Gesta Danorum

Liber IX

9.1.1. Olavus Gøtrici filius, patre mortuo, regnat. Hic paternae vindictae studio civilibus patriam bellis implicare sustinuit, publicam pietatem privato affectui subiciendo. Cuius exstincti corpus collis Olavi titulo celeber prope Lethram congestus excepit.

 

9.2.1. Huic succedit Hemmingus, cuius dignum memoratu opus non reperi, nisi quod pacem cum Caesare Lodowico iurisiurandi firmitate composuit. Et forte complura temporum eius insignia, quamquam praeclara exstiterint, vetustatis livore teguntur.

 

9.3.1. Post hos Siwardus cognomento Ring, quem eiusdem nominis pater, Norvagiae dux, olim ex Gøtrici filia susceperat, Scanis Sialandisque fautoribus regnat. Nam consobrinus eius Ringo idemque Gøtrici nepos Iutiam occupabat. Igitur unius regni dividua potestas, tamquam utraque parte ob parvitatem ignobili, non sperni modo, sed etiam lacessi ab exteris coepit. Quos Siwardus maiore odio quam regni aemulum insecutus, peregrina bella civilibus praeferendo quinquennio periculis patriae defensionem suam opponere perseveravit. Elegit enim vulnus tolerare domesticum, quo promptius sanaret externum.

9.3.2. Quamobrem Ringo, dominationis eius occupandae occasione suscepta, universum imperii ius in se transferre conatus, foris excubias peragentem intus lacerare sustinuit. Provincias siquidem, quae ab ipso possidebantur, invadens, communis patriae defensionem ingrata mente pensabat. Igitur ex Sialandicis quidam Siwardi studiosiores, quo sinceriorem absenti fidem gererent, filium eius Regnerum vixdum cunis erutum regis nomine censuerunt, non quod ipsum regimini intempestivum nescirent, sed ut tanti pignoris ductu adversum Ringonem torpentium sociorum animos excitarent. Audiens autem Ringo Siwardum interim ab expeditione regressum, Sialandenses magna manu petitos, ni se dederent, ferro perituros edixit.

9.3.3. At Sialandici, quibus aut rubor aut periculum imperabatur, viribus ob paucitatem diffisi, deliberandae rei indutias poposcerunt. Quibus impetratis, cum nec Siwardi gratiam colere liberum nec Ringonis amplecti videretur honestum, diu inter metum pudoremque solliciti iactabantur. Qua in re ne senibus quidem consilio suppetente, Regnerus tunc forte contioni praesens: 'Brevis', inquit, 'arcus subito spiculum iacit. Ego vero, tametsi puerili ausu maiorum ora praecurrere videar, ignoscendum erratis veniamque immature editis precor. Verum prudentiae monitor, tametsi despicabilis videatur, respuendus non est. Docili quippe animo sorbenda est utilium disciplina. At quoniam, ut desertores ac transfugas notari turpe, ita supra vires audere temerarium est, et utrobique par culpa subesse convincitur, simulata transitione petendus est hostis, idemque, cum primum facultas obvenerit, opportuna desertione linquendus. Satius ergo erit adversarii iram obsequii figmento praecurrere quam negatione eundem in nosmet ipsos acrius incessendos armare. Quid enim fortioris imperium detrectantes agimus, nisi quod ipsi in iugulum nostrum arma sponte praestamus? Saepe involutioribus studiis efficacissima fraus alitur. Astu illaqueanda est vulpes.'

9.3.4. Cuius consilii salubritate et fluctuantium civium cunctationem discussit et hostilibus castris noxium robur adiecit. Contio quoque, infantiae eius non facundiam minus quam ingenium mirans, egregiae indolis decretum, habitu annorum excellentius, cupide amplexata est. Nec rubori fuit defectis consilio senibus puerilibus obsequi monitis, quae quamquam a tenero manassent, integerrimo disciplinae pondere redundabant. Auctorem vero consilii instanti periculo obicere veriti, educationis gratia Norvagiam transtulerunt. Brevi post conserta pugna Ringonem Sywardus aggreditur; quo occiso, ipse immedicabili plaga perstrictus paucis interiectis diebus ex vulnere decessit. Cui Regnerus in regnum succedit.

 

9.4.1. Quo tempore rex Suetiae Frø, interfecto Norvagiensium rege Sywardo, coniuges necessariorum eius prostibulo relegatas publice constuprandas exhibuit. Quo Regnerus audito, avitae ultionis studio Norvagiam petivit. Eo veniente, matronae complures, quae corporum suorum ludibria aut nuper passae fuerant aut in proximo pudicitiae periculum verebantur, viriliter cultae cupide castris eius adproperare coeperunt, profitentes se fatum contumeliae praelaturas. Nec erubuit futurus muliebris improperii vindex adversum auctorem turpitudinis, quarum ignominiam ulcisci venerat, auxilia mutuari.

9.4.2. Inter quas affuit et Lathgertha, perita bellandi femina, quae virilem in virgine animum gerens, immisso humeris capillitio, prima inter promptissimos dimicabat. Cuius incomparabilem operam admirantibus cunctis — quippe caesaries tergo involare conspecta feminam esse prodebat — Regnerus, avi interfectore prostrato, de puella, quam in acie praeviam praenotaverat, commilitones plurimum percontatus est, unius feminae viribus victoriam sibi constitisse professus. Quam cum illustri inter barbaros loco natam cognovisset, per internuntios procari perstitit.

9.4.3. Illa, legatione tacite spreta, consensum simulat. Cumque datis fallaciter responsis anhelanti proco potiendi voti fiduciam attulisset, adiectum urso canem in aedis suae vestibulo religari praecepit, contra omne amatoris studium per obiectas beluas proprium tutatura conclave. Regnerus vero favorabili nuntio recreatus navigium scandit, emensusque fretum, comitibus apud Gølerdal — id valli nomen est — subsistere iussis, solitarius puellae penates accedit. Ubi exceptus a beluis, alteram telo traicit, alteram faucibus apprehensam obtorto gutture strangulavit, virginemque victi periculi praemium habuit. Ex cuius matrimonio geminis filiabus, quarum nomina memoriae prodita non sunt, filioque Fridlevo susceptis, triennium feriatus est.

9.4.4. Cuius ob recentes nuptias reditu desperato, Iuti, gens insolens, Scanis in societatem contractis, Sialandos, qui Regneri fidem propensiori caritate colebant, bello lacessere tentant. Quo comperto, Regnerus tricenas instruit puppes, ventisque navigationi parentibus, Scanos apud Whiteby vicum bellum ausos obtrivit, exactaque hieme cum Iutis prope Lymfiorthinum eius regionis fretum habitantibus secundis eventibus dimicavit. Tertio item ac quarto Scanis Hallandisque felici auspicio domitis, in Thoram Herothi regis filiam nuptiarum amore converso, sibi ac Lathgerthae repudium interiecit. Damnabat enim coniugis fidem, quam olim in perniciem suam summae ferocitatis beluas admovisse meminerat.

9.4.5. Interea rex Sueonum Herothus, silvas forte venatione complexus, repertas a comitibus angues filiae detulit nutriendas. Illa paterno ocius obsecuta praecepto, vipereum genus virgineis manibus educare sustinuit; quin etiam curae habuit, ut integrum bovis cadaver earum quotidie satietati suppeteret, ignorans se privato pabulo publicam sustentare perniciem. Quae cum adultae pestilentissimo halitu viciniam urerent, rex, inertis operae paenitens, potiturum filia, qui pestem amovisset, edixit. Quo non minori fortitudinis quam libidinis incitamento frequens iuventus adducta periculosam inaniter operam erogabat.

9.4.6. Cuius rei summam Regnerus ab intermeantibus expertus, laneum a nutrice sagulum villosaque admodum femoralia, quibus inflictos anguium morsus elideret, expetivit. Nam ut munimenti gratia referto pilis cultu utendum credidit, ita agilitatis causa tractabilem sumpsit. Cumque navigio Suetiam appulisset, incidente gelu, aquis de industria corpus iniecit humefactamque vestem, quo minus penetrabilis redderetur, brumae durandam praebuit. Qua amictus salutatos comites ad fidem Fridlevo servandam hortatus, solus procedit ad regiam. Qua visa, ensem lateri nectens, dextrae telum inserit amentatum.

9.4.7. Procedenti inusitatae magnitudinis obvius allabitur serpens; huic alter, granditate par priorisque prolapsum insecutus, arrepsit. Qui iuvenem modo caudae voluminibus quatere, modo pertinaci vomitu ac veneno conspuere certabant. Interea aulici, tutiora complexi latibula, perinde ac paventes puellulae rem eminus inspectabant. Ipse rex pari metu perterritus in angustum cum paucis conclave refugerat. At Regnerus, gelati cultus duritie fretus, non armis modo, sed etiam amictu virulentos frustrabatur assultus, solusque duarum rictum pertinaci spiritu virus in se profundentium infatigabili congressione sustinuit. Quippe morsus clipeo, venenum veste respuit. Ad ultimum excussum manu telum strenue incessentium se beluarum corporibus adigit, eoque utriusque praecordia lacerans, felicem pugnae eventum habuit.

9.4.8. Cuius cultum rex curiosius contemplatus, cum hirtum atque hispidum animadvertisset, praecipue tamen occiduae vestis horrorem maximeque incomptam braccarum speciem eludens, Lothbrog eum per ludibrium agnominavit. Quem etiam ut ex laboribus recrearet, cum amicis epulaturum accersit. Ille prius revisendos sibi, quos reliquerat, arbitros aiebat profectusque eosdem futurae epulationis gratia nitidius cultus adducit. Ac demum, peracto convivio, praefixum victoriae pignus accepit. Ex qua Rathbarthum Dunwatumque, egregiae indolis pignora, procreavit; iisdem Sywardus, Biornus, Agnerus Ivarusque natura fratres adiecti sunt.

9.4.9. Interea Iuti ac Scani, insopibili seditionis face succensi, abrogato Regneri titulo, Haraldo cuidam rerum contribuunt summam. Adversum quos Regnerus, legatis Norvagiam missis, cum amica precaretur auxilia, Lathgertha, pristini amoris pertinaciore haustu exuberans, cum viro ac filio navigationem arripuit. Centum ac viginti navium classem ei, a quo olim repudio fuerat, exhibere sustinuit. Qui etiam, universae opis egenum se iudicans, ab omni aetate praesidium mutuari curavit, robustisque imbecilles agglomerans, fortium cuneis senum puerorumque partes inserere non erubuit.

9.4.10 Igitur apud campum, qui Latialiter Laneus dicitur, imprimis Scanorum res obterere orsus, grave cum factiosis bellum habuit. Ubi Ivarus septimum agens annum, insigni pugna edita, puerili corpore grandaevum robur exercuit. Sywardus vero, dum hosti vim adverso corpore ingerit, humi collapsus prono vulnus excepit. Quae res inspectantibus sociis gravissimam circumspiciendae fugae sollicitudinem attulit nec Sywardum modo, sed et omnia fere Regnericae partis arma deiecit. Verum hunc attonitarum mentium lapsum Regnerus virili opera hortatuque firmavit paratosque vinci victoriam conari perpulit.

9.4.11. Lathgertha quoque, teneris membris incomparabilem sortita spiritum, trepidantis militiae studium specioso fortitudinis exemplo erexit. Militari namque discursu inopinatorum terga circumvolans, socialem metum in hostilia castra convertit. Ad ultimum, laxata Haraldi acie atque ipso per summam suorum stragem fugato, cum domum ex acie revertisset, spiculo, quod toga occultaverat, noctu mariti iugulum attentavit totiusque potentiae eius ac nominis summam invasit. Insolentissimus namque feminae spiritus absque viro regnum gerere quam fortunae eius communicare iucundius duxit.

9.4.12. Interea Sywardus oppido, quod in vicinia erat, allatus, curandum medicis corpus praebebat. Quibus ad summam usque desperationem provectis, dum vulneris immanitas adhibita fomentorum genera frustraretur, quidam stupenda magnitudine aegri lectulum adire conspectus, si sibi illorum, quos armis oppressurus foret, animas dedicasset, protinus incolumitate gavisurum promittit. Nec nomine quidem suppresso, Roftarum se dici subiunxit. Animadvertens autem Sywardus parvulae promissionis impendio ingens comparari beneficium posse, petitis cupide paruit. Tunc senex attrectatae tabis livorem repentino manus auxilio dispulit subitamque vulneri cicatricem intendit. Postremo pupillas eius pulvere perfundens abiit. Qui, maculis repente coortis, eximiam vermiculorum similitudinem obstupescentibus oculis ingeneravit. Crediderim huius miraculi auctorem futuram iuvenis saevitiam evidentiori luminum testimonio prodere voluisse, ne perspicacior corporis pars sequentis vitae praesagio vacua maneret. Quem anus, quae potionibus eius praeerat, vermiculatas ore notas praeferre conspiciens, inusitato iuvenis horrore permota, subito lapsu decidens, linqui animo coepit. Quo evenit, ut Sywardo serpentini oculi vulgatum late cognomen accederet.

9.4.13. Interea nuptam Regneri Thoram violentus morbi casus absumpsit, eaque res amantissimo coniugis viro infinitam aegritudinis molestiam peperit. Quam optime negotio discutiendam ratus, solatium ab exercitio mutuari doloremque labore temperare constituit. Militiam itaque detrahendae aegritudinis pariendique solaminis gratia meditatus, statuit, ut unusquisque paterfamilias, quem inter liberos contemptissimum duceret, aut si quem pigrioris operae ac minus spectatae fidei servum haberet, stipendia sibi meriturum offerret. Quod edictum, tametsi parum proposito competens videretur, invalidissimos Danicae gentis aliarum nationum fortissimis praestare docuit magnumque iuventuti profectum attulit, delectis certatim socordiae notam abstergere cupientibus.

