Gesta Danorum

Liber VII

7.1.1. Ingello quattuor filios fuisse, ex iisdemque tribus bello consumptis, Olavum solum post patrem regnasse perita rerum prodit antiquitas; quem quidam Ingelli sorore editum incerto opinionis arbitrio perhibent. Huius actus vetustatis squalore conspersos parum iusta notitia posteritas apprehendit, extremum dumtaxat prudentiae eius monitum memoria vindicavit. Quippe cum supremis fati viribus artaretur, Frothoni et Haraldo filiis consulturus alterum terris, alterum aquis regia dicione praeesse eamque potestatis differentiam non diutina usurpatione, sed annua vicissitudine sortiri iubet. Ita regnandi inter eos condicione aequata, prior Frotho, maritimarum rerum regimine potitus, crebris piraticae damnis deformis evasit. Infortunii causa recentia nautarum coniugia fuere, domesticas tori voluptates externis militiae laboribus praeferentium.

7.1.2. Interiecto tempore natu minor Haraldus maris dominationem sortitus, vacuum coniugio militem legit, fraternae frustrationis eventum metuens. Fortuna delectui respondit; quippe tam gloriosum piratam egit, quam frater inglorium gesserat. Quae res fraternam ei invidiam peperit; quin etiam eorum coniuges, Sygne et Ulvilda, quarum altera Suetiae rege Sywardo, altera Karolo Gothiae praefecto orta fuerat, crebra nobilitatis contentione rixantes alternos maritorum solvere convictus. Quo evenit, ut Haraldus et Frotho, rei familiaris societate convulsa, communem partientes supellectilem plus muliebris rixae iurgiis quam fraternae caritatis officiis indulgerent.

7.1.3. Sed et Frotho, fratris claritate deformem se fieri contemptumque sibi strui iudicans, a quodam familiarium occulte eum interfici iubet, quod quem aetate vinceret, ab eo se virtute superari videret. Quo peracto, ne scelus a conscio proderetur, insidiarum ministrum tacite trucidandum curavit. Post haec, ut innocentiae sibi fidem pareret notamque sceleris evitaret, quisnam rerum casus inopina germanum clade sustulerit, latius investigari praecepit. Sed neque tot artibus perficere potuit, quo minus eum tacita vulgi notaret opinio. A quo postmodum Karolus, quis Haraldum occidisset, rogatus, dissimulanter ab eo notae rei quaestionem agi respondit. Quo dicto mortis causam accivit, Frothone exprobratum sibi latenter parricidium iudicante.

7.1.4. Post haec Haraldus et Haldanus Haraldi filii, ex Sygne Karoli filia suscepti, cum ad necem a patruo quaererentur, ab eorum tutoribus callidior servandorum pupillorum ratio excogitata est. Nam truncos luporum ungues subtellibus annectentes contiguum penatibus suis lutum offusamque nivibus humum crebris decursibus exarare coeperunt, ferini incessus speciem praebituri. Post haec trucidatis ancillarum liberis eorumque corporibus frustatim discerptis, lacera passim membra disiciunt. Itaque, requisitis adolescentibus nec inventis, fusi reperiuntur artus, ferarum vestigia demonstrantur, tellus cruore delibuta conspicitur. Creditum est pueros lupina ingluvie consumptos, nec cuiquam fere de tam manifesto lacerationis argumento dubitare concessum. Cuius spectaculi fides pupillis praesidio fuit. Qui mox a tutoribus cava conclusi ilice, ne ullum vitae eorum indicium ederetur, diu sub canum specie nutriebantur; latrantum quoque iis vocabula indita, quo minus latentium opinio vulgaretur.

7.1.5. Solus Frotho, mortis eorum fide repudiata, latebrae locum ex perita augurii femina cognoscere institit. Cuius carminum tanta vis erat, ut rem quantalibet nodorum consertione perplexam e longinquo soli sibi conspicuam ad contactum evocare posse videretur. Haec Regnonem quendam occulte circa illos educationis officium peregisse eosque tegendae rei gratia caninis censuisse nominibus astruebat. Qui cum se inusitata carminum violentia latibulis egestos incantantis obtutibus admoveri conspicerent, ne tam horrendae coactionis imperio proderentur, gremium eius accepti a tutoribus auri incussione perfundunt. Quae, recepto munere, repentina morbi simulatione par exanimi concidit. Perquirentibus ministris causam tam subiti lapsus, inscrutabilem filiorum Haraldi fugam exsistere memorabat, quorum eximia vis etiam atrocissimos carminum temperaret effectus. Ita parvulo contenta beneficio, maius a rege praestolari praemium passa non est.

7.1.6. Post haec Regno, suam ac pupillorum opinionem populari sermone crebrescere expertus, in Feoniam utrosque devexit. Ubi a Frothone captus adolescentes se custodia prosecutum fatetur precaturque regem, pupillis, quos patre privaverit, parcat nec se duplici parricidio obiectare felicitatis loco ducat. Quo dicto saevitiam eius in ruborem convertit pollicitusque est, si quid ab iis in patria novaretur, se regi indicia delaturum. Ita pupillis incolumitate parta, metu liber multos annos confecit.

7.1.7. Qui cum adulti Syalandiam petivissent, ultionem patris ab amicis exsequi iussi, non se ac patruum annua luce potituros voverunt. Quo comperto, Regno, pacti memoria concitatus, noctu regiam petit seque promissae rei indicem venire tacite asserit. Dormientem tamen ad vigilias evocare passus non est, eo quod Frotho excitationis suae poenas ferro exigere solitus fuerat. Tanti quondam regium somnum importuna frustratione perrumpere existimatum est. Id Frotho mane ex vigilibus expertus, ut animadvertit Regnonem insidiarum nuntium attulisse, contracto milite, saevitia fraudem praecurrere statuit. Nec aliud Haraldi filiis auxilio quam furoris simulatio fuit. Nam cum se ex improviso occupari conspicerent, perinde ac furiis acti lymphantium se more gerere coeperunt. Quos cum Frotho mente captos putaret, propositum remisit, deforme existimans ferro petere, qui ferrum in se convertere viderentur. A quibus proxima nocte incendio consumptus, dignas parricidii poenas pependit. Quippe regiam adorti reginam in primis lapideo obruere congestu; igne deinde penatibus applicato, Frothonem in excisi dudum specus angustias et opacos cuniculorum recessus obrepere coegerunt. Ubi dum clausus delitescit, vapore et fumo strangulatus interiit.

 

7.2.1. Perempto Frothone, cum Haldanus ternos circiter annos patriae praefuisset, Haraldo fratri regnandi iure perfunctorie tradito, Ølandiam eique finitimas insulas, quas a Suetiae complexu sinuosus aquarum divellit anfractus, piraticis populatur iniuriis. Ibidem, subductis hieme navigiis ac vallo cinctis, expeditioni terminum dedit. Post haec Suetiae manus iniecit eiusque regem bello consumpsit. Cuius nepotem Ericum, patrui vero sui Frothonis filium, pugna postmodum excepturus, postquam pugilem eius Haquinum hebetandi carminibus ferri peritum didicit, eximiae magnitudinis clavam ferreis consertam nodis tunsionis usibus adaptavit, perinde ac praestigii vires ligneo robore debellaturus. Deinde, cum ceteris conspicuo virtutis habitu praeemineret, inter acerrimos hostium procursus, obnupto galea capite, scuti inops libratum clavae robur in obiecta clipeorum munimina geminae manus ope torquebat. Nec erat ullum tantae soliditatis obstaculum, quod non frustatim adactae molis impulsus obtereret. Quo evenit, ut occursantem sibi in acie pugilem acriori gestaminis impactione subrueret.

7.2.2. Victus tamen et in Helsingiam fuga delapsus, Witolfum quendam, olim Haraldo militantem, saucii corporis curam petiturus accessit. Hic, in castris maiore aetatis parte consumpta, tandem in huius provinciae solitudinem post tristia ducis fata concesserat ibique rusticae vitae cultu consueta militiae studia relaxabat. Qui, quod hostilibus saepe telis petitus fuerat, non infirmam medendi peritiam assidua vulnerum suorum curatione contraxerat. Si quis vero operam eius blandimentis exposceret, hunc medelae loco occulta laesionis noxa afficere solitus erat, aliquanto speciosius beneficia minis quam adulatione exposci iudicans. Idem Erici milites penatibus suis occupandi Haldani cupidine imminentes ita videndi officio spoliavit, ut propinquas aedes nec prospectu capere nec certis possent vestigiis indagare. Adeo luminum usum nubilus quidam error obtuderat.

7.2.3. Cuius opera Haldanus virium integritatem adeptus, accito Thorone, conspectioris ingenii pugile, Erico bellum denuntiat. Quem cum, productis e diverso copiis, militum numero praestare conspiceret, occultatam agminis partem inter propinquos viae frutices delitere praecepit, hostem per angustiora semitae compendia gradientem insidiis consumpturus. Quod praevidens Ericus, explorata progrediendi facultate, secessu utendum putavit, ne proposito incedens tramite hostium dolis inter praeruptos montium urgeretur anfractus. Igitur apud convallem arduis montium iugis utrimque consaeptam mutuis viribus pugna conseritur. In qua Haldanus inclinatam suorum aciem conspicatus, frequentem saxis rupem cum Thorone conscendit indeque erutas moles in subiectum hostem devolvit, quarum pondere et ruina aciem in occiduo constitutam oppressit. Quo evenit, ut victoriam, quam armis amiserat, cautibus recuperaret. Ob cuius facti virtutem Biargrammi cognomen accepit, quod vocabulum ex montium et feritatis nuncupatione compactum videtur. Igitur apud Sueones tantus haberi coepit, ut magni Thor filius existimatus divinis a populo honoribus donaretur ac publico dignus libamine censeretur.

7.2.4. Sed quoniam aegre devictorum ingenia quiescere solitum est et in vetitum semper subactorum obluctatur improbitas, accidit, ut Ericus, dum fugae damnis consulere studet, subiectas Haldano provincias attentaret. Sed ne Daniam quidem ab hoc saevitiae genere immunem reliquit, perquam dignum existimans eius lacessere patriam, per quem sua abactus fuerat. Ita, dum iniuriam inferre quam repellere maluit, Suetiam armis hostilibus liberavit. Quippe cum Haldanus Haraldum fratrem ab eo tribus devictum proeliis quarto occisum cognosset, amittendi imperii metu, relictis Sueonum agris, patriam repetere coactus est. Ita Ericus, quo facilius Suetiae regnum deseruit, hoc celerius recepit. Quem si fortuna aeque in retinendo regno ac recuperando instruere voluisset, nequaquam Haldano prendendum dedisset. Cuius captionis modus hic erat.

7.2.5. Reversus in Suetiam Haldanus, occultata per insidias classe, binis obviam Erico navigiis proficiscitur. A quo denis petitus variis navigationis reflexibus ad occultum suorum agmen relabitur. Quem longius insequente Erico, Danica ponto classis emergit. Circumventus itaque Ericus oblatum sibi sub serviendi condicione spiritum repudiavit lucemque libertati praeferre non passus, mori quam obsequi praeoptavit, ne vitae cupiditate ex libero servus evadere videretur aut, quem nuper fortuna aequasset, novo famulatus officio coleret. Adeo salutem dedecore mercari virtus ignorat. Compeditus igitur et ad loca feris pervia relegatus, indignum tanta animi maiestate exitum habuit.

