Gesta Danorum

Liber XI

11.1.1. Post haec Daniae status variis rerum casibus fluctuatus est. Quippe Sueno summam successu magis quam viribus capit; sed neque ad restituendam Danici nominis fortunam quicquam eius susceptione profecit. Nam adeo nec favore felix nec imperio efficax fuit, ut subiectorum animos, veteris offensae acerbitatem redolentes, ad sincerum sui cultum adduceret aut ira abstractos ad placidiorem mentis habitum inclinaret. Tanta siquidem mole in Danorum praecordiis prioris odii reliquiae consederunt, ut privatos motus reipublicae usibus anteferrent honoremque patriae sua deperire socordia quam suscepti ducis auspiciis restitui praeoptarent. Neque enim facile propagata odiorum sementis stirpitus interit; quippe ut gratiae in odium deflexus facilis, ita odii ad gratiam difficilis esse transitus consuevit, raroque animus, quem semel graviter fastidivit, sincerae fidei stipendiis excolit, aut cum quo vehementes primum inimicitias gessit, affectuose postmodum in gratiam redit. Cuius impotentiae vis, a simultatis ardore profecta arcanisque aemulationis flammis alita, non solum gerendarum praeclare rerum spem sustulit, sed etiam magnifice gestarum gloriam corrupit. Verum ea res, ut novae maiestatis contemptae, ita prioris fideliter cultae indicium edidit simulque recentis iniuriae crimen et pristinae fidei perfectionem exhibuit.

 

11.2.1. Principio regni Suenonis Roskildensium sacrorum antistes Avachus moritur. Sufficitur Wilhelmus, quo Kanutus Maior et scriba et sacerdote usus fuerat, genere quidem Anglus, sed omnibus virtutis partibus ac numeris abunde instructus idemque pontificalium sacrorum apprime peritus. Ad cuius usque tempora Scaniae genti religionis privilegio Roskildensis praesidebat auctoritas; ab eo viro dividuum esse sacerdotium coepit. Cuius Scania veluti alteram partem adepta protinus inter coniuncta admodum oppida novam muneris potentiam partita est. Nam Lundia Dalbiaque protinus susceptum inter se sacrorum divisere primatum geminaque eiusdem dignitatis usurpatione certarunt; nam alteri Henricus, Eginus alteri sacerdos accessit.

11.2.2. Verum Henrico ob immoderatum potionis usum absumpto, pontificatus eius universum ius omniaque honoris insignia ad Eginum, Lundensium praesulem, concesserunt, ac veluti in unum corpus utraque sacerdotii summa confluxit, quamquam merito in ebriosi antistitis fato sobrius civium honos exspirare non debuit. Sed in gregis perniciem sordida pastoris intemperantia redundavit, innoxiaque civitas poti pontificis temulentiam deponendi sacerdotii causam habuit. Ita alterum inimica bibendi cupiditas abstulit, alterum salutaris continentiae disciplina provexit. Indignum populari, nedum pontifice, excessum, cuius plenam ignominiae sortem omnis aevi derisus pleno cavillationis ludibrio prosequetur. Ita bibulus praesul candorem sacerdotii turpissimis gulae maculis obsoletum, quem vivendo corruperat, moriendo consumpsit, humanique calicis cupido haustu divini usum amittere meruit; cumque ordini gloriam deberet, notam intulit, pro virtutis conciliatore probri auctor effectus. Nec immerito, qui aliis continentiae et frugalitatis specimen exhibere debuerat, tam indecenti fato violatae sobrietatis poenas pendebat. Huius memoria Danicis annalibus non parvae est verecundiae, quoniam perridicula morte consumptus privatum opprobrium publico rubore perfudit.

 

11.3.1. Hoc loci splendida Haraldi memoria tempestivam sui exhibet mentionem. Qui cum fratre cassus salutem suam intra patriam tueri non posset, fugam Byzantio credidit. A cuius rege homicidii crimine damnatus domestico draconi lacerandus obiectari praecipitur; nihil enim eius morsu ad necandos reos valentius ducebatur. Cui in carcerem eunti ingenuae fidei servus ultro sese damnationis comitem obtulit. Exuit vernam, ut socium ageret, mortemque excipere quam domino deesse maluit. Utrumque is, qui custodiae praeerat, curiosius observatum per os antri inermem excussumque demisit. Itaque nudato ministro, Haraldum verecundiae gratia linteo tantum discinctum excepit. A quo clam armilla donatus pisciculis pavimentum instravit, ut haberet draco, in quo primae famis procursum effunderet, reorumque carceralibus tenebris offusi occuli vel parvulam prospiciendi copiam ipso squamarum nitore capesserent. Tunc Haraldus lecta cadaverum ossa angustiis telae consertioris implicuit iisdemque in unum globum coactis veluti clavam effecit. Cumque allapsus draco in obiectam perquam avide praedam irrueret, dorsum eius veloci saltu conscendens, cultellum tonsorium, quem secum forte tectum attulerat, umbilico, qui solus ferro patebat, immersit. Sectionem enim rigidissimis squamis obsitus serpens cetera corporis parte spernebat. Hunc cultellum Waldemarus rex, res gestas cognoscendi ac referendi cupidissimus, robigine exesum vixque secandi sufficientem ministerio, familiaribus saepe monstrabat. Sed neque Haraldus ob sessionis eminentiam ingenti beluae ore corripi dentiumve acumine noceri aut caudae voluminibus elidi poterat. Minister vero, compacto gestamine usus, converberatum beluae caput ad sanguinem et necem usque crebris ictuum ponderibus contundebat. Quo cognito rex, ultione in admirationem versa, fortitudini supplicium remisit salutemque animositati tribuendam putavit. Nec poenam remisisse contentus addidit caritatem: navigio enim stipendioque donatos abire permisit; cumque crimini supplicium deberet, fortitudini pepercit virtutemque colere quam culpam punire maluit.

 

11.4.1. Reversus Haraldus Norvagiam occupat eaque potitus arma in Daniam transfert. Igitur Sueno, contractis Iutis, cupidius quam consideratius apud Dyursam fluvium totam Norvagiensium manum aggressus, ut classe, ita bello quoque inferior fuit, copiarum numero respondente fortuna. Siquidem tam infeliciter quam temere dimicavit. Maxima Iutorum pars ferri metu flumen insiluit praereptoque hostis officio sua vi quam aliena consumi satius duxit. Itaque, quod ab hoste timebat, sibi ipsa conscivit, inque gemino fati delectu unda quam armis perire maluit. Igitur dum alterum mortis genus timide declinavit, alterum cupide comprehendit, dumque adversarium refugit, hostilem in se ipsa crudelitatem exercuit, tamquam spiritum placidius aquis quam aeri redditura ac violentiorem exitum ferro quam fluctibus expertura. Ita nescias, viriliter mortem an effeminate petiverint, incertumque, utrum fati cupidis ignavia an virtus incesserit, quoniam tam vehemens animi aestus, fortesne an timidi spiritus sui raptores exstiterint, ambiguae existimationis esse fecit.

11.4.2. Brevi post dux victi agminis Sueno, Scaniae Syalandiaeque ac praeterea quarundam insularum viribus recreatus, Niszam fluvium classe corripit eademque supervenienti Haraldo obviam in altum procedit. Cumque Dani paucitatem suam hostilis frequentiae comparatione pensassent, raritati consertione succurrendum rati, digesta in ordinem navigia tenaculis sociare coeperunt, quatenus continenti nexu cohaerens classis expeditius opi invicem ferendae iter sterneret, cunctisque hac necessitate duratis tam fugae quam victoriae indissolubilis communio foret, nec cuiquam a tanta collegii firmitate dilabendi fas esset. Adeo inbecillitatem necessitate roborandam duxerunt.

 

11.5.1. Hic nobis, Aslace, Skyalmonis Candidi remex, ob immensam bellicae virtutis gloriam litterarum praeconiis inculcandus occurris. Danis siquidem adversum Norvagienses maritimo certamine decernentibus, non contentus clarissimam pugnam intra proprium edidisse navigium, omnibus corporis tui munimentis praeter scutum abiectis, confertissimam hostium ratem insiluisti quercuque, quam in gubernaculi prius colligamentum excideras, viribus fretus hostium corpora converberasti eiusque crebris et vegetis ictibus, quicquid obvium fuerat, obtrivisti, ingentique verberum fragore stupentes proeliantium animos a propriis periculis ad tuae virtutis spectaculum deflexisti. Quin etiam fortissimos utriusque agminis bellatores operis tui admiratione suscepti certaminis immemores reddidisti pugnaeque ac periculorum oblitis avidius te intuendi quam se ipsos tuendi studium incussisti, ita ut promptissimi quique, neglecto discriminis sui negotio, plus te viso stuporis quam ex dubia salute formidinis caperent. Itaque fortius fuste quam ceteri ferro rem gessisti cunctaque intolerabili modo comminuens hinc Danicis, inde Norvagicis oculis incredibilem, nisi spectareris, operam edidisti. Adeo autem sociorum paucitatem hostium multitudini coaequasti, ut disparem viribus pugnam in noctem usque par belli successus extraheret, numeroque dissimiles copias fortuna persimiles reddidisti. Postremo, cum omnem navis remigem partim fuste, partim fluctibus obruisses, compluribus, sed levibus plagis perstrictus ex tot hostibus admirabilem solus victoriam retulisti. Quae res veri fidem excederet, si non Absalon auctor suis eam relatibus tradidisset.

