecuniam promit. Hatherus autem, tam fruendi aeris quam paternae ultionis capessendae cupidine concitatus, obsecuturum se precibus nec praemia repulsurum spopondit. Cui Starcatherus, cupide ense praebito, pronam postmodum cervicem applicuit, ne timide percussoris opus exsequeretur aut ferro muliebriter uteretur, hortatus, praefatusque, quod, si peracta caede ante cadaveris lapsum caput ac truncum medius intersiliret, armis innocuus redderetur. Quod utrum instruendi percussoris gratia an puniendi dixerit, incertum est. Fore enim poterat, ut saltantem eximii cadaveris moles obrueret. Igitur Hatherus, adacto vegete gladio, senem capite demutilavit. Quod corpori avulsum impactumque terrae glaebam morsu carpsisse fertur, ferocitatem animi moribundi oris atrocitate declarans. Percussor tamen, promissis fraudem subesse veritus, saltu non incautus abstinuit. Quem si temere peregisset, forte lapsi cadaveris ictu obrutus occisi senis poenas proprio funere persolvisset. Verum ne tantum athletam busti inopem iacere pateretur, corpus eius in campo, qui vulgo Rølung dicitur, sepulturae mandandum curavit.

 

8.9.1. Omundus autem, ut accepi, pace integra summa cum tranquillitate decessit, duobus filiis et totidem filiabus relictis. E quibus maximus natu Sywardus, fratre Buthlo adhuc tenero, regnum hereditate consequitur. Quo tempore Sueonum rex Gøtarus, alteram Omundi filiarum ob eximiae pulchritudinis famam infinito amore complexus, Ebboni cuidam Sibbonis filio postulandae virginis gratia negotium legationis imponit. Is, officio prudentius administrato, gratum de puellae consensu nuntium retulit. Iamque nihil voto praeter nuptias deerat, quas Gøtarus apud alienos agere metuens, per Ebbonem, quo prius legato usus fuerat, sponsam sibi transmittendam efflagitat.

8.9.2. Is cum, parva admodum familia comitatus, Hallandiam praeteriret, ad agrestem vicum se pernoctandi gratia contulit, in quo duorum fratrum habitationes adversas medium amnis secreverat. Et hi quidem consuetudinem iugulandi, quos hospitaliter recepissent, habebant, liberalitatis specie latrocinium obscurare callentes. Trabem enim in modum preli oblongam eandemque ferri acumine praeditam arcanis quibusdam vinculis in excelsa domus parte suspenderant, quam nocturno tempore subductis nexibus demittentes, subiectorum capita desecare solebant. In quem modum complurium vertices pensili mole praeciderant. Igitur Ebboni suisque post epulas abunde praebitas penes focum ministri torum exstruunt, ut applicatas igni cervices insidiosae trabis impulsu demeterent.

8.9.3. Quibus abscedentibus, Ebbo, impensum capitibus machinamentum suspiciens, socios, simulato somno, corpora transponere iubet, praefatus perquam salutarem iis loci variationem exsistere. Fuere autem inter eos quidam ab Ebbonis clientela extranei, qui, spretis, quae ceteri exsequebantur, monitis, immoti, ut cuique iacendi locus obvenerat, cubuerunt. Sub opacam vero noctem ab insidiarum ministris pendulum machinamenti pondus impellitur. Quod nodis, quibus inhaerebat, excussum magnaque vi solo adactum subiectos exitio tradidit. Igitur, qui facinoris exsequendi curam habebant, quo certius rei eventum discerent, illato lumine, Ebbonem, propter quem maxime rem adorsi fuerant, prudenter periculo occurrisse cognoscunt. A quo protinus impetiti sanguine poenas dederunt. Ebbo quoque, suis per mutuam stragem amissis, frequentem crustulis glacialibus amnem, invento forte navigio, superat Gøtaroque cladis suae potius quam legationis eventum declarat.

8.9.4. Quam rem Gøtarus a Sywardi instinctu profectam iudicans, iniuriarum vindictam armis exsequi parat. A quo Sywardus apud Hallandiam expugnatus, sorore ab hostibus capta, concessit in Iutiam. Ubi Sclavorum vulgus, pugnam sine principe ausum, acie superavit, tantum gloriae ex victoria nactus, quantum ex fuga dedecoris traxerat. Verum iisdem, quos ductu vacuos debellaverat, paulo post ducem nactis, pugna apud Fioniam cessit. Adversum quos identidem in Iutia proeliatus, infelicem pugnae eventum habuit. Quo evenit, ut Scania Iutiaque exutus media dumtaxat regni veluti quasdam exesi corporis partes sine capite retineret. Iarmericus ex eo genitus cum sororibus admodum parvulis praeda hostibus fuit; quarum altera Norvagiensibus, altera Germanis, quod venalia quondam solebant esse connubia, pretio venditata est.

8.9.5. Itaque Danorum regnum fortissime propagatum, tantis etiam maiorum titulis illustratum, tot victoriis auctum, ob unius viri inertiam ex summo nitore fortunae et florentissimo rerum statu eo ignominiae pervenit, ut pensionem, quam prius exigebat, exsolveret. Sywardus autem, saepius victoria cassus ac deformium fugarum reus, post tot maiorum decora in tam erubescendo patriae statu confusa regni gubernacula gestare non sustinens, ne diuturnior vita ad extremam gloriae iacturam pertingeret, speciosum sibi fatum pugna parere properavit. Quippe memorem calamitatis animum deponendae aegritudinis cupido salutis fastidio cruciabat. Adeo demendi ruboris studium lucem ei invisam effecerat. Igitur, comparatis pugnae copiis, Simoni cuidam sub Gøtaro Scaniam procuranti bellum aperte denuntiat. Quod obstinatis temeritatis viribus exsecutus, occiso Simone, per summam hostium stragem vitam finivit; patriam tamen praestandae pensionis onere liberare nequivit.

 

8.10.1. Interea Iarmericus apud regem Sclavorum Ismarum cum coaevo sibi collacteoque Gunnone coniectus in carcerem captivus degebat. Quo demum erutus atque exercendae ruris culturae applicatus, rusticum opus exsequitur. Ob cuius promptissimam administrationem ad regalium mancipiorum magisterium transfertur. Eo quoque sincerissime gesto, in necessariorum regis gregem assumitur. Ubi cum se iuxta aulicorum ritum egregia morum amoenitate gessisset, brevi in amicorum numerum translatus primum familiaritatis locum obtinuit ac veluti quibusdam meritorum gradibus fretus ab infima sorte ad spectatum honoris fastigium concessit. Et ne segnem enervemque iuventam ageret, militaribus se studiis assuefecit, naturae dotes industria cumulans. Grata omnibus Iarmerici indoles erat; soli reginae suspectum adolescentis ingenium fuit.

8.10.2. Fratrem quoque regis fato functum repentinus rumor edocuit. Cuius corpus Ismarus amplissimo funere elaturus, quo maior exsequiarum pompa fieret, regia comitate convivium instruit. At Iarmericus, alias cum regina familiaris rei curas sortitus, ad fugam, cuius facultatem regalis absentia promittere videbatur, circumspiciendam accessit. Animadvertebat enim se etiam inter opes positum miserabile regis mancipium fore et quasi alieno beneficio precarium spiritum possidere. Praeterea, quamquam primis apud regem honoribus uteretur, libertatem deliciis praeferendam existimans, visendae patriae noscendique generis eximia cupiditate flagrabat. Sciens autem, quod regina, ne quis captivorum elabi posset, competentibus providisset excubiis, quo viribus pervenire nequibat, arte assurgendum procurat. Fiscellam itaque biblo ac vimine textam, qua agrestes instar hominis formata aves aristis deturbare consueverant, vivo cane complevit; quam etiam detracto sibi cultu, quo verisimilius humanam repraesentaret imaginem, texit. Deinde privatum regis aerarium demolitus, egestam inde pecuniam notis sibi tantum recondidit locis.