7.2.6. Haldanus, gemini regni imperio potitus, opinionis suae titulum tribus honestatis gradibus decorabat. Erat enim condendorum patrio more poematum peritia disertus nec athletica minus virtute quam regia potestate conspicuus. Audiens autem vegetioris ingenii piratas Tokonem et Anundum circumpositis imminere provinciis, maritima pugna tentatos oppressit. Nihil enim veteres claritate magis expetendum ducebant, quam non opum fulgor, sed armorum industria peperisset. Itaque seditiones amplecti, instaurare lites, otia fastidire, paci militiam anteferre, virtutum, non rerum aestimatione censeri, plurimum voluptatis in proeliis, minimum in conviviis reponere clarissimis quondam viris curae exstitit.

7.2.7. Sed neque diu Haldano aemulus defuit. Nam Sywaldus quidam, claro admodum loco natus, apud Sueonum contionem, Frothonis ac coniugis eius exitio flebiliter memorato, tantum Haldani odium paene omnibus ingeneravit, ut plurimorum suffragiis novarum rerum licentiam assequeretur. Nec solo vocum favore contentus adeo plebis animum ambitionis artibus occupavit, ut omnium fere manus ad regium insigne capiti suo imprimendum adduceret. Hic septem filios habebat tanto veneficiorum usu callentes, ut saepe subitis furoris viribus instincti solerent ore torvum infremere, scuta morsibus attrectare, torridas fauce prunas absumere, exstructa quaevis incendia penetrare, nec posset conceptus dementiae motus alio remedii genere quam aut vinculorum iniuriis aut caedis humanae piaculo temperari. Tantam illis rabiem sive saevitia ingenii sive furiarum ferocitas inspirabat.

7.2.8. Quibus auditis, Haldanus, ut erat circa piraticam occupatus, expedire militibus dixit, ut, qui in exteros hactenus desaevierint, nunc civium visceribus ferrum adigant ereptique regni iniuriam propulsent, qui dilatandi curam gerere consueverint. Quo imminente, Sywaldus missis ad eum legatis iubet, si famam factis aequaret et tantus re esset, quantus opinione censeretur, se suamque subolem pugna solus excipiat privatoque periculo publicum redimat. Eo deinde respondente legitimae dimicationis formam duorum numerum excedere non debere, nil mirandum, inquit Sywaldus, hominem caelibem proleque vacuum oblatos detrectare congressus, cui inops caloris natura deforme corporis animique frigus incusserit. Nec liberos ab eo diversos exsistere, quem suae generationis auctorem habuerint, quod ab ipso commune nascendi principium traxerint. Ita se ac filios unius hominis loco censendos esse, quibus veluti unum corpus a natura tributum videatur.

7.2.9. Cuius convicii rubore permotus Haldanus provocationi parere coepit, tam contumeliosam caelibatus exprobrationem egregiis virtutis operibus pensaturus. Cumque per opacam forte nemoris indaginem graderetur, haerentem obiter quercum humo radicitus eruit solisque spoliatam ramis in solidam clavae speciem transformavit. Quo gestamine fretus tali carmen brevitate compegit:

7.2.10.

En rude, gerimus obnixo vertice, pondus
vulnera verticibus exitiumque feret.
Sed neque frondosi gestamen roboris ullum
omine Gøtenses horridiore premet.
Ardua comminuet nodosi robora colli
et cava silvestri tempora mole teret.
Clava quidem, saevum patriae domitura furorem,
nulla magis Suetis exitialis erit.
Ossa domans lacerosque virum libranda per artus
impia praerupto stipite terga premet,
cognatos pressura lares, fusura cruorem
civis et in patriam perniciosa lues.

His dictis Sywaldum cum septem filiis attentatum, acerrimas eorum vires eximia clavae mole frustratus exitio tradidit.

7.2.11. Ea tempestate Harthbenus quidam ab Helsyngia veniens raptas regum filias stupro foedare gloriae loco ducebat, illum perimere solitus, a quo peragendae Veneris usu prohiberetur, illustres nuptias humilibus praeferens tantoque se clariorem existimans, quanto splendidiores concubitus per vim assequi potuisset. Nec ultionem effugit, qui se ei comparatione virtutis aequare praesumeret. Tanta vero corporis magnitudine erat, ut novem cubitis proceritatis eius dimensio tenderetur. Huic duodecim athletae contubernales fuere, quibus officio erat, quoties illi praesaga pugnae rabies incessisset, vinculorum remedio oborti furoris impetum propulsare. Ab his Haldanus Harthbenum eiusque pugiles viritim impetere iussus non solum certamen spopondit, sed etiam victoriam sibi ingenti verborum fiducia promisit. Quo audito, Harthbenus, repentino furiarum afflatu correptus, summas clipei partes morsus acerbitate consumpsit, igneos ventri carbones mandare non destitit, raptas ore prunas in viscerum ima transfudit, crepitantia flammarum pericula percurrit, ad postremum omni saevitiae genere debacchatus in sex athletarum suorum praecordia furente manu ferrum convertit. Quam insaniam illi pugnandi aviditas an naturae ferocitas attulerit, incertum est. Haldanum deinde residua pugilum manu petivit. A quo mirae granditatis malleo contusus vita ac victoria caruit deditque poenas et Haldano, quem provocaverat, et regibus, quorum sanguine per vim potitus fuerat.

7.2.12. At quoniam Haldano fors inopinas pugnae causas porrigere consuevit, quasi numquam virium eius experimentis contenta, accidit, ut Egtherus Fynnensis piratico Sueones molestaret incursu. Quem Haldanus ternis adortus navigiis (nam et ei totidem esse compererat), cum, nocte proelium finiente, debellare non posset, postera die ex provocatione secum decernentem oppressit. Deinde cum Hatheri reguli filiam Thorildam a Grimmone, eximiarum virium athleta, sub duelli comminatione expeti comperisset, edictumque a patre esset potiturum ea, qui pugilem amovisset, quamquam ad senectutem caelebs pervenerat, non minus reguli promissione quam athletae petulantia concitatus Norvagiam petit.

7.2.13. Qua inita, cunctas agnitionis suae notas adulterina oris illuvie respergens, ut pugnae locum accessit, prior ensem destringit. Quem ad hostilem sciens obriguisse conspectum humi deiecit, alioque vagina submoto Grimmonem appetens extremos loricae nexus cum occidua clipei parte persecuit. Quod factum Grimmo admiratione prosecutus: 'Vetulum', inquit, 'acrius dimicantem non memini', statimque ferrum exserens obiectam gladio parmam penetrabili sectione convulsit. Cuius immorantem ictui dextram Haldanus nihil haesitans obvia ferri celeritate corripuit. Ille nihilo minus laeva gladium stringens ferientis femur transegit, mutilati corporis ultionem exiguo vulnere prosecutus. Victor Haldanus victo residuum vitae pecunia redimendi potestatem fecit, ne imbelli et manco miseras animae reliquias deformiter adimere videretur. Quo facto tantum se paene in servando hoste egit, quantum gesserat in vincendo. Cuius victoriae praemium Thorildae nuptiis assecutus filium ex ea Asmundum sustulit, a quo se Norvagiae reges originem duxisse magni aestimant, ab Haldano sollemnem generationis suae seriem retexentes.

 

7.3.1. Post haec cum Ebbo, pirata plebeii generis, ad splendida coniugia capessenda virtutis fiducia concitatus, Sygrutham, Gothensium regis Unguini filiam, postularet ac praeterea Gothici regni dimidium in dotem expeteret, super matrimonii admissione consultus consensum falso spondendum monuit seque nuptias frustraturum promisit. Quin etiam sedendi locum sibi inter convivarum discubitus assignari praecepit. Probante consilium Unguino, omnem regiae dignitatis speciem peregrina corporis deformitate corrumpens noctuque nuptiis superveniens, occurrentibus formidini fuit, maiorem humano habitu virum advenisse mirantibus. Qui mox ut regiam intravit, circumspectis omnibus, quaerit, quis proximum regi discubitum occupaverit. Ebbone deinde futurum Unguine generum eius lateri coniunctum dicente, per summam verborum iracundiam percontatur, qua vesania quibusve furiis eo petulantiae adductus sit, ut despicabiles generis sui sordes eximiae nobilitatis splendori miscere praesumat rusticasque manus regiae genti inserere audeat, nec id quidem expetere contentus etiam alieni regni consortium captare videatur. Deinde eum ferro secum decernere iubet, non prius voto quam victoria potiturum. Quo nocturnum monstris certamen, diurnum hominibus congruere respondente, ne temporis excusatione pugna abnui posset, lunae splendore diem aequari perhibuit. Taliter adactum pugnae Ebbonem, convivio in spectaculum verso, prostravit nuptiasque exsequiis mutavit.

7.3.2. Qui interiectis annis in patria decedens, cum sine liberis esset, regias opes Unguino testamento legavit eumque regem constituit. Hic postmodum ab aemulo, cui Regnaldo nomen erat, bello oppressus filium Sywaldum reliquit.

 

7.4.1. Huius filia Syritha adeo spectatae pudicitiae erat, ut, cum ob formae pulchritudinem ingenti procorum frequentia peteretur, ad neminem ex iis inspectandum adduci posse videretur. Cuius continentiae fiducia a patre coniugem depoposcit, qui delenimentorum dulcedine mutuum eius conspectum impetrare quivisset. Olim siquidem apud nos puellarum continentia magnopere visus petulantiam edomare solebat, ne mentis integritas oculorum libertate corrumperetur, affectabaturque, ut cordis castimoniam oris modestia fateretur. Tunc Otharus quidam, Ebbonis filius, sive gestarum rerum magnitudine sive comitatis et facundiae fiducia accensus, pertinacius postulandae virginis ignibus aestuabat. Cuius obtutum omnibus ingenii nervis emollire connisus, cum demissum oculorum eius habitum nulla penitus arte flexisset, invictae severitatis perseverantiam miratus abscedit.

7.4.2. Eiusdem rei cupidus gigas, cum aeque se effectu vacuum animadverteret, feminam subornat, quae, cum obtenta virginis familiaritate eius aliquamdiu pedissequam egisset, hanc tandem a paternis procul penatibus, quaesita callidius digressione, seduxit; quam ipse mox irruens in artiora montanae crepidinis saepta devexit. Opinantur alii, quod femineam mentitus effigiem, cum insidiosa arte protractionis domesticis puellam aedibus abduxisset, partes demum raptoris impleverit.

7.4.3. Quod ut comperit Otharus, indagandae virginis gratia montis penita perscrutatus, inventam, oppresso gigante, secum abduxit. Adeo autem gigantea sedulitas puellae caesariem nexili comarum astrictione revinxerat, ut pilorum perplexa congeries crispata quadam cohaerentia teneretur, nec facile praeter ferrum quis posset consertos crinium extricare complexus. Denuo igitur variis rerum irritamentis aggressus puellarem in se provocare conspectum, cum diu torpentes nequicquam oculos attentasset, proposito parum ex sententia cedente, coeptum reliquit. Sed neque puellam stupro violare sustinuit, ne splendido loco natam obscuro concubitus genere macularet.