11.5.2. Verum Danis nullam virium accessionem circumspicientibus, Norvagiensibus insperatus domestici ducis adventus affulsit. Quo viso Scanienses, contusis debilitatisque animis, tacite, ne res strepitu proderetur, classis societatem solvere, recisisque vinculis ac perrupta nexuum consertione, a cetero agmine intempesta se nocte subducunt. Deinde tacitis remorum ictibus fugam adepti, furtivo discessu fluminis deverticula, quibus excesserant, repetebant, ibique relictis navibus, passim per avia profugere, merito omnis Danicae aetatis convicio lacerandi. Cuius fugae deformitas, auctoribus quam maxime erubescenda, ad posteros quoque probrosa descendet.

11.5.3. Luce reddita Sueno, fugitivae admodum classis pudore perculsus, pertinacissima resistendi virtute fortunam suam armis quam fugae credere maluit. Igitur, quamquam et classis et militum numero inferiorem se cerneret, exiguas bello reliquias applicat, virtute sua sociale probrum abluere cupiens bellaque animorum quam numeri robore fortius geri iudicans. Sed pestiferum temere initi certaminis exitum expertus est; quippe numero victoria paruit. Skyalmo Candidus, cuius nutu suo tempore totius Syalandiae vires regebantur, graviter astrictus immensaque hostium multitudine conclusus capitur, non quod timide proeliatus, sed quia labente sanguine viribus prorsus vacuus exstitit; tantumque eius apud victores amplitudini donatum est, ut alias captivis parcere insoliti saluti ipsius custodiae praesidium adhiberent. Quippe tam conspicuae dignitatis virum ferro aggredi passi non sunt. Neque enim praesens illi fortuna praeteritae venerationem adimere valuit. Sed hanc custodiae vim apud Caprinum lacum profunda nocte decepit.

11.5.4. Ceterum Haraldus, non contentus Danorum vires duabus exhausisse victoriis, iisdem hostili studio frequentius imminebat. Cuius cum Sueno instanter motibus urgeretur, lacessitae patriae defensionem maiore fiducia quam fortuna parabat. Tertio tamen, bina prius clade afflictus, fortunam suam publicis armis committere verebatur, qui iam rem Danicam duarum pugnarum temerariis ingressibus a se confractam videbat.

 

11.6.1. Interea minores Godowini filii, regni aemulatione maiorem perosi, voluntario secessu invisam eius dominationem vitarunt ultroque exsilii tenebras ferre quam fraternae intra patriam fortunae splendorem conspicere maluerunt. Ad ultimum Haraldum Norvagiae regem obsequii promissione conveniunt, suam patriaeque subiectionem polliciti, si summa per eum potiri quivissent. Rapuit oblationem exsulum avida dominationis ambitio, Angliaeque litoribus Norvagica classis advehitur.

11.6.2. Eodem forte tempore Normannorum dux pari impetu diversum insulae latus aggreditur. Cuius rex Haraldus inter geminas hostium partes anceps, quam priorem exciperet, aliquamdiu liberum utrique procursum reliquit. Quam ipsius cunctationem Norvagienses timori consentaneam rati, neglectis corporum munimentis, perinde ac securi periculorum validium praedae incubuerunt. Sed dum incautius ruunt, sparsi palantesque ab Anglis nullo negotio trucidati sunt. Ea res victoribus maxima quaeque audendi fiduciam ministravit. Sed mox, temere crescente audacia, Normannos adorti, infelici pugna recentis victoriae titulum perdiderunt. Neque ullum victi regis vestigium exstitisset, nisi postmodum ab agrestibus obscuro solitudinis loco repertus proderetur.

11.6.3. Cuius filii duo confestim in Daniam cum sorore migrarunt. Quos Sueno, paterni eorum meriti oblitus, consanguineae pietatis more excepit puellamque Rutenorum regi Waldemaro, qui et ipse Iarizlavus a suis est appellatus, nuptum dedit. Eidem postmodum nostri temporis dux, ut sanguinis, ita et nominis heres, ex filia nepos obvenit. Itaque hinc Britannicus, inde Eous sanguis in salutarem nostri principis ortum confluens, communem stirpem duarum gentium ornamentum effecit.

 

11.7.1. Exstincto Haraldo, cui scelera Mali cognomen adiecerant, Suenonis regnum, quod ante admodum claudicaverat, perinde atque acerrimo hoste vacuum prosperioris fortunae gradibus incedebat, oppressumque Daniae gubernaculum plena prosperitatis vela solvebat. Hic cum liberalitate illustris, beneficentia celeber cunctisque humanitatis partibus perfectissimus haberetur, etiam sacrarum aedium condendarum ornandarumque curam intentissime edidit rudemque adhuc sacrorum patriam ad cultiorem religionis usum perduxit. Verum hunc morum candorem sola libidinis intemperantia maculabat. Complurium namque illustrium puellarum castitate delibata, ut nullum ex matrimonio, ita complures ex pelicibus filios sustulit. E quibus fuere cum Gormone Haraldus, cum Suenone Omundus. His accessere Ubbo et Olavus, Nicolaus, Biorno atque Benedictus, paterno quam maxime, materno minimum sanguini respondentes. Consimilis copulae obscuritas Kanutum et Ericum, maxima patriae ornamenta, progenuit. Sed et filia Siritha, quae postmodum Guthscalco Sclavico coniunx accessit, in sequentibus referenda, pelice pariter orta proditur.

11.7.2. Tandem rex animum suum, ab illecebris luxuriae et immoderato Veneris usu retractum, genialis tori castitate cohibere constituit. Ut ergo multorum pelicatuum experientiam licenti nuptiarum usu uniusque matrimonii lege redimeret nec talibus ulterius cubiculis maiestatis suae vigorem absumeret, Gutham, Suetico rege genitam, sanguine coniunctam sibi, legitimae prolis cupiditate complexus, simulata coniugii religione collegit eiusque coitum pro matrimonio habuit. Ita dum ad coniugalia sacra celebranda animum induxit, eorum nomine flagitium coloravit, dumque ab uno se crimine retrahit, in aliud repente provolvit. Sed tolerabilius, quod alieni sanguinis quam quod suae propinquitatis copulam usurpavit, quamquam uterque huiusce Veneris usus impudicitiae crimini sit obnoxius.

11.7.3. Quam rem Eginus et Wilhelmus intactam praeterire passi non sunt. Quippe regem a tam illicito thalamo frustra conantes abstrahere monitisque dirimendi contractus perseveranter aggressi, adversum incestuosam eius libidinem debitae reprehensionis amaritudinem destrinxerunt. Cumque correptioni insistentes nihil se ea profecisse cognoscerent, apud Bremensium antistitem iniustas eius nuptias accusantes, maiori pontificio castigationis arbitrium reliquerunt. A quo cum rex per sacram ac salutarem admonitionem incesti reus ageretur, disciplinae minas opposuit seque ferro correptionis insolentiam repressurum edixit. Itaque vexationis impatiens plus crudelitatis suae quam sacrosancti iuris viribus indulgendum putavit religionisque quam nuptae desertor esse maluit. Quae res ab Hamburgensibus maritimi periculi metu ad Bremenses pontificium transtulit.

11.7.4. Haec volventem Wilhelmus propositum exsequi monitis suis passus non est. Sanctitate enim consilii consentaneum furori impetum ab eius pectore summovit maximaque doctrinae suae perseverantia studium eius a sententia revocavit. Itaque repente sanior affectus regis animum occupavit. Saluberrimo namque praeceptoris imperio resipiscere coactus, continuo iniusti concubitus nexum rescidit depositoque stuprosae mentis ardore nuptam repudio summovit. Nec solum ira abstinuit, sed etiam ab illicita connubii usurpatione mentem retraxit.

11.7.5. Gutha quoque paternos penates repetens, susceptis viduitatis insignibus, cum summa morum sinceritate consenuit castitatemque votis professa virilis concubitus experientiam abdicavit et, quia iniusto se toro maculaverat, nullum ulterius sibi iuri esse permisit. Castitatis siquidem amplexa propositum reliquum vitae tempus caelebs exegit ingentique pudicitiae severitate illiciti concubitus noxam licentis evitatione pensavit. Sed nec inerti otio vitam effluere passa, quotidiana consuetudine exquisita sacrariorum ornamenta fingebat inque eandem operam continuam ancillularum curam cogebat. Inter quae chlamydem sacerdotalem sutilibus sigillis excultam pretiosaeque materiae impensa ac mirifici operis arte elaboratam Roskyldensi sacrario doni nomine largita est. Alia quoque complura divini cultus insignia sacrorum usibus operata est.

11.7.6. Sueno vero sacrorum administratores quam maxime conversatione probabiles contrahebat. In quibus quamquam scientiam veneraretur, morum tamen curiosius habitum intuebatur, indignum ratus litterarum suavitati summum familiaritatis consortium tribui. Adeo igitur honestatis scholam litterarum rudimentis praeponderare credebat, ut in agendo clericorum delectu virtutis potius quam scientiae elementa pensaret lateraque sua fidis quam doctis obsequiis vallare mallet.