8.10.3. Interea Gunno absentiam socii dissimulare iussus, illata in regiam fiscella impulsoque ad latrandum cane, percontanti, quidnam hoc esset, reginae mente captum clamitare retulit Iarmericum. Illa ad aspectum statuae similitudinis errore delusa, insanum aede eici iubet. Tunc Gunno perlatam foras statuam perinde ac furentem socium lectulo tradit. Sub noctem vero vigiles epularum hilaritate ac vino provehit largiore, abscisaque dormientium capita, quo turpiore eos morte consumeret, inguini sociavit. Excitata strepitu regina causamque eius discere cupiens concita fores petivit. Sed dum caput incautius exserit, improviso Gunnonis ense confoditur. Quae cum mortificum vulnus experta corrueret, reflexis in occisorem luminibus: 'Nullius', inquit, 'obtentu fraudis, si incolumi mihi vivere licuisset, his finibus impunitus excederes.' Ad hunc modum crebras in percussorem minas moribunda profudit.

8.10.4. Post haec Iarmericus una cum Gunnone, praeclari facinoris socio, tabernaculum, in quo rex fraternas convivio celebrabat exsequias, cunctis temulentia victis, admoto furtim incendio complet. Quo latius diffuso, quidam, ebrietatis stupore discusso, immissis equis deprehensos periculi insequuntur auctores. At iuvenes primum iumentis, quae repererant, vecti ad ultimum, iisdem prolixiori cursu debilitatis, pedites dedere fugam. Iamque paene occupatis amnis remedio fuit. Pontem enim, quem ante morandi persecutoris gratia, praecisis ad medium trabibus, non modo onerum impatientem, sed etiam ruinae propinquum effecerant, praetergressi, in opacam de industria voraginem concesserunt. Quibus imminentes Sclavi, dum, parum prospecto periculo, equis improvidi pontem onerant, desidentibus tabulatis excussi praecipitantur in flumen. Sed dum enando ripam appetunt, a Gunnone et Iarmerico obstantibus intercepti, mersi aut interfecti sunt. Ita iuvenes, egregia calliditate usi, non ut fugitiva mancipia, sed quasi praediti consilio senes maius aetate sua facinus ediderunt, quod acute conceperant, efficaciter adimplendo. At ubi in litus ventum, rapto, quod fors obtulerat, navigio in altum procedunt. Quos qui insequebantur barbari, navigare conspectos vociferando revocare conati, regnaturos, si redeant, spondent, quod publico veterum instituto regum percussoribus regnorum successio decreta fuerit. Diu recedentium aures pertinax Sclavorum clamor promissis pellacibus exsurdabat.

8.10.5. Ea tempestate Buthlus, Sywardi frater, Danis perfunctorie praeerat, a quibus venienti Iarmerico regnum tradere coactus, ex rege privatus evasit. Eodem tempore Gøtarus Sybbonem stupratae sororis insimulatum occidit. Cuius nece affines permoti ad Iarmericum eiulabundi decurrunt seque in ultionem propinqui Gøtarum cum eo oppugnaturos promittunt. Nec parum promissa solverunt. Nam eorum auxiliis oppresso Gøtaro, Iarmericum Suetia potiri contigit. Qui cum duarum gentium imperio fungeretur, auctae dominationis fiducia Sclavos proelio tentat. Quorum quadraginta captos, applicatis totidem lupis, laqueo adegit. Quem supplicii modum, olim parricidis debitum, ob hoc circa hostes peragere voluit, ut, quantae in Danos rapacitatis exstiterint, ex ipsa atrocium beluarum communione videntibus conspicuum foret. Subacta quoque regione, praesidia locis opportunis disponit.

8.10.6. Inde profectus Sembonum, Curetum compluriumque Orientis gentium cladem exercuit. Qua regis occupatione Sclavi datam sibi defectionis materiam iudicantes, interfectis, qui ab ipso praesides constituti fuerant, Daniam depopulati sunt. Quorum classem Iarmericus, forte e piratica rediens, interceptam delevit, eoque facinore priores victoriarum titulos decoravit. Ceterum optimates eorum, primo tibias loris traiectos moxque immanium taurorum ungulis alligatos molossisque incessentibus raptim in caenum voraginesque pertractos, lacrimabili spectaculo consumpsit. Ea re hebetati Sclavorum animi summa cum trepidatione regis imperium coluerunt.

8.10.7. Iarmericus itaque, tot gentium manubiis locupletatus, ut tutum praedae domicilium compararet, in editissima rupe mirifico opere aedem molitur. Aggerem collatis glaebis exstruit, fundamentum crebris conicit saxis, ima vallo, tricliniis media, summa propugnaculis cinxit; undiquesecus iuges excubias fixit. Quattuor portae magnitudine praestantes a totidem plagis irrestrictos aditus dabant. In huius domus magnificentiam omnem opum suarum apparatum congessit. Ita domesticis rebus compositis, rursum in externas cupidinem vertit. Igitur navigatione coepta, quattuor fratres genere Hellesponticos, obvios pelago factos piraticaeque admodum studiis assuetos, maritima pugna attentare non distulit. Qua triduo gesta, sororem eorum cum medietate tributi, quo victos oneraverant, pactus, proelium revocavit.

8.10.8. Post haec Livorum regis filius Bicco captivitate, quam sub memoratis fratribus ducebat, elapsus, Iarmericum, a quo olim fratribus spoliatus fuerat, iniuriae haud oblitus accessit. Apud quem benignius habitus, brevi arcanorum omnium arbiter singularis evasit. Hunc ut suis per omnia tractabilem monitis sensit, in res quam maxime factu detestabiles consultantem adduxit atque ad scelera flagitiaque committenda compellit. Adeo nocendi artem obsequii simulatione captabat. Praecipue eum adversum eos, quos sanguine proxime contigisset, armabat. Ita fraternam ultionem, quia viribus nequibat, fraude exsequi pertentabat. Quo evenit, ut rex, virtutum loco vitiorum sordes amplexus, ob ea, quae perfidi monitoris impulsu atrociter gesserat, communibus in se locum odiis daret. Adversum quem etiam Sclavorum tumultus exoritur. Cuius sopiendi gratia duces eorum captos, traiectis fune tibiis, equis in diversa raptantibus praebuit lacerandos. In hunc modum consumpti principes corporum suorum distractu pertinacis animi poenas dederunt. Quae res Sclavorum obsequia in suo statu aequali ac solida subiectione continuit.

8.10.9. Interea, qui ex sorore Iarmerici apud Germaniam orti educatique fuerant, avito nomine freti in avunculum arma suscipiunt, aeque sibi regnum atque ei deberi certantes. Quorum munitiones rex apud Germaniam machinis demolitus, oppidis compluribus aut obsessis aut captis, nonnullis etiam solo aequatis, incruentam ad cives victoriam reportavit. Occurrunt Hellespontici, pactis sororem nuptiis offerentes. Quibus celebratis, rursum Bicconis instinctu Germaniam petens, captis bello sororiis laqueo spiritum eripere non dubitavit. Optimates quoque convivii simulatione contractos eodem exemplo consumendos curavit.

