Gesta Danorum

Liber XII

12.1.1. Interfecto Kanuto, Iuti, iniquae societatis pertinacia singularem Olavi gratiam amplectentes, creari eum regem alacerrimis petivere suffragiis, hunc sibi plurimum gratiae relaturum sperantes, cui tanto regnum discrimine quaesivissent, neque eius fratribus hunc honorem, eximio Kanuti amore suspectis, erogandum duxerunt. Igitur pecunia pacta Nicolaum, communem tam praeteriti quam futuri regis germanum, vadem pro eius redemptione dederunt receptoque regnum imponunt. Nec parvum Nicolaus fraternae caritatis specimen edidit; siquidem fraternas induere catenas suisque vinculis germano regnum emere non dubitavit. Quod audiens Ericus, contumeliae memor, quam ei communis fratris iussu inflixerat, ultionis metu cum coniuge Botilda, quae Ulvoni Gallitiano ex filio Thrugoto neptis obvenerat, Suetiam petivit. Dani vero, collato certatim aere, pro sponsoris reditu pactam creditori pecuniam numerarunt. Quem, Flandrensi custodia liberatum, infesta parricidis fortuna veluti cladem aliquam agrorum nostrorum abundantiae ac fertilitati iniecit. Nam cum Dani, novi regis initiis applaudentes, pristini ruinae procacius insultarent, criminosis semper infensa divinitas, ne diu scelus impunitate floreret, petulantiam penuria rependere voluit communique inopia publici parricidii iusta exegit piacula.

12.1.2. Ut enim non in singulos modo, sed in universos animadverteret, summa aeris intemperantia annorum, quibus Kanutus regnum gesserat, numerum adaequavit caelestique robore humana vi maiorem edidit ultionem. Quippe verni aestivique temporis fervore satum omne coaruit; autumnale vero adeo pluvium fuit, ut, si quid locorum humilitate palustrive madore succrevisset, perseveranti imbrium inundatione desideret; quamquam contrarium caeli habitum humanae commoditatis ratio flagitasset. Igitur opportuno solstitium humore caruit, eundemque sine modo profusum siccum amans Sextilis excepit. Tunc plane camporum facies, caelestibus imbribus inundata, late patentis stagni speciem praebere conspecta est. Ita, quod aestas aegre genuit, autumnus oppressit, tantaque temporum intemperies exstitit, ut nec imber aestum leniret nec aestus imbris illuviem temperaret. Quin etiam agrestes, aquis campos tegentibus, supernantia spicarum capita demetentes, naviculis excipiebant, ac deinde putres aristarum reliquias fornacibus igni percalefactis exsiccandas mandabant sicque eas molae subicientes, quia panem praestare non poterant, in usum pultis vertebant.

12.1.3. Quamobrem tanta ciborum penuria incessit, ut maxima populi pars alimentorum inops inedia consumeretur. Ea res locupletes inopia, pauperes morte multavit maioresque aere, minores spiritu spoliavit. Nam divitum populus, non suppetentibus alimentis, auro argentoque salutarem comparavit impensam, pauperum vero gregem, tam census quam dapis inopem, horrida passim fames absumpsit.

12.1.4. Rex ipse, ad ultimam tabem redactus, plurima fruge latifundia permutabat, agrisque venire iussis, alimenta possessionum pretiis comparabat. Nobilibus in eundem usum ingenuitatis insignia erogare rubori non fuit. Enimvero abunde seges finitimis erat, ut privata gentis, non publica terrarum ultio videretur. Quae tam dira clades convictum populi animum sanctitatem Kanuti, quam antea detrectaverat, fateri coegit deque celsitudinis eius contemptoribus veneratores effecit. Sane tam evidens poena, aliis fruge abundantibus, Danis privatim ingruens, et parricidarum noxam et perempti innocentiam liquido argumentata est.