11.7.7. Suenonem quoque, Norvagicae regionis virum cunctis virtutis partibus ac numeris instructissimum, sed parum iusta notita litterarum monumenta complexum, in ius familiaritatis asciverat. Hic ex praefectura ad sacerdotium translatus, tametsi Latinae vocis penuria premeretur, domestici sermonis opibus abundabat. Quem ceteri ingeniis suis ob virtutem, qua ipsis praestabat, a rege praeferri videntes, perridicula imperitiae exprobratione scurriliter cavillandum duxerunt. Rem enim divinam acturo derisus gratia affectum litura codicem subiecerunt. Qui cum salutem regi votis libello expressis sollemni verborum precatione debuisset exposcere, ipsum famuli nomine designaturus, vitiata ab aemulis pagina, muli appellatione foedavit; neque enim liturae errorem correctionis beneficio redimere noverat. Igitur circumstantes lectoris imperitiam iocabundo cachinnorum anhelitu prosecuti, immodico ora risu solverunt, ipsoque ioci irritamento religio in ludibrium abiit.

11.7.8. Finita actione, rex admotum arae libellum complexus, cum et ipsum invida manu corruptum et recentis liturae vestigia causam inerter fusae precationis aspiceret, invidae societatis animos detestatus, insultantium fraudem coarguit ipsosque obtrectatione vitiosiores quam Suenonem inscitia comprobabat. Eundem quoque brevi irrisoribus suis imperitiam exprobraturum adiecit. Deinde scholam eum petere hortatus, sumptum se administraturum promittit. Neque hac re quicquam de consueta eius familiaritate decerpsit, ne invidiae respondisse potius quam obstitisse videretur.

11.7.9. Profectus Sueno efficacissime liberalium artium studiis operatus est. Quippe litterarum, quibus parum inservierat, documenta sumere cupiens, percipiendae earum disciplinae gratia, omissa domestica, peregrinae scholae erudiendum se dedit animumque doctrinae capacissimum excolens Latino se sermone assuefecit. Cuius studiis abunde instructus vocabulorum vim ac summa quaeque grammaticae rationis elementa animi docilitate percepit, abscisoque rustici rigoris crimine, facundiam suam ingenii exercitatione politiorem effecit. Itaque flagrantissima discendi cupiditate clarum scientiae magisterium retulit brevique morarum processu, quos imperitiae derisores habuit, ingenii admiratores invenit.

11.7.10. Primum inter omnes Wilhelmus apud regem familiaritatis locum occupaverat eiusque gratiae mutua animi vicissitudine respondebat. Etenim ab ipso ceteris impensius cultus, caritatis dignationem singulari fide pensabat. Horum fidei rex tamquam tutissimis obsequiis latera sua cingenda commiserat.

11.7.11. Sed et sequens casus in antistite severitatis pulcherrimum, in rege certissimum moderationis documentum exhibuit. Ipse namque sacro circumcisionis pervigilio sollemni magnatum convivio feriatus, cum quorundam principum clandestina obtrectatione parum honorate de se habitum comperisset sermonem, occultam eorum perfidiam temulentiae lasciviis detectam existimans, irae aculeis actus misit, qui ipsos matutino tempore intra Trinitatis aedem oraturos confoderent, tamquam in sacris penetralibus aptissimus humanarum cladium locus exsisteret. Itaque actum erga convivas facinus sacrilegio duplicavit ipsumque pietatis domicilium crudelitatis officinam effecit neque loci aut temporis, quo minus cupiditati indulgeret, respectum habuit.

11.7.12. Quam rem antistes, templi (ut par erat) violatione permotus, in primis dissimulanter excepit neque indignationem suam ulla ex parte stipatoribus patefecit, opportuno vindictam tempore praebiturus. Nam cum rem divinam pontificali more peragere debuisset, non solum adventantem regem occurrendi veneratione excipere supersedit, sed etiam sacrarium subire connisum a primis eius liminibus absque respectu familiaritatis, sacerdotii insignibus ornatus, baculo, quo utebatur, exclusit, sacrorum penatium aditu indignum iudicans, quorum religionem non sine gravi pacis rubore civili sanguine maculasset, suppressoque dignitatis nomine, non regem eum, sed humani cruoris carnificem appellabat. Nec reum obiurgasse contentus, aculeum virgae eius pectori infixit armatumque duritia animum imperati parricidii paenitere perdocuit.

11.7.13. Enimvero privatae societati publicae religionis verecundiam praetulit, non ignarus alia esse familiaritatis officia, alia sacerdotii iura, quibus servorum aeque ac dominorum neque ingenuorum parcius quam ignobilium flagitia vindicari par est. Cumque abunde foret repulsam egisse, etiam exsecrationem adiecit nec dubitavit in praesentem damnationis quoque proferre sententiam. Itaque mirifica audacia dubium reliquit, fortius illum manune an voce pulsaverit, quem gravibus admodum contumeliis proculcatum prius linguae, deinde dextrae repulsa multavit inque pectore, quo virtutem ante coluerat, vitium contudit. Neque enim in tam evidenti scelere longum ultionis tempus exspectandum putavit, facilius origini atque incunabulis culpae quam ulterioribus eius incrementis occurrendum existimans, ne mora alitum crimen diuturnitatis tractu convalesceret. Igitur ut regem impotentiae et temeritatis incursus transversum in facinus egit, ita antistitem ad exercendam vindictam profecta a religionis aemulatione severitas concitavit. Enimvero fortiter vindicata religione et debitam ordini suo fidem et alienae temeritati salutarem reddidit disciplinam. Ne enim sollemnium officiorum tutelam omittere videretur, veluti indulgentiae oblitus severitatem exercuit neque sanctitatis inimico amicus exsistere aut assentatoris potius quam pontificis partes praesentare sustinuit. Ceterum specie hostem, re vera amicum exhibuit, quia fida concordiae pignora ac sincera familiaritatis stipendia potius iusti rigoris quam iniqui favoris examine ponderabat. Quapropter mansuetissimum ingenium suum, deposita ad tempus clementia, austeritati subiecit meritoque ad firmandam religionis disciplinam aliquid a crudelitate sibi paulisper mutuandum putavit.

11.7.14. Quamobrem infesto militum concursu petitus, applicatos cervici suae gladios animi firmitate contempsit tantumque se in despiciendis periculis gessit, quantum egerat in provocandis. Tanto animi robore praeditus tamque generosi spiritus abundantia instructus, divinae caritatis munimento superior humani timoris viribus apparuit. Cuius rex inhibita nece, cum eum non temeraria offensa, sed publicae severitatis fiducia concitatum animadverteret, conscientiae rubore perfusus scelerisque quam repulsae pudore aegrior, continuo regiam repetit quietamque frontem contumeliose correptus exhibuit nec ipsa quidem generosae indignationis verba invitus audivit.

11.7.15. Deinde regia veste deposita, obsoletam accepit maeroremque deformitate cultus quam splendore contumaciam testari maluit. Neque enim, tam tristi pontificis sententia perculsus, regalis magnificentiae cultum gestare sustinuit, sed, abiectis regiae maiestatis insignibus, insigne paenitentiae sagulum sumpsit. Quin etiam simul cum veste potentiam exuit atque ex sacrilego tyranno fidus sacrorum venerator evasit. Siquidem nudatis pedibus ad atrium regressus, in eius se aditu prostravit terramque suppliciter osculatus dolorem, qui ex contumelia acerrimus infligi solet, verecundia ac moderatione compressit. Neque enim continuo repulsae vindicem egit, sed pudore ac paenitentia culpam cruenti imperii redemit.

11.7.16. Exsulasse huius animum in nequitia, non habitasse credimus, quem ut primo temeritas transversum in facinus egit, ita postmodum aequissima moderationis temperies rexit. Quanta enim mansuetudine pectus eius instructum fuisse putemus, qui pontificem palam severissimis sacerdotii viribus adversum se usum non solum impunitate donare, sed etiam humillima veniae petitione venerari sustinuit gratiamque tam pudoris patrocinio quam paenitentiae beneficio meruit? Divina siquidem obsequio, non viribus propitianda noverat, ideoque atrocitatem sceleris verecunda maeroris acerbitate pensabat. Quin etiam parvulo pudoris irritamento magnopere confusus, excitatam ignominia virtutem rubori imperare coegit, quantumque violentia religioni crudeliter imperando incusserat, tantum venerationis vehementer animo contusus exsolvit.

11.7.17. Sed dum taliter se gerit, inusitatam sacerdotalis auxilii clementiam expertus est. Interea antistes, inchoamento psallendi facto primaque concentus parte edita, cum Graecae precationi sollemnem rite Gloriam subnectere debuisset, ex stipatoribus supplicem foribus regem adesse cognoscit. Igitur, cessato cantu cleroque conticere iusso, fores repetens, cum regem, quid ita se gereret, percontatus fuisset, atque ille, criminis confessione facta, religioni sese satisfacturum promittens sacerdotalis subsidii veniam postulasset, continuo, exsecratione remissa, iacentem amplexus, abstersis lacrimis depositisque doloris insignibus, et cultum et animum regium resumere iussit, non licere inquiens privatum maerorem publicis interesse tripudiis. Neque enim eum humiliorem dignitate sua vultum gerentem aut supplicem liminibus advolutum intueri sustinuit, sed benignioribus verbis recreatum pristinam vestem, qua maiestatem suam concinniorem efficeret, corpori reponere cultioremque progredi iubet, satis graves eum poenas religioni dedisse ratus, qui se tam demisse agere tamque suppliciter prosternere sustinuisset. Deinde imperatis paenitentiae rebus, cantores, quorum frequentia sollemnitas agebatur, in occursum eius, quo ornatius reciperetur, procedere iussit statimque venerabiliter exceptum, cunctis laetitia ovantibus, ad aram usque perduxit. Ita prioris violentiae speciem honesto comitatis genere temperavit repulsaeque deformitatem specioso pensavit obsequio.