9.4.14. Praeterea, ut omnis controversiarum lis, semotis actionum instrumentis, nec accusantis impetitione nec rei defensione admissa, duodecim patrum approbatorum iudicio mandaretur, instituit. Cuius legis beneficio, temeraria litium contractione submota, improborum calumniae sufficienter obviatum existimans, arma in Britanniam erexit regemque eius Hamam, Hellae nobilissimi iuvenis patrem, pugna perstrictum occidit. Inde Scotiae ac Petiae insularumque, quas Australes vel Meridianas vocant, ducibus interfectis, Sywardo ac Rathbartho filiis vacuas gubernatore provincias in potestatem addixit. Norvagiam quoque, principe suo violenter exutam, Fridlevo parere praecepit eundemque Orchadibus proprio duce defectis praeferre curavit.

9.4.15. Interea Danorum quidam, pertinacioris erga Regnerum odii, obstinatis ad rebellandum animis, Haraldi quondam profugi partibus advoluti, prostratam tyranni fortunam attollere conati sunt. Qua temeritate insolentissimos belli civilis adversum regem spiritus excitaverunt externisque liberum domesticis implicuere periculis. Ad quos constringendos Regnerus cum insularium Danorum classe profectus, rebellium agmen elisit Haraldumque, superati exercitus ducem, fuga in Germaniam actum, honorem improbe partum impudenter abicere compulit. Captivos quoque simplici morte afficere non contentus, tortos necare maluit, ut, qui ad deserendam impietatem adduci non poterant, ne spiritum quidem nisi per summam poenarum violentiam deponere sinerentur. Ceterum latifundia eorum, qui cum Haraldo profugerant, secum stipendia peragentibus partitus est, eo patres punitiores iudicans, quod ad liberos, quos suo iudicio repulissent, carioribus patrimonio spoliatis, honorem hereditatis suae translatum viderent.

9.4.16. Sed ne sic quidem ultionis satietate perfusus, insuper Saxoniam, quod eam asylum hostium Haraldique profugium crederet, oppugnare constituens, implorato filiorum auxilio, Karolum tunc forte illis imperii sui finibus immorantem offendit. Cuius cum, interceptis vigilibus, praeiectas fefellisset excubias atque ob hoc cetera factu levia duceret conatuque promptiora speraret, subito divina futuri muliercula, tamquam caeleste quoddam oraculum aut divinae voluntatis interpres, salutari regem praedictione permonuit adventantisque periculi malum felici vaticinio praecucurrit, Sywardi classem ad Sighnini fluminis fauces appulisse denuntians. Imperator attente accepto monitu hostilem interpretatus adventum, significatos sibi barbaros pugnae oppositu constringendos curavit. Qua in Regnerum habita, non similiter, ut discriminis cautelam hausit, belli actum implevit. Itaque infatigabilis ille totius paene Europae domitor, serenissimis amplissimisque victoriis tantam terrarum partem emensus, tot civitatum, tot gentium victorem exercitum, aversis bello pectoribus, unius provinciae parvula manu profligatum aspexit.

9.4.17. Cumque Regnerus, oneratis tributo Saxonibus, de morte Herothi certum e Suetia nuntium accepisset, liberosque suos Sorli, suffecti regis, calumnia avitis bonis exutos cognosceret, Biorni, Fridlevi atque Rathbarthi collegium apprecatus — nam Regnaldus, Withsercus et Ericus, quos ex Suanlogha progenuerat, nondum habilem armis aetatem impleverant — Suetiam petiit. Cui occurrens cum exercitu Sorlus, publice an privatim dimicandi optione facta, singularem deligenti conflictum Scarthum, spectatae audaciae pugilem, cum septena filiorum manu ex provocatione pugnaturum admovit. Cum quibus Regnerus, tribus filiis in certaminis societatem assumptis, utroque exercitu inspectante, congressus, agone victor excessit. Biornus vero, quod integer hosti cladem ingesserat, tamquam a ferrei lateris firmitate sempiternum usurpavit agnomen. Qua victoria Regnerus omnis periculi superandi fiduciam nactus, Sorlum cum universis, quas ductaverat, copiis impetitum occidit.

9.4.18. Cumque, Biorno ob conspicuae fortitudinis meritum Suetica praelatione donato, aliquanto bellorum interstitio quievisset, cuiusdam forte mulierculae amantior factus, quo promptiorem sibi potiendae eius aditum strueret, patrem ipsius amplissimo beneficentiae cultu officiosissime captandum curavit. Saepe enim numero accersitum ad epulas plurimis comitatis officiis prosequebatur. Nam et venientem assurgendi reverentia discumbentemque proximo sibi consessu veneratus est. Saepe etiam donis, interdum benignissimo recreavit alloquio. Qui cum tantae honorationis causam a nullo suo merito profectam animadverteret, cogitatione varie deflexa, ex amore filiae suae tantam principis liberalitatem descendisse cognovit, libidinosum propositum humanitatis nomine colorantis. Quam, ut exactissimum amantis ingenium frustraretur, tanto impensius observandam curavit, quanto eam latentioribus studiis ac pervicacioribus modis ambiri comperit. Verum Regnerus, certissimo consensus eius nuntio recreatus, villam, in qua asservabatur, accessit nihilque amori invium putans in vicino quendam rusticae vitae solitarius hospitio petiit. Mane commutata cum feminis veste, amicae laneum opus explicanti muliebriter cultus astitit virgineoque operi rudes artificii manus callide, ne proderetur, admovit; nocte vero votis, virginem amplexatus, indulsit.

9.4.19. Cumque, maturescente partu, temeratae pudicitiae facinus tumidiore puellae gremio proderetur, incertus pater, cui se filia polluendam dedisset, ignoratum stupri auctorem ex ipsa maxime cognoscere perseveravit. Qua se neminem praeter pedissequam lecti participem habuisse pertinacius affirmante, rem regi cognoscendam mandavit. Ille, insontem famulam inusitata criminatione notari non sustinens, proprii sceleris professione alienae innocentiae fidem facere non erubuit. Qua humanitate et muliebris calumniae partes repulit et, ne ridiculus rumor apud improbas aures sereretur, effecit. Praeterea gignendum ex ea filium sui sanguinis esse, quodque eum Ubbonem nuncupari vellet, adiecit. Qui cum aliquatenus excrevisset, tenerae aetatis ingenio maturae discretionis habitum apprehendit. Matris enim dilectionem, quod excellenti se toro miscuisset, amplexus, venerationem patris, quod ad obscuriorem iusto copulam descendisset, abiecit.

9.4.20. Post haec Regnerus expeditionem in Hellesponticos parans, vocataque Danorum contione, saluberrimas se populo leges laturum promittens, ut unusquisque paterfamilias, sicut ante, quem minimi inter liberos duxerat, militaturum exhibuerat, ita tunc valentioris operae filium aut probatioris fidei servum armaret, edixit. Quo facto, omnibus, quos ex Thora procreaverat, filiis praeter Ubbonem assumptis, Hellespontum eiusque regem Dian variis contusum bellis lacessendo perdomuit. Ad ultimum eundem creberrimis discriminibus implicatum exstinxit.

9.4.21. Cuius filii Dian et Daxon, olim Ruteni regis filias maritali sorte complexi, impetratis a socero copiis, ardentissimo spiritu paternae vindictae negotium rapuerunt. Quorum Regnerus immensum animadvertens exercitum, diffidentia copiarum habita, equos aeneos ductilibus rotulis superpositos ac versatilibus curriculis circumductos in confertisimos hostes maxima vi exagitari praecepit. Quae res tantum ad laxandum adversariorum aciem valuit, ut vincendi spes magis in machinamento quam milite reposita videretur, cuius intolerabilis moles, quicquid impulit, obruit. Altero ergo ducum interfecto, altero fuga sublapso, universus Hellesponticorum cessit exercitus. Scithae quoque, Daxon artissimo materni sanguinis vinculo contingentes, eodem obtriti discrimine referuntur. Quorum provincia Withserco attributa, Rutenorum rex parum viribus fidens formidolosa Regneri arma fuga praecurrere maturavit.

9.4.22. At Regnerus, ceteris prompta sibi deditione substratis, cum quinquennem propemodum piraticam explevisset, Biarmos nuper devictos invalida subiectionis fide palam imperium detrectantes invenit. Qui cum adventum eius compertum haberent, carminibus aggressi caelum, sollicitatas nubes ad summam usque nimborum violentiam impulerunt. Quae res Danos aliquamdiu navigatione prohibitos alimentorum facultate defecit. Eosdem quoque, subito remissa tempestate, aestuosissimi fervoris flagrantia torruit. Nec ea quidem pestis concitati frigoris magnitudine tolerabilior exstitit. Itaque anceps geminae intemperantiae malum vicissim affecta corpora immoderata utriusque status accessione corrupit. Ceterum laxi ventris profluvium complurimos exanimavit. Ita Danorum plerique, dubia caeli qualitate conclusi, passim, oborta corporum pestilentia, decesserunt.

9.4.23. Cumque se Regnerus adulterina magis quam vera aeris vi praepeditum animadverteret, utcumque navigatione producta, in Curorum Semborumque regionem accessit; qui maiestatem eius perinde atque honoratissimi victoris amplitudinem impensius venerati sunt. Quo beneficio rex magis adversus Biarmorum insolentiam efferatus, spretae maiestatis suae vindictam inopinato petivit assultu. Quorum ignoti nominis rex, subitanea hostium irruptione perculsus simulque conserendae cum ipsis manus fiducia vacuus, Matullum Finmarchiae ducem perfugio petiit. Cuius peritissima sagittariorum opera fretus Regneri apud Biarmiam hiberna peragentem impune laceravit exercitum.

9.4.24. Quippe Finni, lubricorum stipitum celeri allapsu cursum intendere soliti, arbitraria velocitatis potentia rapiuntur promptissimamque propinquitatis vel absentiae facultatem obtinere creduntur. Mox enim ut hostem laeserunt, eadem celeritate, qua subeunt, avolant nec procursu languidius reditum tentant. Itaque et vehiculorum et corporum agilitate instandi fugiendique expertissimam obtinent potestatem. Credendum est tunc Regnerum fortunae suae imbecillitatem admiranter tulisse, cum se, olim Romani culminis triumphatorem, ab inermi inconditoque agmine ad ultimum usque discrimen abripi pervideret. Itaque, qui splendidissimum Romanae militiae decus maximique ac serenissimi ducis insignes copias excellenter obtriverat, agrestis et ignobilis vulgi sordidissimo atque tenuissimo apparatui cessit, isque, cuius bellicam antea claritatem fortissimae gentis vis hebetare nequiverat, despicabilis populi parvulam manum sustinere non valuit.

9.4.25. Quo evenit, ut ea manu, qua clarissimam orbis pompam ac gravissimum militaris roboris instrumentum fortissime contudit, qua tot peditum, tot castrorum, tanti equitatus fragorem apertissime subruit, vilem obscuramque plebeculam furtim et quasi per latrocinium incessere sustineret illustremque gloriam suam, palam atque interdiu partam, nocturna fallacia maculare non erubesceret, manifestae fortitudinis loco clandestinas amplexatus insidias. Quae res, ut opere deformis, ita exitu utilis fuit. Nec Finnorum quam Caroli fuga parcius gratulatus est, plus se virium in nudissima plebe quam in instructissimo milite reperisse confessus; siquidem gravissimam Romanorum armaturam quam levia pannosae gentis spicula tolerabilius ferre potuit. Ubi Biarmorum rege interfecto, Finnorum vero fugato, Regnerus saxis rerum gestarum apices prae se ferentibus iisdemque superne locatis aeternum victoriae suae monumentum affixit.

9.4.26. Interea Ubbo per avum suum Hesbernum ad sacrilegam regni cupiditatem adductus, abiecta paterni respectus verecundia, capiti suo regium arrogavit insigne. Cuius cum Regnerus insolentiam ex Suetiae ducibus Kelthero Thorkilloque cognosceret, Gothiam versus praepropere navigationem exercuit. Quos Hesbernus Regneri partibus singulari fide devinctos expertus, praemio sollicitatos regis desertores efficere laborabat. Illi, non flexo e sententia proposito, ex Biorni arbitrio suum consistere retulerunt, confessi Sueonum neminem, quod ab eius placito destitisset, ausurum. Nec segniter ipsum Hesbernus benignissimis legatorum alloquiis captavit. Qui se perfidiae quam bonae fidei propiorem fore denegans, piissimi patris amori improbissimi fratris gratiam anteferri perquam nefarium iudicabat; in ipsos vero legatos perinde ac gravissimi criminis hortatores laqueo animadvertit. Sueti quoque de reliqua legatorum turba pari clade noxiae exhortationis poenas sumpserunt.

9.4.27. Igitur Hesbernus occulto clandestinoque paratui parum prosperum ratus constare progressum, accitis palam copiis, manifeste procurrit ad bellum. At praefectus Iutiae Ivarus neutram sacrilegae pugnae partem pietati propinquam autumans, impium bellum voluntario praecucurrit exsilio. Regnerus vero Hesbernum apud sinum, qui Latialiter Viridis appellatur, aggressus occidit, exanimisque abscisum caput prora excipi mandans, terribile factiosis spectaculum edidit.