12.1.5. Hanc pestem Sueno pontifex, cuius summa apud Danos auctoritas erat, populo parricidii paenitere permonito, incessuram praedixit. Quippe in plebem pius, in Deum venerabilis habebatur religionemque attentiore cura, contiones praestantiore facundia celebrabat. Ita favore omnium occupato, arcem inter nostros auctoritatis atque eloquentiae fastigium possidebat. Subiectorum mores non solum dictis, sed etiam serenissimis operum informabat exemplis nec voce quam mente concinnior fuit. Idem, perfecta Trinitatis aede, in exaedificando eius ambitu Kanutum religiosi operis socium habuit. Nec minorem in exstruendis Mariae sacrariis operam gessit. Quippe unum in urbe, alterum Ryngstadii enixe molitus, tertium Michaeli Slaglosae condidit. Adeo se sanctorum penetralium singulari cultu flagrare monstravit. Nec domestica sanctitate contentus, augmentum eius foris petere, arrepto peregrinandi labore, constituit. Cumque Hierosolymam proficiscens Byzantium pervenisset, contracta varii generis ornamenta cum sacrorum cinerum reliquiis in necessarios usus domestici templi remittenda curavit. Sed cuius Graecia pietatem vidit, mortem Rhodos aspexit.

 

12.2.1. Olavus, cum bis paene lustrum regnando condidisset, inter continuas rei familiaris angustias nihil regali magnificentiae dignum exsequi poterat. Sed et finitimi, acto paupertatis eius contemptu, famelicum ferro incessere ruboris loco duxerunt, rati inediam armis obrui non oportere neque divinitus afflictum humanitus premi aut caelestium vindictam mortalium viribus exaggerari. Cui enim invidiosum exsisteret regnum, contemptissima tot annis inopia profligatum?

12.2.2. Cum rex divinum natalem celebrans, pane in domo non suppetente, ieiunos circumquaque penates aspiceret, erubescenda mensarum inopia magnopere confusus, obducto manibus capite suffusoque lacrimis vultu, per summam animi aegritudinem temporis difficultatem gemitu prosecutus est. Sane tantulam dapem tot convivis apponi deflevit, contemptissimam famem honoratissimae lucis ignominiam iudicans. Qui mihi alienam specie, suam re vera deplorasse videtur inopiam. Deinde, supplicatione habita, superna contuitus, auctorem omnium Deum, ut, si quid irae adversus populum concepisset, suo, non eius periculo satiaret, oravit, infelicissimum patriae statum difficillimum temporis habitum aestimans. Quippe tam inops epularum convivium, quo famem instruere potius quam pellere videretur, principum oculis subicere erubescebat.

12.2.3. Nec difficiles numinis aures habuit. Siquidem celerem fati viam obtinuit sibique mortem, salutem patriae, si qua modo parricidis virtus inest, pia prece conscivit ingenuoque vivendi pudore maximae cladis poenam avertit. Itaque memoriae eius speciosius deposita vita quam gesta ascribi potest, qui fatum patriae finiendi spiritus causam habuit. Porro quantum caritatis erga suos cordi insitum haberet, aperuit, cum et eorum mala proprio capite luere vellet et commune periculum ad se solum redundare deposceret. Nempe quia suam pro civium salute devovit, pii animi titulo fraudandus non est. Fortuna siquidem famem cum auctore suo pari funere extulit inediamque satietate mutavit.

 

12.3.1. Huic Ericus natu proximus, e Suetia revocatus, magno omnium favore sufficitur. Huius aetas periclitanti populo labentis annonae subsidia reparavit, segesque tempestivi imbris beneficio visitata convaluit. Nam regnante eo agrorum habitus ad tantam ubertatem excessit, ut singuli cuiuslibet annonae modii totidem denariis permutarentur. Sed et continuis regni ipsius annis eadem agris ubertas incessit. Quo evenit, ut non solum ex morum, sed etiam temporum placidissimo usu Boni cognomen acciperet. Tunc plane penuriae copia, inopiae successit abundantia. Huius viri virtutes summatim cognoscere taedio non sit.