8.10.10. Interea Broderus, quem olim rex ex alio sustulerat matrimonio, novercae curam ab eo susceptam plenis sanctitatis excubiis celebrabat. Quem Bicco apud patrem incesti crimine accusatum, ne falso insimulasse videretur, subornatorum testimonio insecutus est. Cumque Broderus, accusationis partibus plene exhibitis, defensionis praesidia afferre non posset, pater ab amicis in convictum ferri sententiam iubet, minus impium ratus sumendam de filio vindictam alieno quam proprio delegare iudicio. Quem ceteris proscriptione dignum decernentibus, Bicco, tristiorem de capite eius sententiam ferre non veritus, a nefarii stupri auctore poenam suspendio capiendam esse pronuntiat. Quam ne quis a paterna crudelitate profectam putaret, eundem laqueo affixum a ministris subiecto assere excipiendum percensuit, ut, cum hi fessas oneri manus subducerent, perinde ac rei perempti iuvenis forent regemque parricidii crimine sua culpa liberum facerent. Praeterea, nisi poena accusationem sequeretur, paternae eum saluti insidiaturum astruxit. Adulteram vero Suanildam, quo turpius e vita excederet, pecudum ungulis proculcari debere.

8.10.11. Paruit Bicconi rex adactumque suspendio filium, ne strangulari posset, a circumstantibus tabulati ope allevandum curavit. Igitur innoxium vinculum, parum compressis faucibus, solam poenae speciem prae se ferebat. Reginam vero, firmissimo nexu humo astrictam, equinis obterendam calcibus praebuit. Hanc tantae fuisse pulchritudinis fama est, ut ipsis quoque iumentis horrori foret artus eximio decore praeditos sordidis lacerare vestigiis. Quo argumento rex innocentiam coniugis declarari coniectans, accidente erroris paenitentia, falso notatam festinat absolvere. Advolat interea Bicco, qui supinam iumenta diris deturbare carminibus nec nisi pronam obteri posse firmaret; quippe eam formae suae beneficio servatam sciebat. In hunc modum collocatum reginae corpus adactus iumentorum grex crebris alte vestigiis fodit. Hic Suanildae exitus fuit.

8.10.12. Interea canis, cui Broderus assueverat, ceu quibusdam questubus aggressus regem, deflere domini supplicium videbatur, eiusdemque illatus accipiter intimas corpori plumas rostro detrahere coepit. Ex cuius nuditate rex sumptis orbitatis auspiciis, omen intercepturus, praepropere, qui filium laqueo detraherent, mittit. Per implumem enim aviculam futurum se, ni cavisset, absque liberis augurabatur.

8.10.13. Liberato clade Brodero, Bicco, delationis poenas exsolvere metuens, nuntiare Hellesponticis pergit Suanildam a viro nefaria strage consumptam. Quibus ulciscendae sororis gratia navigantibus, ad Iarmericum reversus, parari bellum ab Hellesponticis indicat. Rex moenibus quam acie tutius dimicandum existimans, in eam, quam exaedificaverat, munitionem confugit. Ubi ad ferendam obsidionem commeatibus penitiora, propugnacula armatis implebat. Fulgentes auro cetrae circumpensique clipei supremum aedis ambitum adornabant.

8.10.14. Contigit autem, ut Hellespontici, praedae partitionem acturi, magnam suorum manum peculatus insimulatam occiderent. Igitur quod tantam copiarum partem intestina clade consumpserant, aulae expugnationem suis altiorem viribus rati, veneficam, cui Guthrunae erat vocabulum, consulunt. Qua efficiente regiae partis propugnatores subito oculis capti, in se ipsos arma convertunt. Quo viso, Hellespontici, applicata testudine, primos portarum aditus occupant. Deinde, convulsis postibus irruptaque aede, caecas hostium phalanges obtruncant. Eo tumultu superveniens Othinus mediosque proeliantium globos appetens, Danis, quos paterna semper pietate coluerat, ademptum praestigiis visum supera virtute restituit. Hellesponticos vero, corpora adversum tela carminibus durare solitos, crebro silice converberandos esse perdocuit. Ita utrumque agmen mutua caede consumptum interiit. Iarmericus, utroque pede ac manibus spoliatus, trunco inter exanimes corpore rotabatur. Cui Broderus parum idoneus successit in regnum.

 

8.11.1. Post hunc regnat Sywaldus. Cuius filius Snio, senescente patre, strenuum piraticae complexus, patriae res non solum servavit, sed etiam diminutas in pristinum habitum revocavit. Idem, tyrannide suscepta, Eskilli atque Alkilli pugilum insolentiam comprimendo Scaniam a Danicae iurisdictionis integritate submotam ad societatem patriae victoria reduxit. Tandem filiae Gothorum regis mutuo amore perstrictus, conveniendae eius copiam clandestinis nuntiis tentat. Qui a patre puellae intercepti suspendioque consumpti improvidae legationis poenas dederunt. Quorum Snio ultionem exigere cupiens, cum Gothiam hostiliter aggressus fuisset, rege eius cum copiis occurrente, praelectorum pugilum provocatione rem per athletas gerere iussus, hanc duelli legem edidit, ut alteruter regum pro varia athletarum fortuna aut proprium perderet aut alienum lucraretur imperium, victique regnum in victoriae praemio reponeretur. Quo evenit, ut Gothorum rex, propugnatorum suorum infortunio superatus, regno Danis cedere cogeretur.

8.11.2. Cuius filiam Snio cum in Sueonum regis connubium paterno impulsu comperisset adductam, quandam, obsoleto habitu per itinera publica stipem petere solitum, ad eam usque tentandam transmisit. Qui cum egentium more propinquum liminibus discubitum habuisset, visa forte regina, exili vocula succinens: 'Amat', inquit, 'te Snio.' Illa allapsum auribus sonum dissimulanter excipiens, nec visu gradu relato, procedit in regiam atque e vestigio regressa obscuro et vix aures offendente sibilo: 'Amantem', inquit, 'me redamo.' Eo dicto vestigium extulit. Quam egenus mutui amoris vocem edidisse gavisus, die postera foribus assidens, praesente domina, consueta sermonis brevitate: 'Locum', ait, 'voto suppetere convenit.' Illa rursum argutae vocis industriam colligens summa cum dissimulatione discessit. Parvo post percontatorem praeteriens Bøcherør brevi se perventuram asseruit; hunc quippe locum fuga petere destinavit. Qua de re egenus certior redditus, solito percontationis acumine competens promisso tempus cognoscere perseverat. Illa vero nec astu inferior nec sermone lucidior, quam brevissime potuit, hiemis initium nuncupavit. Ceterum stipatores eius, qui levem amatoriae vocis iactum exceperant, plenum calliditatis ingenium extremae stoliditatis deliramentum esse credebant. Quae cum Snio certius ex egeno cognosceret, reginam, sublatis mariti opibus, lavandi simulatione digressam navigio deportandam curavit. Postea vero saepenumero inter ipsum ac Suetiae regem, altero iustas repetente faces, altero illicitas tueri perseverante, ancipiti eventu variaque victoria dimicatum est.

 

8.12.1. Ea tempestate per summam caeli intemperantiam agrorum ubertate corrupta, ingens annonae caritas incidit. Cumque oborta victualium raritate gravis plebem inedia laceraret, rex, quonam modo temporis difficultati succurreret, anxius, cum aliquanto maiorem bibulorum quam edacium impensam animadverteret, frugalitatem populo intulit. Conviviorum usum abrogans, ne qua ex fruge potio pararetur, edixit, acerbitatem famis superflui haustus interdicto pellendam atque a siti abundantiam esus mutuandam existimans.

