Gesta Danorum

Liber IV

1. Peracta vitrici strage, Amlethus facinus suum incerto popularium iudicio offerre veritus, latebris utendum existimavit, donec, quorsum inconditae plebis vulgus procurreret, didicisset. Igitur vicinia, quae noctu incendium speculata fuerat, mane causam conspecti ignis nosse cupiens, collapsam in cineres regiam animadvertit ruinasque eius adhuc tepidas perscrutata nihil praeter informes combustorum corporum reliquias reperit. Adeo autem vorax flamma omnia perederat, ut ne index quidem exstaret, ex quo tantae cladis causa accipi posset. Corpus quoque Fengonis ferro confossum inter cruentas spectabatur exuvias. Aliis indignatio patens, aliis maeror, quibusdam gaudium occultum incesserat. Hi ducis lamentabantur interitum, hi sopitam parricidae tyrannidem gratulabantur. Ita regiae necis eventus dividua spectatorum sententia excipiebatur.

Ea vulgi tranquillitate Amlethus relinquendarum latebrarum fiduciam adeptus, accersitis, quibus artiorem patris memoriam inhaerere cognoverat, contionem petit, in qua orationem huiusmodi habuit: 'Non vos moveat, proceres, praesens calamitatis facies, si quos miserabilis Horwendilli exitus movet; non vos, inquam, moveat, quibus in regem fides, in parentem pietas servata est. Parricidae, non regis, intuemini funus. Luctuosior siquidem illa facies erat, cum ipsi regem vestrum ab iniquissimo parricida, ne dicam fratre, flebiliter iugulatum vidistis. Ipsi laceros Horwendilli artus, ipsi corpus crebris vulneribus absumptum plenis miserationis oculis aspexistis. Quem ab atrocissimo carnifice spiritu spoliatum, ut patria libertate exueretur, quis dubitet? Una manus ei fatum et vobis servitutem iniecit. Quis igitur tam amens, ut Fengonis crudelitatem Horwendillianae praeferat pietati? Mementote, qua vos Horwendillus benevolentia foverit, iustitia coluerit, humanitate dilexerit. Memineritis ademptum vobis mitissimum regem, iustissimum patrem, subrogatum tyrannum, suffectum parricidam, erepta iura, contaminata omnia, pollutam flagitiis patriam, impositum cervicibus iugum, ereptum libertatis arbitrium.

At nunc his finis, cum suis auctorem criminibus obrutum, suorum poenas scelerum parricidam pependisse cernatis. Quis mediocriter prudens spectator beneficium iniuriae loco duxerit? Quis mentis compos proprium in auctorem scelus recidisse condoleat? Quis cruentissimi lictoris cladem defleat aut crudelissimi tyranni iustum lamentetur interitum? Praesto est auctor rei, quam cernitis. Ego quidem et parentem et patriam ultione prosecutum me fateor. Opus, quod vestris pariter manibus debebatur, exercui. Quod vos mecum communiter condecebat, solus implevi. Adde quod neminem tam praeclari facinoris socium habui, nec cuiuspiam mihi comes opera fuit. Quamquam haud ignorem, vos huic manum daturos negotio, si petissem, a quibus fidem regi, benevolentiam principi servatam non dubito. Sed sine vestro discrimine nefarios puniri placuit. Neque enim alienos humeros oneri subiciendos putabam, cui sustentando proprios suffecturos credebam.

Incineravi ego alios, solum Fengonis truncum vestris manibus concremandum reliqui, in quo saltem iustae ultionis cupidinem exsatiare possitis. Concurrite alacres, exstruite rogum, exurite impium corpus, decoquite scelestos artus, spargite noxios cineres, disicite immites favillas; non urna, non tumulus nefandas ossium reliquias claudat. Nullum parricidii vestigium maneat, nullus contaminatis artubus intra patriam locus exsistat, nulla contagium vicinia contrahat; non mare, non solum damnati cadaveris hospitio polluatur. Cetera ego praebui, id solum vobis pietatis officium relictum est. His exsequiis prosequendus tyrannus, hac pompa parricidae funus ducendum. Sed neque eius cineres, qui patriam libertate nudaverit, a patria tegi convenit.

Praeterea quid meas revolvam aerumnas? calamitates recenseam? retexam miserias? quas ipsi me plenius nostis. Ego a vitrico ad mortem quaesitus, a matre contemptus, ab amicis consputus annos flebiliter exegi, dies calamitose duxi, incertum vitae tempus periculis ac metu refertum habui. Postremo omnem aetatis partem maxima cum rerum adversitate miserabiliter emensus sum. Saepe me tacitis intra vos questibus sensu vacuum gemebatis; deesse ultorem patri, parricidio vindicem. Quae res occultum mihi vestrae caritatis indicium attulit, in quorum animis necdum regiae cladis memoriam exolevisse cernebam. Cuius itaque tam asperum pectus, tam saxeus rigor, quem non passionum mearum compassio molliat, aerumnarum miseratio non flectat? Miseremini alumni vestri, movemini infortuniis meis, qui ab Horwendilli nece immunes geritis manus. Miseremini quoque afflictae genetricis meae, et reginae quondam vestrae exstincto congaudete dedecori, quae viri sui fratrem interfectoremque complexa geminum ignominiae pondus femineo perpeti corpore cogebatur.

Quamobrem ut ultionis studium occultarem, obscuravi ingenium, adumbratum, non verum inertiae habitum amplexatus sum; stoliditatis figmento usus sapientiae commentum texui, quod nunc an efficax fuerit, utrum finis sui complementum attigerit, vestro conspectui patet; vos tantae rei arbitros habere contentus sum. Ipsi parricidales favillas pedibus proculcate, despicamini cineres eius, qui iugulati fratris uxorem polluit, flagitio temeravit, dominum laesit, maiestatem proditionis scelere lacessivit, acerbissimam vobis tyrannidem intulit, libertatem ademit, incesto parricidium cumulavit.

Me tam iustae vindictae ministrum, tam piae ultionis aemulum, patricio suscipite spiritu, debito prosequimini cultu, benigno refovete contuitu. Ego patriae probrum dilui, matris ignominiam exstinxi, tyrannidem repuli, parricidam oppressi, insidiosam patrui manum mutuis insidiis elusi, cuius, si superesset, in dies scelera percrebrescerent. Dolebam et patris et patriae iniuriam; illum exstinxi, vobis atrociter et supra quam viros decuerat imperantem. Recognoscite beneficium, veneramini ingenium meum, regnum, si merui, date; habetis tanti auctorem muneris, paternae potestatis heredem non degenerem, non parricidam, sed legitimum regni successorem et pium noxae parricidalis ultorem. Debetis mihi recuperatum libertatis beneficium, exclusum afflictantis imperium, ademptum oppressoris iugum, excussum parricidae dominium, calcatum tyrannidis sceptrum. Ego servitute vos exui, indui libertate, restitui culmen, gloriam reparavi, tyrannum sustuli, carnificem triumphavi. Praemium penes vos est; ipsi meritum nostis, a vestra merces virtute requiritur.'