12.3.2. Nam praeter ingentia animi decora singularibus naturae incrementis evectus, admirabili corporis magnitudine eo proceritatis excesserat, ut ceterorum vertices humeris superaret. Nec longitudini inconcinna soliditas fuit, ut totam eius compagem exactissimo naturae ingenio excultam elaboratamque putares, quae corpori granditate conspicuo consentaneum virium habitum conciliavit. Igitur ut corpore nullum, ita nec robore parem habuit, cum staturae laude egregia quoque vigoris ornamenta sortitus. Hastae aut lapidis iactu sedens stantes vincebat, neque illi situs, quo minus fortitudinis suae experientiam ederet, officere potuit. Eodem corporis situ ex robustissimis duos lucta aggrediebatur, dumque alterum attrectaret, alterum genibus compressum urgebat nec ante destitit, quam prius hunc, deinde illum pedibus subiciendo amborum manus post terga vinciret. Nec minori robore funiculorum certamen exhibuit. Quippe unum dextra, alterum sinistra continens eorum extrema quattuor praestantibus robore ex adverso distrahenda commisit. Quibus eum nequicquam sede sua detrahere laborantibus, ipse funem utrumque modo dextra, modo laeva corripiens ingenti fortitudine effecit, ut aut tenentibus restim excuteret aut eosdem ad se magnopere renitentes attraheret funemque ducere nequeuntes sequi cogeret.

12.3.3. Eidem quoque speciosissimus vocis habitus fuit. Siquidem contiones non solum praestanti facundia, sed etiam tanta pronuntiationis amplitudine celebrabat, ut in actionibus non solum a prope stantibus, sed etiam a procul positis liquido exaudiretur. Praeterea ad conciliandam sibi popularium benevolentiam in extrema actionum suarum parte mandati loco subnectere consueverat, ut viri coniuges suas ac liberos, nec non et servos, cum primum domos redissent, sub eius titulo consalutationis officio prosequerentur, suum se cuique ius servaturum promittens communemque cunctis in exhibendo aequitatis cultu debitorem affirmans.

12.3.4. Nec mansuetudinis spiritus regis fortitudini defuit, qui, ut crudelitatis alienus, ita socordia vacuus, medium inter desidiam ferociamque temperamentum teneret. Eiusdem quoque severitas benignissime popularibus affuit. Ne enim potentum avaritia aequitatis vinculum labefactaret petulantiaque iuris hebetudinem pareret, insolentiae rigorem opposuit et, quo plus a perversis loco distitit, hoc magis per imperium nocuit. Quippe, cum a popularium oppressoribus parum per absentiam timeretur, eosdem subita satellitum manu interceptos suspendio consumendos curavit. Quo facto quid aliud quam iniuriae pondus arborea lance pensavit? Quamobrem maioribus formidolosus, minoribus percarus evasit, cum hos paterna indulgentia, illos regia severitate insequeretur.

12.3.5. Verum hunc corporis eius animique fulgorem sola libidinis vis taetris intemperantiae maculis obscurabat. Siquidem coniugalis copulae taedio Veneris usum pelicum cubiculis intentum habuit, quamquam ei fortuna uxorem forma ac moribus conspicuam sociasset. Nec defuit Botildae tolerabunda mens ad insolentiam mariti sustinendam. Puellas siquidem, quas ab eo adamari persenserat, maternae dilectionis officiis prosequebatur easque, quo promptius mariti studiis indulgeret, quoad vixit, inter pedissequas habuit. Quarum ut formam quoque concinniorem efficeret, saepenumero capitis earum cultum propriis manibus exhibebat, cumque abunde foret iram abiecisse, addidit caritatem, et quia sua specie non potuit, aliena marito placere voluit virique in iis affectum colere quam laesionis suae vindictam agere praeoptavit, ne clarissimum ducem turpitudinis reum ageret. Etenim amoris sui raptrices officiis quam odiis insequi speciosius duxit. Itaque non solum mariti flagitium dissimulatione texit, sed etiam absque respectu pelicatus odium merentibus gratiam erogare sustinuit, veneratione contemptum, obsequiis iniuriam pensans, eoque facto clarissimum muliebris patientiae exemplum praebuit. Quin etiam singulari moderationis beneficio posteritati insignem nominis sui memoriam commendavit.