9.4.28. Ubbo vero profugio usus iterumque patrem, revocato apud Sialandiam bello, adortus, dum, laxata suorum acie, undique solus impetitur, tantum adversi agminis fudit, ut hostilium cadaverum excremento perinde ac munitione firmissima circumactus facile provocantium inhiberet accessum. Ad ultimum frequentioribus hostium globis offusus comprehensusque publicis vinculis onerandus abstrahitur. At ille, immensa vi extricatis rescissisque catenis, inditos sibi nexus disicere ac lacerare adorsus, nullis obicem modis effringere potuit. At ubi Ivarus tumultum patriae factiosi supplicio discussum comperit, Daniam petiit. Quem Regnerus, quod inter saevissimas parricidiorum procellas integerrimum se pietatis cultorem gesserat, amplissima veneratione suscepit.

9.4.29. Interea Daxon Withsercum Scithiae principantem diu nequicquam superare conatus, tandem fictae pacis commento circumventum aggreditur. Convivialiter ab eo exceptus armatum subornavit exercitum, qui simulata mercatione in urbem redis advectus hospitis domum nocturno laceraret assultu. Cuius latrocinii manum tanta Withsercus strage perculit, ut hostilium corporum cumulo circumfusus nisi scalis superne admotis comprehendi nequiret. Duodecim quoque comites eius pariter ab hoste capti, facta sibi repetendae patriae potestate, devotis pro rege capitibus, alienum participare periculum quam suum abicere maluerunt.

9.4.30. At Daxon, egregiae Withserci formae miseratione permotus, orientem speciosissimae indolis florem convellere passus non est. Cui non tantum salutem, sed et filiam dimidio regni sui dotatam in matrimonium obtulit ac decori incolumitatem quam fortitudini poenam afferre maluit. Ille vero precariae vitae usum animi magnitudine floccipendens, impunitatem perinde atque parvulum aliquod beneficium respuit, mortis sententiam sua sponte complexus, praefatus Regnerum vindictam filii remissius exacturum, si eum in eligendo mortis genere proprio usum arbitrio comperisset. Cuius temeritatem admiratus hostis ea fati specie, qua ipse in se animadvertisset, consumendum esse promittit. Quam libertatem iuvenis ingentis beneficii loco suscipiens, vinctum se cum sociis cremari petivit. Nec segniter Daxon avidis fati precibus obsecutus, pro beneficio optatae mortis supplicium erogavit.

9.4.31. Quo audito, Regnerus, obstinato ad moriendum luctu, non modo maerorem induit, verum et per summam animi aegritudinem lectulo corpus affixit doloremque conceptum gemitu patefecit. Quem coniunx, virilem supergressa fiduciam, imbecillitatis increpitum virili adhortatione firmavit revocatumque a maerore animum arma impensius celebrare perdocuit, affirmans fortissimum patrem cruentos filii cineres iustius armis quam lacrimis expiaturum. Monuit quoque, ne muliebriter lugens tantum sibi ignominiae fletu pareret, quantum antea claritatis virtute contraxerat. Ad hanc vocem veritus Regnerus, ne pristinos fortitudinis titulos effeminato maerore contereret, discusso maestitiae habitu depositisque doloris insignibus, promptissima vindictae spe iacentem revocavit audaciam. Adeo interdum ab invalidis fortia roborantur ingenia.

9.4.32. Ivaro ergo regni tutelam deferens Ubbonemque pristinae gratiae redditum paterna caritate complectens, traiecta in Rusciam classe, comprehensum Daxon catenarumque poena coercitum apud Ugarthiam custodiae causa relegavit. Siquidem tunc Regnerum adversus carissimi filii interfectorem clementissima animi moderatione usum esse constabat, cum ad concupitae ultionis satietatem exsilium sontis quam necem sufficere maluit. Qua quidem humanitate magnus Rutenis iniectus est rubor ulterius adversus eum saeviendi regem, quem ne iniuriarum quidem acerbitate ad infligendam captivis mortem impellere potuerant. Eundem quoque Regnerus brevi in gratiam reductum patriae reddidit, pollicentem se ei annua nudatum pedes cum duodecim patribus discalceatis suppliciter tributa pensurum. Enimvero in captivum ac supplicem leniter animadvertere quam cruentam securim destringere superbamque cervicem sedulo multate servitio quam semel elidere satius duxit.

9.4.33. Inde profectus filium suum Ericum, Ventosi Pillei cognomen habentem, Suetiae praefert. Ubi Fridlevo atque Siwardo apud se stipendia merentibus, Normannos Scotosque duobus aliis falso regis nomen arrogasse comperiens, imprimis Norvagicae rei usurpatorem sustulit eamque Biorno fruendam tradidit. Deinde, eo atque Erico accitis, Orcades populatus, ad ultimum Scotorum finibus appulit eorumque regem Murial triduano exhaustum proelio interfecit. Verum filii eius Dunwat atque Rathbarthus, pugna spectabiliter edita, ab hoste necati, sanguine suo cruentam patri victoriam pepererunt.

9.4.34. Cumque in Daniam reversus coniugem Suanlogam interim morbo cognovisset absumptam, protinus sollicitudini remedium solitudine quaesivit aegraeque mentis luctum intra penatium suorum claustra cohibere passus non est. Verum hanc maeroris acerbitatem Ivari regno pulsi repentinus detraxit adventus. Quippe Galli, fugato eo, in Hellam quendam Hamonis filium falsam regis contulerant potestatem. Quo duce Regnerus perinde atque locorum perito usus, educta classe portum, qui Yorwicus appellatur, accessit, ubi, expositis copiis, Hellam Gallicana virtute subnixum post extractam in triduum pugnam fugae amantem effecit, eaque res creberrimo Anglorum, rarissimo Danorum sanguine constitit.

9.4.35. Cumque ibidem Regnerus annum victor explesset, consequenter, excitis in opem filiis, Hiberniam petit occisoque eius rege Melbricto Duflinam barbaris opibus refertissimam obsedit, oppugnavit ac cepit; ibique annuo stativis habitis, Mediterraneum fretum pernavigans ad Hellesponticum penetravit, interiecta regionum spatia clarissimis emensus victoriis, continuae felicitatis progressum nusquam interpellante fortuna.

9.4.36. Inter haec Haraldus, quorundam astipulatione Danorum Regneri militiam languidiore studio comitantium recidivos patriae tumultus incutiens, regii nominis usurpator emersit. Qui Regneri ab Hellesponto redeuntis armis exceptus, cum rebus infeliciter gestis exhausta domesticae opis praesidia animadverteret, Lodowicum Maguntiae constitutum auxilia petiturus accessit. At Lodowicus, summo amplificandae religionis ardore confertus, condicionem barbaro intulit, opem spondendo, si Christi cultum exsequi consensisset. Nullam enim posse aiebat animorum intervenire concordiam dissona sacra complexis. Quamobrem petitorem opis primum religionis contubernio opus habere, neque magnorum operum consortes exsistere posse, quos supernae venerationis formula disparasset. Qua sententia et salutem hospiti et sibi pietatis praeconium peperit. Haraldum enim sollemni lavacro usum consequenter Saxonicis roboravit auxiliis.

9.4.37. Quibus is fretus in territorio Sleswicensi dicandam Deo aedem sollicita moliebatur impensa. Hic itaque sanctissimi tenoris specimen a Romanis ritibus mutuatus, profanato perfidorum errore, delubra diruit, victimarios proscripsit, flaminium abrogavit atque inconditae patriae Christianismi sacra primus intulit, reiectoque daemonum cultu divinum aemulatus est. Supremo, quicquid ad custodiam religionis attinuit, scrupulosissima cura servavit. Sed non tam efficaciter quam pie rem auspicatus est. Superveniens enim Regnerus inductaque per eum sacra temerans, vera religione proscripta, pristino adulterinam loco restituit ac suo caerimonias honore donavit. Haraldus vero profugus fortunam ad sacrilegium transtulit. Nam ut praecipuum inchoatae religionis specimen, ita primum neglectae spectaculum fuit atque ex splendido sanctitatis auctore infamis eiusdem desertor evasit.

9.4.38. Interea Hella ad Hibernos collatus omnes, qui se Regnero propiore fide devinxerant, ferro suppliciisque multavit. Quem Regnerus classe adortus, iusta omnipotentis animadversione manifestas detractae religionis poenas pependit. Comprehensus enim atque in carcerem coniectus, noxios artus colubris consumendos advertit atque ex viscerum suorum fibris tristem viperis alimoniam praebuit. Cuius adeso iocinore, cum cor ipsum funesti carnificis loco coluber obsideret, omnem operum suorum cursum animosa voce recensuit, superiori rerum contextui hanc adiciens clausulam: 'Si suculae verris supplicium scirent, haud dubio, diruptis haris, afflictum absolvere properarent.' Quo dicto Hella adhuc nonnullos filiorum eius vivere interpretatus, quiescere carnifices amoverique viperas iubet. Cumque satellites peragendae iussionis gratia accurrissent, Regnerus imperium regis funere suo praecesserat.

9.4.39. Quem quid aliud quam duas inter se fortunas partitas esse dicemus? alteram, quae ei incolumem classem, propensum imperium, praecipuas piraticae vires adiceret, alteram, quae claritatis ruinam, commilitonum necem, acerbissimum vitae exitum irrogaret, cum ipsum carnifex venenatis beluis circumfusum eo corde, quod adversus omne discrimen immobile gesserat, aspides exsatiantem videret. Itaque ex speciosissimo victore ad miserabilem captivi sortem deductus, ne quis nimium fortunae credat, edocuit.

 

9.5.1. Quem casum Ivarus, dum forte ludos inspectaret, accepit. Sed nihilo minus vultum in eodem habitu continens solitoque nulla ex parte infractior non solum nuntiatam parentis cladem doloris dissimulatione suppressit, sed ne strepitum quidem exoriri passus, attonitum rumore populum theatro discedere vetuit. Itaque neque oris hilaritatem deposuit, ne cessato ludo scaenam interrumperet, neque oculos a publico plausu ad privatam maestitiam deflexit, ne ex summo tripudio repente in ultimum prolapsus maerorem potius calamitosi filii quam iocabundi ducis partes egisse videretur.

9.5.2. Siwardus vero, eodem nuntio accepto, propior paternae caritati quam privatae passioni, hastile, quod forte in manu habebat, altius pedi stupefactus immersit, tristitiae salebra corpoream neglegente molestiam. Ut enim animi vulnus patientius ferre posset, corporis partem gravius afficere studuit. Quo facto simul fortitudinem maeroremque detexit, fortunam suam inter calamitosum filium constantemque ducem partitus.

9.5.3. At Biornus, inter tesserarum iactus delato ad se paternae mortis nuntio, tanta vi correptum manu calculum pressit, ut tabulae quoque cruorem digitis extortum infunderet; ubi nimirum fortunae iactum ipsa, quam versabat, alea leviorem esse didicit. Quod audiens Hella hunc trium parentis obitum fortiori animi robore sustinuisse iudicavit, qui nihil pietatis funeri praestitisset, ideoque sibi Ivari suspectissimam haberi virtutem.

9.5.4. Ivarus vero, petitis Angliae partibus, cum classem suam conserendi cum hoste belli impotentem animadverteret, astum audaciae praeferens Hellam acumine tentat, spatium arvi, quantum equino tergore complecti potuisset, in sequestrae pacis pignus expostulans. Et facile quidem, quod petiit, impetravit. Rex enim parvo preces stare autumans, a tanto hoste exiguum soli magnae rei loco expeti gratulatus est, ratus perquam breve tergus paululum ruris occupaturum. At Ivarus, corio in exiles admodum corrigias scissim extracto, habilem exaedificandae urbi agrum implicuit. Igitur Hella, prodigalitatis paenitentia succedente, magnitudinem corii sera aestimatione collegit, divisam cuticulam rectius quam incolumem mensus. Quam enim exiguum soli cincturam credidit, amplissima iugera latius occupantem aspexit. Ivarus vero conditae urbi abunde suffecturos obsidioni commeatus invexit, ab inedia perinde atque hoste defensam haberi cupiens.

9.5.5. Interea Siwardus ac Biornus cum quadringentarum navium classe supervenientes bellum regi manifesta provocatione significant. Idque statuto tempore exsecuti, comprehensi ipsius dorsum plaga aquilam figurante affici iubent, saevissimum hostem atrocissimi alitis signo profligare gaudentes. Nec vulnus impressisse contenti, laceratam salivere carnem. Taliter perempto Hella, Biornus ac Siwardus regna sua reduces expetivere; Ivarus Angliam biennio tenuit.

9.5.6. Interea Dani, perseverantissima bellum factione complexi, Siwardo cuidam atque Erico, regia gente creatis, publicam detulere tyrannidem. Quos Regneri filii communiter mille septingentarum navium classe apud Sleswicum adorti, semestri delevere pugna. Colles indicio manent, nec minus is, apud quem belligeratum est, sinus Siwardi funere inclaruit. Iamque praeter Regneri filios regius propemodum interierat sanguis. Exinde Biorno atque Erico domum reversis, Ivarus atque Siwardus, quo tenaciores rebellibus frenos imponerent, in Dania resederunt, Agnerum Angliae praeferentes. Qui repulsa provocatus Anglorum, opitulante Siwardo, contemptricem sui provinciam incolis vacuefaciendo, tenacia situ iugera cultore carere quam insolentem alere maluit, pinguissimaque insulae rura taeterrima vastitate perfundens desertae quam superbae regioni imperitare satius autumavit. Post haec Ericum apud Suetiam Osteni cuiusdam malignitate sublatum ulcisci cupiens, dum alienae vindictae artius incumbit, suum hosti sanguinem erogavit, dumque caesi fratris poenas avidius expetit, proprium fraternae caritati funus impendit.