Flexerat hac oratione adolescens omnium animos; quosdam ad miserationem, alios ad lacrimas usque perduxit. At ubi quievit maeror, rex alacri cunctorum acclamatione censetur. Plurimum quippe spei in eius industria ab universis reponebatur, qui tanti facinoris summam profundissimo astu texuerat, incredibili molitione concluserat. Mirari illum complures videres tanto temporis tractu subtilissimum texisse consilium.

His apud Daniam gestis, ternis navigiis impensius adornatis socerum visurus ac coniugem Britanniam repetit. In clientelam quoque armis praestantem iuventutem asciverat exquisito decoris genere cultam, ut, sicut cuncta despicabili dudum habitu gesserat, ita nunc magnificis ad omnia paratibus uteretur et, quicquid olim paupertati tribuerat, ad luxuriae impensam converteret. In scuto quoque, quod sibi parare iusserat, omnem operum suorum contextum ab ineuntis aetatis primordiis auspicatus exquisitis picturae notis adumbrandum curavit. Quo gestamine perinde ac virtutum suarum teste usus claritatis incrementa contraxit.

Istic depingi videres Horwendilli iugulum, Fengonis cum incestu parricidium, flagitiosum patruum, fratruelem ridiculum, aduncas stipitum formas, suspicionem vitrici, dissimulationem privigni, procurata tentamentorum genera, adhibitam insidiis feminam, hiantem lupum, inventum gubernaculum, praeteritum sabulum, initum nemus, insitam oestro paleam, instructum indiciis adolescentem, elusis comitibus rem seorsum cum virgine habitam. Cerneres itaque adumbrari regiam, adesse cum filio reginam, trucidari insidiatorem, trucidatum decoqui, cloacae coctum infundi, infusum suibus obici, caeno artus insterni, instratos beluis absumendos relinqui. Videres etiam, ut Amlethus dormientium comitum secretum deprehenderit, ut oblitteratis apicibus alia figurarum elementa substituerit, ut dapem fastidierit potionemque contempserit, ut vultum regis arguerit, ut reginam sinistri moris notaverit. Aspiceres quoque legatorum suspendium, adolescentis nuptias figurari, Daniam navigio repeti, inferias convivio celebrari, comitum loco baculos percontantibus ostendi, iuvenem pincernae partes exsequi, destricto per industriam ferro digitos exulcerari, gladium clavo pertundi, convivales plausus augeri, increbrescere tripudia, aulaeam dormientibus inici, iniectam uncorum nexibus offirmari, pertinacius sopitos involvi, tectis torrem immitti, cremari convivas, depastam incendio regiam labefactari, Fengonis cubiculum adiri, gladium eripi, inutilem erepti loco constitui, regem privigni manu proprii mucronis acumine trucidari. Haec omnia excultissimo rerum artificio militari eius scuto opifex studiosus illeverat, res formis imitatus et facta figurarum adumbratione complexus. Sed et comites ipsius, quo se nitidius gererent, oblitis tantum auro clipeis utebantur.

Quos Britanniae rex benignissime exceptos regii apparatus impensis prosequitur. Qui inter epulandum, an Fengo viveret integrisque fortunis esset, cupide percontatus, cognoscit e genero ferro periisse, de cuius frustra salute perquireret. Cumque interfectorem eius crebris percontationibus investigaret, eundem cladis eius auctorem ac nuntium exstare didicit. Quo audito, tacitum animi stuporem contraxit, quod ad se promissam quondam Fengonis ultionem pertinere cognosceret. Ipse siquidem ac Fengo, ut alter alterius ultorem ageret, mutua quondam pactione decreverant. Trahebat itaque regem hinc in filiam pietas, in generum amor, inde caritas in amicum et praeterea iurisiurandi firmitas, ipsa quoque mutuae obtestationis religio, quam violare nefarium erat. Tandem cum affinitatis contemptu iuratoria praeponderavit fides, conversusque ad ultionem animus necessitudini religionem anteposuit. Sed quoniam hospitalitatis sacra violare nefas credebatur, aliena manu ultionis partes exsequi praeoptavit, innocentiae speciem occulto facinore praetenturus.

Igitur insidias officiis texit laedendique curam adumbratis benevolentiae studiis obscuravit. Et quia coniunx eius nuper morbo consumpta fuerat, Amlethum reparandarum nuptiarum legationem suscipere iubet, admodum se singulari ipsius industria delectatum praefatus. Regnare siquidem in Scotia feminam asserebat, cuius vehementer connubium affectaret. Sciebat namque eam non modo pudicitia caelibem, sed etiam insolentia atrocem, proprios semper exosam procos amatoribus suis ultimum irrogasse supplicium, adeo ut ne unus quidem e multis exstaret, qui procationis eius poenae capite non luisset.

Proficiscitur itaque Amlethus, quamquam periculosa legatio imperaretur, iniuncti muneris obsequium non detrectans, sed partim domesticis servis, partim regis vernaculis fretus. Ingressusque Scottiam, cum haud procul reginae penatibus abesset, recreandorum equorum gratia iunctum viae pratum accessit ibique loci specie delectatus quieti consuluit, iucundiore rivi strepitu somni cupidinem provocante, ordinatis, qui stationem eminus observarent. Quo audito, regina denos iuvenes exterorum adventum apparatumque speculaturos emittit. Quorum unus vegetioris ingenii, elusis vigilibus, pervicacius subiens clipeum Amlethi, quem capiti forte dormiturus affixerat, tanta lenitate submovit, ut ne superiacentis quidem quietem turbaret aut cuiuspiam ex tanto agmine somnum perrumperet, dominam non modo nuntio, sed etiam rerum indicio certiorem redditurus. Delegatas quoque ei litteras loculis, quibus asservabantur, pari calliditate subduxit.

Quibus regina ad se perlatis, clipeum curiosius contemplata, ex affixis notulis totius argumenti summam elicuit eumque affore intellexit, qui exactissimo prudentiae consilio fretus de patruo paternae cladis poenas acceperit. Litteras quoque nuptiarum suarum petitionem continentes intuita, totos oblitteravit apices, quod senum admodum connubium abhorreret, iuvenum complexus appeteret. Inscripsit autem mandatum perinde atque a Britanniae rege sibi transmissum et eius titulo pariter ac nomine consignatum, quo se latoris peti coniugio simularet. Quin etiam facta, quae ex eius scuto cognoverat, scripto complectenda curavit, ut et clipeum litterarum testem et litteras clipei interpretes existimares. Deinde eos, quorum exploratione usa fuerat, scutum referre litterasque loco suo restituere iubet, eodem fallaciae genere Amlethum insecuta, quo eum in cavillandis comitibus usum acceperat.