12.3.6. Fuere Erico filii Haraldus, Kanutus et Ericus; sed primus concubina, secundus matrimonio, tertius adulterio ortus proditur. Filias quoque complures ex concubinatu habuit, quarum unam Haquino cuidam, Beronianae necis ultionem pollicito, praemii nomine nuptum dedit. Frater siquidem Erici Bero, Holsatiis Dytmersisque subactis, eo loci, ubi Wermundi filium Uffonem cum duobus Saxonicae gentis lectissimis manum duelli nomine conseruisse proditum est, munitionem inhibendae defectionis causa molitus, vallo fossaque insulam cinxit. Cuius dominationem popularium quidam privatim perosus, contionantis latus hasta transfixit.

 

12.4.1. Ea tempestate Sclavorum insolentia, diu Danicae rei miseriis alita (quippe magis otiis Olavi provecta quam ullis eius negotiis retusa fuerat), piratica nostros acerrime lacessebat. Sed et Autonem quendam, splendidissimo loco natum, Falstriam e Sialandia petentem morique quam intercipi praeoptantem occidit. Enimvero ingenita Danico sanguini virtus captivitatis sortem omni fato tristiorem existimat. Quam rem Skialmo Candidus (frater hic Autonis erat) in celeberrimis Danorum conciliis querelarum frequentia prosecutus, extudit, ut auctoritate eius motum vulgus unius necem omnium manu ulciscendam decerneret. Adeo quippe regia maiestas popularem evexerat, ut ei decernendarum expeditionum ius esset armisque publicis non imperium principis, sed plebis arbitrium praesideret.

12.4.2. Praeterea Alli et Herri, Scaniae oriundi, sed eius usum facinoribus demeriti, Iulinum, certissimum Danorum profugium, proscriptorum titulo petiverunt. Cuius enixe negotia consectantes maritimisque patriam latrociniis incessentes, rem Danicam atrocius profligare coeperunt. Tunc Danica iuventus, Iulinum adorta, fractos obsidione cives, quotquot intra moenia piratas habebant, cum pecunia pactionis nomine praebere coegit. Quibus nostri in potestatem acceptis laesae patriae poenas crudelissima mortis ratione expetendas duxerunt. Nam quo violentiore eos morte consumerent, revinctis post terga manibus, palis primum affigendos curabant, deinde ventrium cava cultro rimati, nudatis extis primaque viscerum parte protracta, cetera stipitibus explicabant nec ante supplicium remiserunt, quam tortos, extis funditus alvo egestis, horridae rapacitatis spiritum profundere coegissent. Quod spectaculum, ut specie triste, ita re nostris perquam utile exstitit. Non solum enim reis poenam inflixit, sed etiam ceteros consimilem cruciatus causam vitare permonuit. Itaque non minori visentibus documento quam afflictis supplicio fuit. Nec semel quidem Ericus Sclavici roboris amplitudinem pressit et nervos debilitavit, sed iterum ac tertio effrenata gentis illius ingenia tanto terrore retudit, ut nulla eum ulterius piratici aestus procella pulsaret.

 

12.5.1. Interea, defuncto Egino, Ascerus, clarissimo inter Iutos loco natus, Lundense sacerdotium sumpsit. Forte autem Hamburgensis antistes ob inanes et falsas suspiciones Ericum exsecratione multandum censuerat. Quod veritus rex appellatione sententiam praecucurrit Romamque e vestigio petivit; ubi, causae suae examine diligentius habito, pontificis accusationem potenter repulit cunctisque defensionis partibus actore superior rediit.

12.5.2. Nec contentus efficacissimum causae dictionis suae propugnatorem egisse, adversariae partis odio penetralium sacrorum decus externo sacerdotio subiectum habere passus non est. Quamobrem Romam regressus tum se, tum etiam patriam ac domestica sacra Saxonica praelatione liberari petivit, ne religionis ratione exteris admodum obsequi cogeretur aut eius disciplinam ab alienigenis petere necesse haberet. Nec difficilem curiae consensum habuit. Quae ne clarissimum virum repulsa afficeret, tum dignitatis, tum etiam fatigationis eius intuitu mota, petitioni annuit seque regnum ipsius summi sacerdotii insignibus adornaturam spopondit atque ea promissorum spe regem a se exhilaratum dimisit.