9.5.7. Itaque Siwardus summis totius Danicae contionis suffragiis paternum apprehendit imperium. Hic autem post editas late strages domestica claritate contentus, toga quam armis illustris haberi maluit, omissoque castrorum cultu ex acerrimo tyranno exactissimum pacis custodem agere coepit, tantum decoris in otio atque vacatione constituens, quantum ante in victoriarum frequentia repositum autumabat. Adeo autem studiorum eius mutationem fortuna favorabiliter prosecuta est, ut, sicut ipse neminem, ita nec ipsum quisquam hostiliter laceraret.

9.5.8. Idem fato functus Ericum admodum infantulum naturae magis quam regni aut pacis heredem habuit. Quippe ericus, Haraldi frater, tenerrimam eius aetatulam spernens, irrupta cum seditiosis patria, regium occupavit insigne nec erubuit, lacessita legitimi ducis infantia, adulterinam arripere potestatem, hoc se regno indigniorem comprobans, quod imbellem eo spoliare sustinuit. Igitur illum sceptro, se ipsum virtutibus exuit, et dum armis incunabula appetit, omni pectus virilitate nudavit. Neque enim, ubi cupiditas ambitioque flagravit, consanguinea caritas sedem habuit. Sed hanc inhumanitatem supernae ultionis ira pensavit. Inter ipsum namque ac Guthormum, Haraldi filium, subito tanta clade confectum est bellum, ut, eorum utroque cum innumeris aliis interempto, regia Danorum stirps atrocissimis exhausta caedibus ad unicum superioris Siwardi filium redigeretur.

 

9.6.1. Hic consanguineorum iactura regnandi fortunam adeptus, utpote propinquorum nece quam incolumitate felicior, relictis aliorum exemplis, per aviti negotii vestigia decurrit; repente namque studiosissimus piratici muneris exsecutor apparuit. Et utinam in abolendo Christianismi cultu temerarium Regneriani spiritus non egisset heredem! Siquidem religiosissimum quemque aut suppliciis insequi aut rebus exuere exsilioque multare perseveravit. Sed frustra principium causer, cuius exitum probem; laudabilior enim est vita, cuius initium turpe speciosus finis abripit, quam cuius probabile exordium in culpas flagitiaque decurrit. Siquidem Ericus, ad salutares Ansgarii monitus sacrilegae mentis errore deposito, quicquid per eiusdem insolentiam commiserat, expiavit tantumque in excolenda religione se gessit, quantum egerat in aspernanda. Itaque non solum sanioris disciplinae haustum docili animo traxit, verum etiam primaevas maculas finali puritate pertersit. Hic filium Kanutum ex Guthormi filia eademque Haraldi nepte progenitum superstitem moriens dereliquit.

 

9.7.1. Huius infantia manente, regni pupillique tutor exposcitur; verum quoniam huiusce muneris advocationem praestare plerisque vel invidiosum vel arduum videbatur, sortitione virum legi placuit. Prudentissimi namque Danorum, in tam excellenti negotio arbitrario delectu uti pertimescentes, plus alienae fortunae quam suis sententiis permiserunt, electionis eventum fortuito magis quam solido consilio delegantes. Quo evenit, ut Enni-Gnupus quidam, amplissimae atque integerrimae virtutis, tam onerosae functioni humeros suos submittere cogeretur decretamque sorte administrationem ingressus non minus universorum res quam singularia regis incunabula tueretur. Unde et ei quidam parum annalium periti medium in fastis locum tribuunt. Cumque Kanutus, decursis adolescentiae spatiis, ab annis virilitatem traxisset, amotis, qui sibi beneficium educationis impenderant, ex paene desperato adolescente auctor insperatae probitatis evasit, hoc uno deflendus, quod absque Christianae religionis insignibus e vita ad mortem transitum habuit.

 

9.8.1. Sed mox ad filium eius Frothonem rerum summa concessit. Cuius fortuna armis belloque alita eo felicitatis excessit, ut provincias, quae a Danis quondam defecerant, pristino adactas iugo vetustis alligaret obsequiis. Qui etiam se ipsum apud Angliam, iam pridem Christianismi peritam, solemnibus aquis humectandum exhibuit. Ceterum privatam salutem suam in publicam exuberare cupiens, ab Agapito, qui tunc civitatis Romanae sacris praeerat, Daniam divinitus erudiri petivit. Quod antequam votis exsequeretur, absumptus est; nam fatis suis Romanae legationis praecucurrit adventum, animo certe quam effectu superior tantumque supernae compensationis ob pietatis propositum assecutus, quantum ceteris praestatur ex opere.

 

9.9.1. Huius filius Gormo, cui, quod ex Anglia oriundus exstitit, Anglici cognomen incessit, patre exstincto, promptiore fortuna quam diuturniore apud insulam regiam adeptus est arcem. Dum enim Daniam disponendae eius gratia petisset ex Anglia, longam parvuli secessus iacturam expertus est. Quippe Angli, libertatis suae fortunam in eius absentia reponentes, publicam a Danis defectionem moliendo praecipitem rebellandi fiduciam induerunt. Sed quo eum Anglia invidentius sprevit, hoc Dania fidentius coluit. Itaque, dum ad duarum provinciarum utramque avidas imperii manus porrexit, altera potitus, alterius irrevocabiliter dominationem amisit, nihil umquam fortiter pro ipsius recuperatione conatus. Adeo difficile praegrandia continentur imperia.

 

9.10.1. Post quem filius eius Haraldus Daniae regnator incessit, ob hoc quidem obscurioris apud posteros memoriae egregiorumque operum monumentis vacuus, quod regiarum opum servator magis quam propagator exstiterit.

 

9.11.1. Post hunc Gormo arcem obtinuit, semper infensi erga religionem animi, Christicolarum perinde ac taeterrimorum hominum respectum exstinguere cupiens. Omnes huiusce normae participes vario iniuriarum genere fatigatos, quibus potuit, calumniis insequi non quievit. Quin etiam, ut priscum delubris cultum restitueret, templum in fundo Sleswicensi a religiosis conditum tamquam sacrilegum aliquod impietatis domicilium ab imis fundamentorum partibus demolitus est, quos suppliciis non attigerat, sacrae cellae strage puniens. Hic tametsi proceritatis habitu eximius putaretur, parum respondentem corpori animum gessit. Ita enim mores suos intra regnandi satietatem continuit, ut servata potius quam aucta maiestate gauderet satiusque tueri proprium quam alienum incessere duceret, magis de acquisitorum custodia quam acquirendorum incremento sollicitus.

9.11.2. Hic a maioribus coniugalia sacra celebrare permonitus Anglorum regis Hedelradi filiam Thiram nuptiali studio insecutus est. Illa, ut erat gravitate atque industria ante alias praestans, condicionem proco attulit, non ante se ei nupturam praefata, quam Daniam sub dotis nomine recepisset. Eoque pacto intercedente Gormoni desponsa, nocte, qua prima genialem torum conscendit, sponsum perseverantissimis precibus aggressa, in triduum se virilis concubitus expertem dimitti petivit, non ante rebus Venereis indulgere constituens, quam matrimonium creandis liberis efficax futurum aliquo per quietem praesagio didicisset. Itaque simulatione continentiae matrimonii experientiam interpellabat, cognoscendae posteritatis propositum pudicitiae specie colorando, commerciumque libidinis distulit, verecundiae figmento fortunam propagandae successionis explorans. Alii eam, ut temperantia sua tori socium Christianismi sacris ascisceret, maritalis lecti blanditias detrectasse coniectant.

9.11.3. Verum quamquam iuvenis amori eius flagrantissimo animo inhaereret, alienae tamen continentiae quam propriae voluptati obsequi praetulit speciosiusque nocturnis motibus imperare quam lacrimosa amicae vota repellere arbitratus est, profectas ab industria preces pudicitiae propinquas autumans. Evenitque, ut, qui mariti partes agere debuerat, pudicitiae custodem praestaret, ne in capite nuptiarum stuprosae mentis nota afficeretur, quasi plus libidinis viribus quam propriae indulsisset verecundiae. Ceterum ne inconcessum virginis amorem libidinoso complexu praeripere videretur, vicina latera non solum alterius complexibus exuit, sed etiam destricto mucrone secrevit atque ex cubiculari lecto suum ac sponsae dividuum contubernium reddidit.

9.11.4. Sed voluptatem, quam gratuita humanitate distulit, mox laeta somnii specie delibavit. Quippe, profuso in somnum animo, existimavit duos alites coniugis suae genitali parte prolapsos, sed alterum altero grandiorem, corpora superne librantes praepeti caelum volatu petere exiguoque tempore interiecto reversos suis altrinsecus manibus insedisse. Secundo quoque ac tertio, parvula quiete recreatos, propassis alis aeri se credidisse, tandemque minorem ex his ad se pennis cruore oblitis comite vacuum remeasse. Ea opinione attonitus, ut erat somno pressus, indicem stuporis questum edidit ac totos penates tumultuoso clamore complevit. Quam speculationem eo percontantibus famulis explicante, Thira felicem se prole futuram autumans, omisso differendarum nuptiarum proposito, castimoniam, quam cupide precata fuerat, avidius remisit, caelibatumque ad Venerem transferens sponso gratam suimet potiendae copiam tribuit, continentis virtutem admissi concubitus satietate pensando, praefata minime se ei nupturam fuisse, nisi ex his adumbratae quietis imaginibus certiorem fecunditatis suae fortunam hausisset. Itaque ut vafro, ita inusitato consilio pudicitiae simulatio in futurae prolis agnitionem transivit. Nec sors opinionem frustrata est: brevi enim Haraldi atque Kanuti felix prole mater apparuit.

9.11.5. Qui cum virilem attigissent aetatem exserta classe effrenatam Sclavorum insolentiam domuerunt; nec Angliam quidem immunem ab hoc vexationis genere reliquerunt. Quorum Edelradus ingeniis delectatus illatam a nepotibus vim voluptatis loco habuit, amplissimi beneficii nomine taeterrimam amplexatus iniuriam. Multo enim amplius virtutis in eorum fortitudine quam pietate reposuit ideoque ab infestis lacessi quam ab ignavis coli speciosius duxit, tamquam ex ipso fortissimo indolis habitu futurum virilitatis eorum specimen pervideret. Non enim ambigere potuit, quin extera quandoque impetituri essent, qui materna tam audacter exigerent. Adeo autem iniurias officiis anteposuit, ut, praeterita filia, Angliam iisdem testamento legaret, avitum nomen paterno praeferre non dubitans, nec imprudenter, quoniam aliquanto speciosius mares quam feminas regni usum decere noverat, imbellis filiae ac fortissimorum nepotum condicionem separandam existimans. Quo evenit, ut Thira filios suos paternorum bonorum heredes non invidenter exheres ipsa conspiceret. Praelationem enim eorum honorabilem sibi magis quam contumeliosam fore arbitrata est.

9.11.6. Iidem, crebris piraticae quaestibus locupletati, summa cum fiducia spes suas ad iniciendum manus Hiberniae promoverunt. Cuius rex, Duflina, quae provinciae caput habebatur, obsessa, cum paucis admodum sagittariae artis peritis coniunctum urbi nemus ingressus, Kanutum, magna cum militum frequentia nocturnis ludorum spectaculis interpositum, insidioso fraudis circuitu vulnifica procul sagitta petivit, quae in adversum regis corpus incidens mortificum ei vulnus intorsit. Veritus autem Kanutus, ne periculum suum hostes effuso gaudio insequerentur, atque ob hoc cladis suae fortunam dissimulanter haberi cupiens, voce supremos anhelitus reddente ludos absque tumultuatione peragi iubet. Qua arte prius Danos Hiberniae potitores quam suum Hibernis exitum notum reddidit. Quis autem exstinctum non plangeret, cuius disciplina militum suorum victoriae consilio quam spiritu diuturniore suffecit? Salus namque Danorum in ultimas angustias deducta ac paene desperationis periculis implicata, quia morientis ducis iussui paruit, brevi, quos timuit, triumphavit.

9.11.7. Quo tempore Gormo ad ultimum aetatis suae finem provectus ingentem annorum seriem luminibus captus exegerat, senectam ad ultimos humanae condicionis terminos prorogando, magis de filiorum vita et incrementis quam reliquo spiritu suo sollicitus. Tanta autem maioris filii caritate tenebatur, ut a se occidendum iuraret, qui prior ipsius exitum nuntiasset. Cumque forte Thira haud dubium de eiusdem exitio nuntium accepisset, nemine id Gormoni palam insinuare audente, praesidium calliditatis amplexa, casum, quem ore prodere timuit, opere explicavit. Maritum namque regio cultu exutum taetriore circumdedit aliaque doloris insignia, per quae causam luctus aperiret, admovit, quod antiqui talibus inter exsequiarum actiones uti consueverant, acerbitatem maeroris habitus asperitate testantes. Tunc Gormo: 'En mihi', inquit, 'Kanuti fatum publicas?' Et Thira: 'Id ipsum', ait, 'tuo potius quam nostro declaratur augurio.' Quo dicto marito mortem, sibi viduitatis causam praebuit nec ante filium quam coniugem planxit. Itaque, dum viro nati fortunam exprimit, alterum alterius funeri sociavit, amborumque exsequias paribus prosecuta lacrimis, huic coniugales, maternos illi planctus impendit, quamquam tunc temporis magis solatiis erigenda quam cladibus obterenda fuisset.