7.4.4. Quae cum varios solitudinum anfractus diutius errabunda percurreret, contigit, ut ad silvestris cuiusdam immanisque feminae tugurium perveniret. A qua pascendi caprarum gregis officio deputata, sum denuo per Otharum libertatis auxilium impetrasset, talibus eius tentatur alloquiis:

7.4.5.

'Num meis mavis monitis adesse
et pares votis sociare nexus
quam gregi praesens olidisque curam
ferre capellis?
Impiae dextram dominae refelle
et trucem praeceps fugito magistram,
ut rates mecum socias revisens
libera degas!
Linque commissae studium bidentis,
sperne caprinos agitare gressus,
et tori consors refer apta nostris
praemia votis!
O mihi tantis studiis petita,
torpidos sursum radios reflecte,
paululum motu facili pudicos
erige vultus!
Ad lares hinc te statuam paternos,
et piae laetam sociabo matri,
si semel blandis agitata votis
lumina pandas.
Quam tuli claustris toties gigantum,
confer antique meritum labori
et graves rerum miserata nisus
parce rigori!

Quare etenim cerebrosa adeo dementire coepisti, ut alienum ductare pecus et in monstrorum famulitio numerari praeoptes quam pari consensus aptitudine mutuum tori promovere contractum?

7.4.6. Illa nihilo minus, ne pudicae mentis constantia ad externos titubaret aspectus, luminum habitum, inmoto palpebrarum rigore, continuit. Quantae porro pudicitiae saeculi illius feminas exstitisse putemus, quae ne ad levem quidem oculorum motum maximis amatorum irritamentis adduci potuerunt? Cum ergo Otharus ne gemini quidem beneficii meritis virgineum in se visum concitare quivisset, pudore et aegritudine fatigatus classem repetiit.

7.4.7. Cumque Syritha, more pristino decursis late scopulis, in Ebbonis forte sedes erronea pervenisset, nuditatis et inopiae rubore egentium se filiam astruebat. Animadvertens autem hanc Othari mater, quamvis marcore illitam inopique contectam amiculo, a generosis pullulasse ramalibus, honorato sedendi loco susceptam reverenti secum comitate detinuit. Nobilitatem quippe virginis index forma prodebat, et vultu genus interprete resultabat. Quam videns Otharus, cur vultum peplo obscuraret, inquirit. Cuius animum certius experturus nupturam sibi feminam fingit eiusque torum conscendens lucernam Syrithae gestandam committit. Quae cum, absumptis paene lychnis, admoto propius igne premeretur, tantum patientiae specimen praebuit, ut manum absque motu continere visa nullam ardoris molestiam sentire crederetur. Externum quippe aestum cohibebat interior, et pruritantis animi fervor adustae cutis incendium temperabat. Quae demum ab Otharo manui consulere iussa, placidos in eum obtutus verecunda luminum erectione convertit statimque, semoto nuptiarum figmento, genialem torum nuptura conscendit.

7.4.8. Cumque postmodum Sywaldus comprehensum Otharum ob illatum filiae stuprum suspendio consumendum duxisset, continuo Syritha, raptus sui casibus explicatis, non solum eum in regis gratiam reduxit, sed etiam patrem ad eius sororem matrimonio sibi copulandam adduxit.

 

7.5.1. Post haec inter Sywaldum Regnaldumque, exquisitae probitatis militibus utrobique delectis, apud Syalandiam proelium agitur. In quo cum, triduo mutuis caedibus exacto, ob summam utrisque partis virtutem incerti victoriae procursus exsisterent, Otharus, sive diutinae pugnae taedio sive gloriae aemulatione correptus, cum mortis contemptu consertissimos hostes irrumpit, Regnaldoque inter fortissimas militum acies obtruncato, subitam Danis victoriam peperit. Insigne hoc proelium maximorum procerum ignavia fuit: adeo siquidem rei summa perhorruit, ut fortissimi Sueonum quadraginta terga fugae dedisse dicantur. Quorum praecipuus Starcatherus, nulla saevitia rerum aut periculorum magnitudine quati solitus, nescio qua nunc obrepente formidine, sociorum fugam sequi quam spernere praeoptavit. Crediderim hunc metum ei divinis viribus iniectum, ne supra humanam fortitudinem virtute sibi praeditus videretur. Adeo nihil perfecti mortalium felicitas habere consuevit. Tunc hi omnes maximi piratarum Hakonis, quasi quaedam belli reliquiae ad eum delapsae, commilitium amplectuntur.

 

7.6.1. Post haec Sywaldo filius Sygarus succedit, cui filii Sywaldus, Alf et Algerus fuere filiaque Sygne. E quibus Alf, ceteris animo formaque praestantior, piraticis incumbebat officiis. Cuius etiam insignem candore caesariem tantus comae decor asperserat, ut argenteo crine nitere putaretur. Eodem tempore Gothorum rex Sywardus filios habuisse fertur Wemundum et Ostenum filiamque Alvildam, quae tantam verecundiae fidem ab ipsis propemodum incunabilis praeferebat, ut os peplo iugiter obnuptum haberet, quo minus formam suam alienae libidinis irritamentum efficeret. Huic pater in artam admodum custodiam relegatae viperam anguemque educandos commisit, pudicitiam eius adultorum tandem reptilium custodia vallaturus. Neque enim facile thalamus investigari poterat, quem tanti discriminis pessulus obserabat. Statuit etiam, ut, si quis eius aditum frustra tentasset, protinus amputandum caput paloque refigendum praeberet. Ita adnexus petulantiae metus concitata iuvenum ingenia castigabat.

7.6.2. Tunc Alf, Sygari filius, rem hoc illustrius quo periculosius tentandam existimans, proci titulum professus, animalia propter virginis conclave excubantia debellare iubetur, quod edicti ratione eorum victori virgineus deberetur amplexus. Quorum ut acrius adversum se rabiem excitaret, cruenta corpus pelle contexit. Qua succinctus, mox ut saepti valvas subiit, torridam chalybem forcipe comprehensam hiantis viperae faucibus immersit eamque exanimem prostravit. Anguem deinde sinuosa volubilitate prolapsum inter medios rictus telum iaculatus absumpsit. Cumque pacti condicione connexum victoriae pignus expeteret, refert Siwardus hunc sibi generum acceptari, in quem filia solidum optionis arbitrium contulisset.

7.6.3. Cumque sola puellae mater proci votum difficulter exciperet, mentem filiae secreto perlustrat alloquio. Qua procum impensius ob nitorem laudante, conviciis eam acrius lacerat, quod, elisis pudicitiae nervis, specierum illecebra caperetur, omissaque virtutis censura, adulantibus formae blanditiis lascivae mentis intuitum exhiberet.

7.6.4. Ita Alvilda ad Danici iuvenis contemptum adducta, virili veste femineam permutavit atque ex pudica admodum puella ferocem piratam agere coepit. Compluribus quoque eiusdem voti puellis in commilitium ascitis, eo forte loci pervenit, ubi piratarum agmen amissi bello ducis interitum deplorabat. A quibus ob formae pulchritudinem piraticae princeps creata, maiores muliebri virtute res edidit.

7.6.5. Quam Alf crebris navigationis laboribus insectari conatus, in Blacmannorum forte classem hieme incidit. Quo tempore, densatis aquarum coactibus, tanta glaciei moles naves corripuit, ut iis nulla remigandi vis processum struere potuisset. Cumque frigoris diuturnitas tutiorem conclusis sponderet incessum, iubet Alf suos concretum pelagi sinum caligatis tentare vestigiis, calceorum lubricitate deposita glaciale planum firmius percursuros. Quos Blacmanni succincta pedem agilitate fugae consulere rati, inita cum iis pugna, vacillantibus nimirum incessere vestigiis, utpote quorum ancipites gradus subiectum plantis lubricum impellebat. Dani vero crustatum algore pelagus passu tutiore permensi, infirmos hostium elisere progressus.

7.6.6. Quibus devictis, navigationem in Finniam vertunt. Ubi contractiorem forte sinum ingressi, missis, qui rerum habitum explorarent, paucis navibus portum occupari cognoscunt. Alvilda quippe easdem faucium angustias prior classe petiverat. Quae cum ignotas eminus puppes adesse conspiceret, praepeti remigio velox in eorum defertur occursum, irrumpere hostem quam opperiri satius iudicans. Tunc Alf, prohibentibus sociis plures naves paucioribus attentari, indignum respondit, ut Alvildae quis perferat paucarum puppium obiectu procursus sui studia deturbari, praefatus parvae rei momento magnorum operum titulos respergendos non esse. Nec parva Danis admiratio fuit, unde hostium corporibus talis formae decor tantaque membrorum aptitudo suppeteret.

7.6.7. Ut ergo navalem committere pugnam coeperunt, Alf iuvenis Alvildae proram insiliens in puppim usque, facta resistentium strage, progreditur. Cuius comes Borcarus, decussa Alvildae galea mentique eius levitate conspecta, animadvertit osculis, non armis agendum esse, telorumque rigore deposito blandioribus hostem officiis attrectandam. Igitur Alf, quam terra marique, tot obstantibus periculis, indefesso labore quaesierat, supra spem offerri gavisus, cupidius apprehensam virilem cultum in muliebrem convertere coegit; ex qua postmodum filiam Guritham procreavit. Sed et Borcarus Alvildae comitem, Gro nomine, matrimonio complexus filium ex ea Haraldum suscepit.

7.6.8. Et ne quis hunc bellis sexum insudasse miretur, quaedam de talium feminarum condicione et moribus compendio modicae digressionis expediam. Fuere quondam apud Danos feminae, quae formam suam in virilem habitum convertentes omnia paene temporum momenta ad excolendam militiam conferebant, ne virtutis nervos luxuriae contagione hebetari paterentur. Siquidem delicatum vivendi genus perosae corpus animumque patientia ac labore durare solebant totamque femineae levitatis mollitiem abdicantes muliebre ingenium virili uti saevitia cogebant. Sed et tanta cura rei militaris notitiam captabant, ut feminas exuisse quivis putaret. Praecipue vero, quibus aut ingenii vigor aut decora corporum proceritas erat, id vitae genus incedere consueverant. Hae ergo, perinde ac nativae condicionis immemores rigoremque blanditiis anteferentes, bella pro basiis intentabant sanguinemque, non oscula delibantes armorum potius quam amorum officia frequentabant manusque, quas in telas aptare debuerant, telorum obsequiis exhibebant, ut iam non lecto, sed leto studentes spiculis appeterent, quos mulcere specie potuissent. Nunc a deverticulo propositum repetam.