 

12.6.1. Sed tristioris fortunae, quod sequitur. Reversus namque Ericus, cum more regio domi in propatulo cenitaret, inter alios quendam musicae rationis professorem adesse contigit. Qui cum multa super artis suae laudibus disputasset, inter cetera quoque sonorum modis homines in amentiam furoremque pertrahi posse firmabat. Quin etiam tantas fidibus vires inesse dicebat, ut, perceptis earum modulationibus, astantes mente constaturos negaret. Cumque, an eiusmodi usu calleret, interrogatus, peritiam fateretur, tum precibus regis, tum etiam minis effectum praesentare compellitur. Qui cum nec vecordiae metu nec periculi praedictione imperantem avertere potuisset, ne furori nocendi materia suppeteret, primum, aede armis vacuefacta, complures extra auditum citharae in ambitu collocandos curavit, oriente vesaniae strepitu fores irrumpere ereptamque manibus suis citharam capiti illidere iussos, ne ulterior eius modulatio supervenientes quoque mente captos efficeret. Monuit quoque praesto esse, qui furentium vesaniae valenter occurrerent, ne lymphantes, dementia in rixam versa, mutuis se ipsos viribus interimerent.

12.6.2. Obtemperatum consilio est. Igitur armis domo egestis claustrorumque custodia obseratis, fidibus operam dare exorsus, inusitatae severitatis musam edidit. Cuius prima specie praesentes veluti maestitia ac stupore complevit. Qui postmodum ad petulantiorem mentis statum vegetioribus lyrae sonis adducti, iocabundis corporum motibus gestiendo dolorem plausu permutare coeperunt. Postremo ad rabiem et temeritatem usque modis acrioribus incitati, captum amentia spiritum clamoribus prodiderunt. Ita animorum habitus modorum varietas inflectebat. Igitur qui in atrio melodiae expertes constiterant, regem cum admissis dementire cognoscunt irruptaque aede furentem complexi comprehensum continere nequibant. Quippe nimio captu furoris instinctus eorum se valide complexibus eruebat; naturae siquidem eius vires etiam rabies cumulabat. Victo itaque colluctantium robore, procursum nactus, convulsis regiae foribus arreptoque ense, quattuor militum continendi eius gratia propius accedentium necem peregit. Ad ultimum pulvinarium mole, quae undique a satellitibus congerebantur, obrutus, magno cum omnium periculo comprehenditur. Ubi vero mente constitit, laesae primum militiae iusta persolvit.

12.6.3. Ut autem acrioribus expiationis modis paenitentiam ederet, redimendae noxae gratia religiosae peregrinationis propositum amplexatus est Iudaeamque, divinae visitationis memoria venerabilem, adire constituit. Cuius studii sanctitatem cum diu tacitus animo revolvisset, tandem iis maxime, quos ob excellentem corporis habitum profectionis suae consortes destinabat, insinuat. Quibus rem dolenter ferentibus, id ipsum apud celeberrima patriae concilia publicavit. Quod cum in Wibergica quoque contione vulgasset, attonita multitudo, perinde ac patrem amissura foret, ingemuit, absentiam eius perniciosam patriae futuram vociferans, inque eo remorando tota plebs unius plorabundi amici vultum habuit. Ad ultimum lacrimis suffusa, supplicem se eius genibus advolvit, magnopere deprecans, ne magis privati voti quam publici commodi debitum intueretur, eumque plus Deo sincera regni administratione quam exsilio placiturum affirmans. Ille precibus contionis voti religionem opposuit eiusque titulo propositi pertinaciam tuebatur. Nec populo ad refellendam excusationis rationem consilii sagacitas defuit: redimendi namque voti gratia tertiam se rei familiaris partem egentibus erogaturum promisit.