8.12.2. Tunc quidam petulantioris gulae, proscriptam bibendi consuetudinem deflens, altum calliditatis genus complexus, novam voluptati licentiam reperit ac publicam continentiae legem privata intemperantia solvit, deliciarum usum a ridiculi operis acumine mutuatus. Vetiti enim liquoris gustu minutim liguriendo usus, desiderium ebrietatis explevit. Quamobrem conventus a rege, integerrimum se frugalitatis observatorem asseruit, utpote aviditatem haustus moderatae sumptionis ingenio castigantem, affixamque sibi culpam sorbitionis titulo tueri perseveravit. Denique, adiecto minarum terrore, non modo bibere, verum etiam pitissare prohibitus, consuetudini tamen imperare non potuit. Ut enim tamquam licite illicitis frueretur nec gulam alieno subiectam haberet imperio, madefactis potione crustulis, capace liquoris offula vescebatur cupitamque crapulam lento gustu provexit, interdictum satietatis modum haud secus ac licitum consecutus. Adeo pertinacissima gulae rabies, salutem pro luxu devovens nec regia quidem comminatione deterrita, ad omne periculum spernendum temerarium solidaverat appetitum.

8.12.3. Secundo quoque perinde ac violatae constitutionis reus convenitur a rege. Sed ne tunc quidem facti defensionem abiecit, nequaquam a se regalibus institutis obviam itum esse contendens aut decretam edicto continentiam suis profanatam illecebris, praesertim cum lata frugalitatis lex ita parsimoniae formam tradiderit, ut potandi magis quam edendi liquoris facultas inhibita videretur. Tum rex obtestans deos per communem iurare salutem tale quid deinceps audentem capitaliter esse plexurum. Ille mortem temperantia leviorem vitamque quam luxum deponere tolerabilius ratus, rursum aquis excoquit frugem, detostoque liquore, cum se nullam ulterius excusandae cupiditatis defensionem obiecturum speraret, palam potioni indulgendo ad calicum usum libera se fronte convertit, astuque in audaciam verso, regiam animadversionem opperiri quam frugi fieri maluit.

8.12.4. Interrogante ergo rege, cur toties rei interdictae licentiam usurpasset: 'Desiderium hoc', inquit, 'rex, non tam aviditas mea quam habita in te benevolentia peperit; funeribus enim regiis inferias convivio persolvendas memineram. Itaque ne epulum, quo tuae peragantur exsequiae, ob fermenti inopiam sollemni potionis usu careat, industria potius quam ingluvie ductus prohibiti liquoris temperamento providi. Te autem ante alios inedia periturum prioremque busto opus habiturum non ambigo, cum ob hoc inusitatam parcitatis legem tuleris, quod defuturam tibi primum alimoniam verearis. Tibi quippe, non aliis consulendo novum avaritiae auctorem agere sustines.' Tam urbana hominis cavillatio iram regis in ruborem convertit. Qui cum publicae salutis decretum in ludibrium sui recidisse conspiceret, omisso communis utilitatis consilio, revocavit edictum sententiamque solvere quam civium offensam contrahere maluit.

 

8.13.1. Cumque, ut dixi, sive parum compluta humo seu nimium torrida, torpentibus satis ac parce fructificantibus campis, inediae languor defectam escis regionem attereret, nullumque, parum suppetentibus alimentis, trahendae famis superesset auxilium, Aggone atque Ebbone auctoribus plebiscito provisum est, ut, senibus ac parvulis caesis omnique demum imbelli aetate regno egesta, robustis dumtaxat patria donaretur, nec nisi aut armis aut agris colendis habiles domestici laris paternorumque penatium habitacula retinerent. Quorum mater Gambaruc, id ad se deferentibus filiis, cum a scelesti decreti auctoribus salutem in crimine repositam animadverteret, damnata contionis sententia, necessitatem parricidio redimi oportere negabat, propius honestati consilium fore asserens animorumque ac corporum virtuti expetibilius, ut, servata erga parentes ac liberos pietate, patria excessuri sorte deligerentur. Quae si senes invalidos obtulisset, robustiores se eorum loco exsilio offerrent eiusque pondus pro debilibus perferendum sua sponte susciperent. Ceterum indignos esse vita, qui illam scelere et sacrilegio comparare parentesque ac prolem tam iniquo sententiae genere persequi sustinuissent, caritatis loco crudelitatis officia peracturi. Postremo cunctos male patriam demereri, apud quos parentum aut liberorum amori proprii spiritus caritas praeponderaret.

8.13.2. Huic voci ad contionem relatae plerique suffragiis assentiebantur. Igitur omnium fortunis in sortem coniectis, qui designabantur, extorres adiudicati sunt. Quo evenit, ut, qui sponte necessitati parere noluerant, fortunae iudicio obsequi cogerentur. Primum itaque Blekingiam advecti ac deinde Moringiam praeternavigantes ad Gutlandiam se appulerunt, ubi et, Paulo teste, auctore Frig dea Longobardorum vocabulum, quorum postea gentem condiderunt, traduntur adepti. Tandem ad Rugiam se applicantes desertisque navigiis solidum iter ingressi, cum multam terrarum partem emensi armisque depopulati essent, post editas late strages postremo, petitis in Italia sedibus, priscum gentis vocabulum suo nomine permutarunt.

8.13.3. Interea Danorum tellus, rarescente cultorum opera sulcorumque vestigiis situ obductis, silvestrem induit vultum et, quasi nativi caespitis amoenitate deposita, informi succrescentium nemorum densitate perhorruit; quod praesens quoque camporum eius facies prodit. Quae enim olim feracia frugum iugera fuerant, eadem nunc arboreo stipite conserta visuntur, atque ubi olim cultores, terram ultius versantes, vastas dissipavere glaebas, illic nunc enatum nemus servantia adhuc veteris culturae vestigium rura complectitur. Quae nisi cultore vacua ac diuturno situ vasta mansissent, nequaquam unius ruris glaebam inter factos aratro sulcos tenacesque arborum radices partiri potuissent. Colles quoque, quos in plano humandorum cadaverum cura veterum labor exstruxerat, praesens silvae congeries occupat. Cernere etiam est crebros petrarum acervos silvarum saltibus intersitos, quas toto quondam rure dispersas, ne proscindendis ubique sulcis officerent, coniectis in struem molibus, rustica cura sublegit, malens exiguum agri perdere quam totum difficile reperire. Unde ex eo, quod tunc exercendorum liberius arvorum gratia agrestium labor egerat, prioris aevi populus postero numerosior exstitisse perpenditur, qui brevibus agellis contentus agrestem operam citra veteris culturae vestigia cohibet. Itaque praesens saeculi vultus capax quondam aristae solum nunc gignendis glandibus idoneo agrestemque stivam ac cereales culmos consita arboribus facie se permutasse miratur. Et haec quidem de Snione, quam verissime potui, digesta sufficiant.

 

8.14.1. Huic succedit Biorn, itemque post ipsum Haraldus rerum assequitur summam. Cuius filio Gormoni inter priscos Danorum duces non infimae laudis locum rerum strenue gestarum titulus tribuit. Hic enim novum audaciae genus complexus, hereditarium fortitudinis spiritum scrutandis rerum naturae vestigiis quam armis excolere maluit, utque alios regum ardor bellicus, ita ipsum cognoscendorum mirabilium, quaecumque vel experimento deprehensa vel rumore vulgata fuerant, praecordialis stimulabat aviditas. Cumque esset externa atque inusitata visendi cupidus, experiendam prae ceteris duxit Geruthi cuiusdam sedium acceptam a Tylensibus famam. Incredibilia enim ab iis super opum inibi congestarum magnitudine iactabantur, sed iter omnino refertum periculo ac paene mortalibus invium ferebatur. Ambitorem namque terrarum Oceanum navigandum, solem postponendum ac sidera, sub Chao peregrinandum ac demum in loca lucis expertia iugibusque tenebris obnoxia transeundum expertorum assertione constabat. Sed in iuvenili animo circumstantis periculi metum non tam praedae quam gloriae cupido calcabat, multum sibi claritatis accessurum sperante, si rem admodum intentatam auderet.