 

Liber X

10.1.1. Defuncto Gormone, Haraldus hereditariae dominationis fortunam conspicuae fortitudinis operibus prosequi cupiens, traiecta in Orientem piratica, circumpositum lacessivit Oceanum. Sed absumpto interim Hedelrado, quamquam sedulos quaestuosi negotii fructus decerperet, aliquanto plus tamen ex avito fato amaritudinis quam ex tyrannide voluptatis accepit. Dum enim eum fortuna cumulatius barbaris ditavit opibus, Anglicis exuit externaque donatum praeda domestica atque hereditaria spoliavit. Siquidem Hedelradi filius Adelstenus, patris testamento praeteritus, indignationem suam litteris, quibus Haraldus heres scribebatur, opposuit, rescissoque parentis arbitrio, proprium aemulatus est.

10.1.2. Igitur Norvagiae rex, obtusi cordis homini amplissimae rei summam cessisse ingemens, potiendae eius spe armata insulam classe petiit. Cuius cum se Adelstenus viribus minorem animadverteret, conficiendae pugnae fiducia vacuus bellum ad obsequium transtulit, benevolentiam hostis, quem armis propulsare nequiverat, officiis capessere cupiens. Non solum enim regem amicissimo vultu benignissimoque excepit alloquio, sed etiam, quo salubrius patriam armis hostilibus liberaret, filio eius Haquino admodum tenero educationis impensam pollicitus, regnum se pariter testamento legaturum promittit. Quam rem maxime, ut Norvagicis armis adversum Haraldum uteretur, oblatu dignam putavit. Eius namque ferociam pertimescens, orbitatem suam gratuito herede solari quam violentum exspectare satius existimavit. Rapuit hostis condicionem praeceps propositamque pactionem amplexus tantum de offerentis humanitate praesumpsit, ut filium proprio spiritu cariorem inexploratae eius fidei credere non dubitaret.

10.1.3. Post haec Haraldus, reductis ab Oriente copiis, quamquam ad impetendum avunculi factum praecipuis iuris viribus invitari poterat, nihilo minus impunitam eius ambitionem dissimulatae indignationis patientia praeterire sustinuit iustisque opibus pie carere quam crudeliter potiri maluit. Post paululum vero temporis Haquinus, audito paterni fati nuntio, cum proficiscendi gratia velis navigationem instrueret, magno supervenientis Adelsteni impetu revocatus, paulisper omisso ventorum usu, propius litori navigium egit. A quo post cetera morum documenta, quibus quotidie informabatur, novi quid accepturum se ratus, ne inter epulas obscuro se vultu gereret, sed magis in circumspiciendis amicis hilari oculorum habitu uteretur, audivit. Quem enim Adelstenus compluribus aliis honestatis praeceptis imbuerat, etiam aptos convictui mores ignorare passus non est. At cui parentis mors Norvagiam cessit, paulo post praeceptoris occasus Angliam patefecit.

10.1.4. Veritus ergo Haraldus, ne iniuriarum tolerantia, quae hactenus consanguineae caritatis respectui dabatur, deinceps in ignaviae verteretur opprobrium, et, quod moderationis esset, vitio applicaretur, Norvagicae rei turbatione primam Haquino iacturam inferendam constituit, domesticis eius viribus debellatis externas facilius obterendas existimans. Cum itaque res barbaras regia exsecutione tractasset, in Daniam reversus, occursu Haraldi Gunnildae filii, adversus eundem Haquinum auxilia petentis, excipitur, pollicentisque se tributa daturum, si Danicae opis beneficio efficacia partium suarum adiumenta sumpsisset. Enimvero inter acerbissimos rerum casus clementissimam regis humanitatem expertus est: Hewindo enim atque Karlhoftho pugnae adiutoribus receptis, sexaginta navium classe donatus petiti praesidii compos abscessit, evenitque, ut plus spei in auxilio Danorum quam metus in sua adversitate reponeret.

10.1.5. Igitur navigationem remensus, adversus hostem, navalis pugnae copia non suppetente, terrestrem exercuit. In qua Hewindus Haquinum, ut in primos proeliantium globos progrederetur, hortatus, ipsum clarius sui indicium exhibentem inusitatae magnitudinis securi petiit attigissetque, ni satellitum quidam adactum regi ferrum proprii corporis periculo fefellisset. In quem Hewindus tanta vi destrictae bipennis aciem egit, ut ferrum medio corpori illapsum nullum inter artus obstaculum reperiret. Quod cum terrae altius illapsum genibus nixus abstrahere conaretur, ab Haquino interfecti militis corpus conscendente perfoditur. Incertum ergo, uter alteri plus pietatis impenderit. Ille enim salutis suae impendio regis fatum repulit, iste servatoris sui cladem speciosissima ultione pensavit, cuius beneficio fatum effugerat, exitium ultus. Et quod huius militis opera clarius, qui alienae incolumitati quam suae propior voluntarium pro duce spiritum erogavit privataeque mortis obiectu, ne publica sociorum salus periclitaretur, effecit?

10.1.6. Interea Thoralvus, quem Haquinus ad exturbanda hostium terga in insidiis collocaverat, superveniens, edito in aciem impetu, Karlhoftho mortem, Danis fugam inflixit; enimvero ceterorum fortunam unius inclinavit occasus. Haquinus autem palantes pertinacius urgere veritus, effusas sociorum habenas salutari consilio revocavit, ne qua improvidi militis incuria effici posset, ut in victricem victae partis fortuna recideret. Igitur aequalis ambarum partium strages parem utrobique belli successum effecerat; nam etsi altera victoriae propior videbatur, cladibus victam aequabat.

10.1.7. Repetente vero classem Haquino, incredibile memoratu monstrum incidit: iaculum namque, vago ancipitique discursu superne inter auras oberrare conspectum, non minore intuentes metu quam admiratione complevit. Siquidem in diversas partes dubiis reflexibus agitatum, figendi vulneris locum exploratius prospicere videbatur. Quod miraculum cunctis immani stupore prosequentibus incertisque, quidnam res tam inusitata portenderet, subito casu in solius Haquini caput suspectum omnibus periculum transtulit. Arbitrantur quidam matrem Haraldi Gunnildam procurato maleficiis spiculo victi filii poenas a victore sumpsisse. Haraldus itaque, insperato hostis exitio regnandi fortunam adeptus, triennio promissum Danis bonae fidei vectigal exhibuit.

 

10.2.1. Ea tempestate Sturbiornus, Suetici regis Biornonis filius, a patrui Olavi filio Erico regno spoliatus, petendi auxilii gratia ad Haraldum, cui Thyra mater exstitit, cum sorore Gyritha supplex migravit tantoque apud eum paratiorem amicitiae locum reperit, quanto illi eiusdem sororis suae matrimonium liberalius permisit. Post haec Haraldus, armis Sclavia potitus, apud Iulinum, nobilissimum illius provinciae oppidum, Sturbiorno duce conpetentia militum praesidia collocavit. Quorum piratica egregio animorum robore celebrata ac finitimis paulatim trophaeis alita eo demum ferocitatis excessit, ut continuis nautarum cladibus septentrionalem repleret Oceanum. Ea res plus Danico imperio quam ullum terrenae militiae negotium attulit. Inter quos fuere Bo, Ulf, Karlshefni, Siwaldus aliique complures, quorum prolixam enumerationem, taedio quam voluptati propinquiorem, stilo prosequi supersedeo. Inter haec Sturbiornus, ultionis aculeo lacessente, acceptam iniuriam pensare cupiens, Haraldo in opem accito, memorem damnorum iram adversus invisam Erici dominationem destrinxit.

10.2.2. Cuius rei gratia Haraldus in Hallandiam proficiscens Theutonicae irruptionis nuntium, quae a Caesare Othone gerebatur, accepit. Igitur alienae rei impetitionem quam propriae defensionem languidiore studio prosecutus, externae pugnae proposito domesticae curam anteposuit, reflexoque in Iutiam cursu, ad opem oppressis ferendam praecipiti celeritate contendit. Sed, eo superveniente, Caesar Iutiam utpote regio ductu vacuam nullo resistente permensus, cum Lymici sinus obiectu, tunc temporis Wendalam aquis claudentis, ulterius excurrere vetaretur, coniecta in undas lancea, non solum iter ad Eydoram reflexit, verum et simillimum fugae reditum habuit. Is quidem hastam, cuius usum habebat, maritimos in fluctus relinquendi monumenti gratia iaculatus, suum freto vocabulum indidit; verum ut impetu gravis, ita exitu vanus apparuit. Haraldus quippe, ardentissimo cursu abscedentes hostium reliquias insecutus, Epponem extremi agminis ducem cum iis, quos reperit, trucidavit.

10.2.3. Interea Sturbiornus, contumeliosa militum adhortatione compulsus, fortunam suam temere sociorum fortitudini credidit inque proprium exitium ruens regiarum partium reditum stolida praecessit audacia. Bellum enim praepropere ausus, rebus Sueonum per incuriam lacessitis, occiditur. Et sane hostilibus gladiis ultro iugulum subicit, quisquis in urgenti aliquo discrimine magis alienae temeritati quam propriae obsequitur providentiae.

 

10.3.1. Post haec Thyra, quo patriam a clandestinis exterorum irruptionibus tutiorem praestaret, quantum a Sleswico ad occidentalem Oceanum patet, vallo fossaque proscindere aggressa est, superque iacto aggere tenacissimi operis terrenum molita est munimentum. Cui postmodum Waldemari regis Absalonisque, Danicae gentis antistitis, consimilis erga patriam pietas murum cocti lateris superiecit, uti potius veteris valli occiduos lapsus solidior novae molis structura reficeret, quam debilem eius situm crebrior in posterum ruina submitteret. Siquidem priori munitione fundamenti loco usi, imperfectum femineae virtutis propositum virili prudentia compleverunt, tanto excellentius opus edentes, quanto se muliebri noverant industria clariores. Eadem quoque, cum sub specie feminae virilem animum gereret, Scaniam Suetica dominatione compressam praestandi tributi onere liberavit. Itaque hinc muro, inde armis hostem repellens, diversis patriae finibus par tutelae beneficium peperit.

 

10.4.1. Interea, defuncto apud Norvagiam Haraldo, filius eius Haquinus, patriam hereditariae pensionis ignominia exuere cupiens, cum Haraldum, auditis, quae Caesar apud Iutiam gesserat, Germanicis diutule bellis implicandum speraret, palam detrectandae stipis audaciam praebuit, plus spei ac fiduciae ex Saxonicis armis quam suis viribus capiens. Verum Haraldus, rebus cum imperatore compositis, consortium catholicae religionis amplexus, divinam humanamque pacem regno suo conciliavit, sicque, Haquinum conceptae inaniter spei irritum reddens, se ipsum errore, patriam proeliis liberavit.

10.4.2. Comperta vero Haquini defectione, tanto in Norvagicae iuventutis contumaciam asperius animadvertendum putavit, quanto eam adversum se cervicem insolentius extulisse cognovit. Missa igitur adversus hanc Iulinae piraticae manu, Bo atque Siwaldo ducibus contemptus sui ultionem mandavit. Quorum Haquinus perspectis copiis, cum intolerabile rebus suis onus imminere cognosceret, excipiendi eius materia non suppetente, tamquam humanae opis diffidentia diviam amplexus, superos inusitato piaculo propitiandos curavit, Duos siquidem praestantissimae indolis filios hostiarum more aris admotos potiendae victoriae causa nefaria litatione mactavit nec sanguinis sui interitu regnum emere dubitavit patrisque nomine quam patria carere maluit. Sed quid hoc rege stultius, qui geminam carissimorum pignorum stragem incertis unius pugnae eventibus impendendo fortunam belli parricidio petere et orbitatem suam muneris loco diis bellorum fautoribus erogare sustinuit?

10.4.3. Quo evenit, ut Dani manum cum eo navali certamine conserentes, quocumque militaris discursus impetum contulissent, infestam nimbi vim, qua tamquam ab hoste laederentur, exciperent. Ceterum coorti imbris maleficium ita nostrorum vertices inusitatis grandinis ictibus converberavit, ut eorum oculi veluti quibusdam nimborum spiculis lacessiti prospiciendique penitus facultate defecti graviorem ab elementis pugnam quam ab hoste sentirent. Accidit ergo, ut Norvagienses, caeli quam suis viribus feliciores, Danos destrictam adversum se numinum iram haud dubie sentientes ante fuga quam caedibus implicarent.

10.4.4. Inter quos Karlshefni ac Siwaldus a victoribus capti, quamquam dimicando speciosissimam rei militaris operam edidissent, aliquanto tamen plus laudis in vinculis quam proelio meruerunt. Haquinus enim, celeberrimam Danicae iuventutis fortitudinem exploratius nosse cupiens, duos, qui captivorum patientiam plenius experirentur, admovit. Tantum enim virium animis eorum a natura insitum esse fama fuerat, ut etiam receptis in vultum ictibus ne leves quidem superciliorum nutus ederent atque adversus omne percussoris irritamentum in eodem animum habitu continerent.