12.6.4. Sed ne sic quidem tenacissimam sanctitatis eius perseverantiam labefecit. Negabat enim rex honestatem culpa redimi posse seque alieni aeris interventu voto liberum fore, futurum asserens, si condicione uteretur, ut et se periurii et patriam paupertatis periculis implicaret. Malle vero proprio sumptu profectionem instruere quam aliunde impensarum necessaria mutuari, ne alieno gravamine ad peragendum devotionis propositum uteretur. Itaque seductos maiores de substituendo interim procuratore consulere coepit, non quia prudentia fallebatur, sed ne, praeteritis aliorum consiliis, suo indulsisse videretur, privatam sententiam publicae praeferendo. Quo audito, principes id se consultoris optioni permittere responderunt, nec hac quidem in re de eius industria dubitaturos, cuius summam in aliis sollertiam didicissent.

12.6.5. Tunc rex Haraldum filium, quem praestantior aetas honori tempestivum effecerat, regis partibus perfunctorie donat. Skialmoni vero Candido, splendidissimae atque integerrimae dignitatis viro, cui non solum totius Sialandiae, sed etiam Rugiae vectigalis a se factae procurationem detulerat, peragendae circa Kanutum educationis officium mandat. Ericum autem, obscuriore loco natum, hebetiore quoque cura complexus, minoris potentiae tutoribus applicavit. Quibus dispositis, ut granditatis suae speciem consentaneo corporum habitu minueret, procerissimos quosque peregrinationis participes legit sicque alienae staturae spectaculo suae miraculum temperavit, ne singularis eius magnitudo visentibus exteris ludibrio foret. Nec piger Botildae ad consectanda mariti studia animus fuit. Quem quidem eodem voto, sed dividuo toro secuta, profectionis meritum pudicitia cumulavit.

12.6.6. Sed neque Ericus patriae, quam deseruit, curam abiecit. Ne enim Dani sub externo pontifice sacrorum munera celebrarent, missis ad curiam legatis, in ornamentum domesticae religionis maximi sacerdotii insigne expetendum curavit. Nec eum Romanae promissionis fides fefellit. Profectus enim a curia legatus, qui sacri insignis praerogativa nostrae gentis sacerdotium adornaret, cum, celeberrimis Danorum urbibus inspectis, cuncta curiosissime collustrando non minorem personarum quam civitatum respectum egisset, Lundiae ob egregios Asceri mores, tum quod ad eam e finitimis regionibus terra marique transitus abunde pateat, hunc potissimum honorem deferendum existimavit. Nec solum eam Saxonica ditione eruit, sed etiam Suetiae Norvagiaeque religionis titulo magistram effecit. Nec parum Dania Romanae benignitati debet, qua non solum libertatis ius, sed etiam exterarum rerum dominium assecuta est.

 

12.7.1. Interea Ericus petitam navigio Rusciam terrestri permensus itinere, magna Orientis parte transcursa, Byzantium veniebat. Quem imperator nequaquam urbe excipere ausus, extra moenia tendere iussum hospitalitatis officiis prosequebatur, ratus religionis simulatione dolum intendi. Siquidem famam eius ac magnitudinem suspicione insecutus, impensis eum quam moenibus fovere maluit. Ad haec Danos summa a se familiaritate cultos eadem suspicionis occasione notabat, perinde ac maiorem patrii regis quam stipendiorum suorum respectum acturos. Inter ceteros enim, qui Constantinopolitanae urbis stipendia merentur, Danicae vocis homines primum militiae gradum obtinent, eorumque custodia rex salutem suam vallare consuevit. Nec imperatoris Ericum opinatio fefellit. Verum re dissimulanter habita, venerandorum sacrorum gratia civitatis introitum expetivit, praefatus maxime se eo loci celebrandae religionis amore perductum. Imperator, collaudato petentis studio, postero se die postulationi responsurum promittit.