11.7.18. Nec minus in paenitentia venerationis quam austeritatis in admisso reposuit. Quin etiam adhuc maerenti sollicitudinem detraxit, fiduciam adiecit privataeque tristitiae salebram publica gratulatione discussit. Itaque quod impotentis viri scelere pollutum fuerat, religiosa severitate expiatum est. Sed et populus maximo plausu tam spectatam in rege verecundiam comprobabat, plus paenitentia pium quam imperio scelestum evasisse confessus. Peregerat iam pontifex severi ac pii vindicis partes, in quo eodem rigoris et clementiae experimento se gessit nec parcius veniam quam vindictam exhibuit. Quippe cuius contumaciam severe repulit, indulgenter modestiam coluit sicque pietate iustitiam contemperavit, ut nec sperneret supplicem nec reciperet insolentem. Qua in re paterni affectus habitum plenissime repraesentavit, quod parentis more correptionem blanditiis subsecutus est neque aut elatum amplecti aut demissum aspernari sustinuit.

11.7.19. Post haec omissa altaris sacra repetens, summo patri regiae expiationis Gloriam succinit, eoque serenius gaudium subiit, quo taetrior luctus causa praecessit. Rex ipse biduum quiete peragens, tertio demum die regio cultu ornatus inter ipsa missae sacra excelsam aedis partem conscendit, silentioque per praeconem venerabiliter facto, coram omnibus semet gravissima accusatione perstrinxit, acerbum religioni vulnus inflixisse confessus. Deinde collaudata antistitis indulgentia, quod tanto crimini tam repente ignoverit seque iussu, etsi non manu, reum celerrime sacrorum usibus restituerit, pro tam cruenti imperii expiatione muneris loco Stefnicae provinciae dimidium aris a se conferri publicat. Nec erubuit multorum auribus singularem flagitii sui committere notionem.

11.7.20. Ea res inextricabilem regni sacerdotiique concordiam operata est. Quippe rex non solum antistitem in eodem amicitiae gradu habuit, sed etiam maioribus dignitatis incrementis donavit, plus officiis eius ad gratiam quam contumeliis ad iracundiam concitatus, quem non privata ira, sed publicae religionis iniuria adversum se provocatum videbat. Hic enim mirificam illius severitatem, ille sanctissimam huius moderationem benevolentiae constantia prosequebatur. Sed et uterque quotidianis votis, ne tantae animorum concordiae dividuum fati tempus intercederet, exoptabat. Itaque summae venerationis officia certatim mutuis sibi studiis impendebant adeoque eximiam societatis fidem honoris vicissitudine nutriebant, ut potius inter eos amicitiae paritas quam superioris ad inferiorem familiaritas cerneretur.

 

11.8.1. Veniam nunc ad Kanutum, Suenonis filium, qui propitiae fortunae beneficio summis naturae dotibus cumulatus, magno cum indolis experimento aetatem animo praecucurrit. Quippe, contracta iuventute, myoparonum piratica monstra perdomuit, Sembicis atque Estonicis illustrem trophaeis adolescentiam egit novisque virium gradibus paterni roboris fundamenta transscendit. Quae victoriae futurum eius dominium ominata est. Pro amplificanda tuendaque patria iuges excubias gessit rerumque, quarum ob infirmam adhuc aetatem vix spectator esse potuit, auctor haberi praesumpsit. Quin etiam iuvenile corpus continuo usu ad bella impigre conficienda armaque viriliter sustinenda firmabat, famaque eius bellica in tantum claritatis excessit, ut redivivum magni Kanuti spiritum fortunamque simul cum nominis videretur communione sortitus, adeo ut nullus eum paterni regni successione potiturum ambigeret. Neque enim virtuti iam maturus honori intempestivus videbatur. Sed nec liberalitatis species eius adolescentiae defuit. Cuius fratrem Haraldum natu maiorem, obtusi admodum cordis, inter iuventae initia perpetuus inertiae sopor oppressum tenebat.

 

11.9.1. Tandem Suenonem, ultima paene senectute confectum, apud Suddathorp, Iuticarum partium oppidum, febri implicatum adversa corporis valetudo corripuit. Qui cum, pestifero humore grassante, fatalem cordi dolorem imminere cognosceret, parvulas adhuc extremi spiritus reliquias trahens a praesentibus se Roskyldiae sepeliri petivit. Nec ministerii eorum promisso contentus sacramento fidem exegit. Siquidem loci illius religio, regibus vetusto more exculta, ut vivis sedem, ita fato functis sepulturam praestare consuerat.

11.9.2. Iamque regis corpus ab iisdem amplo funere elatum Syalandiam usque pervenerat, cum primum Wilhelmus in occursum eius veniendi mandata suscepit. Nec moratus ad urbem cursu festinato contendit inque ipsa Trinitatis aede, accersitis, qui terram ad solidum foderent, prius regi, deinde sibi tumulum exstrui iubet. Quam vocem fossoribus potius a maerore quam industria profectam putantibus, exstinctisque, non vivis tumulo opus esse dicentibus, suum antequam regis funus ab iis excipiendum asseruit, non se voto fraudandum inquiens, quo cum eo commori semper optasset. Eosdem admiratione stupentes imperiumque deliramento consentaneum existimantes ad obsequendum, poenam, ni paruissent, comminatus, adduxit. Ita, adhuc experte morbi corpore, mortis certitudinem praesumebat.

11.9.3. Deinde citato equo in occursum exsequiarum contendens, cum ad nemus forte Topshøgicum pervenisset, duabus mirae proceritatis arboribus secus iter conspectis, utramque praecidi inque usum lecti funebris aptari praecepit. Illi sibi regalis feretri constructionem praecipi rati, imperium exsequuntur; compactum deinde vehiculum praestantibus robore equis imponunt. Cumque pontifex silvam praetergressus regium in vicino funus adesse cognosceret, aurigam consistere iussit ac protinus veluti laxamenti gratia amiculum, quod habebat, exuit eique humi expanso se ipsum praecipitem superiecit. Deinde erectis superne palmis, si quo rerum auctori servitio placuisset, vitam a se finiri petivit. Sane absque ulla fati cunctatione amicum morte insequi quam vita deserere praeoptavit. Haec fatus veluti in domestico lectulo acquiescens exstinguitur. O immensam concordiam, quae superstite spiritu iucundior fuit!

11.9.4. Quem famuli longam admodum cubandi moram egisse mirati, cum nequicquam erigere iacentem vellent, exanimem repererunt. Igitur recens omnibus inopinati funeris luctus exoritur. Ipse vero a suis feretro exceptus atque ante regem elatus, ut fato posterior, ita funebri pompa prior exstitit. Viris namque funebri Suenonis lecto humeros subicientibus, ipse equis subvectus veluti quidam exsequiarum eius auriga praecessit. Prior vero sacrario allatus veram praesagii fidem retulit. Qua tam admirabili fati sorte potius se regis cultum caritati quam fortunae erogasse perdocuit. Exsequiis impensius actis, amborum corpora coniunctis admodum tumulis occluduntur. Haec sunt veneranda amicitiae stipendia, quae, cum e duobus eius consortibus alter excidit, reliquo, vitae dulcedine fastidita, mortis appetitum ingenerant.

11.9.5. Post haec Sueno Noricus, quem supra significavi, communibus cleri suffragiis sacerdotium sumit.

 

11.10.1. Regiae vero successionis delectum anceps popularium sententia pertractabat. Maior namque Danorum pars memor, quantis per Kanutum adhuc privatae fortunae periculis obiecta fuerit, graviora, si regnum indueret, verita, maligna virtutis interpres, quod gloriae eius accrescere debuerat, iniquissima meritorum aestimatione damnabat, elevatis virtutum praemiis, clarissima eius opera repulsae turpitudine rependendo. Igitur ut hunc negotiorum metu perosa, ita Haraldum otii cupiditate complexa, audaciae hebetudinem praetulit ignavumque sibi regem maluit imperare quam fortem. Quamobrem, egregiae indolis claritate contempta, negatum virtuti culmen vitio tribuere non erubuit, repulsa fortitudinem, inertiam honoribus insecuta. Verum hunc ingratae mentis habitum fucosa rationis specie colorabat, Haraldum perinde ac natu maiorem ipso naturae iure regno debitum certans. Genus affectionis inusitatum! Hunc virtus invisum, illum vitium probabilem fecerat.

11.10.2. Soli Scanienses iusta animi inclinatione provecti, Kanuti probitate culta, Haraldi desidiam respuebant. Igitur Ysoram habendi delectus gratia convenitur. Ibi quidem ingens Oceani vastitas ostiis admodum angustis excipitur, furensque fretum coactu litorum in artas fauces terra compellit. Medium sinus arenae tenent, obscura nautarum celantes pericula. Nam ut abiens eas aestus aperit, ita rediens claudit. Orienti Scanica, cetera vero occidenti classis appulerat.