10.4.5. Cuius experientiae gratia prior Siwaldus, ingenti satellitis fuste percussus, oculos motu vacuos praebuit; quin etiam eo minus fortunae cessit, quo miserius virtutis suae experimentum habuit. Nec minus in reliquo mentis robur apparuit. Karlshefni enim alium, destricta securi capiti suo imminentem, pulsu pedis humi prostravit applicatumque cervici suae ferrum manibus ferire conantis excutiens, ut erat vinculatus, arripuit, quemque lapsu affecerat, capite spoliavit. Enimvero ut strenuo, ita impigro nisu periculum audacia praecucurrit. Neque enim captivi virtus inter vinculorum stridorem vigore suo exui potuit; quin et inter gravissimas contumelias eo clariorem fortitudinis suae experientiam praebuit, quo incitatiorem fortunae adversum se fremitum sensit. Sed nec illi aut mortis propinquitas aut catenarum contumelia, quo minus liberum fortitudinis opus ederet, obstare valuit.

10.4.6. Quorum constantiam admirans tyrannus, ut utroque potius bono milite uteretur quam in utrumque animadverteret, remissionem poenae, dummodo partes suas fide atque amicitia colerent, pollicetur. Illi vero, violentum obsequium vitae respectui erogare indecorum putantes, utpote alienae fidei quam propriae saluti propiores, condicione insolentius spreta, turpi pacto prorogandi spiritus beneficium expetere noluerunt. Quo viso, Haquinus, ne patientiae punitor magis quam probator exsisteret, virtuti eorum incolumitatem tribuendam putavit.

 

10.5.1. Haraldum vero duos ex Gyritha filios sustulisse memoriae proditum est. Quorum maior Haquinus excellentissimae indolis habitu ac felicissimis naturae incrementis fratris Suenonis fulgorem suppresserat. Idem Sembos aggressus, cum militum animos periculosi belli respectu aliquanto infractiores animadverteret, quo melius fluctuantibus fugae spem demeret, ignem subductae classi subiecit eoque necessitatis duramento imbecillitatis ignaviam repulit. Effecit enim, ut navigiorum facultate defecti reditum victoria struendum animadverterent. Itaque quo aequiore animo se ipsum classe spoliavit, eo tutiore hosti spolia detraxit. Miserta est tunc profecto fortuna Danici ducis, a navigiorum iactura nautarum praesidia mutuantis, cum summam classis inopiam i populo humanitatem atque opem victoriae cerneret. Igitur ut prudenti, ita periculoso consilio salutarem ministravit eventum. Potiti enim Sembia Dani, necatis maribus, feminas sibi nubere coegerunt, rescissaque domesticorum matrimoniorum fide, externis avidius inhaerentes, suam cum hoste fortunam communi nuptiarum vinculo partiti sunt. Nec immerito Sembi sanguinis sui contextum a Danicae gentis familia numerant. Adeo enim captivarum amor victorum animos cepit, ut, omissa redeundi cupiditate, barbariem pro patria colerent, alienis quam suis coniugiis propiores.

 

10.6.1. Post haec Thyra, Danicae maiestatis caput, absumpta est. Cuius corpus Haraldus amplissimo funere elatum magno cum omnium plangore non longe a patris tumulo sepulturae mandavit. Neque enim tam acri iactura cuiusquam penates maeroris expertes esse poterant, privato funere publicam patriae fortunam exspirasse credentes. Ubi nunc quoque sacrarium perspicere est, duorum coniugum socialibus bustis intersitum.

 

10.7.1. Nec silentio implicandum, quod sequitur. Toko quidam, aliquamdiu regis stipendia meritus, officiis, quibus commilitonum studia superabat, complures virtutum suarum hostes effecerat. Hic forte, sermone inter convivas temulentius habito, tam copioso se sagittandi usu callere iactabat, ut pomum quantumcumque exiguum baculo e distantia superpositum prima spiculi directione feriret. Quae vox, primum obtrectantium auribus excepta, regis etiam auditum attigit. Sed mox principis improbitas patris fiduciam ad filii periculum transtulit, dulcissimum vitae eius pignus baculi loco statui imperans, cui nisi promissionis auctor primo sagittae conatu pomum impositum excussisset, proprio capite inanis iactantiae poenas lueret. Urgebat imperium regis militem maiora promissis edere, alienae obtrectationis insidiis parum sobriae vocis iactum carpentibus. Itaque ex dictis etiam non dictorum effectui obligabatur, evenitque, ut conatus suos ad id, quod minus praesumebat, erigeret, et, quod parum professione coluerat, plenius experientia celebraret. Neque enim solida virtus, tametsi detractionum laqueis implicata, iustam animi fiduciam abicere potuit. Quin etiam eo certius, quo difficilius, experimentum accepit.

10.7.2. Exhibitum itaque Toko adolescentem attentius monuit, ut aequis auribus capiteque indeflexo quam patientissime strepitum iaculi venientis exciperet, ne levi corporis motu efficacissimae artis experientiam frustraretur. Praeterea demendae formidinis consilium circumspiciens, vultum eius, ne viso telo terreretur, avertit. Tribus deinde sagittis pharetra expeditis, prima, quam nervo inseruit, proposito obstaculo incidit. Cui si fortuna caput adolescentis obiecisset, haud dubie in patris periculum nati poena recideret, spiculique error percussorem percussi exitio sociasset. Virtutem ergo patris an ingenium filii impensiori admiratione prosequar, ambigo, quorum alter artis suae prudentia parricidium cavit, alter coporis animique patientia sibi sospitatem peperit, patri pietatem servavit. Enimvero iuvenile corpus senili animo roboravit, tantum fortitudinis in exspectando iaculo exhibens, quantum peritiae pater in emittendo praebuerat. Itaque constantiae suae beneficio, ne sibi spiritus, patri salus eriperetur, effecit.

10.7.3. Interrogatus autem a rege Toko cur plura pharetrae spicula detraxisset, cum fortunam arcus semel dumtaxat experimento prosequi debuisset: 'Ut in te', inquit, 'primi errorem reliquorum acumine vindicarem, ne mea forte innocentia poenam, tua impunitatem experiretur violentia.' Quo tam libero dicto et sibi fortitudinis titulum deberi docuit et regis imperium poena dignum ostendit.

10.7.4. Sed his necessitatum procellis erutum paulo post par mali tempestas implicuit. Haraldo enim eius se artis, qua Finni nivales saltus peragrant, peritiorem iactanti Toko in consimili genere laudis suam ausus conferre virtutem, apud Collam rupem editae professionis experimentum praebere compellitur. Sed quod minus exercito celebraverat, plenius a virtute mutuatus est. Eminentis enim scopuli cacumine conscenso, exiguo se fusti credidit lubricasque plantis tabulas adaptando rapidum in praeceps vehiculum egit. Cuius praecipiti raptu in praeruptos silices actus, nihilo minus debitum eius regimen intrepida manu continere suffecit. Neque illi aut periculi magnitudo aut ullus animi stupor, quo minus firmo se corpore contineret, officere potuit. Exterruisset alium conspecta praecipitii immensitas atque ante ipsum periculi ingressum plena metus hebetudine confecisset. Tandem illiso cautibus vehiculo, cui insistebat, excussus, fortuito fustium fragmento solidum incolumitatis praesidium reperit, fatoque alioqui propinquus felici naufragio insperatam salutis ancoram apprehendit. Enimvero acrius clivo impactus, perfracti vehiculi damno tutum cursitandi eventum habuit. Nisi enim impetum eius invia petrarum robora vastaeque voragines interpellassent, haud dubie procursum subiectum rupi pelagus excepisset. Ubi a nautis exceptus, inviso regi tristiorem fortuna sua famam reliquit. Vehiculi quoque fragmenta a navigantibus inter undas reperta falso periculi eius fidem auxerant. Ipse vero, suspectam Haraldo praesentiam reputans, quod virtuti suae praemiorum loco pericula proponi cognosceret, studiorum suorum exercitia ad filii eius Suenonis militiam contulit.

 

10.8.1. Post haec Haraldus totam regni classem exserens, ne parvo apparatu magnae molis pondus aggrederetur, iunctis hominum boumque copiis inusitatae magnitudinis saxum, Iutico litore repertum, quo matris tumulum insigniret, abstrahi iussit.

10.8.2. Interea, qui cum Suenone classi praeerant, Haraldi imperium, tum quia divino cultui favorem tribuerat, tum quia inusitatis plebem oneribus adigebat, perosi, quendam compositum et subornatum, qui Suenonem, an arma adversus patrem sumere regnoque potiri vellet, callide percontaretur, inducunt. Quo mandato Sueno ad regnum parricidio petendum adductus, percontanti grates habuit libenterque se patriae dignatione usurum respondit. Quo accepto, maiores, explorata eius cupiditate, rem securius amplectentes, occultis animorum commentis audacter evidentiam praebuerunt. Enimvero, quod clandestinis motibus texuerant, apertius exsecuti, continuo regem eum publica acclamatione decernunt.

10.8.3. Inter haec Haraldus, circa tractum lapidis occupatus, quendam suorum e classe supervenientem artius percontari coepit, an tantam alias molem mortali manu tentatam conspexerit. Ille se maioris ponderis ductum humanis viribus effectum recenter oculis subiecisse commemorat. Quod rege crebris percontationibus prosequente: 'Nuper', inquit, 'cum Dania tibi subduceretur, intereram; ipse, uter onerosior tractus exstiterit, penses.' Ita Haraldus, dum alieno iudicio coepti gloriam quaerit, erepti regni nuntium accepit. Paenituit tunc regem pecudalibus iugis humanas alligasse cervices; nam cum, omisso vehendae molis proposito, tractum saxi in belli apparatum convertere voluisset, gravissimum militis supercilium expertus est. Exercitus namque, tam probrosi officii contumelia lacessitus, pro quo iugum tulerat, arma capere recusavit. Neque enim maiestatis imperio aut prece adduci potuit, ut eius capiti incolumitatem quaereret, qui omnium cervices erubescenda iussione damnasset. Nonnulli tamen popularis sententiae expertes inter publicae consternationis procellas consueta se erga regem caritate gesserunt. Quibus adiutoribus usus, dum filii conatus armis elidere nititur, acrius sanguinis sui viribus oppugnatur. Siquidem bello a Suenone victus, fugam suam Sialandiae credidit contractisque ex ea viribus rursum consimilem fortunae habitum navali ex certamine retulit. Iamque domesticis exuto copiis externa manus imploranda restabat. Igitur relicta patria, Iulinum Danicis armis refertum, utpote fidissimum militiae suae gremium, exsilio petivit.

10.8.4. Interea Sueno, nondum paterno odio pietatem violasse contentus, conciliandae sibi plebis gratia, effusis impietatis habenis, delendorum sacrorum curam animo pertinacius sumpsit, omnique divinitatis cultu patria eiecto, victimarios templis, aris libamenta restituit. Quem rursum pater mixtis Danorum Sclavorumque copiis apud Helgenes litus aggressus, diem proelio tam fugae quam victoriae alienus extraxit. In quo defatigati exercitus nectendae pacis gratia posteram lucem colloquio tribuunt, cum forte Haraldus creandae compositionis fiducia licentius evagatus in angustiores nemoris partes concessit. Ubi cum exinaniendi ventris gratia arbustis insideret, a Tokone iniuriarum suarum ultionem sitiente sagitta vulnus excepit, indeque saucius a suis Iulinum relatus celerem vitae exitum habuit. Corpus eius, Roskildiam missum, apud sacrarium nuper ab ipso conditum sollemnem sepulturae locum recepit. Ingrata enim olim bonorum suorum patria, piissimi ducis opera sera animadversione complectens, quod minus vitae eius praestiterat, funeri plenius deferendum putavit, omnibusque humanitatis nervis exsequiarum cultui insistens, cuius spiritum superbe oderat, clementer cineres amplexata est.

 

10.9.1. Defuncto Haraldo, Sueno, prosperam sibi in divina saeviendi occasionem venisse gavisus, totam religionis stirpem ab radice convulsit, eoque auctore Dani susceptum divinitatis cultum repetita superstitione mutarunt, hoc liberius erroris sui recursum complexi, quo certius amarissimum eius reprehensorem occidisse cognoverant. Quam temeritatem vindex contemptus sui divinitas non parva rerum acerbitate pensavit, auctorem eius tristissimis fortunae vicibus insecuta. Ipsum namque deserendae religionis ducem perquam graviter affectum violentissimis casibus implicare non destitit, laetisque successibus spoliatum amarum vitae usum experiri coegit. Quippe a Iulini oppidi accolis, piratica Daniam incessentibus, captus, facta sibi redimendi potestate, corpus suum auro semel, argento bis rependendum promisit. Ea summa, a Danis ob deserta sacra nimio eum favore prosequentibus contributa, patriae restitutus, nihilo minus oculos densissimis ignorantiae tenebris offusos conspicuae lucis radiis admovere contempsit. Enimvero plenum nequitiae portentum paternoque animo parum respondens ab eximio eius splendore in profundum caliginis secedere non erubuit. Sed cui propria damno labes exstitit, aliena usui benignitas fuit. Idem secundo consimili fortuna affectus, nobilium liberis vadibus pro se datis priorisque summae pactione interposita, redemptionis praesidium impetravit. Sed cum promissum aes ex proprio fisco solvere nequiret, omnibus, qui pro salute eius filios proprio spiritu cariores praedes dederant, nunc publice, nunc privatim saltus ac nemora venditabat eorumque pretium protinus captivitatis suae auctoribus numeravit. Enimvero Scani ac Sialandenses communes silvas publico aere comparaverunt. Apud Iutiam vero non nisi familiis propinquitatis serie cohaerentibus emptionis communio fuit.