Interea Amlethus clipeum capiti fraude subductum expertus, occlusis de industria oculis, quietem callidius simulat, quod vero sopore amiserat, ficto recuperaturus. Alteram quippe fallendi vicem hoc pronius ab insidioso quaerendam putavit, quo solam prosperius egerit. Nec eum opinio fefellit. Speculatorem quippe, clandestino aditu scutum ac chartam pristino loco reponere cupientem, prosiliens corripit captumque vinclorum poena coercuit. Deinde, excitatis comitibus, reginae penates accedit. Cui ex soceri persona consalutatae scriptum eiusdem sigillo obsignatum porrexit. Quod cum accepisset Herminthruda (reginae id nomen erat) perlegissetque, operam Amlethi industriamque verbis impensioribus prosecuta iustas Fengonem poenas pependisse dicebat, ipsum vero Amlethum rem humana aestimatione maiorem incomprehensae profunditatis ingenio molitum, quod non solum paterni exitii maternique concubitus ultionem inscrutabili sensus altitudine commentus fuisset, verum etiam regnum eius, a quo crebras insidias expertus fuerat, conspicuis probitatis operibus occupasset.

Quamobrem mirari se tam eruditi ingenii virum uno nuptiarum errore labefactari potuisse, qui, cum humanas paene res claritate transscendat, in ignobilem obscuramque copulam prolapsus videatur. Quippe coniugem eius servis parentibus esse, quamquam eos fortuna regiis honoribus exornasset. In expetendis siquidem coniugiis prudenti non formae fulgorem, sed generis metiendum. Quapropter, si rite copulam appetat, prosapiam aestimet nec specie capiatur, quae cum illecebrarum irritamentum sit, multorum candorem inaniter fucata deterserit. Esse vero, quam sibi nobilitate parem asciscere possit. Se siquidem nec rebus tenuem nec sanguine humilem eius amplexibus idoneam fore, utpote quam nec regiis opibus vincat nec avito splendore praecellat. Quippe reginam se esse et, nisi refragaretur sexus, regem existimari posse; immo, quod verius est, quemcumque toro suo dignata fuerit, regem exsistere, regnumque se cum amplexibus dare. Ita et nuptiis sceptrum et sceptro nuptias respondere. Nec parvi beneficii esse eam proprios offerre amplexus, quae circa alios ferro repulsam exsequi consueverit. Hortatur itaque, placendi studium in se transferat, in se votum nuptiale deflectat genusque formae praeferre discat. Haec dicens astrictis in eum complexibus ruit.

Ille tam comi virginis eloquio delectatus in mutua prorumpit oscula, alternos complexuum nodos conserit sibique, quod virgini, placitum protestatur. Fit deinde convivium, accersuntur amici, corrogantur primores, nuptiae peraguntur. Quibus expletis, cum nupta Britanniam repetit, valida Scottorum manu propius subsequi iussa, cuius opera adversum varios insidiarum obiectus uteretur.

Redeunti Britannici regis filia, quam in matrimonio habebat, occurrit. Quae quamquam se superductae pelicis iniuria laesam quereretur, indignum tamen aiebat maritali gratiae pelicatus odium anteferri neque se adeo virum aversaturam, ut, quod ei fraudulentius intentari sciat, silentio occultare sustineat. Habere enim se pignus coniugii filium, cuius saltem respectus coniugalem matri caritatem commendare debuerit. 'Ipse enim,' inquit, 'matris suae pelicem oderit, ego diligam; meos in te ignes nulla calamitas sopiet, nullus livor exstinguet, quin et in te sinistre excogitata detegam et, quas deprehenderim insidias, pandam. Quamobrem cavendum tibi socerum putes, quod ipse legationis proventum carpseris omnemque eius fructum in temet, eluso mittentis voto, pervicaci usurpatione transtuleris.' Qua voce se coniugali quam paternae caritati propiorem ostendit.

Haec loquente ea, adest Britanniae rex generumque artius quam affectuosius amplexatus convivio excipit, liberalitatis specie fraudis propositum celaturus. Amlethus, cognita fraude, metum dissimulanter habuit, ducentisque equitibus in comitatum receptis, subarmalem vestem indutus obsequitur invitanti maluitque regiae simulationi periculose parere quam turpiter repugnare. Adeo honestatem in cunctis observandam putabat. Quem comminus obequitantem rex sub ipsa bipatentium portarum testudine adortus iaculo transegisset, ni ferrum subarmalis togae durities repulisset. Amlethus, levi recepto vulnere, eo loci se contulit, ubi Scotticam iuventutem exspectandi officio fungi iusserat, captivo novae coniugis speculatore ad regem remisso, qui se destinatas dominae litteras loculorum custodiae furtim exemisse testando crimen in Herminthrudam refunderet ipsumque accurato genere excusationis reatu proditionis absolveret.

Quem rex avidius fugientem insequi non moratus maiore copiarum parte privavit, ita ut Amlethus die postero salutem proelio defensurus, desperatis admodum resistendi viribus, ad augendam multitudinis speciem exanima sociorum corpora partim subiectis stipitibus fulta, partim propinquis lapidibus affixa, alia viventium more equis imposita, nullo armorum detracto, perinde ac proeliatura seriatim in aciem cuneumque digesserit. Nec rarius mortuorum cornu erat quam viventium globus. Stupenda siquidem illa facies erat, cum exstincti raperentur ad proelia, defuncti decernere cogerentur. Quae res auctori otiosa non fuit, cum ipsae exstinctorum imagines, lacessentibus solis radiis, immensi agminis speciem darent. Ita enim inania illa defunctorum simulacra pristinum militum numerum referebant, ut nihil ex eorum grege hesterna strage deminutum putares. Quo aspectu territi Britanni pugnam praecurrere fuga, a mortuis superati, quos vivos oppresserant. Quae victoria nescio callidior an felicior existimanda sit. Rex dum segnius fugam intendit, ab imminentibus perimitur Danis. Victor Amlethus, ingenti praeda acta convulsisque Britanniae spoliis, patriam cum coniugibus petit.

2. Interea, defuncto Rorico, Wiglecus regnum adeptus Amlethi matrem omni petulantiae genere fatigatam regiis opibus vacuefecerat, filium eius, fraudato Lethrarum rege, cui dignitatum iura dandi tollendique ius esset, Iutiae regnum occupasse conquestus. Quam rem Amlethus tanta animi moderatione excepit, ut, Wigleco splendidissimis victoriae suae manubiis donato, calumniam beneficio rependere videretur. Quem postmodum, exigendae ultionis occasione suscepta, bello lacessitum devicit atque ex occulto hoste manifestus evasit. Fiallerum Scaniae praefectum exsilio adegit, quem ad locum, cui Undensakre nomen est, nostris ignotum populis concessisse est fama.