11.10.3. Hic fratres apud suos quisque fautores diversis in locis contionati sunt. Tunc Haraldus, vocato assensorum concilio, nequaquam contumeliosam sibi fratris praelationem videri refert, si non eum dignitate posteriorem sors ipsa nascendi fecisset maioremque a minore superari ridiculum esset. Qui etsi virtuti maturior videretur, se tamen naturae ordine aetatisque privilegio vincere. Praeterea indignum fore civium illi vexationem obiectamque periculis patriam suffragari debere, suae vero provectioni servatam in omnes clementiam obesse, nec ita merita ab iis aestimanda fore, ut miserias suas gratia, felicitatem repulsa pensare cupiant. Nam ingratorum hanc maxime vicissitudinem esse. Ad haec, si summam assequatur, impias se leges abrogaturum, blandas placidasque pro eorum arbitrio laturum promittit.

11.10.4. Tanti igitur tamque optati commodi promissorem contio, pestiferis eius blanditiis invitata, regem appellat, paternum illi regnum deferens, cuius inertiae contemptus magis quam ullus honos aut gratia referri debuerat. Itaque populi favor, orationis suavitate praereptus, plus fallacibus eius promissis quam invictae Kanuti fortitudini praestitit. Igitur fraternae contentionis certamen, varia assentatione subnixum, sine arbitris aut iudicibus, solis partium suffragiis, gerebatur.

11.10.5. Verum Haraldus, imperitae multitudinis errore suffultus, mox per legatos fratri mandat, ne decretam maiori summam ambiat eumque honore sibi postponat, quem nascendi serie priorem sciat, neve regnum maiorum virtutibus illustratum domesticae atque intestinae discordiae bello corrumpat nec perniciosa seditione dividuos patriae motus incutiat, sed potius clausum ambitioni animum gerat, abiectaque temeritate, competitoris sui suffragatorem agere non erubescat. Adiectae monitis minae, mandataque non tam blanditiis pacis quam belli irritamentis instructa. Praeterea plerosque fraternae partis fautores, legum emendatione liberiorisque vitae iucunditate promissa, per subornatos in gratiam suam sollicitandos curavit. Ita a Kanuto vulgi animos partim spes, partim metus avertit.

11.10.6. Ipse, deficientibus a se copiis, tribus dumtaxat rostratis navibus in angustissimas Scanici maris fauces elabitur, regno carere iussus, cuius ipse incolumitatem protexerat, terminos auxerat. Ubi, fraterna legatione regni communionem spondente, reverti monitus, spretis mandatorum blanditiis, Suetiam fugibundus intravit, perquam stultum ratus eius se promissis infracta fortuna credere, cuius eadem adhuc vigente minas acceperit. Mox perinde atque iniuriarum oblitus, intactis patriae rebus, bellum adversum Orientales, vivente patre coeptum, enixe prosequitur.

11.10.7. Haraldus, habito in octo dies concilio, quod promissis complexus fuerat, rebus prosequi monitus, ut regia maiestate popularem excoleret, in primis adversum provocationem restipulandi ius edidit prioresque defensionis partes quam accusationis instrumenta constituit. Reo siquidem actoris ius in refellenda accusatione concessit, quam antea testium fide subnixam defensionis praesidio repellere non licebat. Quod ius usurpatione firmatum, ut familiare libertati, ita religioni pestiferum evasit. Ipsa namque defendendi potestas, non armorum, non testium usu, sed sola sacramenti fide subnixa, multorum conatus votorum cupiditate periurio polluit, sed et funditus singularium congressionum usum evertit. Posteris namque susceptas causarum controversias satius iureiurando visum est expedire quam ferro. Verum alterum religionis intuitu, alterum salutis respectu periculosius. Quem morem Dani pertinaciter retentum ad hoc usque tempus obstinate usurpant, adeo ut vita magis quam eo carere cupiant salutemque suam pro ipsius observatione devoveant.

11.10.8. Haraldus vero solis sacrorum officiis deditus, latarum a se legum severitate neglecta, impunitas omnium noxas enervi scelerum indulgentia praeteribat omniaque statuti iuris munimenta convulsit, ignarus plus Deo sinceram regni administrationem quam inania superstitionis momenta placere severumque iustitiae cultum supervacua precum adulatione gratiorem exsistere; praeterea divinum plenius propitiari numen, ubi iura quam tura promuntur, plus scelerum quam pectorum contusionem probare, libentius criminum quam genuum flexus aspicere nullamque victimam vindicatae pauperum libertati praeferre. Quamquam enim regum maiestas rite religioni intendere debeat, aliquanto tamen speciosius interdum tribunalia quam aras excolere potest. His omissis, rex, sola sacrorum caritate conspicuus, iniquissimos actus profusa animi tolerantia sustinebat, pauciora experimentis prosecutus quam promissis complexus fuerat. Noxas non venia modo, sed etiam licentia prosequebatur tamque inopem iuris patriam reddidit, quam antea promissis divitem fecit. Sed neque a regiis moribus habituque degenerare deforme ducebat. Regnando biennium emensus defungitur.

 

11.11.1. Quo mortuo, Kanutus, fraternis suffragiis in regni fastigium revocatus, orientale bellum, quod in adolescentia orsus, in exsilio auspicatus fuerat, accepto solio, potius amplificandae religionis quam explendae cupiditatis gratia totis viribus innovandum curabat, cum incrementis fortunae etiam claritatis augmentum apprehendere cupiens. Nec ante manum ab incepto retraxit, quam Curorum, Sembonumque ac Estonum funditus regna delesset.

11.11.2. Deinde, sublato hoste, nuptias circumspiciens finitimaque coniugia obscura ac dignitate sua minora reputans, praefecti Flandriae Roberti filiam Ethlam in matrimonium advocavit, ex qua filius ei Karolus obvenit.

11.11.3. Cumque magnatum insolentia solutos hebetatosque prisci iuris nervos aspiceret, omnibus ingenii modis ad reparandam patrii moris disciplinam connisus, probatioris iustitiae cultum severissimis edidit institutis concussumque et labentem aequitatis tenorem in pristinum habitum revocavit. Non sanguini, non necessitudini, quo minus iuste se gereret, indulgentiam habuit, nullius amicitiae aut familiaritati impunitatem iniuriae tribuit, sed omnia antiquae consuetudinis momenta percurrens, labefactatum iuris vinculum tenacissimo nexu astrinxit ac paternae severitatis vestigia sollicitus usurpavit eoque studio gravissimas maiorum offensas contraxit.

11.11.4. Sacris decus suum reddebat, sacerdotia gerentes gratiae nutrimentis prosequebatur. Cumque ab inerti et rudi populo parum iustam pontificibus venerationem haberi conspiceret, ne tanti nominis potitores inter privatos relinqueret, decreti circumspectioris industria principum iis consortionem indulsit ipsisque primum inter proceres locum perinde ac ducibus assignavit, auctoritatem honore concilians. Providit enim, ne tanti officii pondus aequo minor veneratio carperet inque summa religionis arce positi infima cultus condicione vilescerent.

11.11.5. Nec solum pontificibus dignitatis incrementa donavit, sed etiam privatorum clericorum ordinem benignissimis decretis adornare studebat. Nam quo cumulatiorem iis honorem redderet, litteratorum controversias vulgaris fori condicione exemptas ad eiusdem professionis iudicium relegabat. Iisdem religionis reos obiecta repellere nequeuntes pecuniaria multa puniendos permisit. Quibus etiam in omnia, quae adversum divina committerentur, animadversionis arbitrium tradidit cunctasque huiusce generis actiones sacerdotali iudicio destinatas a publico foro secrevit, ne honore impares iuris condicio aequaret. Quamobrem dignitati pondus adiecit, decusque privato fastigio excelsius eorum respectui inesse voluit. Quo effectum est, ut Danorum nemini nisi regi aut pontificibus eique, qui potissimus regni successor advertitur, domesticis quemquam liceat actionibus postulare.

11.11.6. Idem populares adhuc sacrorum rudes decimarum religioni assuefacere conabatur. Sed propositi irrita suasio fuit; quippe maturitatem rerum capere novelli cultus rudimenta nequibant.

 

11.12.1. Interea Sueno Roskyldensis templi aedificationem a Wilhelmo coeptam saxeo opere prosecutus, cum perfecto sacello solas locandi pulpiti angustias, quo minus dedicatio perageretur, obstare conspiceret, condendi eius gratia Wilhelmi monumentum summovit cineresque mausoleo erutos eo loci, ubi nunc acquiescunt, transferendos curavit. Nocte igitur, quam dedicationis dies insecuturus putabatur, sacristae somnum capienti quidam sacerdotii insignibus decoratus per quietem praecepit, Suenoni sufficere diceret, quod in exaedificando sacrario Wilhelmi sibi merita vindicasset ac gloriae suae alieno labore partam arrogasset impensam, ne, cuius famam aucupatus fuisset, etiam cineres summoveret eosque a carissimi regis corpore separaret. Cuius facti poenas haud dubie ab ipso violationis auctore, nisi vitae eius sanctitas obstitisset, expetendas fuisse; nunc vero in ipsas sacrarii partes ab eo conditas ulciscendum, seque omnem operis eius molem funditus eversurum. Monuit quoque, ne quis suum de cetero tumulum attentare praesumeret, praefatus neminem, qui cineres eius loco suo summoverit, impune laturum.