10.9.2. Eo tempore piraticae usus nostris creber, Sclavis perrarus exstitit, qui ob hoc latius ad eos manare coepit, quod Iulini oppidi piratae, patriis studiis adversum patriam usi, eo maxime Danis, quod ab ipsorum ingeniis traxerant, nocuerunt. Quem incursationis morem nostris annis Waldemari regis maximique pontificis Absalonis propensae pro civibus excubiae domuerunt. Quorum strenuo interventu tranquillus terris cultus geritur, tuta aquis navigatio celebratur.

10.9.3. At Sueno, oppressionum suarum vindictam sitiens maximeque Iulinum perinde ac scelestissimi contubernii domicilium armis evertere cupiens, sinum, quo Møna insula a Falstria secernitur, regia classe complevit. Qui cum se mox in Sclavorum effusurus provinciam videretur, qui Iulini constiterant, audacter callidi impetum hostis arte praecurrendum duxerunt. Nam cum muniendae classis gratia nocturnas a Danis circuiri vigilias nossent, delectos remiges subornaverunt. Qui mane, anticipato vigilum more simulatoque ab excubiis reditu, frequentem liburnis portum brevi lintre permensi, cum ad regis usque navigium processissent, esse gubernator dixit, quod secretius eum nosse admodum oporteret. A quo rex noctu exploratae rei nuntium afferri ratus, detracto navigii tegmine capiteque exserto, veluti familiaris colloquii gratia accline vocanti corpus praebuit. Quem ut ille insidiis opportunum animadvertit, subito cervicem eius perquam violento amplexu corripuit liburnaeque detractum apparitorum ope myoparoni suo iniciendum curavit. Nec segniter fugam nautae concitatis remorum ictibus expetebant. Ita praesidium strenuae calliditatis amplexi, quod armis nequibant, insidiis promoverunt. Igitur, qui paulo ante in altissimo maiestatis fastigio fulserat, tunc barbarorum miserabile mancipium contumelioso ludibrio fortunae effectus — nescio patris maior an religionis iniuria — provinciam, quam parentis exsilio violaverat, ministram carceris ultricemque parricidii sensit, patriamque, quam sacris spoliaverat, etiam opibus exuere necesse habuit. Neque enim ocius a suis iuvari poterat, utpote quibus primum detrahenda navigiis tegmina, aptandi foris remi extollendaeque undis ancorae fuerant. Cessit igitur expeditio fraudi, nec barbariem absque regio ductu petere ausa, soluta classe, domesticis militem litoribus reddidit.

10.9.4. In qua fortunae violentia Sueno, virili defectus auxilio, femineum expertus est. Nam cum, exhaustis regni opibus, ne aurum quidem redemptioni eius suppetere videretur, tanta ei matronarum humanitas affuit, ut, detractis aurium insignibus ceteroque cultu certatim congesto, digestam pondere summam explerent, plus commodi in salute principis quam amoenitatis in ornamentorum suorum specie reponentes. Adeo in liberando eo uterque sexus unius humani voti curam habuit. Ita matronali stolae publicum culmen privatis facultatibus emere voluptati magis quam oneri fuit. Neque enim eius capiti incolumitatem publicae stipis impendio petere dubitatum est, qui primus deserendae religionis constantem se gessisset auctorem. Enimvero ignara perditionis suae patria summum scelus amplissimis beneficiis rependere pietatis loco duxit, parentis ac numinis violatorem indebito gratulationis officio prosecuta, quodque poenis expiandum fuerat, obsequiis pensans. Quanto enim Haraldi odio tenebatur, tanta Suenonis caritate flagrabat, auctorem religionis fastidio, aspernatorem benevolentia insequendo. Ita populus sacrilegi animi probator, religiosi punitor, quantum in patris sanctitatem contemptus, tantum in filii labem honoris congesserat cultumque eius, quia sacrorum morem abrogaverat, copiosa favoris indulgentia prosecutus, ter regem a piratis captivum interposita munerum pactione receperat.

10.9.5. Nec illi quidem ad praemia matronarum obsequio exsolvenda ingrata mens fuit. Nam feminis deinceps participandarum hereditatum ius, a quibus ante lege repellebantur, indulsit. Ut autem argentum priori summae addendum contraheret, agros ac latifundia venire iussit, utque ab exteris ipse veniit, ita venalem suis patriam fecit. Ita nescio macie miserior an felicior fuerit, quae quantum eius corpori detraxit, tantum censui pepercit opesque artuum consumptione servavit.

10.9.6. Ceterum barbari, nondum rebus eum exuisse contenti, truculentius affectum iurare etiam iram remissurum compellunt, gemina miserum pactione torquentes. Sed alteram exhibere difficile, alteram admittere turpe. Opes enim hosti fundere necessitati convenit, iniuriae vero respectum abicere poenasque impunitate pensare vicinum rubori beneficium est. Siquidem, ut violentiae cedere infirmum, ita vindictam eius abdicare probrosum. Quippe supra vires cogi quam viribus remisse uti speciosius. Nec segniter exuendae captivitatis cupidus, sacramento omittendae ultionis exhibito, propositae condicionis partes admisit hostemque non minus fruendae securitatis beneficio quam auri impendio locupletavit, hoc magis servilem se exhibens, quo turpius libertatem impetrare sustinuit. Tantum autem transfugarum erga patriam caritas valuit, ut, cum regiam Danorum stirpem ad unicum Haraldi filium redactam esse cognoscerent, quo minus alienis summa cederet, saluti ipsius parcendum existimarent. Quam ob rem opes eius, non exitum sitientes, egestatem suam censu solari quam sanguine maluerunt.

 

10.10.1. Nec tamen erga desertorem sacrorum principem divinae correptionis aculei quieverunt; nam Suetiam quoque Danorum rebus infestam fecere. Cuius rex Ericus, agnomen a victoriis mutuatus, per Haraldum iam pridem latam Styrbiorno adversus Sueones opem memoriae subiciens, perquam graviter in Suenonis caput exarsit, utque sui vindictam perageret, exercitum in Daniam traiecit, expugnatione filii parentis noxam pensare cupiens. Quamquam enim eum artiore materni sanguinis nexu contingeret, iram tamen affinitati praetulit, eo quidem fidentius, quod Suenonis fortunam saepius aegram atque fractam ac crebris detrimentorum incursibus lacessitam, suam iugiter in summo felicitatis cardine versatam noverat.

10.10.2. A quo Sueno bello Scanico victus, relicta excellentis pulchritudinis filia Thira, aviae nomen referente (quae qua matre orta fuerit, ignoro), Olavum Trugonis filium, Norvagiae regimen gerentem, exsilio petivit, eo quidem ampliore spe, quod patrem eius iam pridem regno exactum Haraldi succursu restitutionem impetrasse meminerat. Is quamquam regio nondum titulo censeretur, regiis tamen partibus pleno procurationis officio fungebatur. Quo beneficio quamquam obligatus esset Olavus, nihilo minus debitam patris eius meritis gratiam referre neglegens, profugum ac supplicem sprevit omniaque momenta petitae opis abnegans nullum paene misero suffragium praebuit. Neque enim exsuli succurrit nec aspernatur illum a se repelli, a cuius parente suus patriae redditus fuerat.

10.10.3. Cuius repulsae Sueno contumelia suggillatus, ad Anglorum praesidia convolavit. Quorum rex Ethuardus, aetate admodum tenera, auxilii petitorem ambitionis nota perculit, existimans non tam opem a profugo peti quam exsilii simulatione regnum a callido repeti, fortunaeque inopiam argumentum astutiae reputans, obseratis exsulem auribus aversatus est. Adeo paterna felicitas suspectam nati miseriam fecerat. Ita maligni animi ducibus spes suas precesque frustrantibus, in Scotiam profectus, clementiam, quam in aliquanto mitiore gente non reperit, apud efferata barbarorum ingenia sensit. Adeo enim volubilis fortunae varii atque ancipites motus exsistere consueverunt, ut interdum humana mens, ubi speratis fallitur, insperata facilius assequatur.

 

10.11.1. Hac fortunae saevitia Sueno ad amplectendam religionis caritatem adactus, abstractos caligine oculos salutari lucis contemplatione suffudit. Nam cum duos maximos reatus suos, parricidium atque sacrilegium, totidem gravissimis suppliciis, captivitate atque exsilio, abunde multatos animadverteret, piam neglectae salutaris disciplinae verecundiam egit, conversoque in curam sacrorum animo, utriusque delicti contagium plenis paenitentiae lacrimis expiavit. Quin etiam, cunctis circa se rite peractis, lavacri usum promptissimo religionis tenore percepit. Cuius quanta prius labes exstiterat, tantum postea robur ac columen evasit. Nec segniter paenitentiae beneficio permulsa deitas propitii numinis favore pristinum ei fortunae splendorem conciliavit, annoque ipsius exsilii septimo decedente Erico, promptum regni introitum struxit, pro exsilio patriam, pro paupertate amplissimum decus ac summam largita potentiam. Nam Erici filius Olavus cum matre Syritha Suetiam repetivit ibique degens regnum materno arbitrio subiectum habuit.

10.11.2. Ita Sueno eodem paene tempore et religioni paruit et patria potitus est. Ne autem, quorum favorem impietate contraxerat, sanctitatis irritamento odia in se repente traiceret, publice dissimulata religione, privatim exhibita, pium mentis habitum texit. Itaque diversi motus iisdem praecordiis inclusi, summa formido ac sanctissima devotio, animum eius perplexa cunctatione distractum ad ultimam paene haesitationem redegerant. Hinc enim perdendi regni, inde laedendi numinis metus pectoris eius munimentum ancipiti periculo vulnerabat. Fastiditae siquidem religionis ultorem Deum, plebem cultae vindicem metuebat. Quae tam dissona studia attentiore animi comparatione expendens, plus divini quam humani timoris viribus indulgendum pervidit. Privatim itaque maiores aggressus, clandestina admonitione sacris ritibus subicere perseverabat, disserendi officium, quod a litteris doctrinaque non traxerat, rudi atque impolito ingenio prosecutus. Adeo praeceptoris partes, quas sollertia ac consuetudine parum complexus fuerat, a fundandae religionis cupidine mutuabatur.

10.11.3. Verum medelae salubritatem, ab incolumi capite quaesitam, ab aridis atque indignantibus membris evomi cerneres; neque enim amator veterum populus docilem inusitatis animum praebere sustinuit; quin etiam externi cultus taedio patrium aemulatus est. Igitur cupido sed inefficaci serendae religionis auctori nominis sui illustrator Deus Popponem, ingenio ac sanctitate conspicuum praecipuaque litterarum scientia excellentem, praeclari operis consortem adiecit. Hic, Danorum contione publice apud portum, cui glaciei frequentia agnomen peperit, habita, cum eos, ne fana excolere vellent, sermone flectere nequiret, evidenti indicio certissimum assertioni suae argumentum praebuit doctrinaeque fidem conspicuo sanctitatis miraculo publicavit.

10.11.4. Percontatus enim, an monitis suis obsecuturi essent, si ad flagrantis ferri tactum manum eius laesione vacuam conspexissent, universis haud dubie parendum respondentibus, candentem ferri laminam chirothecae formam habentem expediri iussit eique brachium cubito tenus inseruit ac protinus per omnes interrite circumlatam ante principis pedes excussit, dextramque nulla ex parte corruptam in eodem incolumitatis colorisque habitu religiosae omnium admirationi conspiciendam monstravit. Quo tam mirifico spectaculo alioqui inexorabiles studio suo consentaneos reddidit effecitque, ut periculum non impedimentum monitorum eius esset, sed experimentum. Enimvero ipsam rerum naturam audacis voti constantia superavit. Quin etiam ea miraculi celebritate aeternum genti nostrae religionis spiritum ingeneravit. Quo evenit, ut Dani, abrogata duellorum consuetudine, pleraque causarum iudicia eo experimenti genere constatura decernerent, controversiarum examen rectius ad arbitrium divinum quam ad humanam rixam relegandum putantes.

10.11.5. Quamobrem Poppo a maximo pontifice Bremensi Adaldago apud Arusium honorem gerendi pontificii, vitae atque operibus suis perquam debitum, impetravit. Eodem officii nomine Harico Sleswicum, Lefdago Ripae cesserunt; Gerbrandus Roskildiae claruit. Adeo religiosissimi principis exactissima sanctitas Christianismi cultum novis sacerdotiis auxit, cellis atque sacrariis decoravit. Prius enim quattuor haec religionis domicilia, externis sacrorum contenta praesulibus domesticaeque praelationis expertia, fortuito magis quam solido pontificum ordine nitebantur.

10.11.6. Nec minus Norvagia Bernardi ex Anglia profecti saluberrima admonitione profecit. Cuius regi Olavo tanta sumendorum auspiciorum adnotandorumque ominum cura acta est, ut etiam aquarum sacrarum liquore perfusus, cum parum religiosae disciplinae rudimenta sorpsisset, nullo tamen sanctitatis exemplo, nullius auctoritate doctrinae, quo minus augurum monitus consectaretur futuraque per pullarios disceret, vetari posset. Itaque sanctitate vacuus nec nisi inanem eius umbram complexus, susceptam religionis speciem fucosa superstitione damnabat. Consimilis eiusdem pontificis industria Suetiae regem Olavum ad Christiana sacra perductum Iacobi nomine venustavit, morum profectui decus vocabuli tribuens. Utrum autem idem rex ab eo an a Bremensium pontifice Unnone sacrorum usum disciplinamque perceperit, parum comperi. Eo tempore Lundenses sacrarium moliti, sub Gerbrando Roskildiae praesule rem divinam domestici templi religione gesserunt. Ceterum Unnonis corpus Byrca, oppidum veteri fama inclitum, Bernardi Lundense hypogaeum tenet.