12.7.2. Interea, qui ex Danis Graecorum militiam secuti fuerant, imperatore adito, regem suum consalutandi potestatem efflagitant, permissisque segregatim egredi iussum, ne simul omnium animos una regis hortatio caperet. Subornaverat enim imperator utriusque vocis peritos, per quos eorum Ericique colloquia disceret. Primum itaque, consalutato rege, considere iubentur. Tum ille fari exorsus docet Danos Graecorum stipendia merentes iam dudum honoris arcem virtutibus impetrasse, indigenis exsules imperitare multoque foris quam domi feliciores exsistere. Ad haec imperatorem eorum fidei capitis sui custodiam credere, eumque praelationis usum non tam ex eorum meritis quam ex illorum, qui eos Graecorum militiam coluissent, virtute progenitum. Quapropter magnopere iis curandum esse, ne plus temulentiae quam sobrietatis studiis indulgerent, susceptae militiae melius affuturi, si neque se vino neque regem sollicitudinibus onerassent. Fore autem, si frugalitatis normam deseruissent, ut militiam segnes, iurgia alacres exsequerentur. Monuit quoque, ne manum cum hostibus conserturi maiorem vitae quam virtutis curam agerent neve mortem fuga praecurrerent aut salutem suam ignaviae praesidio tuerentur, promittens se, cum primum in patriam redissent, fidelem eorum operam beneficiis pensaturum; quod si viriliter dimicantes spiritum in acie profudissent, propinquos eorum ac necessarios honore prosecuturum. His atque consentaneis modis universos affatus, propensam Danorum fidem Graeciae conciliavit.

12.7.3. Cuius rei imperator per subornatos certior factus, falso Graecis sapientiae praerogativam ascribi inquit, quod ducis fidem notassent, cuius gentem totius alienam perfidiae cognovissent; siquidem ex probatissimo popularis constantiae experimento regiae fidei habitus aestimari poterat. Cumque eum religioni potius quam fraudi intentum aspiceret, urbe exornari iussa ac plateis cultius stratis, dextera manu venerabiliter exceptum ad curiam et palatium usque magno cum omnium tripudio triumphantis more perduxit, et cui suspicionem immerenti inflixerat, honorem, quo maior ab homine praestari non poterat, erogavit. Quin etiam ei perinde atque honoratissimo hospiti regiam cessit, eaque nemo deinceps imperatorum uti voluit, ne quis se maximo viro tecti communione aequasse videretur, hospitiique reverentia perpetuum hospitis monumentum exsisteret. Quin etiam accersito, qui staturam eius mensurae parilitate comprehenderet stantisque et sedentis habitum quam diligentissime coloribus complecteretur, tantae magnitudinis admirationem perenni spectaculo repraesentandam curavit.

12.7.4. Et ne tantum hospitem indonatum dimitteret, complacita postulare praecepit. Quem cum, acto opum contemptu, sacros potissimum cineres exoptare cognosceret, honorandis ossium reliquiis donat. Ille religiosum munus cupide amplexatus, id ipsum imperatoria bulla obsignatum Lundiam Roskyldiamque deportandum curavit. Et ne ortus sui locum veneratione vacuum sineret, Slangathorpiam cum Nicolai sacratissimis ossibus divini patibuli particulam transtulit. Quippe et oppidi illius templum molitus et eo loci, ubi nunc aram videmus, matre editus proditur.

12.7.5. Praeterea oblatum ab imperatore magni ponderis aurum sprevit ac repudiavit, ne, postposito continentiae studio, Graecas opes appetere videretur. Quem mox imperator iniuriae reum agere coepit, affirmans se, non donum, contemptu ab eo fuisse perfusum, abiectisque precibus, unico notae irritamento oblatis verecunde eum uti coegit. Et ne rex accipientis potius quam erogantis partes agere videretur, humanitatis eius officiis mutua liberalitate respondit. Sed donis eius pretium novitas fecit, barbarumque munus hoc imperatori carius, quo Graeciae rarius fuit.