Post haec, cum a Wigleco Scaniae Sialandiaeque viribus recreato per legatos ad bellum provocaretur, mirifica animi industria duas circa se res, quarum alteri probrum, alteri periculum inesset, fluctuari pervidit. Sciebat quippe sibi, si provocationem sequeretur, imminere vitae periculum, si refugeret, instare militiae probrum. Praeponderavit tamen in contemplatore virtutum animo servandae honestatis cupido, obtuditque cladis formidinem impensior laudis aviditas, ne solidus gloriae fulgor meticulosa fati declinatione corrumperetur. Animadvertebat quoque tantum paene inter ignobilem vitam et splendidam mortem discriminis interesse, quantum dignitas a contemptu distare cognoscitur. Tanta autem Herminthrudae caritate tenebatur, ut maiorem futurae eius viduitatis quam propriae necis sollicitudinem animo insitam gestaret omnique studio circumspiceret, qualiter ei secundas nuptias ante belli ingressum conscisceret. Quamobrem Herminthruda virilem professa fiduciam ne in acie quidem se eum deserturam spopondit, detestabilem inquiens feminam, quae marito morte conseri formidaret. Quam promissionis novitatem parum exsecuta est. Nam cum Amlethus apud Iutiam a Wigleco acie interemptus fuisset, ultro in victoris praedam amplexumque concessit.

Ita votum omne femineum fortunae varietas abripit, temporum mutatio dissolvit, et muliebris animi fidem lubrico nixam vestigio fortuiti rerum casus extenuant, quae sicut ad pollicendum facilis, ita ad persolvendum segnis variis voluptatis irritamentis astringitur atque ad recentia semper avidius expetenda veterum immemor anhela praeceps cupiditate dissultat.

Hic Amlethi exitus fuit, qui, si parem naturae atque fortunae indulgentiam expertus fuisset, aequasset fulgore superos, Herculea virtutibus opera transscendisset. Insignis eius sepultura ac nomine campus apud Iutiam exstat. Wiglecum tranquillam ac diutinam regni procurationem emensum morbus consumpsit.

3. Cui filius Wermundus succedit. Hic, prolixis tranquillitatis otiis felicissima temporum quiete decursis, diutinam domesticae pacis constantiam inconcussa rerum securitate tractabat. Idem prolis expers iuventam exegit, senior vero filium Uffonem sero fortunae munere suscitavit, cum nullam ei subolem elapsa tot annorum curricula peperissent. Hic Uffo coaevos quosque corporis habitu supergressus adeo hebetis ineptique animi principio iuventae existimatus est, ut privatis ac publicis rebus inutilis videretur. Siquidem ab ineunte aetate numquam lusus aut ioci consuetudinem praebuit adeoque humanae delectationis vacuus fuit, ut labiorum continentiam iugi silentio premeret et severitatem oris a ridendi prorsus officio temperaret. Verum ut incunabula stoliditatis opinione referta habuit, ita postmodum condicionis contemptum claritate mutavit, et quantum inertiae spectaculum fuit, tantum prudentiae et fortitudinis exemplum evasit. Cuius pater socordiam contemplatus filiam ei Sleswicensium praefecti Frowini in matrimonium asciscit, illustrissimi viri affinitate utilissimum gerendi regni subsidium recepturo. Huic erant filii Keto et Wigo, splendidissimae indolis iuvenes, quorum Wermundus non minus quam Frowini virtutem futuris filii profectibus deputabat.

Ea tempestate regnabat apud Suetiam Athislus, vir fama studioque conspicuus; qui cum finitimos late bello pressisset, ne partum virtutibus fulgorem otio desidiaeque corrumpendum relinqueret, complura novarum rerum officia sedulo frequentationis studio celebranda curavit. Inter quae etiam insigni armatura succinctus quotidianam solitarii incessus consuetudinem praebuit, tum quod in re militari nihil crebro armorum usu praestantius nosset, tum ut huius agitatione studii claritatis incrementa contraheret. In quo non minus sibi fiducia quam laudis cupido vindicavit. Tantam quippe nullius rei violentiam existimabat, ut eius obiectu mentis suae robur quassandum timeret.

Qui cum, traiectis in Daniam armis, Frowinum apud Sleswicum acie provocasset, magnisque invicem caedibus copiae funderentur, accidit ipsos agminum duces ita inter se ferro concurrere, ut rem duelli more prosequerentur et praeter publicam belli sortem privati conflictus specie decertarent. Hunc enim congressionis eventum par amborum expetebat affectus, ut virtutem non partium ope, sed propria virium experientia testarentur. Quo evenit, ut, crebrescentibus utrimque plagis, Athislus armis superior, prostrato Frowino, privatae victoriae publicam iungeret passimque divulsa Danorum agmina profligaret. Inde Suetiam reversus Frowini necem non solum virtutum suarum imaginibus ascripsit, verum etiam impensiore verborum iactantia prosequi consuevit, gloriam facti vocis petulantia demolitus. Aliquanto enim speciosius virtutes silentii verecundia teguntur quam sermonis petulantia publicantur.

Frowini filios Wermundus paternae dignitatis honoribus evehit, exstincti pro patria amici liberos iusto admodum beneficio prosecutus. Quae res Athislo referendi in Daniam belli monitum praebuit. Rediit itaque superioris pugnae fiducia concitatus, non modo tenues angustasque copias, verum omne virtutis Sueticae robur advectans, perinde ac totius Daniae imperium rapturus. Quod Frowini filius Keto per primipilum suum, Folconem nomine, Wermundo tunc forte villam Ialungam tenenti nuntiandum curavit. Qui regem cum amicis epulantem reperiens, mandatum adhortatione prosecutus, adesse belli facultatem diutule postulatam et ultro se Wermundi votis ingerere dixit, cum et prompta vincendi praestetur occasio et maturus triumphi titulus optionis eius arbitrio tribuatur. Magnam itaque et inopinam felicitatis dulcedinem esse, quam ei longis affectatam suspiriis praesentis eventus auspicia largiantur. Venisse siquidem Athislum innumeris Sueonum copiis succinctum, perinde ac victoriae certitudinem indubitata animi praesumptione complexum, cumque proeliaturum hostem fatum fugae anteferre dubium non sit, felicem recentis vulneris ultionem oblata belli facultate praestari.

Quem Wermundus praeclare ac fortiter legationis partes exsecutum testatus paulisper epulis refici iubet, quod itinera ieiunis officere soleant. Qui cum nequaquam sibi capiendi cibi otium suppetere dixisset, potione sitim lenire deposcitur. Quo praebito, poculum quoque (nam aureum erat) asservare iubetur, affirmante Wermundo commeandi calore defessis commodius cratere quam palma lympham excipi meliusque bibendi usum scyphi quam manus subsidio celebrari. Quo tam benevolis verbis muneris magnitudinem prosequente, delectatus utroque iuvenis se prius ad perceptae potionis mensuram proprii cruoris haustu usurum quam regis conspectibus terga admoturum promittit. Tam fortem eius promissionem Wermundus mercedis nomine veneratus, aliquanto plus voluptatis ex dato beneficio quam miles ex accepto percepit. Nec animosius locutum eum quam proeliatum expertus est.