11.12.2. Deinde baculo tectum impellere totamque operis molem diruere visus, somnii fidem aedis excidio comprobavit. Quippe sacrarium repente ab imis fundamentorum sedibus convulsum excidit, adeoque res visioni consentanea fuit, ut eodem temporis momento ruina somnii comes incederet, nocturnaque unius opinio omnium oculis interdiu subiecta claresceret. Tantum autem rei miraculum exstitit, ut ne collapsum quidem sacrarium custodem oppresserit. Nam neque petrarum pondere, quae undique congerebantur, elisus neque ulla collapsae molis importunitate quassatus, tutum quietis usum habuit, quamquam cubile eius cadenti materiae contiguum fuerit. Attoniti fragore cives ruinae praesentis admiratione concurrunt custodemque excidio perisse creditum mediis lapidum coagmentis incolumem egredi cernunt. Quae res omnium in eum oculos religiosa vulgi admiratione convertit. Incertum, utrum templi lapsus an sacristae salus plus visentibus stuporis attulerit. Nec parvulum visioni auctor eius ab imminenti lapidum mole defensus praebuit argumentum. Qui cum antistiti nocturna Wilhelmi mandata prompsisset, subridens praesul nil se mirari inquit vitae eius severitati fati habitum respondere; suae nihilo minus sollicitudinis fore collapsas aedificii partes reficere.

11.12.3. Quamobrem diu postmodum intactus Wilhelmi tumulus mansit, donec nostris eum temporibus Hermannus, maioris sacrarii praeses, Arnfastusque, scholae ministerio functus, connivente Ysaac, ruralis sacerdotii praeposito, parabilem magis et inter ceteros cultissimum advertentes, Ascerianae sepulturae gratia aperiri iusserunt. Porro, fossa ad solidum humo, incorruptam antistitis togam inter adesa situ reperiunt. Quibus sublatis, tanta fragrantiae vis sine ullo auctore ad circumstantium nares veluti e beato quodam unguentorum fonte manavit, ut nemo caelo potitum ambigeret, cuius cineres tam mira terrestrium odorum suavitas perfudisset. Ipsas vero contrectantium manus tanta odoramenti pertinacia astrinxit, ut ipsum triduo balneis ac lavacris attentatum abolere nequiverint. Nec tamen sanctitatem cinerum, ut decuit, venerati, in extremam eos monumenti partem applicandos curabant.

11.12.4. Sed neque praesumptioni impunitas affuit. Siquidem sacrilegi consilii auctores pestiferum audaciae suae exitum experti sunt, tantumque quisque supplicii retulit, quantum violando busto sententiae impendit. Hermannus namque sub Absalone sacerdotali consilio assidens sacrum naribus ignem excepit, cuius vi non solum corporis firmitate, sed etiam vocis officio spoliatus, elinguis ac mutus ante triduum, grassante latius ardore, decessit, dignus ea corporis parte puniri, qua divinam ingratus fragrantiam hauserat. Nec leviorem Arnfastus excessum habuit, qui cum impotentium nervorum hebetudini mederi vellet, potione per incuriam sumpta, quo salutem conciliare decreverat, languorem instruxit. Sed et rupti tandem iocinoris partes frustatim egestas vomitu protulit, quas a medico pelvi exceptas maximus pontifex Absalon, dum ad visendum eum humanitatis officio venisset, aspexit. Quo praesente, aeger haec se ob violatos Wilhelmi cineres perpeti protestatus, manifestas neglecti imperii eius poenas pependisse dicebat seque sua cum tota re familiari religioni pollicitus, trimestri languore habito, per summam animi paenitentiam exspiravit.

11.12.5. Miserandos duorum exitus tertius temeritatis auctor aspiciens seque similibus suppliciis propinquum veritus, fati inclementiam pietatis officio praecucurrit. Nam in aede Mariae magno rei familiaris impendio sacrarum virginum convictum instituit iisque, quoad vixit, pudicitiae disciplinam ingeneravit. Nec tamen omnem prorsus vindictam effugit: diutino namque vitiati pulmonis languore consumptus interiit. Ita primo fati celeritate correpto, reliquos a diversis corporis partibus profecta pestis tarditas ad ultimam tabem redactos absumpsit. Igitur tantum unusquisque poenae sumebat, quantum in violanda antistitis sepultura auctorem egerat. Quia enim salubritatem suam prudentiae munimento tueri noluerant, cladem culpae praecipitio contraxerunt.

11.12.6. Ne autem Sueno promissam templi refectionem neglegentius exsequi videretur, coeptam Roskyldensis sacrarii fabricam ad finem usque perduxit. Cuius excolendi gratia coronam arte impensaque operosissime elaboratam in eius ornamentum appendit, existimans regias opes potius sacrorum splendori quam humanae avaritiae servire oportere.

11.12.7. Egynus quoque iisdem ferme temporibus, opitulante rege, Laurentianae aedis inchoatum a se opus explicuit. Quibus rex dedicari iussis, mirificam dotis nomine munificentiam erogavit. Nam in aede Laurentiana annua cantorum stipendia, pontificis subsidio fultus, instituit. Ipse enim partim ex fisco suo regiisque latifundiis, partim antistes ex ante collatis templo beneficiis quotidianos eorum sumptus exhibuit, tantaque inter ipsos religiosi certaminis alacritas fuit, ut, uter in Deum venerabilior fuerit, incertum exstiterit.

11.12.8. Prima itaque dedicationis die rex, sollemniter altaria veneratus, quartam regii numismatis, quartam suae in cives exactionis, quartam aestivi census portionem ei, qui pro tempore loci antistes exstiterit, muneris loco perpetuo iure possidendam concessit. Nec parcius privata clericorum iura tutatus, ab iis, qui sacrarii rus excolunt, universum paene regiae pensionis ius ascriptis choro ministris deferendum curavit. Ceterum detractae expeditionis poenas ac violatae pacis vindictam eorumque, qui propinquis vacui decessissent, hereditates regii dumtaxat iuris esse voluit. Itaque non minorem in edendis templorum privilegiis quam praestandis beneficiis auctorem egit. Et ut legibus suis aeternitatem conciliaret, eas convellere conaturos antistitum exsecrationi subiecit. Cuius edicti, postmodum a multis temere pertentati, vetus adhuc ratio perseverat.

 

11.13.1. Rex vero, cum in omnibus sancte se industrieque gessisset, praecipue religionis caritate conspicuum se praebuit nec umquam remotos ab exactissimo eius cultu oculos habuit. Qui cum fratrum suorum turbam iuveniliter intemperantem patriae admodum onustam videret, largis uberibusque stipendiis alitam, uno dumtaxat Olavo Sleswici partibus praesidente, in clientelam assumpsit ac publicum pondus privato levavit impendio.

11.13.2. Tandem Danorum nomen, armis in desidiam cadentibus, a paterni avunculi temporibus obrutum animadvertenti novandarum rerum cupido subrepsit. Utque eius animum certius repraesentaret, non contentus studia sua orientalibus decorasse victoriis, Angliam infelicitate amissam hereditatis duxit nomine repetendam. Recolebat enim bellicam maiorum gloriam cumque opibus imperii fines nullo magis quam Anglicis crevisse titulis maioremque iis ex unius insulae quam totius Orientis spoliis incessisse splendorem. A quorum imitatione deficere stolidi ac degeneris animi esse, satiusque regno carere quam inter parvulae telluris angustias inclusum maiestatis usum habere. Ut ergo negotiorum conformitate maiorum fortitudini responderet operamque eorum studiis consentaneam ederet atque aviti nominis gloriam aequaret, omnium, quae paterna corrupisset inertia, refectionem suae commendabat industriae parentemque perosus avum aemulatus est.

11.13.3. Primum igitur occultum Olavo consilium prodit, eoque id ipsum hortante, rem deinde popularibus aperit. Alacris omnium assensio fuit. Sed quem rex sibi fraternae caritatis vicissitudine respondere crediderat, latenter aemulum habebat insidiosaeque eius adumbrationis ignarus affectum referri sibi, quem ipse impenderet, aestimabat. Quem etsi prudentia secus monuit, sanctitas tamen malignam de fratre suspicionem ferre prohibuit, ne consanguineam fidem temere damnare inque fraudis metu hostes ac necessarios iuxta ponere videretur.

11.13.4. Verum Olavus, affectatione regni pietatis erga germanum oblitus, perfidissimi pectoris habitum summa fidei simulatione tegebat vulgatumque regis propositum non solum adulationibus fovit, sed etiam hortamentis instruxit, non quod potentissimum regnum ab eo recuperari posse speraret, sed ut imperatae rei difficultatem in odium imperantis converteret. Enimvero fratris animum fastidiose aestimans, piissimum eius amorem parricidali fraude pensabat. Nam cum eum, quod neglectam ante severitatem novis legibus restituisset, civibus invisum animadverteret, quo odium eius cumulatius redderet, quod publice displiceret, privatim exsequi stimulabat. Et ne solus insidias volveret, lecta societate, clandestinae coniurationis coetum instruxit. Nec frustra ingenium fuit. Quippe primores, quorum violentia regiis sanctionibus retusa fuerat, parricidalis cum Olavo propositi consortium habuerunt.