12.7.6. Deinde piraticis ab ipso navigiis commeatuque donatus Cyprum contendit. Cuius insulae natura adeo quondam tumulorum impatiens fuit, ut mandatas sibi interdiu corpora proxima nocte reiceret. Hic rex febri implicatus, cum vicinum sibi fatum adesse cognosceret, apud celeberrimam Cypri urbem corpus suum funerari petivit, praefatus tellurem aliorum cineres respuentem suos quietius habituram. Igitur pro voto tumulum nactus, corporis sui beneficio vetustam humi indignationem repressit eamque humanis ante cadaveribus reluctantem non solum suae, sed etiam alienae sepulturae patientem effecit. Coniugem quoque eius idem peregrinationis labor finivit. Iamque tota regis stirps Suenonis ad tres tantum filios, Suenonem, Nicolaum et Ubbonem redacta fuerat. Nam, ut ex supra positis liquet, Kanutum, Benedictum atque Beronem ferrum abstulit, ceteros morbus absumpsit.

 

12.8.1. A discessu vero Erici biennium intercessit, antequam Dania certum mortis eius nuntium accepisset. Igitur Sueno, natu ab Erico secundus, tantopere regnum aetatis fiducia affectabat, ut nequaquam communem patriae sententiam duceret exspectandam, vocataque Wibergum contione, publici delectus arbitrium unius provinciae iudicio praecurrere non extimesceret. Et fortassis morum suorum obscuritatem perspicaciori censurae committere verebatur ideoque fastigium paucitatis consensu rapere quam fortunam suam incerto multitudinis decreto subicere maluit partiumque suffragiis occupare, quod universorum erat sententia tribuendum. Sed dum citato equitatu cursum ad Wibergicae contionis locum dirigit, corporis firmitate defectus, quo lenius commodiusque ferretur, carpento se excipi iussit, affirmans hilariter obiturum, si saltem sub regis titulo triduum exegisset. Neque enim nervorum hebetudo aut membrorum tarditas festinabundae mentis cursum reflectere potuit. Sed ob morbi magnitudinem huius quoque usum perosus, ministris properare iussis, lecticam poposcit, praefatus nil se curaturum, si rex a populo salutatus spiritum in contione deponeret; enimvero insopibilis ambitionis calor imbecillitate corporis superari non potuit. Sed dum adversae valetudinis immemor supra vires contionem appetit, non regno fatum, sed fato regni titulum praecucurrit.

12.8.2. Restabat igitur, ut circa Nicolaum Ubbonemque delectus perageretur. Nam Haraldus summa sibi popularium odia iniquissima regni administratione pepererat. Quippe, procuratione in calumniam versa, tam foede se tamque deformiter gesserat, ut, abiecto iustitiae cultu, rapinis ac latrociniis taeterrimam in subiectos potentiam exerceret plebemque omni iniuriae genere fatigaret. Quo evenit, ut cuncti sordidissimam eius dominationem perosi nequaquam regnum oppressori deferendum putarent, indignum rati iniurias suas obsequiis, angustias honore rependi. Cunctis ergo Isoram coeuntibus, cum ob aetatem Ubboni summa decerneretur, Nicolaus solus, qui id aegre laturus putabatur, maximo favore contionis suffragia comprobabat, quod Suenonis filii pro aetatis habitu regni inter se successionem servare consueverint, semperque minorem maior honoris huius heredem habuerit.

12.8.3. Ubbo vero, parum sollertiae fisus, veluti socordiae conscientia tanto oneri humeros suos subicere recusavit, vegetioris ingenii fratrem eo munere dignissimum asseverans. Enimvero animi sui inbecillitatem proprio quam alieno iudicio metiri prudentius duxit. Sed mihi quidem vitandae praesumptionis gratia humilius quam verius de virtute sua sensisse videtur, cui melius respuendo regnum quam amplectendo consuluit, eo quidem honore dignior, quod oblatum sibi fraternae prudentiae cedere non erubuit. Et quidem Dani, parum iusta aestimatione tam modestam eius verecundiam prosecuti ignarique prudentem virum fugiendi oneris rationem inertiae simulatione quaesisse, quem perseverantia superare debuerant, neglegentia praeterire sustinuerunt. Quis enim mentis compos huius refertum industria pectus ignoret, qui se intra privatum fortunae habitum continere quam dignitatis incrementa cura ac sollicitudine quaerere praeoptavit?