Commisso namque bello, contigit, ut, inter varios turmarum procursus concurrentibus Folcone et Athislo manumque diutule conserentibus, Sueonum exercitus ducis sui eventum secutus fugam ingrederetur, Athislus quoque saucius ad naves ex acie convolaret. Cumque Folco vulneribus ac labore hebetatus, sed et aestu pariter sitique perfusus fugam insequi destitisset hostilem, recreandi corporis gratia proprium casside cruorem excepit hauriendumque ori praebuit. Quo facto receptum a rege craterem speciosissime pensavit. Quod videns forte Wermundus impensius eum peractae promissionis laudavit. Cui Folco speciosa vota ad debitum finem perducenda respondit. Qua voce non minorem facti sui commendationem quam Wermundus exhibuit.

Cumque victores, ut post proelium fit, depositis armis acquiescentes variis invicem sermonibus uterentur, Sleswicensium praefectus Keto magnae sibi admirationi esse praedicavit, qualiter Athislus, crebris obstantibus causis, elapsionis copiam impetraverit, praesertim cum is ante omnes bella gesserit primus, fuga vero postremus incesserit, nec alius quispiam ex hostibus fuerit, cuius tantis Danorum studiis affectaretur occasus. Ad haec Wermundus nosse eum oportere aiebat omnem bellorum aciem quadrifaria dimicantium varietate distingui. Esse enim primi generis bellatores, qui fortitudinem modestia temperantes rebelles acrius caedant, fugientibus instare erubescant; hos siquidem esse, quos diuturna armorum experientia certiore virtutis testimonio prosequatur, quique gloriam suam non in victorum fuga, sed vincendorum expugnatione constituant.

Esse proeliantium et aliud genus, qui corporis animique viribus freti, sed nulla miserationis parte praediti in hostium tam terga quam pectora communi caedis atrocitate desaeviant. Tales quippe esse, qui iuvenilis animi calore provecti tirocinii rudimenta bellorum auspiciis ornare contendant, quosque tam aetatis quam laudis ardor inflammet inque fas et nefas pari nisus securitate praecipitet.

Esse etiam tertios, quibus inter metum pudoremque anxiis progressum terror adimat, recursum ruboris obstaculum tollat, qui sanguine clari inanique tantum proceritate conspicui aciem numero, non viribus densent, hostem umbra potius quam armis feriant et in bellatorum grege solo corporum spectaculo censeantur. Hos magnarum opum dominos fore, genere quam animo praestantiores, quos lucis aviditas rerum dominio contracta plus ignaviae quam nobilitas viribus indulgere compellat.

Esse item et alios, qui speciem, non rem in bellum perferant seque extremis sociorum agminibus inserentes primi fugam, postremi proelium gerant, in quibus imbecillitatis habitum certi pavoris indicium detegat, cum semper, quaesitis de industria subterfugiis, pugnantium terga timidioris progressus pigritia subsequantur.

His ergo de causis regem fuga servatum existimari debere, cum a primi ordinis militibus nulla persecutionis instantia fugiens premeretur, qui non victos urgere, sed victoriam conservare curae habeant proindeque cuneos densent, ut trophaei novitas competentibus nixa praesidiis perfectam successus copiam assequatur. Secundi vero generis pugnatores, quibus obiecta quaeque perimere studium sit, non animi, sed opportunitatis inopia Athislum intactum liquisse, quod eos non tam laedendi ausus quam facultas defecerit. Sed et tertii ordinis viros, qui ipsum pugnae tempus trepido vagationis genere deducentes successus etiam sociae partis impediunt, quamquam laedendi regis locum habuerint, attentandi tamen audacia caruisse. His modis Wermundus stupidam Ketonis admirationem absolvens veras servati regis causas assertione sua editas memorabat.

Post haec Athislus Suetiam refugus petit, Frowini caedem petulantius iactans ac facinoris huius memoriam verboso laudum suarum relatu incessanter ostentans, non quod receptae cladis ruborem aequo animo ferret, sed ut recentis fugae vulnus antiquae victoriae titulis recrearet. Cuius rei Keto et Wigo, ut par erat, indignatione permoti in paternae ultionis vota coniurant. Quam se parum bello exsequi posse credentes, sumpto levioris armaturae paratu, Suetiam solitarii petunt ingressique nemus, in quo regem absque comite versari solitum fama cognoverant, tela latebris mandant.

Inde cum Athislo profugorum nomine diutule conversati, cum ab eo quam patriam haberent interrogarentur, Sleswicenses se esse patriamque caedis causa liquisse testantur. Quod rex eos non de patrandi facinoris voto, sed de patrati noxa astruxisse credebat. Ea quippe fraude percontantis studium eludere cupiebant, ut relationis certitudo cassum quaerenti pareret intellectum, et responsionis veritas tacitis adumbrata figmentis opinionem incuteret falsitatis. Plurimum quippe deformitatis olim ab illustribus viris in mendacio reponebatur.

Tunc Athislus scire sibi libitum dixit, quis Danorum opinione Frowini interfector credatur. Ad haec Keto dubitari inquit, cui tanti facinoris claritatem arrogari conveniat, praesertim cum eum publica auctoritas acie exstinctum perhibeat. Respondit Athislus, frustra aliis Frowini necem ascribi, quam ipse dumtaxat alterna manus consertione peregerit. Mox an ulla Frowino suboles superesset perquirit. Ketone deinde duos eius filios exstare dicente, aetatis eorum ac staturae habitum perquam libenter se cognoscere dixit. Refert Keto hos sibi corpore propemodum aequales esse, aetate pares, proceritate persimiles. Tunc Athislus: 'Si mens,' inquit, 'illis ac virtus paterna constaret, acerba mihi tempestas ingrueret.' Interrogante deinde eo, an crebram paternae necis mentionem haberent, Keto, quicquid remedio temperari non possit, supervacue verbis replicari subiunxit, nihil prodesse testatus inexpiabile malum assiduis iterare molestiis. Quo dicto documentum dedit ultionem minis praecurri non oportere.

Cumque regem acuendi roboris gratia quotidie solitariae digressionis officio utentem videret, receptis armis cum fratre praevium eius consectatur incessum. Quibus Athislus visis arenam pressit, quod imminentes vitare deforme existimaret. Illis deinde se perempti ab eo Frowini poenas sumpturos dicentibus, praesertim cum plurimo iactantiae fastu se solum necis eius fateatur auctorem, cavendum iis inquit, ne, dum ultionis effectum appetant, infirmas et inopes virium manus stulta secum audacia conserant, dumque alienum affectent exitium, proprium experiantur occasum, optimae indolis habitum praepropera laudis cupidine consumpturi. Quamobrem parcant iuventae, parcant et indoli, nec temere votum iis incesserit pereundi. Itaque paternae cladis iniuriam pecunia a se rependi permittant ingentisque gloriae loco habeant, quod tantum principem multae nomine coercuisse et veluti quodam terroris imperio concussisse credantur. Haec vero se non timore percitum, sed adolescentiae eorum miseratione motum docere.