8.14.2. Trecentis idem cum rege votum nuncupantibus, auctorem famae Thorkillum itineris ducem assumi placuit, utpote locorum gnarum peritumque adeundae regionis eius. Is, officio non recusato, adversum inusitatam navigandi maris saevitiam firmiore structurae genere nodisque crebrioribus ac consertioribus clavis praeparanda iubet navigia solidari, eademque magnis repleri commeatibus ac bovinis superne tergoribus claudi, quae intrinseca navium spatia ab incursantium undarum aspergine tuerentur. Inde tribus dumtaxat liburnis navigatio tenditur, unaquaque centenos capiente delectos.

8.14.3. At ubi in Halogiam ventum, secundis flatibus destituti, varia pelagi iactatione dubiis navigationis casibus agebantur. Tandem per summam alimentorum inopiam etiam pane defecti, exiguae pultis usu traxere famem. Interiectis diebus eminus perstrepentem procellae fragorem perinde ac scopulos inundantis exaudiunt. Igitur, intellecta telluris vicinia, agilitatis eximae iuvenis speculandae rei gratia cacumen mali conscendere iussus, praerupti situs insulam in conspectu esse denuntiat. Laeti omnes regionem, quae ab eo significabatur, avidis insequuntur luminibus, attente promissi litoris praesidium exspectantes. Cuius tandem aditum nacti, in editiorem soli partem per obstantes clivos praealtis callibus enituntur.

8.14.4. Tunc Thorkillus ex armentis, quae in maritimis frequentia discurrebant, supra quod semel leniendae fami sufficeret, negat esse tollendum; futurum enim, si secus agerent, ut a diis loci praesidibus discedendi potentia privarentur. At nautae, magis prorogandae satietatis quam servandi imperii cupidiores, incitamento gulae salutis consilium subiecerunt, exhausta navium gremia caesorum gregum corporibus onerantes. Qui ideo captu perfaciles exstitere, quod ad inusitatos virorum aspectus, firmato pavore, mirabundi convenerant.

8.14.5. Nocte insequenti monstra, litori involantia ac toto concrepantia nemore, conclusas obsedere puppes. Quorum unum ceteris grandius, ingenti fuste armatum, profundum passibus emetiebatur. Idem propius admotum vociferari coepit non ante enavigaturos, quam fusi gregis iniuriam expiando, viris pro navium numero traditis, divini pecoris damna pensassent. Cuius minis obsecutus Thorkillus, ut universorum incolumitatem paucorum discrimine tueretur, tres sorte denotatos exhibuit.

8.14.6. Quo facto, optato vento excepti in ulteriorem Byarmiam navigant. Regio est perpetui frigoris capax praealtisque offusa nivibus, ne vim quidem fervoris persentiscit aestivi, inviorum abundans nemorum, frugum haud ferax inusitatisque alibi bestiis frequens. Crebri in ea fluvii ob insitas alveis cautes stridulo spumantique volumine perferuntur. Illic Thorkillus, subductis navibus, tendi in litore iubet, eo loci perventum astruens, unde brevis ad Geruthum transitus foret. Prohibuit etiam ullum cum supervenientibus miscere sermonem, affirmans monstra nullo magis nocendi vim quam advenarum verbis parum comiter editis sumere, ideoque socios silentio tutiores exsistere; se vero solum tuto profari posse, qui prius gentis eius mores habitumque perviderit.

8.14.7. Crepusculo appetente, inusitatae magnitudinis vir, nominatim salutatis nauticis, intervenit. Stupentibus cunctis, Thorkillus adventum eius alacriter excipiendum admonuit, Guthmundum hunc esse docens, Geruthi fratrem, cunctorum illic applicantium piissimum inter pericula protectorem. Percontantique, quid ita ceteri silentium colerent, refert rudes admodum linguae eius ignoti pudere sermonis. Tum Guthmundus hospitio invitatos curriculis excipit. Procedentibus amnis aureo ponte permeabilis cernitur. Cuius transeundi cupidos a proposito revocavit, docens eo alveo humana a monstruosis secrevisse naturam nec mortalibus ultra fas esse vestigiis.

8.14.8. Subinde ad ipsa ductoris penetralia pervenitur. Illic Thorkillus, seductis copiis, hortari coepit, ut inter tentamentorum genera, quae varius obtulisset eventus, industrios viros agerent atque a peregrinis sibi dapibus temperantes propriis corpora sustentanda curarent discretasque ab indigenis sedes peterent, eorum neminem discubitu contingendo. Fore enim illius escae participibus inter horridos monstrorum greges, amissa cunctorum memoria, sordida semper communione degendum. Nec minus ministris eorum ac populis abstinendum edocuit.

8.14.9. Duodecim filii Guthmundi egregia indole totidemque filiae praeclui forma circumsteterant mensas. Qui cum regem a suis dumtaxat illata delibare conspiceret, beneficii repulsam obiciens iniuriosum hospiti querebatur. Nec Thorkillo competens facti excusatio defuit. Quippe insolito cibo utentes plerumque graviter affici solere commemorat, regemque, non tam alieni obsequii ingratum quam propriae sospitatis studiosum, consueto more corpus curantem domesticis cenam obsoniis instruxisse. Igitur haudquaquam contemptui imputari debere, quod fugiendae pestis salutari gereretur affectu.

8.14.10. Videns autem Guthmundus apparatus sui fraudem hospitum frugalitate delusam, cum abstinentiam hebetare non posset, pudicitiam labefactare constituit, omnibus ingenii nervis ad debilitandam eorum temperantiam inhians. Regi enim filiae matrimonium offerens, ceteris, quascumque e famulitio peterent, potiendas esse promittit. Plerisque rem approbantibus, Thorkillus hunc quoque illecebrarum lapsum, sicut et ceteros, salubri monitu praecurrit, industriam suam inter cautum hospitem ac laetum convivam egregia moderatione partitus. Quattuor e Danis oblatum amplexi, saluti libidinem praetulerunt. Quod contagium lymphatos inopesque mentis effectos pristina rerum memoria spoliavit; quippe post id factum parum animo constitisse traduntur. Qui si mores intra debitos temperantiae fines continuissent, Herculeos aequassent titulos, giganteam animo fortitudinem superassent perenniterque patriae mirificarum rerum insignes exstitissent auctores.

8.14.11. Adhuc Guthmundus propositi pertinacia dolum intendere perseverans, collaudatis horti sui deliciis, eo regem percipiendorum fructuum gratia perducere laborabat, blandimentis visus illecebrisque gulae cautelae constantiam elidere cupiens. Adversum quas insidias rex Thorkillo, ut prius auctore firmatus, simulatae humanitatis obsequium sprevit, utendi excusationem a maturandi itineris negotio mutuatus. Cuius prudentiae Guthmundus suam in omnibus cessisse considerans, spe peragendae fraudis abiecta, cunctos in ulteriorem fluminis ripam transvectos iter exsequi passus est.

8.14.12. Progressi atrum incultumque oppidum, vaporanti maxime nubi simile, haud procul abesse prospectant. Pali propugnaculis intersiti desecta virorum capita praeferebant. Eximiae ferocitatis canes tuentes aditum prae foribus excubare conspecti. Quibus Thorkillus cornu abdomine illitum collambendum obiciens, incitatissimam rabiem parvula mitigavit impensa. Superne portarum introitus patuit; quem scalis aequantes arduo potiuntur ingressu. Atrae deintus informesque larvae conferserant urbem, quarum perstrepentes imagines aspicere horridius an audire fuerit, nescias; foeda omnia, putidumque caenum adeuntium nares intolerabili halitu fatigabat. Deinde conclave saxeum, cui Geruthum fama erat pro regia assuevisse, reperiunt. Cuius artam horrendamque crepidinem invisere statuentes, repressis gradibus in ipso paventes aditu constiterunt.