 

7.7.1 Veris initio cum Alf et Algerus, repetitis piraticae operibus, varia pelagus navigatione tentarent, in Hamundi reguli filios Helwin, Hagbarthum et Hamundum centenis incidere navigiis. Quibus illato proelio, cum fessas caede dextras sola crepusculi caligo dirimeret, noctu militi foedus imponitur. Quod postero die perpeti invicem iure firmatum est, tanto vulnere hesterna pugna utrobique suscepto, ut nulla renovandi certaminis facultas exsisteret. Ita, quos par virtus exhausit, necessitas in pacem coegit.

7.7.2. Per idem tempus Hildigisleus, claro Theutonum loco ortus, formae et nobilitatis fiducia Sygnem Sigari filiam postulabat. Apud quam maximum ei contemptum obscuritas peperit, quod fortitudine vacuus aliena probitate fortunam instruere videretur. Praecipue eandem in amorem Hakonis magnalium eius spectata deflexit opinio. Quippe maiorem fortium quam mollium respectum agebat nec formae, sed operum insignia mirabatur, sciens omne decoris blandimentum sola virturis aestimatione sordescere nec aequa illi lance conferri. Sunt enim puellae, quae potius amatorum claritate quam specie capiuntur, quasque non oris sed mentis habitum aestimantes in alternum copulae votum solus animi respectus accendit.

7.7.3. Hagbarthus vero cum Sigari filiis Daniam petens iisdemque ignaris sororis eorum alloquio potitus, tandem eam ad clandestini concubitus promissionem fide sibi obligandam adduxit. Quae postmodum, forte pedissequis insignes procerum titulos conferentibus, Hildigisleo Hakonem praetulit, in illo nihil praeter speciem laudabile reperiri, in isto oris lituram animi flore pensari testata. Nec eum simplici laudationis genere extulisse contenta tali concentu usa perhibetur:

7.7.4.

Hic candoris inops prima probitate relucet,
vultum vigore metiens.
Nam damnum rigidae redimit mens ardua formae
mendamque vincit corporis.
Corde micat species, facies feritate iuvatur,
ipso rigore praecluis.
Nec candore beat mentem, sed mente colorem,
morum severus arbiter.
Huic pretium non forma facit, sed fortior ausus
armisque parta claritas.
Ast illum capitis decor approbat et nitor oris
vertexque crine fulgidus.
Sordet inane decus formae, confunditur in se
fallax decoris dignitas.
Disparibus studiis species virtusque reguntur;
haec perstat, illa deperit.
Importat vitium vacuus color; hunc levis anni
fluxus gradatim dissipat.
Ast probitas meliore loco sua pectora firmat
nec lapsa prorsus excidit.
Exteriore bono vulgaris fallitur aura
rectique normam neglegit.
At mihi censura virtus potiore probatur,
spreta decoris gratia.

7.7.5. Quae vox ita ad astantium aures delapsa est, ut Hagbarthus Hakonis laudari vocabulo putaretur. A qua cum Hildegisleus Hagbarthum sibi praelatum dolenter tulisset, Bolwisum quendam luminibus captum muneribus illicit, qui Sygari et Hamundi filios ad amicitias odio permutandas adduceret. Rex quippe Sigarus senum duorum, quorum alter Bilwisus, alter Bolwisus erat, consilio cuncta fere gerere consueverat. Horum tam discors ingenium fuit, ut alter inimicitiis dissidentes in gratiam reducere solitus esset, alteri curae foret amicitia iunctos odio sequestrare et simultatum pestes alternis ventilare dissidiis. Primum itaque Bolwisus apud Sygari filios Hamundi subolem pleno obtrectationis mendacio lacerabat, affirmans eam numquam fida pace societatis iura servare solitam, bello potius quam foedere continendam. Itaque iuvenum pactione perrupta, Helwin et Hamundus, Hagbartho procul agente, a Sigari filiis Alf et Algero proelium inferentibus apud portum, qui sinus Hamundi dicitur, opprimuntur. Quos Hagbarthus postmodum, integris viribus superveniens, in ultionem fratrum bello consumpsit. Hildigisleus ambas nates telo traiectus elabitur. Quae res insectandorum risu Theutonum occasio exstitit, quod opprobrii nota plagae deformitas non careret.

7.7.6. Post haec Hagbarthus, muliebri corpus cultu instruens, tamquam Sigari filiam fraterna clade non laeserit, solitarius eam acceptae promissionis fiducia repetit, plus securitatis ex ipsius fide quam suo facinore formidinis contrahens. Adeo libido periculum contemnit. Et ne profectioni causa deesse videretur, pugnacem Haconis famulam profitendo legationem eius ad Sigarum perferre se dixit. Cumque noctu inter pedissequas cubitum reciperetur pedesque ei ab ancillulis lavandi officio pertergerentur, interrogatus, quid hispidis adeo cruribus esset manusque parum blandi contactus haberet, hoc modo respondit:

7.7.7.

Quid miri tenerum nobis durescere subtel
et longos hirto crure manere pilos,
cui plantas toties subiecta relisit arena
et vepres medium corripuere gradum?
Nunc saltu nemus experior, nunc aequora cursu,
nunc mare, nunc tellus, nunc iter unda mihi.
Sed neque ferratis conclusum nexibus uber
ac iaculis solitum missilibusque premi
ad tactum vestro potuit mollescere ritu,
quas chlamydis tegmen aut toga levis habet.
Nec colus aut calathi, sed caede madentia tela
officium nostrae composuere manus.

7.7.8. Cuius affirmationem Signe consentaneo dissimulationis genere prosequi non morata, par esse refert manus vulnera saepius quam vellera, pugnam quam pensa tractantes consentaneam officio praeferre duritiem nec tractabili feminarum mollitudine enervem levitatis speciem alienis contactibus exhibere. Quippe eas partim bellico labore, partim navigandi consuetudine duratas esse. Neque enim bellatricem Haconis vernulam muliebribus inservire negotiis, sed iaculandis hastis torquendisque missilibus oblitam cruore dexteram afferre consuevisse. Quamobrem mirandum non esse plantas ingenti itinerum emensione duratas, quasque decursa toties litora scabris lapidum fragmentis obtriverint, calloso rigore lentescere nec parem earum teneritudini contactum prae se ferre, quarum vestigia digressus expertia aulicis iugiter liminibus includantur.

7.7.9. Quam cum Hagbarthus, perinde ac honoratiorem cubandi locum habiturus, tori sociam recepisset, inter mutuae voluptatis colloquia talibus sensim orsis compellat:

Si captum genitor tuus
me tristi dederit neci,
numquid coniugii fidem
tanti foederis immemor
post fatum repetes meum?
Nam si sors ea cesserit,
haud spero veniae locum;
nec parcens miserebitur
ulturus subolem parens.
Nam fratres necui tuos,
privatos ope nautica,
et nunc te, patre nescio,
ac si nil prius egerim
votis illius obviam,
communi teneo toro.
Dic ergo, Venus unica,
quam voti speciem feres,
complexu solito carens!

7.7.10. Ad haec Sygne:

Me crede tecum, care, velle commori,
si sors exitii praetulerit vicem,
nec ulla vitae prorogare tempora,
cum te mors tumulo tristis adegerit.
Nam si supremam forte lucem clauseris,
lictorum rabido subditus ausui,
quocumque leto praefocetur halitus,
morbo seu gladio, gurgite vel solo,
omnis petulcae labis ignes abdico
et me consimili devoveo neci,
ut, quos idem foedus tori revinxerat,
idem supplicii contineat modus.
Nec hunc, necis sensura poenas, deseram,
quem dignum Venere constitui mea,
qui prima nostri carpsit oris oscula
et floris teneri primitias tulit.
Nullum puto votum futurum certius,
si quid feminea vox fidei gerit.

Quae vox ita Hagbarthi animum vegetavit, ut plus voluptatis in eius promisso quam periculi in sua digressione reponeret.

7.7.11. Qui cum ab ancillulis proditus a Sigari lictoribus oppugnaretur, diu se strenua pugna defendit compluresque ex iis in aditu trucidavit. Comprehensus tandem et ad contionem perductus diversa plebis suffragia expertus est. siquidem complures supplicium ab eo tam gravis iniuriae exigendum dicebant; sed Bilwisus, Bolwisi frater, aliique sententiae mitioris auctores potius strenua eius opera utendum quam crudelius in eum consulendum monebant. Tunc subiens Bolwisus iniqua affirmabat consilia, quae regem, cum ultione uti debeat, ignoscere iubeant et iustum iracundiae motum indigna miseratione deleniant. Quo enim pacto Sigarum circa hunc parcendi miserendive studio moveri posse, a quo non solum gemino filiorum solatio spoliatus, sed etiam corruptae filiae contumelia respersus videatur? Quam sententiam maiore contionis parte suffragiis prosequente, damnatur Hagbarthus, stipesque eum excepturus erigitur. Quo evenit, ut, qui prius nullum paene triste suffragium habuerat, omnium saevitiae multaretur.

7.7.12. Quem regina mox, porrecto poculo, sitim lenire iussum tali minarum inflictione sollicitat:

Nunc insolens Hagbarthe,
quem morte dignum contio
adiudicavit omnis,
sitis fugandae gratia
ori dabis bibendum
scypho liquorem corneo.
Ob hoc metum refutans,
vitae supremo tempore
audacibus labellis
letale liba poculum,
quo potus inferorum
mox applicere sedibus,
iturus in reclusam
Ditis severi regiam,
patibuloque corpus,
Orco daturus spiritum!

7.7.13. Tunc iuvenis oblatum apprehendens poculum tale fertur intulisse responsum:

Hac gustum capiam manu supremum
extremae quoque potionis haustum,
qua natos tibi sustuli gemellos.
Iam non Elysios inultus axes,
non impune truces adibo Manes.
Nam nostro prius hos peracta nisu
clades Tartareis reclusit antris.
Haec vestro maduit cruore dextra,
haec proli teneros ademit annos,
quam luci tua procreavit alvus,
cui tunc nec funebris pepercit ensis.
Infamis mulier furensque mente,
infelix genetrix et orba natis,
sublatum tibi nulla reddet aetas,
nec tempus redimet diesve quaevis
demptum letifero rigore pignus!

Ita mortis comminationem interfectorum a se iuvenum exprobratione ultus, reiecto in reginam poculo, os eius sparso meri liquore suffudit.

7.7.14. Interea Sygne deflentes famulas, an sibi coeptorum sociae fieri paterentur, interrogat. Illae, quicquid dominae voti incederet, suis spondent effectibus exsequendum. Promissioni fides adiecta est. Deinde lacrimis suffusa, quem unicum tori consortem habuerit, fato insequi velle se dicit iubetque, mox ut signum e specula datum esset, faces thalamo subdi, deinde laqueos ex peplis fieri iisdemque fauces, pulso pedum fulcimine, strangulandas praeberi. Assentientibus, quo minorem mortis metum haberent, merum propinat.