A quo Keto frustra tempus tanta verborum ambage deduci praefatus, quod tam iustae ultionis affectum pecuniae promissione labefactare conetur, progredi illum iubet et, si quid sibi virium sit, solitario secum experiri congressu. Nam et se, remoto fratris adminiculo, propriis acturum viribus, ne manu impari pugna conseri videretur infamis. Duos siquidem cum uno decernere ut iniquum, ita etiam probrosum apud veteres credebatur. Sed neque victoria hoc pugnae genere parta laudabilior habita, quod potius dedecori quam gloriae iuncta videretur. Quippe unum a duobus opprimi ut nullius negotii, ita maximi ruboris loco ducebatur. Tanta autem Athislum fiducia ceperat, ut ambos ad se pariter incessendum hortaretur, praefatus se tutioris pugnae potestatem facturum, quibus pugnandi votum detrahere nequeat.

Quam indulgentiam Keto ita aversatus est, ut prius se fato quam ea usurum testaretur, oblatam certaminis condicionem vitio sibi vertendam existimans. Quem Athislus manum secum cupidius conserentem modesto pugnae genere excipere cupiens, clipeum eius dumtaxat adacto levius mucrone converberat, animosior salutis suae quam efficacior defensor. Quo diutule gesto, monet, uti fratrem coepti consortem asciscat nec alienae manus opem exposcere erubescat, cum solitariam sui conatus experientiam sine effectu esse videat. Abnuenti parcendum negat minasque opere prosecutus summis eum viribus tentat. A quo tam valido ferri ictu exceptus est, ut ipsum, diffissa casside, capiti illabi cogeretur. Quo vulnere irritatus (nam multus e vertice cruor profundebatur) Ketonem crebris ac vegetis ictibus petitum genibus humum petere coegit.

Quod Wigo intueri non passus propior privatae caritati quam publicae consuetudini ruborem pietati cedere coegit invasoque Athislo fraternae imbecillitatis protector quam spectator esse maluit. Quo facto plus opprobrii quam laudis contraxit, quod in iuvando fratre statutas duelli leges solvisset eidemque utilius quam honestius opem tulisse videretur. Siquidem ex altera lance dedecoris, ex altera pietatis partibus indulsit. Itaque promptius quam speciosius Athisli caedes ab ipsis peracta noscebatur. Quae ne vulgo clam esset, corpus eius, absciso capite, equo impensum extra nemus ferentes propinquioris pagi incolis tradunt, Frowini filios paternae necis ultionem ab Athislo Sueonum rege exegisse testantes. Talem prae se victoriam ferentes primis a Wermundo honoribus excipiuntur, utilissimum ab iis opus editum iudicante sublatique aemuli gloriam quam admissi opprobrii famam cupidius intuente nec tyranni necem ullis ignominiae partibus affinem censente. In proverbium apud exteros ductum, quod priscum dimicandi ius regius labefactasset interitus.

4. Cumque Wermundus aetatis vitio oculis orbaretur, Saxoniae rex Daniam duce vacuam ratus ei per legatos mandat, regnum, quod praeter aetatis debitum teneat, sibi procurandum committat, ne nimis longa imperii aviditate patriam legibus armisque deficiat. Qualiter enim regem censeri posse, cui senectus animum, caecitas oculum pari caliginis horrore fuscaverit? Quod si abnuat filiumque habeat, qui cum suo ex provocatione confligere audeat, victorem regno potiri permittat. Si neutrum probet, armis secum, non monitis agendum cognoscat, ut tandem invitus praebeat, quod ultroneus exhibere contemnat.

Ad haec Wermundus altioribus suspiriis fractus impudentius se aetatis exprobratione lacerari respondit, quem non ideo huc infelicitatis senectus provexerit, quod pugnae parcus timidius iuventam exegerit. Nec aptius sibi caecitatis vitium obiectari, quod plerumque talem aetatis habitum talis iactura consequi soleat potiusque condolendum calamitati quam insultandum videatur. Iustius autem Saxoniae regi impatientiae notam afferri posse, quem potius senis fatum opperiri quam imperium poscere decuisset, quod aliquanto praestet defuncto succedere quam vivum spoliare. Se tamen, ne tamquam delirus priscae libertatis titulos externo videatur mancipare dominio, propria manu provocationi pariturum. Ad haec legati scire se inquiunt, regem suum conserendae cum caeco manus ludibrium perhorrere, quod tam ridiculum decernendi genus rubori quam honestati propinquius habeatur. Aptius vero per utriusque pignus et sanguinem amborum negotio consuli.

Ad haec obstupefactis animo Danis subitaque responsi ignorantia perculsis, Uffo, qui forte cum ceteris aderat, responsionis a patre licentiam flagitabat subitoque velut ex muto vocalis evasit. Cumque Wermundus, quisnam talem a se loquendi copiam postularet, inquireret, ministrique eum ab Uffone rogari dixissent, satis esse perhibuit, ut infelicitatis suae vulneribus alienorum fastus illuderet, ne etiam a domesticis simili insultationis petulantia vexaretur. Sed satellitibus Uffonem hunc esse pertinaci affirmatione testantibus: 'Liberum ei sit,' inquit, 'quisquis est, cogitata profari.'

Tum Uffo frustra ab eorum rege regnum appeti inquit, quod tam proprii rectoris officio quam fortissimorum procerum armis industriaque niteretur. Praeterea nec regi filium nec regno successorem deesse, sciantque se non solum regis eorum filium, sed etiam quemcumque ex gentis suae fortissimis secum asciverit, simul pugna aggredi constituisse. Quo audito legati risere, vanam dicti animositatem existimantes. Nec mora, condicitur pugnae locus, eidemque stata temporis meta praefigitur. Tantum autem stuporis Uffo loquendi ac provocandi novitate praesentibus iniecit, ut, utrum voci eius an fiduciae plus admirationis tributum sit, incertum exstiterit.