8.14.13. Tunc Thorkillus, haerentes animo circumspiciens, cunctationem introitus virili adhortatione discussit, monens temperaturos sibi, ne ullam ineundae aedis supellectilem, tametsi possessu iucunda aut oculis grata videretur, attingerent, animosque tam ab omni avaritia aversos quam a metu remotos haberent, neque vel captu suavia concupiscerent vel spectatu horrida formidarent, quamquam in summa utriusque rei forent copia versaturi. Fore enim, ut avidae capiendi manus subita nexus pertinacia a re tacta divelli nequirent et quasi inextricabili cum illa vinculo nodarentur. Ceterum composite quaternos ingredi iubet. Quorum Broderus et Buchi primi aditum tentant; hos cum rege Thorkillus insequitur; ceteri deinde compositis gradiuntur ordinibus.

8.14.14. Aedes, deintus obsoleta per totum ac vi taeterrimi vaporis offusa, cunctorum, quibus oculus aut mens offendi poterat, uberrima cernebatur. Postes longaeva fuligine illiti, obductus illuvie paries, compactum e spiculis tectum, instratum colubris pavimentum atque omni sordium genere respersum inusitato advenas spectaculo terruerunt. Super omnia perpetui foetoris asperitas tristes lacessebat olfactus. Exsanguia quoque monstrorum simulacra ferreas oneraverant sedes; denique consessuum loca plumbeae crates secreverant; liminibus horrendae ianitorum excubiae praeerant. Quorum alii consertis fustibus obstrepentes, alii mutua caprigeni tergoris agitatione deformem edidere lusum. Hic secundo Thorkillus, avaras temere manus ad illicita tendi prohibens, iterare monitum coepit.

8.14.15. Procedentes perfractam scopuli partem nec procul in editiore quodam suggestu senem pertuso corpore discissae rupis plagae adversum residere conspiciunt. Praeterea feminas tres corporeis oneratas strumis ac veluti dorsi firmitate defectas iunctos occupasse discubitus. Cupientes cognoscere socios Thorkillus, qui probe rerum causas noverat, docet Thor divum, gigantea quondam insolentia lacessitum, per obluctantis Geruthi praecordia torridam egisse chalybem eademque ulterius lapsa convulsi montis latera pertudisse; feminas vero vi fulminum tactas infracti corporis damno eiusdem numinis attentati poenas pependisse firmabat.

8.14.16. Inde digressis dolia septem zonis aureis circumligata panduntur, quibus pensiles ex argento circuli crebros inseruerant nexus. Iuxta quae inusitatae beluae dens, extremitates auro praeditus, reperitur. Huic adiacebat ingens bubali cornu, exquisito gemmarum fulgore operosius cultum nec caelaturae artificio vacuum; iuxta quod eximii ponderis armilla patebat. Cuius immodica quidam cupiditate succensus, avaras auro manus applicuit, ignarus excellentis metalli splendore extremam occultari perniciem nitentique praedae fatalem subesse pestem. Alter quoque, parum cohibendae avaritiae potens, instabiles ad cornu manus porrexit. Tertius, priorum fiduciam aemulatus nec satis digitis temperans, osse humeros onerare sustinuit. Quae quidem praeda uti visu iucunda, ita usu prodigialis exstitit; illices enim formas subiecta oculis species exhibebat. Armilla siquidem anguem induens venenato dentium acumine eum, a quo gerebatur, appetiit; cornu in draconem extractum sui spiritum latoris eripuit; os ensem fabricans aciem praecordiis gestantis immersit. Ceteri sociae cladis fortunam veriti, insontes nocentium exemplo perituros putabant, ne innocentiae quidem incolumitatem tribuendam sperantes.

8.14.17. Alterius deinde tabernaculi postica angustiorem indicante secessum, quoddam uberioris thesauri secretarium aperitur, in quo arma humanorum corporum habitu grandiora panduntur. Inter quae regium paludamentum, cultiori coniunctum pilleo, ac mirifici operis cingulum visebantur. Quorum Thorkillus admiratione captus, cupiditati frenos excussit, propositam animo temperantiam exuens, totiesque alios informare solitus ne proprios quidem appetitus cohibere sustinuit. Amiculo enim manum inserens, ceteris consentaneum rapinae ausum temerario porrexit exemplo.

8.14.18. Quo facto, penetralia, ab imis concussa sedibus, inopinatae fluctuationis modo trepidare coeperunt. Subinde a feminis conclamatum aequo diutius infandos tolerari praedones. Igitur, qui prius semineces expertiaque vitae simulacra putabantur, perinde ac feminarum vocibus obsecuti, e suis repente sedibus dissultantes vehementi incursu advenas appetebant. Cetera raucos extulere mugitus. Tum Broderus et Buchi, ad olim nota sibi studia recurrentes, incursantes se Lamias adactis undique spiculis incessebant arcuumque ac fundarum tormentis agmen obtrivere monstrorum. Nec alia vis repellendis efficacior fuit. Viginti solos ex omni comitatu regio sagittariae artis interventus servavit, ceteri laniatui fuere monstris.

8.14.19. Regressos ad amnem superstites Guthmundus navigio traicit exceptosque domi, cum diu ac multum exoratos retentare non posset, ad ultimum donatos abire permisit. Hic Buchi parum diligens sui custos, laxatis continentiae nervis, virtute, qua hactenus fruebatur, abiecta, unam e filiabus eius irrevocabili amore complexus, exitii sui connubium impetravit, moxque repentino verticis circuitu actus, pristinum memoriae habitum perdidit. Ita egregius ille tot monstrorum domitor, tot periculorum subactor, unius virginis facibus superatus, peregrinatum a continentia animum miserabili iugo voluptatis inseruit. Qui cum abiturum regem honestatis causa prosequeretur, vadum curriculo transiturus, altius desidentibus rotis, vi verticum implicatus absumitur.

8.14.20. Rex amici casum gemitu prosecutus, maturata navigatione discessit. Qua primum prospera usus, deinde adversa quassatus, periclitatis inedia sociis paucisque adhuc superstitibus, religionem animo intulit atque ad vota superis nuncupanda confugit, extremae necessitatis praesidium in deorum ope consistere iudicans. Denique, aliis varias deorum potentias exorantibus ac diversae numinum maiestati rem divinam fieri oportere censentibus, ipse Utgarthilocum votis pariter ac propitiamentis aggressus, prosperam exoptati sideris temperiem assecutus est.

 

8.15.1. Domum veniens, cum tot maria se totque labores emensum animadverteret, fessum aerumnis spiritum a negotiis procul habendum ratus, petito ex Suetia matrimonio, superioris studii habitum otii meditatione mutavit. Vita quoque per summum securitatis usum exacta, ad ultimum paene aetatis suae finem provectus, cum probabilibus quorundam argumentis animas immortales esse compertum haberet, quasnam sedes esset, exuto membris spiritu, petiturus, aut quid praemii propensa numinum veneratio mereretur, cogitatione secum varia disquirebat.