7.7.15. Post haec Hagbarthus ad montem, qui postmodum ab ipso vocabulum traxit, suspendio consumendus adducitur. Tunc experturus amasiae fidem amiculum suum a lictoribus suspendi praecepit, voluptati sibi esse praefatus, si propinquae mortis instar alicuius spectaculi imagine pervidisset. Quo impetrato, speculae custos, id circa Hagbarthum peragi ratus, conclusis intra aulam puellis conspecta denuntiat. Quae mox, datis incendio tectis, subiecta pedibus robora depellentes gulas laqueis obtorquendas dederunt. Igitur Hagbarthus regiam igni implicatam conspiciens ac notum conflagrare cubiculum, plus laetitiae se ex amicae fide quam maeroris ex propinqua morte sentire perhibuit. Quin etiam astantes ad necem sibi inferendam hortatus, in quam parvo momento fatum poneret, Huiusmodi carmine protestatur:

7.7.16.

'Ocius, o iuvenes, correptus in aera tollar!
Dulce mihi, nupta, est post tua fata mori.
Aspicio crepitus et tecta rubentia flammis,
pollicitusque diu pacta revelat amor.
En tua non dubiis completur pactio votis,
cum vitae mihi sis interitusque comes.
Unus erit finis, unus post funera nexus,
nec passim poterit prima perire Venus.
Felix, qui tanta merui consorte iuvari
nec male Tartareos solus adire deos.
Ergo premant medias subiecta tenacula fauces!
Nil, nisi quod libeat, poena suprema feret,
cum restaurandae Veneris spes certa supersit
et mors delicias mox habitura suas.
Axis uterque iuvat: gemino celebrabitur orbe
una animi requies, par in amore fides.

Ecce enim oblatum libens discrimen accipio, cum ne apud Manes quidem amor ipse participis sui complexum deperire patiatur.' Et cum dicto lictorum opera laqueo profligatur.

7.7.17. Et ne cuiquam antiquitatis vestigia prorsus exolevisse credantur, praedictae rei fides praesentibus locorum indiciis exhibetur, cum et Hagbarthus pago vocabulum exstinctus intulerit, nec longe a Sigari oppido locus pateat, ubi plano paululum agger elatior veteris fundi instar protuberantis humi specie demonstrat. Sed et quidam Absaloni trabem se eo loci repertam vidisse narravit, quam agrestis vomere rimatus offenderit.

 

7.8.1. His auditis, Hako Hamundi filius, cum in ultionem fratrum arma ab Hiberniensibus in Danos translaturus videretur, ab Hakone Syalandico, Wigeri filio, Starcatheroque deseritur, quorum post Regnaldi necem ad id usque tempus auxiliis utebatur. Alter siquidem familiaritatis, alter originis intuitu movebatur, diversaque ratio par ambobus studium peperit. Hakonem namque ab invasione patriae pietas deturbavit, quod, ceteris adversum exteros bellum gerentibus, ipse cum civibus proeliaturus videretur. Starcatherus vero, quod Sygari semel hospitio usus fuerat, hostem agere supersedebat, ne bene meritum iniuria afficere putaretur. Tantum enim quidam hospitalitatis gratiae deferunt, ut ad molestiam iis inferendam adduci non possint, quorum se quandoque humanitatis officia expertos meminerint.

7.8.2. Sed et Hako, plus damni in fratrum nece quam pugilum defectione reponens, in portum, qui Danice Herwig, Latine exercituum sinus dicitur, classe collata, militem exponit pedestremque aciem instruit, quo loci nunc oppidum ab Hesberno constructum munimine suo praesidium accolis facit aditumque barbarae feritatis eliminat. Deinde, sparsis trifariam copiis, geminam navium partem, paucis remigio destinatis, ad Susam amnem praemittit, quae per obliquos alvei flexus ancipiti navigatione progrediens peditibus, si res posceret, subsidium ministraret. Ipse cum residuis, pedestri itinere facto, silvestribus maxime locis, ne cerneretur, incessit. Quae via, crebris quondam occlusa nemoribus, nunc partim aratris apta tenui fruticum raritate praetexitur. Et ne progressis in planum arboreum deesset umbraculum, ramalia ab iis incidi gestarique praecepit. Praeterea, ne quid properantibus oneri foret, vestium partem vaginas abici nudosque gladios deferri iussit. Ob cuius facti memoriam aeternum monti vadoque cognomen reliquit.

7.8.3. Ita binas vigilum stationes nocturna progressione frustratus, cum in tertiam incidisset, mox speculator, insolitum facti contemplatus eventum, accesso Sygari cubiculo, stupendae rei nuntium afferre se dixit, quod frondes ac frutices humano more gradientes aspiceret. Tunc percontatus rex, quantum nemoris distaret adventus, ut propinquum esse cognovit, hoc monstro fatum sibi portendi subiunxit. Quo evenit, ut succisorum fruticum palus Letalis publico nuncuparetur eloquio. Igitur locorum angustias veritus, relicto oppido, conspectiorem soli planitiem, proelio hostes excepturus, petivit. Idem apud locum, qui vulgo Walbrunna, Latine cadaverum vel stragis puteus appellatur, gesta infeliciter pugna, protritus exstinguitur. Tunc Haco, victoria in crudelitatem versa, tanto facinore fortunam prosequi coepit, ut promiscuae caedis avidus nihil condicioni aut sexui deferendum putaret. Sed neque miserationis aut verecundiae respectui indulsit, quo minus femineo ferrum cruore respergeret matresque cum liberis communi stragis saevitia violaret.

7.8.4. His auditis, Sywaldus filius, cum paternis hactenus penatibus inhaesisset, ultoris partes exsecuturus exercitum contrahit. Igitur Haco, multitudinis concursu conterritus, cum tertia agminis parte in Herwig classem repetens maritimo sibi discessu consuluit. Cuius collega Haco cognomine Fastuosus, plus fiduciae in recenti victoria quam metus in Haconis absentia reponendum existimans mortemque fugae praeferens, residuum tutabatur exercitum. Itaque, reductis paulisper castris, apud villam Alexstadam navalem diutule praestolatus occursum, venientium tardius sociorum segnitiem causabatur. Nondum enim ad destinatum portum immissa amni classis appulerat.

7.8.5. Adeo autem Sigari clades Sywaldique caritas promiscuos plebis animos incitabant, ut uterque se bello sexus impenderet, nec certamen cerneres femineis caruisse praesidiis. Postera luce Haco Sywaldusque congressi biduum extraxere pugna. In qua rebus atrocissime decertatis, utroque duce prostrato, Danorum reliquias victoria decoravit. Nocte vero proelium insecuta ad constituti portus receptaculum classis Susam rimata pervenit. Cuius alveum, quondam remigiis pervium, nunc solidioribus elementis concretum, angustiae limitant, ut, vetante constrictionis inertia, rarus puppium admittatur ingressus.

7.8.6. Diluculo nautae sociorum cadavera conspicati, funerandi ducis gratia collem spectatae magnitudinis exstruunt, quem usque nunc opinione celebrem Haconis bustum fama cognominat. Quorum multitudinem Borcarus, cum Scanico repente equitatu adveniens, neci implicuit. Consumpto hoste, vacuas remigio rates instruens Hamundi filium anhela praeceps celeritate persequitur. Cuius congressu habito, contigit Haconem, rebus infeliciter gestis, metu praecipitem in Scottorum patriam ternis evolare navigiis. Ubi decurso biennio defungitur.

 

7.9.1. Talia rerum bellorumque discrimina adeo regiam apud Danos gentem exhauserant, ut hanc ad solam Guritham, Alfi filiam, Sigari vero neptem, redactam esse constaret. Qui cum se consueto nobilitatis regimine defectos viderent, regnum popularibus tradunt, creatisque ex plebe principibus, ostmaro Scaniae, Hundingo Sialandiae procurationem attribuunt; in Hanonem Fioniae dominium conferunt; penes Roricum atque Hatherum Iutiae summam discreta potestate constituunt.

7.9.2. Quod ne lateat, quo regum posteritas satore succreverit, occurrunt quaedam necessario paulisper perstringenda digressu. Ferunt fortissimum Sueonum Gunnarum, olim ob gravissimas causas Norvagiae infensum, lacessendae eius licentiam precibus impetratam maximis exasperasse periculis ac primum in Iather provinciam propositos effudisse decursus; quam partim flammis, partim caedibus implicans, omissis rapinis, tantum obsitos cadaveribus calles ac fusas cruore semitas permeare gaudebat. Nam cum ceteri iugulis abstinere praedamque magis quam caedem affectare solerent, hic spoliis saevitiam anteponens funestum animi libitum humanis potissimum cladibus exercebat. Cuius atrocitate permoti incolae propinquum periculum publica deditione praeveniunt.

7.9.3. Sed et rex Normannorum Regnaldus, ultimae senectutis, audito tyranni studio, filiam Drotam facto specu claudendam curavit aptumque ei, provisis in longum sumptibus, famulitium tribuit. Sed et gladios exquisita fabrorum opera decusatos cum regia supellectile pariter antro mandavit, ne ferri usum, quem sibi inhabilem videret, hosti capiendum relinqueret. Et ne conspicua caveae pateret elatio, solidiori terrae tumorem aequabat. Ad bellum deinde profectus, cum senilibus membris in aciem descendere non posset, comitum innixus humeris, alienis fulta gradibus vestigia proferebat. Igitur, proelio cupidius quam felicius gesto, consumptus gravem ruboris causam patriae reliquit.

7.9.4. Ut enim Gunnarus devictae gentis ignaviam inusitata condicionis deformitate multaret, rectoris loco canem iis praeponi curavit. Quo facto quid aliud eum assequi voluisse putemus quam, ut plenus superbiae populus insolentiam suam manifestius puniri cognosceret, dum obnixos latranti vertices inclinaret? Et ne quid contumeliae deesset, satrapas procuravit, qui sub eius titulo privata ac publica negotia tuerentur. Cuius etiam iugi constantique custodiae distinctos procerum ordines applicabat. Statuit insuper, ut, si quis aulicorum ducis sui despicabile duxisset obsequium variosque discurrentis incessus plenis venerationis obsequiis insequi supersedisset, membrorum clade supplicia lueret. Sed et geminum genti vectigal imposuit, unum autumnalibus copiis, alterum vernali tempore persolvendum. Ita, Norvagiensium tumore exploso, obtentum est, ut liquidius fastus sui detrimenta cognoscerent, quem caninis adactum obsequiis viderent.

7.9.5. Audiens autem regis filiam longinquis occlusam latibulis, omnibus ingenii nervis ad eam investigandam contendit. Quo evenit, ut, dum ipse quoque lustrandi inter alios officio fungeretur, subterranei murmuris sonum dubia procul aure colligeret. Tunc sensim progressus certiorem humanae vocis habitum deprehendit. Cumque subiectam pedibus humum ad solidum fodi iussisset, subito, patente cavea, cuniculatos animadvertit anfractus. Trucidatis itaque famulis, dum detectos antri aditus tueri cupiunt, puella cum repositis inibi spoliis cavo extrahitur. Quae rerum admodum provida patrios dumtaxat enses secretioris custodiae tutamento tradiderat. Haec a Gunnaro stuprum pati coacta filium procreat Hildigerum. Cui tanta paternae crudelitatis aemulatio fuit, ut caedium semper appetens et humanis solum intentus excidiis immensa funderi cruoris cupidine suspiraret. Igitur ob intolerabiles saevitiae mores a patre proscriptus moxque ab Alvero tyrannide donatus finitimos bellis ac caedibus implicando omne aetatis tempus armis exegit nihilque exsilii condicione ex consueto crudelitatis habitu remittens animum cum loco mutare passus non est.