Abeuntibus autem legatis, Wermundus, responsionis auctore laudato, quod virtutis fiduciam non in unius, sed duorum provocatione statuerit, potius se ei, quicumque sit, quam superbo hosti regno cessurum perhibuit. Universis autem filium eius esse testantibus, qui legatorum fastum fiduciae sublimitate contempserit, propius eum accedere iubet, quod oculis nequeat, manibus experturus. Corpore deinde eius curiosius contrectato, cum ex artuum granditate lineamentisque filium esse cognosset, fidem assertoribus habere coepit percontarique eum, cur suavissimum vocis habitum summo dissimulationis studio tegendum curaverit tantoque aetatis spatio sine voce et cunctis loquendi commerciis degere sustinuerit, ut se linguae prorsus officio defectum nativaeque taciturnitatis vitio obsitum credi permitteret. Qui respondit se paterna hactenus defensione contentum non prius vocis officio opus habuisse, quam domesticam prudentiam externa loquacitate pressam animadverteret. Rogatus item ab eo, cur duos quam unum provocare maluerit, hunc idcirco dimicationis modum a se exoptatum respondit, ut Athisli regis oppressio, quae, quod a duobus gesta fuerat, Danis opprobrio exstabat, unius facinore pensaretur, novumque virtutis specimen prisca ruboris monumenta convelleret. Ita antiquae crimen infamiae recentis famae litura abstergendum dicebat.

Quem Wermundus iustam omnium aestimationem fecisse testatus, armorum usum, quod iis parum assuevisset, praediscere iubet. Quibus Uffo oblatis magnitudine pectoris angustos loricarum nexus explicuit, nec erat ullam reperire, quae eum iusto capacitatis spatio contineret. Maiore siquidem corpore erat quam ut alienis armis uti posset. Ad ultimum, cum paternam quoque loricam violenta corporis astrictione dissolveret, Wermundus eam a laevo latere dissecari fibulaque sarciri praecepit, partem, quae clipei praesidio muniatur, ferro patere parvi existimans. Sed et gladium, quo tuto uti posset, summa ab eo cura conscisci iussit. Oblatis compluribus, Uffo manu capulum stringens frustatim singulos agitando comminuit, nec erat quisquam ex iis tanti rigoris gladius, quem non ad primae concussionis motum crebra partium fractione dissolveret.

Erat autem regi inusitati acuminis gladius, Skrep dictus, qui quodlibet obstaculi genus uno ferientis ictu medium penetrando diffinderet, nec adeo quicquam praedurum foret, ut adactam eius aciem remorari potuisset. Quem ne posteris fruendum relinqueret, per summam alienae commoditatis invidiam in profunda defoderat, utilitatem ferri, quod filii incrementis diffideret, ceteris negaturus. Interrogatus autem, an dignum Uffonis robore ferrum haberet, habere se dixit, quod, si pridem a se terrae traditum recognito locorum habitu reperire potuisset, aptum corporis eius viribus exhiberet. In campum deinde perduci se iubens, cum, interrogatis per omnia comitibus, defossionis locum acceptis signorum indiciis comperisset, extractum cavo gladium filio porrigit. Quem Uffo nimia vetustate fragilem exesumque conspiciens, feriendi diffidentia percontatur, an hunc quoque priorum exemplo probare debeat, prius habitum eius, quam rem ferro geri oporteat, explorandum testatus. Refert Wermundus, si praesens ferrum ab ipso ventilando collideretur, non superesse quod virium eius habitui responderet. Abstinendum itaque facto, cuius in dubio exitus maneat.

Igitur ex pacto pugnae locus expetitur. Hunc fluvius Eidorus ita aquarum ambitu vallat, ut, earum interstitio repugnante, navigiis dumtaxat aditus pateat. Quem Uffone sine comite petente, Saxoniae regis filium insignis viribus athleta consequitur, crebris utrimque turbis alternos riparum anfractus spectandi aviditate complentibus. Cunctis igitur huic spectaculo oculos inserentibus, Wermundus in extrema pontis parte se collocat, si filium vinci contigisset, flumine periturus. Maluit enim sanguinis sui ruinam comitari quam patriae interitum plenis doloris sensibus intueri. Verum Uffo, geminis iuvenum congressibus lacessitus, gladii diffidentia amborum ictus umbone vitabat, patientius experiri constituens, quem a duobus attentius cavere debuisset, ut hunc saltem uno ferri impulsu contingeret. Quem Wermundus imbecillitatis vitio tantam recipiendorum ictuum patientiam praestare existimans, paulatim in occiduam pontis oram mortis cupiditate se protrahit, si de filio actum foret, fatum praecipitio petiturus.

Tanta sanguinis caritate flagrantem senem fortuna protexit. Uffo siquidem filium regis ad secum avidius decernendum hortatus, claritatem generis ab ipso conspicuo fortitudinis opere aequari iubet, ne rege ortum plebeius comes virtute praestare videatur. Athletam deinde explorandae eius fortitudinis gratia, ne domini sui terga timidius subsequeretur, admonitum, fiduciam a regis filio in se repositam egregiis dimicationis operibus pensare praecepit, cuius delectu unicus pugnae comes ascitus fuerit. Obtemperantem illum propiusque congredi rubore compulsum primo ferri ictu medium dissecat.

Quo sono recreatus Wermundus filii ferrum audire se dixit rogatque, cui potissimum parti ictum inflixerit. Referentibus deinde ministris eum non unam corporis partem, sed totam hominis transegisse compagem, abstractum praecipitio corpus ponti restituit, eodem studio lucem expetens, quo fatum optaverat. Tum Uffo, reliquum hostem prioris exemplo consumere cupiens, regis filium ad ultionem interfecti pro se satellitis manibus parentationis loco erogandam impensioribus verbis sollicitat. Quem propius accedere sua adhortatione coactum, infligendi ictus loco curiosius denotato gladioque, quod tenuem eius laminam, suis imparem viribus formidaret, in aciem alteram verso, penetrabili corporis sectione transverberat.

Quo audito Wermundus Screp gladii sonum secundo suis auribus incessisse perhibuit. Affirmantibus deinde arbitris utrumque hostem ab eius filio consumptum, nimietate gaudii vultum fletu solvit. Ita genas, quas dolor madidare non poterat, laetitia rigavit. Saxonibus igitur pudore maestis pugilumque funus summa cum ruboris acerbitate ducentibus, Uffonem Dani iucundis excepere tripudiis. Quievit tum Athislanae caedis infamia Saxonumque opprobriis exspiravit.

5. Ita Saxoniae regnum ad Danos translatum post patrem Uffo regendum suscepit, utriusque imperii procurator effectus, qui ne unum quidem rite moderaturus credebatur. Hic a compluribus Olavus est dictus atque ob animi moderationem Mansueti cognomine donatus. Cuius sequentes actus vetustatis vitio sollemnem fefellere notitiam. Sed credi potest gloriosos eorum processus exstitisse, quorum tam plena laudis principia fuerint. Tam brevi factorum eius prosecutione animadverto, quod illustrium gentis nostrae virorum splendorem scriptorum penuria laudi memoriaeque subtraxerit. Quod si patriam hanc fortuna Latino quondam sermone donasset, innumera Danicorum operum volumina tererentur.