8.15.2. Haec volventem subeunt quidam parum benigni in Thorkillum animi, docentes divino opus esse concultu tantaeque rei certitudinem, humano altiorem ingenio nec mortalibus cognitu facilem, caelestibus expetendam oraculis. Quamobrem propitiandum esse Utgarthilocum, neminemque id Thorkillo aptius exsecuturum. Fuere quoque, qui eundem insidiarum reum ac regii capitis hostem deferrent. Qui cum ultimo se periculo destinari videret, criminationis auctores profectionis comites expetivit. Tum, qui insontem notaverant, periculum alieno capiti praeparatum in se ipsos recidisse cernentes, consultum revocare tentabant. Sed frustra regias aures implentes, etiam pavoris increpiti, Thorkillo duce navigare coguntur. Ita excogitatis in alterum malis auctorem plerumque adigi necesse est. Qui cum se inevitabili discriminis necessitate districtos animadverterent, navigium taurinis obstructum coriis provisis abunde commeatibus impleverunt.

8.15.3. Quo evecti eo pervenere loci, ubi regio inops, ignara siderum nec diurni luminis capax, perpetuae noctis specie caligabat. Cumque diu sub inusitata caeli facie navigassent, tandem, incidente lignorum inopia, foculi nutrimentis defecti, nec suppetente decoctionis officina, crudis famem obsoniis propulerunt. Verum complures vescentium ultimam pestem ab indigestae dapis satietate traxerunt. Primum enim paulatim stomachis inusitato partus edulio languor irrepsit, deinde, latius manante contagio, vitalia morbus appetiit. Sicque anceps utriusque intemperantiae malum, ut inediam gravem, ita gulam quoque suspectam effecerat, cum nec vesci tutum nec abstinere commodum nosceretur.

8.15.4. Igitur omnem salutis spem abicientibus — ut nervum tunc facilius rumpi solitum est, cum artius tenditur — patrocinium inopinatae commoditatis affulsit. Subito enim ignis, haud procul emicare conspectus, exhaustis trahendae vitae fiduciam ingeneravit. Quem Thorkillus tamquam divinitus datum remedium colligere statuens, quo sibi certiorem ad socios reditum strueret, cacumen mali infixae gemmae fulgore signavit. Litore deinde potitus, subicit oculis angusti aditus artarumque faucium specum. Quem, comitibus foris praestolari iussis, ingressus, duos eximiae granditatis aquilos conspicatur, corneis naribus contracta, quae fors obtulerat, igni nutrimenta praestantes. Ceterum deformis introitus, obsoleti postes, ater situ paries, sordidum tectum, frequens anguibus pavimentum non oculum magis quam animum offendebant.

8.15.5. Tum gigantum alter salutatum eum rem conatu praearduam orsum esse dicebat, inusitati numinis adeundi cupiditate flagrantem atque extramundani climatis cognitionem investigabili scrutatione complexum. A se autem propositi itineris semitas cogniturum, si tres veridicas sententias totidem proverbiis comprehensas expromeret. Tum Thorkillus: 'Non mehercule incomptiorem naribus familiam pervidisse commemini; sed neque locum, quo minus libenter degerem, attigi'; item: 'Illum mihi pedem potiorem statuo, qui prior exitum capessere quiverit.'

8.15.6. Gigas Thorkilli prudentia delectatus, proverbiorum veritate laudata, docet ad inops graminis solum altisque offusum tenebris imprimis esse migrandum. Ante autem quam destinatus possit locus accipi, navigationem quatriduo pertinaci remigio pertrahendam. Illic visendum fore Utgarthilocum, taetros horrendosque specus sordida mansione complexum. Thorkillus magnopere stupens, quod et longa et periculosa navigatio imperabatur, spe tamen dubia praesentem metum vincente, foculum expetivit. Et gigas: 'Si ignem', inquit, 'desideras, necesse est, alias tres sententias similibus proverbiis edas.' Tum Thorkillus: 'Consilio, tametsi exilis id auctor ediderit, obsequendum est.' Item: 'Eo temeritatis processi, ut, si regredi quivero, salutem meam nulli magis quam pedibus debeam.' Rursum: 'Si impraesentiarum recessu libere fruerer, ulterius a reditu temperandum curarem.'

8.15.7. Inde, perlato ad socios igne, aurae indulgentiam nactus, quarto die ad propositum portum appulit, aggressusque cum sociis terram, apud quam continuae noctis facies alterni luminis vicissitudinem frustrabatur, aegre prospectum capientibus oculis, inusitatae molis scopulum conspicit. Cuius perlustrandi cupidus a comitibus foris stationem peragentibus extusum silicibus ignem, opportunum contra daemones tutamentum, in aditu iussit accendi.

8.15.8. Post haec, praelato per alios lumine, artis cavernae faucibus corpus subiciens, inter crebros serpentum allapsus ferreorum undique sedilium frequentiam contemplatur. Inde placidior aquae moles subiectoque sabulo molliter influens conspectui obversata est. Qua transita, paulo devexiorem situ speluncam aggreditur. Ex qua item atrum obscenumque conclave visentibus aperitur. Intra quod Utgarthilocus manus pedesque immensis catenarum molibus oneratus aspicitur, cuius olentes pili tam magnitudine quam rigore corneas aequaverant hastas. Quorum unum Thorkillus, adnitentibus sociis, mento patientis excussum, quo promptior fides suis haberetur operibus, asservavit; statimque tanta foetoris vis ad circumstantes manavit, ut nisi repressis amiculo naribus respirare nequirent.

8.15.9. Vixque egressu potiti, ab involantibus undique colubris conspuuntur. Quinque dumtaxat Thorkilli comitum, ceteris veneno consumptis, navigium cum ductore conscendunt. Imminent efferi daemones et in subiectos venenata passim sputa coniciunt. At nautae praetentis coriorum umbraculis illapsum respuere virus. Hic cuiusdam forte prospicere cupientis tactum veneno caput perinde ac ferro recisum cervici exemptum est; alius ocellos umbraculis exserens sub eadem vacuos luminum orbes retulit; alius exserta manu tegimen explicans, eiusdem tabi vi truncum ad se brachium revocavit.

8.15.10. Igitur ceteris propensiora sibi numina nequicquam deprecantibus, Thorkillus, universitatis deum votis aggressus eique cum precibus libamenta defundens, mox purioris caeli usum ac perspicua rerum elementa prospera navigatione collegit. Iamque alium sibi orbem atque ipsum rerum humanarum aditum perspicere videbantur. Tandem ad Germaniam, Christianis tunc sacris initiatam, appulsus, apud eius populum divini cultus rudimenta percepit. Ubi, sociorum manu ob inusitatum aeris haustum propemodum consumpta, duobus tantum, quos sors ultima praeterierat, comitatus, reditum ad patriam habuit. Verum illitus ori marcor ita habitum corporis ac pristina formae lineamenta confudit, ut ne ab amicis quidem potuisset agnosci. At ubi, detersa illuvie, notitiam sui visentibus reddidit, eximiam regi cognoscendae legationis aviditatem ingessit.

8.15.11. Sed necdum aemulorum obtrectatione sopita, fuere, qui regem, cognitis, quae Thorkillus afferret, subito decessurum astruerent. Auxit affirmationis fidem eiusdem rei falsa somnii praedictione suggesta credulitas. Igitur, qui noctu Thorkillum opprimerent, regis imperio subornantur. Cuius ille rei utcumque indicium nactus, clam cunctis relicto cubili, magni ponderis lignum subiecit, eoque facto, subornatis truncum caedentibus, regiae fraudis commentum elusit.

8.15.12. Die postero regem corpus curantem aggressus: 'Ignosco', inquit, 'saevitiae tuae errorique veniam tribuo, qui prosperum legationis nuntium afferenti poenam pro gratia decrevisti. Itaque te solum, pro quo caput tot aerumnis devovi, tot periculis contudi, quemque operum meorum gratissimum pensatorem speravi, acerrimum virtutis punitorem inveni. Verum ultionis partibus praetermissis, interno animi tui rubore — si tamen ullus ingratos pudor afficit — laesionis meae vindice sum contentus. Nec immerito te omnem daemonum rabiem aut beluarum saevitiam superare coniecto, quod tot monstrorum insidiis erutus a tuis immunis esse non potui.'