7.9.6. Interea Borcarus, Regnaldi filiae Drotae matrimonium per vim a Gunnaro occupatum expertus, coniuge eum vitaque privat ac sibi Drotam connubio sociat. Quae etiam aegre nuptiis assensa non est, quod parentis ultorem iure complexura videretur. Neque enim lugentis patrem filiae eius interfectori voluptuosus poterat obtemperare consensus. Huius Borcarique filius Haldanus fuit. Cuius iuventae initia stoliditatis opinione referta fuere, sequens vero aetas fulgentissimis operum insignibus illustris evasit maximisque vitae ornamentis inclaruit. Adolescens pugilem ingenuae famae, quod ab eo pueriliter obludens colapho percussus esset, gestamine, quod in manu habebat, petitum oppressit. Quo facto futuros operum titulos auspicatus praeteritae vitae contemptum in amplissimum sequentis fulgorem convertit. Ea quippe res bellicorum eius insignium magnitudinem augurata est.

7.9.7. Ea tempestate Røtho, Ruthenorum pirata, patriam nostram rapinae et crudelitatis iniuriis profligabat. Cuius tam insignis atrocitas erat, ut, ceteris extremae captorum nuditate parcentibus, hic etiam secretiores corporum partes tegminibus spoliare deforme non duceret. Unde graves adhuc immanesque rapinas Røthoran cognominare solemus. Sed et torquendis interdum hunc supplicii modum adhibere solebat, ut, dextris eorum pedibus terrae tenacius affixis, laevos curvatis de industria ramis adnecteret, quorum salacitas medii corporis distractione recurreret. Quem Fioniae rex Hano, dum speciosos sibi titulos consciscere cupit, maritimis viribus oppugnare conatus, fugam uno comitatus ingreditur. In cuius exprobrationem proverbium manavit: In proprio plus lare Hanonem valere.

7.9.8. Tunc Borcarus, ulteriorem civium iacturam inspectare non passus, Røthoni se obicit; quorum ut mutuum bellum, ita etiam exitium fuit. Eadem pugna Haldanum graviter affectum fama est aliquamdiu susceptis oblanguisse vulneribus; e quibus unum evidentius ori inflictum habebat, quod adeo cicatrice conspicuum erat, ut, ceteris medela recreatis, patentiori quadam lentigine teneretur. Oblisam quippe labelli partem ita verrucae vitium ulcerabat, ut eius rimosa tabes carnis excremento sarciri nequiret. Quae res ei plenum contumeliae cognomen impressit, cum potius vulnera adverso corpore excepta laudem quam dedecus afferre soleant. Adeo maligna virtutum interpres vulgaris interdum exsistit opinio.

7.9.9. Interea Alfi filia Guritha, cum regiam stirpem ad se solam redactam animadverteret neminemque, cui nuberet, nobilitate parem haberet, nuncupatis votis voluntariam sibi castimoniam indixit concubituque carere quam ex plebe maritum asciscere satius duxit. Quin etiam cavendae iniuriae gratia conclave suum electo pugilum agmine tutabatur. Ad quam cum Haldanus semel forte venisset abessentque pugiles, quorum ipse fratrem impubis exstinxerat, oportere eam inquit, soluto virginitatis cingulo, castimoniae rigorem rebus permutare Venereis, ne ita pudicitiae votis indulgeat, ut lapsa regni gubernacula copulae suae beneficio reparare contemnat. Se ergo nobilitatis splendore conspicuum nuptialibus ab ea votis respici iubet, quod ob dictam causam voluptati aditum datura videatur.

7.9.10. Ad haec Guritha adduci se non posse retulit, ut regiae nobilitatis reliquias inferioris ordinis viro copulare sustineat. Nec generis obscuritatem exprobrasse contenta, etiam oris deformitatem improperat. Haldanus geminum ab ea sibi vitium obiectari subiunxit: unum quod sanguine parum niteret, alterum quod rimosi oris iacturam inexpleta cicatrice praeferret, ideoque non prius se postulandae eius gratia rediturum, quam utramque notam parta armis claritate tersisset. Obsecrat quoque, ne cui tori conniventiam praeberet, antequam reditus interitusve sui certitudinem nuntio cognovisset.

7.9.11. Quem athletae, fratre iam pridem ab eo spoliati, Gurithae locutum indigne ferentes, discedentem equis insectari conantur. Quo viso, comitibus latebram petere iussis, se solum pugiles excepturum dicebat. Morantes asseclas imperioque obsequi deforme ducentes minis abigit, praefatus non comperturam Guritham pugnam a se formidine detrectari. Mox, quercu succisa atque in clavae habitum redacta, solus cum duodecim manum conseruit eosque spiritu spoliavit. Quibus peremptis, tam praeclari operis titulis non contentus, maioris edendi gratia avitos a matre gladios recepit, quorum alter Lyusingus, alter Huytingus ob collimati acuminis nitorem vocabulum habuit.

7.9.12. At ubi inter Alverum Suetiae regem Rutenosque bellum flagrare cognovit, e vestigio Rusciam petit oblatoque incolis auxilio summa cum omnium dignatione suscipitur. Sed nec procul Alverus agebat, brevi locorum traiectu parvulam internectente distantiam. Cuius miles Hildigerus, Gunnari filius, Rutenorum pugilibus ad secum dimicandum provocatis, cum Haldanum offerri animadverteret eiusque se fratrem esse non ignoraret, pietatem fortitudini praetulit seque septuaginta pugilum oppressione conspicuum cum homine parum spectato manum conserturum negavit. Iubet itaque eum minorum se rerum experimentis metiri ac deinde aequa viribus studia consectari. Haec autem non virtutis diffidentia, sed integritatis servandae gratia astruebat, cum non solum acerrimus, verum etiam hebetandi carminibus ferri peritus exsisteret. Quippe cum ab eius patre suum oppressum meminisset affectusque geminos, unum paternae ultionis, alterum fraternae caritatis haberet, provocatione cedere quam maximo implicari scelere satius duxit.

7.9.13. Cuius loco alium Haldanus athletam deposcens exhibitum iugulat, moxque ei etiam hostium suffragio virtutis palma decernitur, omniumque fortissimus publica proclamatione censetur. Postera die, duobus in pugnam petitis, ambos obtruncat; tertia luce ternos expugnat; quarta quattuor secum congressos exsuperat; quinta vero quinos expostulat. Quibus oppressis, cum ad octavam similibus pugnae et victoriae incrementis perventum esset, undecim simul admissos prosternit. Cui Hildigerus, quod operum suorum titulos virtutum eius magnitudine aequatos videret, congressum ulterius negare non passus, cum ab eo, obducto panniculis ferro, mortificum sibi vulnus inflictum animadverteret, abiectis armis humi decumbens tali fratrem voce compellat:

7.9.14.

Collibet alternis devolvi fatibus horam
et, ferro pausante, solo subsidere paulum,
alternare moram dictis animosque fovere.
Restat proposito tempus, nam fata duorum
fors diversa tenet: alium discrimine certo
sors feralis agit, alium potioribus annis
pompa decusque manent et agendi temporis usus.
Sic sibi dividuum partes discriminat omen.
Danica te tellus, me Sueticus edidit orbis;
Drot tibi maternum quondam distenderat uber;
hac genetrice tibi pariter collacteus exsto.
Impia progenies trucibus concurrere telis
ausa perit; sudo prognati sanguine fratres
illata sibi caede ruunt, dum culmen aventes
tempore deficiunt, sceptrique cupidine nacti
exitiale malum socio Styga funere visent.

7.9.15.

Ad caput affixus clipeus mihi Sueticus astat,
quem specular vernans varii caelaminis ornat
et miris laqueata modis tabulata coronant.
Illic confectos proceres pugilesque subactos,
bella quoque et nostrae facinus spectabile dextrae
multicolor pictura notat; medioxima nati
illita conspicuo species caelamine constat,
cui manus haec cursum metae vitalis ademit.
Unicus hic nobis heres erat, una paterni
cura animi superoque datus solamine matri.
Sors mala, quae laetis infaustos aggerit annos
et risum maerore premit fortemque molestat.
Lugubre enim ac miserum est deiectam ducere vitam
et tristes spirare dies omenque dolere.
Sed quaecumque ligat Parcarum praescius ordo,
quaecumque arcanum superae rationis adumbrat,
seu quae fatorum serie praevisa tenentur,
nulla caducarum rerum conversio tollet.

7.9.16. His dictis, cum ab Haldano ob tam seram fraterni vinculi confessionem inertiae damnaretur, idcirco se silentio usum esse dicebat, ne aut pugnam detrectando ignavus aut committendo scelestus existimari posset. Talibus excusationis verbis intentus exstinguitur. Sed apud Danos Haldanum ab Hildigero prostratum rumor ediderat.

7.9.17. Post haec Guritha, quae regii sanguinis sola apud Danos supererat, cum a Siwaro Saxonicae gentis nobilissimo postulari coepisset latenterque ei Haldanum praeferret, condicionem proco ne suum prius connubium peteret, quam Danorum regnum membratim divulsum in unum corpus redigeret idque sibi per iniuriam ereptum armis restituisset. Quod frustra tentante Siwaro, omnibus arbitris pecunia ab ipso corruptis, tandem ei despondenda conceditur. Quod Haldanus apud Rusciam per negotiatores expertus, tanto studio navigationi incubuit, ut nuptiarum tempus adventu praecurreret. Quarum prima die regiam petiturus praecepit, ne comites prius a constitutis sibi moverentur excubiis, quam ferri stridorem eminus aure perciperent. Cumque convivis parum cognitus coram virgine constitisset, ne vulgaris eloquii nuditate pluribus intellecta depromeret, in hunc modum abstrusa carmen ambage compegit:

7.9.18.

Patris sceptra relinquens
nil figmenti verebar
commenti muliebris
astus femineive,
unum quando duosque,
tres ac quattuor, et mox
quinos indeque senos,
post septem, simul octo,
undenos quoque solus
victor Marte subegi.
Sed nec tunc fore rebar
probri labe notandam
promissi levitate
pactis illicibusque.

7.9.19. Ad haec Guritha:

'Fragili moderamine rerum
animus mihi pendulus haesit
trepida levitate pererrans.
Tua fama volatilis, anceps,
variisque relatibus acta
dubium mihi pectus inussit.
Teneri tibi temporis annos
gladio periisse verebar.
Poteramne resistere sola
senioribus atque magistris,
prohibentibus ista negari
thalamoque monentibus uti?
Manet et Venus et calor idem
socius tibi parque futurus,
nec ab ordine sponsio cessit,
aditus habitura fideles.

Neque enim ulla adhuc te fefellit promissio, quamquam sola multiplicis suadelae consilia detrectare non possem et in iugalis copulae receptione monitis obviare censoriis.'