6. Uffoni Dan filius succedit. Qui cum, transfusis in exteros proeliis, trophaeorum frequentia rerum dominium propagasset, partum gloriae fulgorem taetro superbiae squalore fuscavit, ita a clarissimi parentis honestate degenerans, ut, cum ille ceteris moderatione praestiterit, hic ceteros fastuosa tumidus elatione contempserit. Sed et paterna bona, vel quae ipse exterarum gentium manubiis pepererat, flagitiis disiciebat, opes, quae regio splendori servire debuerant, voracibus sumptuum impensis tribuens. Sic interdum a maioribus suis similia portentis pignora desciscunt.

7. Post hunc regnat Huglecus, qui Hømothum et Høgrimum Suetiae tyrannos maritimo fertur oppressisse conflictu.

8. Cui Frotho succedit cognomento Vegetus, qui ipsam cognominis speciem corporis animique firmitate testatus, denis Norvagiae ducibus bello consumptis, insulam, quae ex eo postmodum nomen obtinuit, ipsum postremo regem invasurus accessit. Frogerus hic erat gemina admodum sorte conspicuus, quod non minus armis quam opibus illustris regiam ditionem athletico decoraret officio tantumque gymnicis palmis quantum dignitatis ornamentis polleret. Hic, ut quidam ferunt, Othino patre natus a diis immortalibus beneficium praestare rogatis muneris loco obtinuit non ab alio vinci quam, qui certaminis tempore subiectum pedibus eius pulverem manu convellere potuisset. Quem Frotho tanta a superis firmitate donatum comperiens duelli postulatione sollicitat, deorum indulgentiam fallacia tentaturus. Primum igitur imperitiae simulatione dimicationis ab ipso documentum efflagitat, cuius eum usu experientiaque callere sciat.

Ille hostem professioni suae non solum cedere, sed etiam supplicare gavisus, sapere eum asseruit, senili industriae iuvenilem animum subiciendo, quod ei facies cicatricibus vacua fronsque nullis armorum vestigiis exarata tenuem huius rei notitiam exstare testetur. Ita e diverso bina quadratae formae spatia cubitalibus figurata lateribus humi denotat, a locorum usu documenti initium editurus. Quibus descriptis, assignatam uterque sibi partem complectitur. Tum Frogerum Frotho arma secum ac locum permutare iubet. Nec difficilis admissio fuit: Frogerum siquidem hostilium nitor concitabat armorum, quod Frotho praeditum auro capulum loricamque pari specie radiantem, sed et cassidem in eundem modum eximio comptam fulgore gestaret. Igitur Frotho, loco, quo Frogerus excesserat, pulvere correpto, omen sibi victoriae datum existimavit. Nec augurio elusus continuo Frogerum occidit, tam parvulo vaframento maximam fortitudinis gloriam assecutus. Quippe, quod nullius ante viribus licuit, astutia praestitit.

9. Post hunc Dan regnum capessit. Qui cum duodecimum aetatis annum ageret, legationum petulantia fatigatur, Saxonibus bellum aut tributum afferre iussus. Sed rubor pugnam pensioni anteposuit, potius ad strenue moriendum quam timide vivendum impellens. Itaque praelata pugnandi sorte, Danorum iuventus Albyam fluvium tanta navigiorum frequentia complevit, ut facilem eius transitum perinde ac continuo ponte iuncta puppium tabulata praestarent. Quo evenit, ut Saxoniae rex eidem quam a Danis exigebat condicioni adigeretur.

10. Post Dan Fridlevus cognomento Celer imperium sumit. Quo regnante, Huyrvillus Holandiae princeps, icto cum Danis foedere, Norvagiam incessebat. Cuius operibus haud parva claritatis accessio fuit, quod Rusilam virginem militari voto res bellicas aemulatam armis oppressit virilemque gloriam ex muliebri hoste corripuit. Sed et quinque eius complices: Broddonem, Bildum, Bugonem, Fanningum et Gunnolmum, quorum pater Fyn exstitit, ob res ab ipsis praeclare editas in societatem ascivit. Quorum collegio fretus foedus, quod cum Danis contraxerat, ferro disicit. Cuius irruptio hoc nocivior quo fallacior fuit. Neque enim Dani tam repente eum ex amico hostem evasurum credebant. Adeo facilis quorundam ex gratia ad odium transitus exsistere consuevit. Crediderim nostri temporis mores huius viri auspiciis inchoatos, qui mentiri ac fallere inter vitia sordesque non ducimus.

Quem Fridlevus australes Syalandiae partes adortum in portu, qui postmodum eius est nomine vocitatus, proelio tentat. In quo ob gloriae aemulationem tanta militum fortitudine concursum est, ut, perpaucis periculum fuga vitantibus, ambae penitus acies consumerentur, nec in partem victoria concessit, ubi par utrosque vulnus implicuit. Adeo omnibus maior gloriae quam vitae cupiditas fuit. Igitur, qui ex Huyrvilli agmine superfuerant, servandae societatis gratia noctu classis suae reliquias mutuis nexibus obligandas curabant. Eadem nocte Bildus et Broddo, rescissis quibus rates cohaesere funiculis, tacite sua a ceterorum complexu navigia submovere, fratrum desertione formidini consulentes magisque timoris quam consanguineae pietatis ductibus obtemperantes.

Luce reddita, Fridlevus Huyrvillum, Gunnolmum, Bugonem et Fanningum ex tanta sociorum clade relictos comperiens, unus cum omnibus decernere statuit, ne lacerae copiarum reliquiae denuo discrimen subire cogerentur. Cui praeter insitam animo fortitudinem etiam contemptrix ferri tunica fiduciam ministrabat. Hac in publicis privatisque conflictibus tamquam servatore salutis cultu utebatur. Nec rem fortius quam prosperius exsecutus felicem pugnae eventum habuit, siquidem Huyrvillo, Bugone et Fanningo oppressis, Gunnolmum hostile ferrum carminibus obtundere solitum crebro capuli ictu exanimavit. Dum autem mucroni manum cupidius inserit, elisa nervorum officia reductos in palmam digitos perpetuo curvitatis vinculo perstrinxerunt.

Idem cum Duflynum Hyberniae oppidum obsideret murorumque firmitate expugnationis facultatem negari conspiceret, Hadingiani acuminis ingenium aemulatus hirundinum alis inclusum fungis ignem affigi praecepit. Quibus propria nidificatione receptis, subito flammis tecta luxerunt. Quas oppidanis restinguere concurrentibus maioremque sopiendi ignis quam cavendi hostis curam praestantibus, Duflyno potitur. Post haec apud Britanniam amissis bello militibus, cum difficilem ad litus reditum habiturus videretur, interfectorum cadaveribus erectis et in acie collocatis, ita pristinum multitudinis habitum repraesentabat, ut nil ex eius specie tanto vulnere detractum videretur. Quo facto hosti non solum conserendae manus fiduciam abstulit, sed etiam carpendae fugae cupidinem incussit.