11.13.5. Kanutus vero omnium animos gloriae magis quam sceleri intentos existimans, imperata classe, Lymici maris oris advehitur, a quo brevissimus in Oceanum transitus patet, quondam navigiis pervius, nunc vero interiecta arenarum mole praeclusus. Hic rex, fraternum diu praestolatus adventum, navigandi cunctatione exercitus alacritate est excussus. Nam Olavus, reddita tarditatis ratione, veniendi moram in dies extraxit commentumque cassandae expeditionis excogitans alimenta perfidiae mendaci impedimentorum simulatione quaerebat, eo moram trahere cupiens, donec aut regem sine eo proficiscentem interim ipse regno privaret vel tarditate suspensum exercitum destrueret, rexque vel desertorum impunitate despicabilis vel poena cunctis invisus evaderet. Ita et fratrem et dominum adventus sui cunctatione ludificans, tam vafrae tamque insidiosae rationis commento generosi ac fortis propositi molitionem subruere conabatur.

11.13.6. Nec eum callida consilii ratio fefellit; nam tota a rege classis, fastidita eius exspectatione, defecit. Rerum enim, quae a fratre gerebantur, ignarus, morantis adventum saepenumero mandatis exegerat, cum tandem de eius perfidia certior factus, classe praestolari iussa, Sleswicum lectissima manu festinato contendit ibique fratrem inopinatum et attonitum intercepit. Deinde productum accusatumque nec obiecta valide propulsantem, perinde ac convictum impotentemque defensionis, compediri a militibus iubet.

11.13.7. Qui indebitam regio sanguini contumeliam suis manibus administrandam negabant, cuius tanta apud ipsos veneratio fuit, ut ex eo ortos morte quam vinculis multare mallent, tolerabilius rati, quod communis condicio admittit, quam quod servile supplicium exigit. Sed et gentis nostrae verecundia summam in vinculorum poena turpitudinem reponere consuevit hisque affici omni fato tristius ducit, ingenuas mentes probroso quam cruento supplicio punitiores existimans tantoque alterum altero speciosius censens, quantum naturae habitus a fortunae vitio distare creditur.

11.13.8. Mandatam militibus operam communis frater Ericus exsequitur, plus iusti imperii quam iniqui germani respectui tribuendum nec sanguini parcendum, dum vitia puniuntur, existimans. Quippe quem virtus defecerit, nullam stirpis reverentiam obtinere, animique labe foedum omnem generis infuscasse splendorem. Igitur non tam fratris nomen quam parricidae propositum intuebatur. Adeo sanguinis pretium evilescit, cum se moribus ignobilem fecerit.

 

11.14.1. Post haec rex Olavum catenis coercitum navigioque in Flandriam relegatum carcerali custodiae mandandum curavit. Cuius captionem coniurati parum fama aut nuntio experti, quo callidius exercitum solverent, inertem regis moram absentiamque causati, classem clandestino monitu circumventam domos abire iusserunt. Quam ad rem si quis palam exhortatus fuisset, publicatis bonis aut in exsilium agi aut capitali supplicio affici lege merebatur. Quamobrem defectionis incentoribus tutissimum visum, ut sine ullo auctore ipse sibi populus desertionis licentiam vindicaret, ne tam privatum discessionis crimen quam publicum haberetur. Tantum autem apud improvidam multitudinis temeritatem insidiosa magnatum ratio valuit, ut plebs, non minus eorum auctoritate quam morae taedio adducta, fidentissime revertendi libertatem arriperet. Cuius facti rex cognitione suscepta, dolorem prius, deinde laetitiam egit. Siquidem iniuriam in religionis habitum formavit multaeque nomine primam exigendarum decimarum occasionem corripuit, laetatus, quod ei utilissimam propositi rationem opportunitas conciliasset, suoque dedecore sacrorum decus instruere cupiens. Cumque magnates Olavum, quem sibi factionis ducem futurum speraverant, a fratre interceptum audissent, proposita fraude defecti summam eius dissimulationem egerunt.

11.14.2. Itaque rex, accersita postmodum contione, docet, quantum Danicis armis militaris semper disciplina profuerit; maiorum imperiis a minoribus semper obtemperatum fuisse; regum auctoritatem popularibus inniti suffragiis; principum famam nullo magis quam militum fide crevisse, eorumque nullius momenti imperium esse, si non plebeiis subsistat auxiliis; sibi vero nuper ignotam regibus contumeliam obvenisse. Inusitatae defectionis auctores hebetudinem audaciae praetulisse, aviditate otii speciosissimae rei negotium subruisse. Adiecit quoque, quanta pecuniae summa ob impium desertionis crimen damnari meruerint, gubernatorum singulis quadragena nummum talenta, terna remigum unicuique multae loco numeranda proponens. Nemine collationem abnuente, promissa aeris solutio est.

11.14.3. Quo cognito, remittere se Kanutus illam exactionem, si sacerdotibus decimas erogare voluissent, edixit. Tunc contio, petita consulendi licentia, paulisper a rege deliberatura secedit, an propositis satisfieri condicionibus oporteret. Utraque exhibitu difficilis aestimata: in solvendo namque aere complures inopia afficiendos credebant; decimarum vero pensionem, omni aevo celebrandam, aeternam debitoribus infligere servitutem. Igitur quasi in tristium rerum contextu minus asperae delectum facturis acerbior visa, cui comes diuturnitas affuisset. Nam cum altera se tantum, altera posteros quoque puniendos adverterent, praesentem inopiam perpetuo muneri praetulerunt. Itaque temporum aestimatione facta, quo sibi tantum quam quo posteris poenam crearent, culpam redimere praeoptantes, semel aere quam semper libertate defici maluerunt, iure extortum dedecore vacuum, persuasione elicitum probro obnoxium rati. Quin etiam annuam alienis frugem dependere ignominiae, non religioni attinere censebant.

11.14.4. A quibus cum rex deteriorem condicionis partem approbari videret, simulata pecuniae exactione, septentrionales Iutiae partes ingressus, Tostonem cognomine Peculatorem eiusque collegam Hortam colligendae pensionis quaestores instituit, multae metu decimarum religionem asserere cupiens. Iisdem defectorum res, aestimatis possessionum pretiis, intactas dimittere iussum. Qui mandatum immitius ac iussi fuerant exsecuti, iniqua plebem exactione pulsabant.

11.14.5. Quam rem aemuli regis in popularium concilio deplorantes, calumniam mendaciis exaggerabant; veris quoque maiora fingentes invisos cunctis reddidere quaestores. Quippe militum opus, non regis imperium iudicabant nec iubentis, sed iussi studium intuebantur. Quorum instinctu multitudo quaestores adorta, communem iniuriam publica consternatione cohibuit, magis, quid fieret, quam quid fieri iussum esset, inspiciens. Nec eorum caedibus satiata, in regem quoque vesana prorupit. Qui impetum eius opportune sua ratus absentia declinandum, Sleswicum concessit ibique coniugem cum filio constitutam, si res sinistre cessissent, perfugere in patriam iussit, nullum inter perfidos praesidium habituram. Siquidem intempestivum regno heredem domesticorum arbitrio relinquere verebatur.

11.14.6. Igitur Wandali, solam sibi in armis libertatem restare credentes, fugae eius perinde ac victores insultare coeperunt. Qui cum, imminentibus Iutis, et vetera auxilia deficere cerneret, nec nova temporis angustiae contrahi sinerent, quo tutior secessu foret, Fioniam petit, salutem insulae praesidio quaesiturus. Ubi nihilo minus indignam religiosissimo spiritu suo violentiam expertus est. Hinc enim Iutis aucta saeviendi fiducia concitatae multitudinis temeritatem exacuit, hinc grassandi praesumpta libertas tristem regi procellam inflixit. Sane populares, poenae metu coeptum omittere veriti, perseverantiam sceleri exhibendam duxerunt. Neque enim bis laesum poenam noxiis remissurum credebant. Ideoque eius exitium sitientes ardentissimo odio sanctissimi viri necem petebant ac veluti veniae desperatione compulsi hostem tollere quam ultorem experiri maluerunt. Nec suis eum finibus exegisse contenti, Fionia quoque propellendum decernunt.

11.14.7. Iamque rex, accepto traiectionis nuntio, Syalandiam emigrare statuerat, cum Blacco quidam, primam ipsius familiaritatem adeptus, sed nihilo minus eum occulte perosus, simulatae fidei consilio hortatur, fugae parcat, Othoniensis pagi praesidia expetat nec femineo more latebram circumspiciat; se interim plebis acta speculaturum blanditiasque irae eius oppositurum promittit. Quod si plebis animum mitigare nequisset, tanto ante id regi renuntiaturum, quantum fugae occupandae sat esset. Consilio obtemperatum est.

11.14.8. Tunc Blacco, omissa legatione, sinistris plebem monitis palpans, conciliandae gratiae loco odium regi impensius struit. Hortatur, quam celerrime calumniae auctorem occupent nec fugacem elabi permittant; oppressionum vindices tyrannum, non regem, fastidire commemorat; carere culpa, quod honestatis aemulatione committitur; patriae tutores perinde ac pietatis ministros parricidio exui; privatum abesse crimen, ubi publicae libertatis vindicta peragitur. Praeterea miserrimos coepti irritos compotes felicissimos fore.