8.15.13. Rex, cuncta ex ipso cognoscere cupiens fatisque arduum obstare iudicans, eventuum ordinem exponere iubet. Cumque per cetera avidis referentem auribus excepisset, postremo recensitam numinis sui mentionem sinistra opinione colligi passus non est. Exprobratam enim Utgarthiloci foeditatem exaudire non sustinens, adeo indignitatis eius vicem doluit, ut impatientem dictorum spiritum inter ipsa narrantis recitamenta deponeret. Itaque, dum vani numinis cultum cupide fovit, ubinam verus esset miseriarum carcer, agnovit. Crinis quoque oliditas, quem Thorkillus, perinde atque operum suorum magnitudinem testaturum, capillitio gigantis excerpserat, in circumstantes effusa compluribus exitio fuit.

 

8.16.1. Defuncto Gormone, Gotricus ex eo genitus regnat. Hic non armis modo, sed etiam liberalitate conspicuus, incertum, fortior an clementior fuerit, adeoque severitatem mansuetudine castigabat, ut alteram altera rependere videretur. Eodem tempore rex Norvagiae Goto, a Berone et Refone Tylensibus petitus, Refonem cultius ac familiarius habitum magni ponderis armilla donavit. Quo Ulvo quidam aulicorum conspecto, magnitudinem doni impensiori laude complexus, neminem Gotoni parem humanitate firmabat. At Refo, quamquam gratiam beneficio deberet, tamen immodici laudatoris tumidam vocem approbare non passus, Gotricum ei praetulit. Ut enim vanam assentatoris affirmationem obtereret, absenti liberalitatis testimonium reddere quam praesentem beneficii datorem falso palpare maluit. Partium quoque ingratitudinis argui quam inanis iactantiae laudem assentiendo prosequi regemque veritatis serio monere quam adulationis mendacio fallere aliquanto pretiosius duxit. At Ulvo dictas in regem laudes non solum pertinaciter affirmare, sed etiam experimento prosequi perseverans, pignus cum negante proponit.

8.16.2. Cuius consensu Refo in Daniam pergens, Gotricum, sella posita, stipendia inter milites partientem invenit. A quo, quisnam esset, rogatus, vulpeculae sibi nomen esse respondit. Cumque risu quosdam, alios admiratione complesset: 'Vulpem', inquit Gotricus, 'ore praedam excipere convenit.' Ac mox detractum lacerto torquem accersiti labris inseruit. Quem Refo confestim brachio applicans, id cunctis auro praeditum ostentabat, reliquum vero perinde atque ornamenti inops occultius habuit; eoque acumine ab invictae munificentiae dextera consentaneum prior munus accepit. Quod ei non tam pretii magnitudo iucundum quam litis initae victoria faciebat. A quo cum rex de pignoris positione cognosceret, fortuito magis quam de industria munificus erga ipsum exstitisse gaudebat, plus se voluptatis ex datione quam accipientem ex munere sentire testatus. Igitur reversus Norvagiam Refo concertatorem pignus exsolvere recusantem occidit, filiamque Gotonis captivam Gotrico potiendam adducit.

8.16.3. Cumque Gotricus, qui et Godefridus est appellatus, transfusis in exteros proeliis, famam ac vires felicibus propagasset auspiciis, inter cetera factorum monumenta hanc quoque Saxonibus tributi legem indixit, ut eorum duces, quoties apud Danos regni mutatio obvenisset, centum equos niveos suffecti regis initiis dedicarent. Quod si novum Saxonibus ducem variata rerum successio peperisset, is quoque praedictae pensionis obsequio potestatis principium Danicae maiestatis titulis inclinaret, quo et gentis nostrae fateretur imperium et subiectionis suae sollemne praeberet indicium.

8.16.4. Nec Germaniae quidem oppressione contentus, per Refonem legationi addictum Sueoniam tentat. Quem Sueones aperta vi necare veriti, latrocinium ausi, incusso lapide dormientem consumpserunt; quippe molarem superne pensum, rescissis vinculis, subiecti cervicibus illabi fecere. In cuius noxae expiationem actum est, ut singuli facinoris auctores bissena auri talenta, e plebe vero quilibet unam eiusdem generis unciam Gøtrico persolveret. Vulpeculae pensionem vocabant.

8.16.5. Accidit interea, ut rex Francorum Karolus contusam bello Germaniam non solum Christianismi sacra suscipere, sed etiam dicioni suae parere compelleret. Quo comperto, Gøtricus finitimas Albiae gentes adortus, Saxoniam, susceptum Karoli iugum cupidius amplexantem ac Romana arma Danicis praeferentem, ad pristinum regni sui titulum revocare tentabat. Quo tempore Karolus victricia trans Rhenum castra receperat ideoque ab advenae hostis congressu, perinde ac fluvii interstitio vetitus, temperabat. Quem cum ob res Gøtrici comprimendas iterato transmeare proponeret, a Leone Romanorum pontifice in urbis tuendae praesidium accersitus, mandato paruit, filio vero Pipino gerendi adversum Gøtricum belli partes commisit, ut, dum ipse in longinquum hostem ageret, hic contra vicinum susceptum pugnae negotium procuraret. Oportebat enim, ut gemina curarum anxietate distractus, sparsa manu, aptum utrique remedium provideret.

8.16.6. Interea Gøtricus, speciosam ex Saxonibus victoriam referens, contractis denuo viribus ac frequentiori copiarum robore comparato, non in Saxones modo, verum in omnem Germaniae populum amissae dominationis iniuriam ulcisci constituit. Ac primo quidem classe Fresiam domat. Quae provincia admodum situ humilis, quoties, saeviente Oceano, obiecta fluctibus aestuaria perrumpuntur, totam inundationis molem patentibus campis excipere consuevit. Huic Gøtricus non tam artam quam inusitatam pensionem imposuit. De cuius condicione et modo summatim referam.

8.16.7. Primum itaque ducentorum quadraginta pedum longitudinem habentis aedificii structura disponitur, bissenis distincta spatiis, quorum quodlibet vicenorum pedum intercapedine tenderetur, praedictae quantitatis summam totalis spatii dispendio reddente. In huius itaque aedis capite regio considente quaestore, sub extremam eius partem rotundus e regione clipeus exhibetur. Fresonibus igitur tributum daturis mos erat singulos nummos in huius scuti cavum conicere, e quibus eos dumtaxat in censum regium ratio computantis eligeret, qui eminus exactoris aures clarioris soni crepitaculo perstrinxissent. Quo evenit, ut id solum aes quaestor in fiscum supputando colligeret, cuius casum remotiore auris indicio persensisset; cuius vero obscurior sonus citra computantis defecisset auditum, recipiebatur quidem in fiscum, sed nullum summae praestabat augmentum. Compluribus igitur nummorum iactibus quaestorias aures nulla sensibili sonoritate pulsantibus, accidit, ut statam pro se stipem erogaturi multam interdum aeris partem inani pensione consumerent. Cuius tributi onere per Karolum postea liberati produntur.

8.16.8. Cumque Gøtricus, transcursa Fresia ac reverso iam Roma Karolo, in ulteriores se Germaniae provincias effundere statuisset, proprii satellitis insidiis circumventus, ferro domesticae fraudis interiit. Quo audito, Karolus effuso gaudio exsultavit, nihil eo casu umquam fortunae suae iucundius obvenisse confessus.

По всем вопросам пишите в раздел форума Valhalla: Эпоха викингов