7.9.20. Necdum responsum virgo complebat, et iam sponsum Haldanus ferro transverberat. Nec unum oppressisse contentus maximam convivarum partem obtruncat. In quem cum Saxones cessim ebrietate labantes irruerent, a supervenientibus eius vernaculis trucidantur. His gestis Guritha potitur.

 

7.10.1. Quam cum sterilitatis vitio obnoxiam animadverteret maximamque prolis creandae cupidinem haberet, conciliandae ei fecunditatis gratia Upsalam petit responsoque monitus suscitandae subolis causa fraternis primum manibus parentare, postquam oraculo paruit, optatae rei solatium impetravit. Siquidem filium ex Guritha suscepit, cui Haraldo vocabulum aptavit.

7.10.2. Cuius titulo Danorum regnum principum iniuriis laceratum ad pristinum dominationis habitum revocare conatus, dum bello apud Syalandiam gesto Wesetum, praecipuae opinionis athletam, in acie oppugnat, occiditur. Quo viso Guritha, cum proelio ob filii caritatem sub virili habitu interesset, eundem, fugientibus sociis, cupidius dimicantem ad propinquum nemus humeris deportandum curavit. A cuius insectatu plurimum hostes lassitudo prohibuit; quorum aliquis dependentis pygam sagitta confixit. Igitur Haraldus plus ruboris sibi quam opis materna cura allatum existimavit.

7.10.3. Qui cum eximiae formae praecipuaeque magnitudinis esset coaevisque robore et statura praestaret, tantam Othini, cuius oraculo editus videbatur, indulgentiam expertus fuerat, ut integritatis eius habitus ferro quassari non posset. Quo evenit, ut vulnifica aliis tela ad laesionem ei infligendam inhabilia redderentur. Nec praemii inops beneficium fuit: animas quippe ei, quas ferro corporibus eiecisset, pollicitus proditur. Idem in monumentum patris eius res gestas apud Blekyngiam rupi, cuius memini, per artifices mandare curae habuit.

7.10.4. Post haec, cum Wesetum apud Scaniam nuptias acturum audiret easque sub egentis specie petivisset, finito noctu convivio omnibusque mero ac somno sopitis, nuptialem thalamum trabe pertudit. Cuius buccam Wesetus ita absque vulneris inflictione fuste quassavit, ut binis eam dentibus vacuefaceret. Quorum iacturam postmodum insperata molarium eruptio sarciebat. Hic eventus Hyldetan ei cognomen imposuit, quod eum quidam ob eminentem dentium ordinem assecutum affirmant. Illic, occiso Weseto, Scaniae dominium adipiscitur. Inde Hatherum apud Iutiam oppugnatum exstinxit, cuius occasum perpes oppidi vocabulum indicat. Post haec, Hundingo Roricoque prostratis, Lethram occupat distractumque Daniae regnum in pristinum corpus reformat.

7.10.5. Deinde Wicarorum regem Asmundum a sorore natu maiore regno spoliatum comperiens, pendente bello, tanta feminae petulantia concitatus, sola nave Norvagiam, Asmundo opem laturus, accedit. Commisso proelio, purpurea amictus lacerna mitraque auro variata capillitium redimitus in hostem progreditur, ita armorum loco tacita fortunae conscientia fretus, ut convivali potius quam bellico cultu instructus videretur. Sed nec apparatui ingenium respondit: inermis siquidem ac regiis dumtaxat insignibus ornatus coetus anteibat armigeros expeditamque pugnandi copiam ferventioribus belli periculis obiectabat. Directa namque in eum spicula, ac si retusi acuminis essent, nocuo cassabantur effectu. Cumque ceteri proeliantis inermitatem adverterent, impressione facta, ad eum acrius impetendum pudore coguntur. Quos Haraldus corpore integer aut ferro consumpsit aut fugam arripere coegit, sicque regnum Asmundo, prostrata eius sorore, restituit. A quo oblatis sibi victoriae praemiis, solam gloriae mercedem sufficere dixit tantumque se in repudiandis muneribus gessit, quantum egerat in promerendis. Quo facto non minorem omnibus continentiae suae quam fortitudinis admirationem incussit, claritatem se, non pecuniam ex victoria percepturum testatus.

7.10.6. Interea rex Sueonum Alverus decedit, Olavo, Ingone et Ingeldo filiis relictis; quorum Ingo, paternae hereditatis titulis non contentus, proferendi imperii gratia Danis bellum denuntiat. Cuius eventum Haraldo oraculis explorare cupienti senex praecipuae magnitudinis, sed orbus oculo, obvius exstitit, qui, hispido etiam amiculo circumactus, Othynum se dici bellorumque usu callere testatus utilissimum ei centuriandi in acie exercitus documentum porrexit. Iussit igitur, ut terrestribus bellum copiis editurus universam aciem in tres turmas divideret, quarum unamquamque vicenarii ratione densaret, mediam vero viginti virorum numero reliquis porrectiorem extenderet, quam etiam in coni sive pyramidis acumen digerens, alarum recessus utrimquesecus discretis ambagibus obliquaret. Cuiuslibet vero turmae seriem hac ratione contexeret, ut a duobus frons inchoans consequentibus locis unitatis dumtaxat incrementa reciperet, et quidem in secunda linea tres, in tertia quattuor eodemque modo posterius ordinandos, habita congressione, statueret, sicque consequentes gradus idem proportionis tenor instrueret, donec coniunctionis extremitas alas aequaret; cornu vero quodlibet denis ab eo ordinibus formaretur. Post has item turmas instructam iaculis iuventutem admittat; a cuius tergo grandaevorum cohortem adhibeat, quae labantes sociorum vires veterana quadam virtute firmaret; deinde funditorum alas gnarus locorum supputator adnecteret, qui post sodalium agmina consistentes eminus hostem tormentis incesserent. Post quos cuiuslibet aetatis aut ordinis homines absque condicionis aestimatione passim ascisceret. Ceterum postremam aciem ternis ad instar primae cornibus interstinctam similique graduum proportione digestam explicet. Cuius tergum superiori coniunctum agmini ipsum aversae frontis obstaculo tueretur. At si navale forte proelium incidisset, partem classis secerneret, quae, eo propositos inchoante conflictus, multivola rates hosticas reflexione circumdaret.

7.10.7. His disciplinae militaris rationibus instructus Ingonem Olavumque bellum parantes, anticipatis apud Suetiam rebus, oppressit. Quorum fratri Ingeldo sub adversae valetudinis simulatione belli indutias per legatos poscenti postulata concessit, ne virtus, quae maestis rebus parcere didicisset, humilis ac iacentis fortunae temporibus insultaret. A quo postmodum raptae sororis iniuria lacessitus, cum diu bellis eum ancipiti victoria fatigasset, in amicitiam ascivit sociumque quam hostem habere satius duxit.

7.10.8. Post haec, cum inter Olavum Throndorum regem virginesque Sticlam et Rusilam ob regnum bello decertandum audiret, feminea admodum praesumptione permotus clam arbitris eum accessit cultuque, quo dentium prolixitatem obnuberet, sumpto, pugnam virginibus intulit. Quarum utraque prostrata, binis portubus affine earum vocabulis nomen reliquit. Tum vero conspectissimum virtutis argumentum exhibuit. Quippe subarmali tantum subucula fretus inermem telis thoracem opposuit. Igitur Olavo victoriae sibi praemium offerente, beneficium repudiavit sicque fortitudinis an continentiae maius specimen dederit, incertum reliquit.

7.10.9. Deinde Fresicae gentis athletam, Ubbonem nomine, Iutiae fines crebro popularium strage vastantem adortus, cum armis subdere non posset, milites ad eum manibus capiendum hortatus humi prostravit victumque compedibus tradidit. Ita, quem paulo ante gravissimam sibi cladem allaturum putavit, deformi expugnationis genere superatum obtinuit. Quem, sorore ei in matrimonium data, militem nactus, finitimos Rheno populos tributo submisit militemque ex eius gentis fortissimis legit. Quo fretus bello Sclaviam pressit eiusque duces Duc et Dal ob virtutem capi potius quam occidi curavit. Quibus in commilitium receptis, Aquitaniam armis perdomuit moxque Britanniam petens, Humbrorum rege prostrato, promptissimos quosque devictae iuventutis ascivit. Quorum praecipuus Orm cognomento Britannicus habebatur.

7.10.10. Hac rerum fama athletas e variis orbis partibus accersitos in mercennariam manum redegit. Quorum frequentia auctus adeo regnorum omnium motus nominis sui terrore cohibuit, ut eorum rectoribus mutuum conserendae manus ausum excuteret. Sed nec quisquam maris dominationem absque eius nutu usurpare praesumpsit. Quippe quondam in Danorum republica dividuum terrae et pelagi imperium fuit.

7.10.11. Interea apud Suetiam moritur Ingeldus, Ringone, quem ex Haraldi sorore sustulerat, parvulo admodum filio relicto; quem Haraldus paterno regno, datis ei tutoribus praefecit. Ita provinciis principibusque perdomitis, quinquaginta annos in otio habuit. Quorum quiete ne militum animos in desidiam resolvi pateretur, assidue iis cavendi inferendique ictus rationem a gladiatoribus perdiscendam constituit. Quorum quidam, insigni dimicationis arte callentes, adversae frontis supercilium infallibili ictu ferire solebant. Quo si quis recepto versilitate palpebrae timidius conniveret, mox aula eiectus stipendiis defungebatur.

 

7.11.1. Iisdem temporibus Olonem Sywardi filium, Haraldi sorore editum, in Daniam e Norvagiae finibus conspiciendi avunculi cupido perduxit. Quem quia primum in Haraldi clientela habitum, post bellum vero Sueticum Danicarum rerum imperio potitum constat, proposito paulisper attinet, quae de eius operibus memoriae sunt prodita, recensere. Igitur Olo, tertium aetatis lustrum apud patrem emensus, quantum animi corporisque dotibus inclaruerit, incredibile reddidit. Praeterea adeo visu efferus erat, ut quod alii armis, ipse oculis in hoste ageret ac fortissimum quemque vibrante luminum acritate terreret.

7.11.2. Cui cum nuntio delatum esset, Gunnonem, Thelemarchiae ducem, cum filio Grimone nemus Ethascog, quod et fruticibus praedensum et vallibus quam maxime opacum erat, per latrocinium obsidere, facinoris indignatione commotus, cum cane et equo parabilem a patre armaturam deposcit, iuventam damnans, quae debitum virtuti tempus inertia dilabi pateretur. Quibus impetratis, praedictam silvam artissime speculatus, hominis vestigia nivi altius impressa cognoscit; quippe latronis incessum pruina gressu violata prodiderat. Qua duce usus, superato montis clivo, praecipuae granditatis amnem offendit. Quo pristinam humani vestigii speciem auferente, traiectu utendum constituit. Verum ipsa aquae moles, rapidiore lapsu praecipites agens undas, difficultate transitum negare videbatur; siquidem occultis cautibus frequens omnem alvei tractum spumeo quodam volumine turbidabat.