11.14.9. His atque consentaneis modis sollicitato in regis necem populo, adversum immerentis caput funestos omnium conatus erexit eaque actione consternatam amentia plebem veluti furiali quadam face succendit; statimque impetus crevit, ubi hortatorem habere coepit. Neque enim temeritati eius constantiam suam obiecit, sed publicae sese dementiae auctorem ascripsit. Igitur incitatior seditionis procella pestifera eius contione efferbuit, graviorque tempestatis incentorem nactae tumultus erupit.

11.14.10. Inde reversus pacatiorem populi animum nuntiat: facile consternationis procellam acquiescere, si rex iram mutuo deponere reisque poenam remittere voluisset. Quem rex fidum legationis ministrum ratus, regalis magnificentiae convivio excipit malignumque suae pietatis interpretem donis prosequitur.

11.14.11. Utrobique gratia perfidiae habita est: nam Blacco alterna partes vice subiens, corrupto legationis officio, pro mediatore proditorem agere coepit atque ex speculatore sceleris hortator evasit, sinistre regis, falso plebis animum interpretatus. Ita pellacis viri mendacium legationis titulo involutum regem pariter ac populum fefellit, hunc, ne imminentem vitaret, illum, ne parceret exspectanti. Eundem die postera rex prioribus paria pollicentem ad speculanda seditionis acta dimittit communemque hostem inter se et vulgum creandae pacis auctorem assumpsit. Nec solita legato perfidia defuit. Cuius pestiferis monitis instincta plebs vehementius adversum regis caput consternationem destrinxit.

11.14.12. Kanutus interim, quotidianis sacrorum sollemnibus assuetus, ne quid religioni praeponeret, Albani aedem sacram pro se deprecaturus accedit. Quippe precibus Deum quam hostem armis, ne quid caritati detraheret, aggredi praeoptavit. Ubi dum religioni vacando officia sanctitatis exsequitur, consternatae multitudinis corona armis sacrarium clausit. Quotquot ergo ex militibus hostem praecurrere poterant, periculi consortium affectantes regem petebant, eius in se ipsos discrimen transfundere cupientes; cumque salutem secessu consequi possent, periculum praesentia quaesierunt morteque clari quam fuga tuti fieri maluerunt. Quanta porro humanitate clientelam hanc abundasse credemus, quae, ne infelicem domini fortunam desereret, periculo sese, quod vitare licebat, opposuit inque magna fugiendi copia salutem regis quam suam tueri satius duxit? Benedictus quoque, fraternitatis nexum fide imitatus, in templo cum fratre commori destinaverat. Ericus vero seorsum ab hoste conclusus, cum solus multitudinem sustinere nequiret, per medios hostium globos ferro secessum molitus erupit.

11.14.13. Tunc nemine religiosae pacis domicilium violenter irrumpere praesumente, primus Blacco, cunctantibus ceteris, ferro valvas petivit ductuque suo eandem cunctis licentiam tribuit. Ita se non sacrilegii modo, sed etiam publici parricidii ducem auctoremque exhibuit. Quod videns plebs concitato seditionis motu templum aggreditur, eoque irruptione facta, divinos lares ac sanctissima penetralia sacrilega tempestate foedavit. Verum Blacco in ipso, quem irruperat, aditu trucidatus, datis parricidii piaculis, violati sacrarii poenas pependit. Mors eius interfectoris exitu vindicata est. Itaque alterius fato scelus, alterius pietas causam praebuit. Crediderim tunc pium cruorem parricidali permixtum separatis fluxisse meatibus atque sine ulla rivulorum communione hinc sacrum, inde scelestum sanguinem dividuis alveis incessisse.

11.14.14. Benedictus liminibus irruptorem excipiens, dum foribus acrius propugnat. occiditur. Rex ipse inter cruentos imminentis violentiae strepitus fiducia conscientiae eundem mentis habitum tenuit neque religioni parcius, quam si periculum abesset, vacavit, ne plus ab eo timoris quam constantiae viribus indulgeretur. Sed ne extrema quidem eius hora sanctitatis studio vacua fuit: nam cum parietem undique a popularibus perfringi (quippe ligneus erat) ideoque propinquam sibi necem instare animadverteret, accersito sacerdoti factorum arcana confessus, per summam maeroris acerbitatem praeteritae vitae culpas absolvit praemiumque sibi veniae paenitentiae salubritate conscivit. Tantum enim in innocentia sua fiduciae reposuerat, ut mortem non periculo oppressus refugere, sed metu vacuus appetere videretur.

11.14.15. Quin etiam, propassis utrimque brachiis, ante aram fati securus occubuit; ubi dum, victimae more prostratus, percussorem exspectat, immissae per fenestram lanceae mortifico iactu confossus, pium mortis sacrificium edidit, profusoque militum sanguine, suum ad ultimum erogavit. Enimvero crebris undique telis petitus corpus immobile tenuit nec ante loco, quo cubabat, excessit, quam feretro mandaretur exstinctus. Ex cuius sanctissimis vulneribus plus gloriae quam cruoris effluxit. Quippe praesentis vitae exitu initium melioris accepit, hostili iudicio punitus, divino servatus. Felix eorum parricidium, qui, quem terrestrium virtutum orbe exemerant, caelestium usibus applicabant caducaque et fragili potentia spoliatum solidae atque aeternae felicitatis compotem statuerunt. Sed et clandestina eius virtus perlucidis postmodum experimentis enituit.

11.14.16. Haec audiens regina patriam cum filio impubere repetit, geminis post se relictis filiabus; ex quibus Ingertha Folconi, Sueticae gentis nobilissimo, nupta Benedictum Kanutumque filios habuit iisdemque mediantibus Birgerum, qui et nunc exstat, Suetiae ducem, cum fratribus suis nepotem accepit. Verum ex Caeciliae matrimonio Ericus, Gothorum praefectus, Kanutum cum Karolo procreavit, ex quibus generosissimarum imaginum numerosa posteritas clara propinquitatis serie cohaerens emersit.

 

11.15.1. At populus perempto rege exsultans, quod scelus deflere debuerat, insultatione prosequi voluptatis loco reputabat. Qui cum parricidio pietatis causam praetexeret idque tyrannicidii nomine coloraret, militem suum Deus mercede fraudari non passus, arcanam sanctissimi viri innocentiam manifestis publicavit indiciis eximioque vitae eius splendori etiam clara mortis ornamenta concessit. Sane ad coarguendam parricidarum malitiam perempti merita miraculosis prodidit argumentis ignotamque vulgo virtutem mirifico rerum fulgore detexit. Quorum plebs admiratione perculsa, virtutis invidiam egit conspicuamque signorum experientiam diu nequicquam infuscare tentavit. Veteris namque invidiae fremitu ac pristini odii viribus pertinacius excandescens adduci non poterat, ut divinis honoribus coleret, quem ob scelus a se interfectum putaret, rem caelitus declaratam humanis argumentis abnegare conando. Quamquam enim damnatos a se mores caelesti iudicio comprobatos videret, ad dissimulandam tamen occultandamque miraculorum fidem iustam caedis causam fingebat, firmamque facti tuitionem retinens, sententiae suae perseverantissima propugnatrix exsistere non erubuit. Nec vita regem spoliasse contenta, etiam fati laudibus exuere conabatur, cuius lucem exstinxerat, famam quoque sepelire connisa.

11.15.2. Sed humanis tenebris divinus splendor involvi non poterat. Quippe miraculorum nitor dubietatis caliginem clara rerum luce pellebat. Nam sanctitatis eius medela varias imbecillitatum affectiones remediorum salubritate prosecuta est. Cumque obtrectantium livor crebrescentibus signis virtuti cedere cogeretur nec fidem ulterius frustrari quivisset, in facti tamen defensione persistens, sanctitati quidem assensit, sed eam non tam ex praeteritae vitae meritis quam ultimi temporis paenitentia profectam astruxit. Ita et iustam facto causam praetexuit et vita cassum honore donavit. Siquidem digne regem perisse, sed pium lacrimis evasisse dicebat, intentionem eius avaritiae quam religioni propiorem existimans. Cuius erroris non parvas postmodum poenas pependit.

11.15.3. Sed et posteri, paternam redolentes invidiam, sanctitatis eius formam non moribus, sed lacrimis imputant praesentique incredulitate praeterito sese errori implicant neque adduci possunt, ut ipsius beatitudinem, deposito odio, sincere aestiment. Verum sacra eius, oppidulo orta, toto paene terrarum orbe fulserunt, cultusque ipsius, primum a civibus exceptus, paulatim in commune prorepsit. Cuius tam vitae quam miraculorum virtutem, privatim Othoniensibus venerandam, publica etiam religio consecravit. Sed et caelestem eius spiritum ad hoc usque tempus felix signorum fortuna prosequitur. Hinc est, quod Kanutus, divini iam animi immortalitate potitus, ut terrestribus patriam patroniciis attollere studuit, ita caelestibus protegere non desistit, ideoque sanctitas eius, gloriae et celebritatis fructu opulentissima, splendidum in fastis locum obtinet. Quin etiam salutares effectus suos quotidianis administrat indiciis malitiamque patriae beneficiis pensat. Nam virtutum eius insignibus omnis aetas Danica gloriabitur. Talibus illustrationis radiis sanctorum fatis claritas erogatur, cum caelesti beneficio mortalis livor opponitur.