7.11.3. Sed ex animo Olonis periculi metum festinationis cupido detraxerat. Igitur ubi domitus virtute timor contemptumque temeritate periculum, nihil, quod animo libitum foret, actu difficile ratus, stridulos equo vertices superavit. Quos emensus in angustias paludibus undiquesecus ambitas incidit, quarum interna facile peti praeiecti aggeris obstaculum non sinebat; trans quem levato equo, frequens stabulis repagulum animadvertit. Unde egesto equorum grege, suum inducere cupiens, a Tokone quodam (servus hic Gunnonis erat), adeo advenam insolevisse dolente, acrius impetitus, oppugnantem solo clipei frustrabatur obiectu. Quem ferro opprimere deforme existimans, apprehensum artuatimque confractum tecto, quo praeceps excesserat, transversum iniecit. Qua ignominia Gunno ac Grimo ocius incitati, diversis elapsi posticis pariter in Olonem cum contemptu aetatis eius ac virium ruunt. A quo letaliter vulnerati cum corporis admodum viribus deficerentur, Grimo, supremi vix spiritus potens ac toto paene vigore defunctus, carmen hoc extremo vocis singultu contexuit:

7.11.4.

Simus nempe licet corpore debiles,
elapsusque cruor robur obhauserit,
cum nunc elicitus vulnere spiritus
vix sensim lacero pectore palpitet,
discrimen, moneo, temporis ultimi
per nos intrepidis clareat ausibus,
ne conflictum aliquis fortius editum
pugnatumve magis dixerit uspiam,
et certamen atrox arma gerentibus,
cum per busta caro fessa quieverit,
famae conciliet praemia perpetis.
Prima hostis scapulas sectio comprimat,
et ferrum feminas abripiat manus,
ut, cum nos Stygius Pluto receperit,
Olonem quoque par exitus occupet,
et commune tribus funus inhorreat,
una trium cineres urnaque contegat.

7.11.5. Hactenus Grimo. Cuius invictum pater spiritum aemulatus, ut fortissimam filii vocem mutua adhortatione prosequeretur, sic coepit:

Quamquam, defectis ad summum sanguine venis,
exstet in occiduo corpore vita brevis,
taliter extremae vigeat contentio pugnae,
ut laudem nostri non sinat esse brevem.
Ergo humeros hostis et brachia framea primum
impetat, ut manuum debilitetur opus.
Sic commune tribus dabitur post fata sepulcrum,
et socios cineres par tribus urna teget.

7.11.6. His dictis, ambo genibus nixi (nam fati propinquitas vires hauserat) comminus cum Olone confligere summopere niti, ut perituri mortem hostem aequare possent; floccipendere fatum, dummodo eum, a quo occidebantur, socio amplecterentur occasu. E quibus Olo alterum ferro, alterum cane consumpsit. Sed ne ipse quidem incruentam gessit victoriam, cum hactenus integer tum demum adverso vulnus corpore suscepisset. Qui sedulo a cane perlinctus, recuperata corporis firmitate, mox ad vulgandam victoriae suae fidem ipsa latronum cadavera patibulis ingesta latius inspectanda constituit. Ceterum castro potitus, quicquid inibi praedae reperit, clandestinae custodiae traditum futuris usibus asservavit.

7.11.7. Ea tempestate Scati et Hialli fratrum insolens luxus eo petulantiae prorepsit, ut excellentis formae virgines parentibus ereptas concubitu violarent. Quo evenit, ut Esam quoque, Olavi Wermorum reguli filiam, raptui destinantes, patri mandarent, si illam externae libidini famulari nollet, per se aliumve quempiam pro tuenda prole decerneret. Quod cum Olo nuntio comperisset, oblata pugnae facultate gavisus, Olavi penates, agrestium cultum mutuatus, accedit. Ubi cum inter extremos discubitu frueretur, maerentem regis familiam conspicatus, eius filio de industria propius accersito, quid ita ceteri luctuosa facie essent, inquirit. Quo sororis suae pudicitiam, ni cuiuspiam defensio ocius intercederet, proxime per acerrimos pugiles profanandam dicente, percontatur rursum, quid praemii recepturus foret, qui salutem suam pro virgine devoveret. Super quo Olavus per filium interrogatus filiam propugnatori cessuram respondit. Quae vox praecipuam Oloni subeundi discriminis cupidinem attulit.

7.11.8. Consuerat autem virgo hospitum vultus propius accedendo quam curiosissime, praelato lumine, contemplari, quo certius susceptorum mores cultumque perspiceret. Eandem quoque creditum ex notis atque lineamentis oris conspectorum perpendisse prosapiam solaque visus sagacitate cuiuslibet sanguinis habitum discrevisse. Quae cum Olonem scrutabundis aggressa luminibus constitisset, inusitato oculorum eius horrore perstricta paene exanimis concidit. At ubi sensim redditus vigor spiritusque liberius meare coeperat, rursum iuvenem conspicari conata, lapso repente corpore, ceu mente capta procubuit. Tertio quoque dum clausam deiectamque aciem attollere nititur, non modo oculorum motu, ceterum etiam pedum regimine defecta subito lapsu decidit. Adeo vigorem stupor hebetat. Quo viso Olavus, cur toties casum corpore praebuisset, interrogat. Qua se truculento hospitis visu perculsam testante eundemque et regibus ortum et, si raptorum vota refelleret, suis perquam dignum amplexibus asserente, rogatur a cunctis Olo (nam os pilleo obnuptum habebat) discusso velamine cognoscendas capitis notas praebere.

7.11.9. Tum ille, cunctis maerorem deponere animumque procul a dolore habere iussis, detecta fronte, avidius omnium in se oculos eximiae pulchritudinis admiratione deflexit. Flava caesarie nitentique capillitio erat. Ceterum pupillas, ne visentibus formidini forent, palpebris artius obstringendas curabat. Cerneres repente, animis spe meliorum erectis, tripudiare convivas, dissultare aulicos, summamque aegritudinem effusa mentium hilaritate convelli. Igitur spe metum levante, altera convivii facies, nec quicquam initio par aut persimile fuit; ita benignum unius hospitis promissum communem omnium formidinem propulsabat.

7.11.10. Inter haec Hiallus et Scatus cum decem vernaculis supervenientes, tamquam puellam ilico sublaturi, tumultuoso cuncta clamore miscebant, regem, ni filiam in expedito sisteret, evocantes in pugnam. Quorum debacchationem protinus Olo sponsione certaminis excipit, condicione adiecta, ne quis furtim tergum dimicantis incesseret, sed adversis tantum pugna congressibus staret. Deinde gladio, Løgthi dicto, solus, duodecim prostratis, maius adolescente opus edidit. Ceterum pugnae locum insula dabat stagni medium tenens, unde non longe vicus abest, qui cladis huiuscemodi monumentum, Hialli et Scati fratrum vocabula coniunctim referens, praebet.

7.11.11. Igitur puella sibi in praemium victoriae data, cum filium ex ea sustulisset Omundum, repetendi patris licentiam a socero nactus, postquam patriam a Thorone regulo per Tostonem Victimarium et Liotarum Monstro cognomine praeditum oppugnari cognovit, ad conserendam cum iis manum, solo satellite muliebriter culto contentus, perrexit. Cumque non longe Thoronis aedibus abesset, suum comitisque ferrum cavatis baculis condendum curavit. At ubi regiam subiit, verum oris habitum adulterina specie supprimens, obtritum annis hominem simulabat. Apud Sywardum vero se egentium regem fuisse filiique eius Olonis odio pertinacius actum exsulare dicebat. Quem mox aulicorum plerique regis nomine consalutantes, genibus nixi manus ei per ludibrium offerre coeperunt. Quibus ille, quod ioco gesserant, ratum habere iussis, ferro, quod baculis inclusum gestabant, erepto, regem invadit. Itaque pars Olonem iuvare, iocum pro serio ducere nec fidem per ludibrium praestitam violare, complures, voti vanitate rescissa, a Thoronis partibus stare. Igitur anceps intestinumque proelium oritur. Denique Thorone non minus suorum quam hospitis armis oppresso, Liotarus letaliter saucius victorem Olonem, tam ingenio vividum quam acrem operibus iudicans, Vegeti cognomento donavit, eiusdem fraudis exemplo, qua circa Thoronem usus fuerat, periturum vaticinans; indubitanter quippe domesticis occasurum insidiis. Et cum dicto repente exanimatus est. Itaque suprema morientis vox futurum victoris exitum augurii sagacitate complexa dignoscitur.

7.11.12. His gestis, Olo non prius se patri restituit, quam pacem eius penatibus reportavit. A quo recepta pelagi dominatione, septuaginta maritimos reges nauticarum virium certamine consumpsit. Inter quos Birvillus et Huirvillus, Thorvillus quoque, Nef et Onef, Redwarthus, Randus atque Brandus praecipui noscebantur. Cuius rei fama ac titulo pugiles, quorum omne fortitudini studium inhiabat, accensos, ad firmandam secum societatem frequentes adduxit. Quin etiam effrenati ingenii iuvenes, claritatis cupidine concitatos, stipatores ascivit. Inter quos Starcatherum, summa dignatione susceptum, familiarius quam utilius colebat. His viribus instructus ita finitimorum regum petulantiam opinionis suae magnitudine castigavit, ut iisdem gerendorum invicem bellorum manus, curam audaciamque detraheret.

7.11.13. Post haec ad Haraldum profectus ab ipsoque maritima praelatione donatus, tandem Ringoni in commilitium delegatur.

 

7.12.1. Eodem tempore Bruno quidam omnium Haraldi consiliorum unice particeps ac conscius habebatur. Huic ipse et Ringo, quoties secretiore nuntio opus habebant, mandata credere consueverant. Quem familiaritatis gradum educationis et crepundiorum consortione adeptus fuerat. Quo fluminis cuiusdam aquis inter assiduos profectionum labores absumpto, Othinus, eius nomine et habitu subornatus, insidiosae legationis cura artissimam regum concordiam labefactavit, Tantaque inimicitias serentis fallacia fuit, ut amicitia ac necessitudine vinctis mutuum odii rigorem ingeneraret, quod absque bello satiari non posse videretur. Primum apud eos tacita adolevere dissidia, donec, vulgatis utrimque studiis, arcanus in publicum livor erumperet. Denuntiatis itaque inimicitiis, colligendis belli instrumentis septem anni cessere.

7.12.2. Sunt, qui Haraldum non livoris impulsu aut regni aemulatione, sed industrio quodam spontaneoque conatu clandestinas exitii causas quaesivisse testantur. Cum enim ob senectam severitatemque civibus etiam onustus exsisteret, ferrum morbi cruciatibus anteponens, spiritum in acie quam lectulo deponere praeoptavit, consentaneum praeteritae vitae operibus exitum habiturus. Itaque, quo mortem suam clariorem efficeret inferosque comitatior peteret, complures fati consortes asciscere gestiebat, futurae cladis materiam ultronea belli instructione molitus. His ergo de causis tam propriae quam alienae necis aviditate correptus, ut par utrobique strages incideret, pares utrimque copias instauravit, aliquanto fortius Ringoni robur applicans, quem victorem superesse maluerat.

По всем вопросам пишите в раздел форума Valhalla: Эпоха викингов