 

10.12.1. Interea rex Norvagiae Olavus adhuc caelebs, fruendae claritatis potiendaeque Daniae cupidine instinctus, quo facilius voti se compotem redderet, petitis Syrithae nuptiis, Sueticas partibus suis vires applicare curavit. Ne ergo Sueno duorum regum iunctis copiis geminum patriae latus incursandum praeberet, perquam callido consilii genere usus, duos perspicacioris animi satellites subornavit, qui, simulata damnatione, Olavum supplices petiverunt. A quo exsulum more indulgentius habiti, cum post aliquantae familiaritatis usum proposito licentius utendum animadverterent, Suenonis vituperio Thyrae commendationem impensioribus verbis sociare coeperunt, quantum patris mores convicio, tantum filiae speciem laudibus insecuti. Adeo falsum proscriptorum nomen complexi, mendacii noxam benevolentiae simulatione texerunt. A quibus Olavus probabilis formae irritamento virginem petere persuasus, legationem preces suas Suenoni porrecturam instruxit. Qua aditus Sueno petitas proco nuptias pollicetur.

10.12.2. Quo nuntio Olavus ad summam usque gratulationem evectus, matronali stolae illibatas pudicitiae faces praeferendas existimabat virgineumque adulatus amplexum adolescentiam suam intra viduitatis gremium obterere passus non est. Igitur, quantum alteri contemptus alterique venerationis deferret, aperuit. Syritham namque, colloquii simulatione celebriter accersitam, navigium conserendi secum sermonis gratia subintrare petivit. Cuius precibus regina, quo verecundiae munimento tutior fieret, aliquamdiu reluctata, ad extremum imperio cessit. Igitur vix atque aegre obtemperanti lignum pensilibus uncis subnixum pontis loco scandendae puppis gratia sternitur. Quod cum regem aditura conscenderet, eodem per insidiosos subducto, praeceps fluctibus obvoluta est. Nec contenti nautae amplissimam maiestatem ultimo dedecore confudisse, quo clarius libidinosum ei animum exprobrarent, inflicti casus turpitudinem clamore sub hinnitus specie edito prosecuti sunt. Haec est Norvagica humanitas, dolis ac derisione instructa, quae splendidissimae feminae fidem probrosis insidiis circumvenire, matronale decus contumeliis proculcare amoremque ignominia rependere non erubuit. Et sane, quisquis ei populo humanitatem atque obsequium erogat, ingratis beneficium praestat. At regina paene pelago praefocata magno cum Sueonum rubore aegre litori restituta est. Tandem , recepto spiritu, impudicitiam sibi a rege exprobratam iudicans, ruborem periculi tacita ferre nequivit, opprobrii deformitatem minis, quibus potuit, insecuta. Neque enim duabus gravissimis calumniis, periculo ac rubore, affecta, lacessiti pudoris irritamentum aequo animo tolerare sustinuit, utpote quae ex integerrimae maiestatis regina ad insolentis proci plenum ignominiae ludibrium redacta fuerat. Ita versuti ducis acumen, admirabilis vaframenti involucro tectum, vires, quibus Olavum exuit, sibi sagacissime conciliavit. Continuo namque petitae in matrimonium Syrithae eo benigniorem animum, quo Olavo infestiorem, expertus est. Nec inerter ruborem coniugis negata mox proco filia vindicavit. Interiecto tempore Kanutum ex Syritha suscepit.

10.12.3. Ita Olavus duobus splendidissimis coniugiis destitutus, dum alterum temere respuit, ab altero turpiter repelli meruit, utque hoc repulsa, ita illud insolentia perdidit. Verum quia Suenonem parum prospere bella gerere solitum noverat, facta non virium eius, sed fortunae aestimatione instructoque nobilis famae navigio, armis ultionem exsequi parat. Contra Sueno, accita privigni manu, maritimo hostem certamine excipit.

10.12.4. In quo Olavi sagittarius Enarus, magno corporis artisque robore praeditus, tanto vigore mirifici arcus tormentum intenderat, ut excussum ab eo iaculum nulla rerum duritia sisteret, quo minus citato motu universum penetraret obstaculum. In malum navigii incidens lignum violentia sua pervium habuit. Secundum, traiecto regis clipeo, tabulae ratis illapsum, vix inter undas impetus sui finem reperit. Itaque gravius hostem solus quam tota sociorum manus afficere valuit. Ceterum adeo certo ictu destinata feriebat, ut, quicquid impetebat, offenderet. Quo evenit, ut Sueno, tormenti monstro territus, plus metus in unico stipite quam tota hostium classe reponeret. Cumque solum in eius corruptione remedium animadverteret, non tam sagittarium quam artis sagittariae instrumentum ab eius rei peritis impeti iubet, violata arcus fortuna tutius bellum gerere cupiens. In quod delectis certatim tela congerentibus, unum forte arcui impactum, artificem ingenio, hostem victoria spoliavit. Cumque late ruptionis eius fragor obstreperet, stupens Olavus, quidnam esset comminutum, interrogat. Cui Enarus: 'Convulsam', inquit, 'abs te Norvagiam puta!' Plus namque opis in arcu quam exercitu repositum iudicabat, futurum pugnae exitum abscisi responsi sagacitate complexus.

10.12.5. Nec secus quam praedixerat accidit. Fractio namque arcus insecutam Norvagiensium cladem ominata est. Ut autem Olavus hostium manus arbitrario fato praecurreret mortemque sibi ipse conscisceret, armis onustus praecipiti saltu profundum petiit, tamquam vita feliciter excessurus, si non aviditate lucis victorem intueri cogeretur. Cumque Sueno hostium vires in suam redactas potestatem vidisset, quos armis ad fugam inclinaverat, oratione ad obsequium flectere cupiens, insignem rei bellicae successum ad blanditias transtulit victorque cum victis pacisci deforme non duxit.

10.12.6. Nec Norvagiam sibi subiecisse contentus, petita Anglia, pactum cum Adalstano habuit, ut eo decedente regis bonis ac nomine frueretur.

 

10.13.1. Iisdem temporibus Popponi Rimbrandus, Harico Marcus pontificii religione successit; pro Lefdago Fulbertus secerdotio fulsit, post quem Othincarus Albus, splendidissimo loco natus, infulas sumpsit. Cuius liberalis in Deum animus, ne parvula quidem sibi summa retenta, amplissimum patrimonium necessariis templorum usibus erogavit cellasque ante id rei familiaris inopes uberrimis agris ac latifundiis locupletes effecit, adeo ut excellentissimae totius Iutiae ecclesiae, quicquid paene praediorum possident, a religiosa eius donatione perceperint. Itaque propior publicae devotioni quam privatae facultati solidaeque magis quam fluxae laudis appetens, momentaneo rerum impendio mansuras animi delicias comparavit seque patrimonii quam religionem rei familiaris inopem esse maluit, ad eum hereditatis suae honorem transferens, a quo pia dona perpetuis bonis rependenda cognoverat. Nec possessionem sacris impendisse contentus, ut omnes virtutis partes ac numeros exsequeretur, etiam rerum beneficiis virtutum adiumenta subtexuit. Siquidem Syalandiam et Scaniam officio piae eruditionis aggressus, mirificum sacri dogmatis auctorem agere coepit. Ac ne parcius animi quam corporis officium administraret, tantum se in amplificanda religione gessit, quantum egerat in locupletanda, pro quo patrimonium erogaverat, etiam morte paratus occumbere.

10.13.2. Ceterum Sueno, senilis animae laboribus fessus, divinis rebus infatigabilem ultimi temporis curam tribuit nec spiritu quam religione diuturnior fuit. Siquidem omni humana concussione vacuus in ipso perfectissimae vitae fulgore decessit. Hunc igitur duae inter se divisere fortunae, quem varia sors in ludibria ac decora alterna vice traiecit, regno illius captivitatem, captivitati exsilium substituendo. Quis enim crederet, illum a maximo solio ad Sclavorum perventurum catenas? Quis rursus existimaret, a Sclavicis vinculis ad regni rediturum insignia? Attamen ex rege captivus atque ex captivo rex est factus. Ita nunc miserrimis, nunc felicissimis par, diverso condicionis habitu geminam utriusque fortunae mensuram aequavit.

 

10.14.1. Mortuo Suenone, Angli ac Norvagienses, ne rerum summam alieno imperio subiectam haberent, reges ex suis legere quam a finitimis mutuari satius rati, abrogato Danici nominis respectu, Eduardum atque Olavum in maiestatis fastigio locaverunt. Quorum praevalidum robur Kanutus, Danorum solio functus, inter rerum initia aggredi veritus, ne tamen regnandi usum intra patriae metas clausum haberet, dissimulata magis quam omissa paterni imperii recuperatione, primum Sclaviae ac Sembiae perinde ac debilioribus regnis ferrum inicere statuit. Quarum alteram Sueno, tametsi graves iniurias passus, obstante religionis vinculo, concutere formidabat, altera ab Haquino oppressa, absumpto eo, rebelles Danis manus exercuit. Sollerter igitur a Danici regiminis successore provisum est, ut in hac paterni gravaminis, in illa defectionis noxam puniret. Neque enim ignorabat bonae indolis habitum ad maiorem virtutem capessendam leviori rerum conamine roborari, ideoque in ipso militiae tirocinio adolescentiam suam aliquo praeclaro opere auspicari cupivit. Nec eo quidem segniores desertoribus manus intulit, sed nescio an ideo promptiores, quia strenua ingenia, quo plus experimenti sumunt, hoc ad insignem operam edendam maiore ausu proficiunt.

10.14.2. Cuius propositi compos spes suas, duabus splendidissimis victoriis alitas, tertiam ab Anglis expetere docuit. Quod ut promptius expediretur, Olavum Norvagiae potitorem cum fratre Haraldo, tectis dissimulatione odiis, adversum defectionis suae consortem armavit. Enimvero, ut prudenter, ita periculose hoste in hostem usus, ambitione coniunctos armis dividuos fecit.

10.14.3. Igitur Danorum Anglorumque exercitibus acerrima pugna consertis, Tymmo, genere Syalandicus, cum hostili impetu sociae partis aquilas admodum inclinatas videret, levem et quem fors obtulerat ramulum hasta sustulit, eoque vexilli loco usus atque in eum vociferatus modum, quo Kanuti milites mutuae adhortationis gratia acclamare consueverant, adversas in fugam turmas felix antesignanus avertit. Itaque non tam signi quam animi virtute salutarem suis aquiliferum gessit nutantemque Danorum fortunam ad victoriam usque, ne laberetur, erexit. Nec solum fortitudinem ipse plenissimam praebuit, sed etiam ex sociorum animis paene profugam revocavit. Cuius facti decus postmodum cognomine usurpavit insuperque virtutis titulo honore primipili a rege donari meruit. Nec puduit Danorum partes, splendidissimo aquilifero defectas, plebeii hominis ductum, ut obscurum specie, ita praeclarum eventu, recreatis animis salutis praevium consectari.

10.14.4. Igitur Eduardus, contusis suorum animis intolerabilem Danici exercitus spiritum animadvertens, quia manum non poterat, pactum cum hoste conseruit, ut, quoad ipse viveret, Kanutum dimidii regni consortem haberet, exstinctus omnium bonorum heredem relinqueret. Ita victor a victo extudit, ut is sibi consortionem imperii vivens cederet, totum moriens testamento legaret.

10.14.5. Eodem tempore Alvivam ab Olavo adamatam Kanutus, eximia matronae specie delectatus, stupro petiit. Igitur Olavus, sive quia concubinae facibus spoliatus, sive quia promissa Angliae parte per Kanutum fraudatus fuerat, privatam offensam publicae militiae praetulit, peractisque stipendiis, ira pariter ac dolore instinctus Norvagiam rediit, non incongruum eius desertorem agere ratus, a quo plena turpitudinis iniuria vexatus fuerat.

10.14.6. Septenis postmodum interiectis annis, quidam triclinium, in quo Kanutus epulabatur, ingressi, totius Angliae regem salutare coeperunt. A quibus rex sibi ictum cum Eduardo foedus per involucrum exprobrari ratus, nihil eius se pudere respondit. Sed neque ab ira animum neque vultum a rubore continuit, profectas a scelere voces ludibrio propinquas existimans. Tum illi, funestum ministerium incauto confessionis officio prosecuti, Eduardum sua interemptum opera iactitabant, eo se regi placituros rati, quo summam ipsius offensam accenderant. In quos rex, perinde ac maiestatis insidiatores, sperati praemii loco suspendio protinus animadvertendum curavit, deterrimum opus deformi vindictae specie puniens. Quamquam enim se acri aemulo liberatum cognosceret, sceleri tamen poenam quam utilitati gratiam referre maluit. Memorant alii Eduardum clandestino Kanuti imperio occisum eiusdemque iussu poenam a maleficis demendae suspicionis gratia exactam. Ut enim innocentiae suae fidem astrueret seque ei culpae affinem fuisse negaret, gravius in sceleratos consulendum putavit. Ea tamen res primum regis apud domesticos favorem quassavit.

10.14.7. Qui cum, Anglorum rebus obtentis, nectendam cum finitimis amicitiam decrevisset, Normanniae praefecti Roberti filiam Immam matrimonio duxit eiusque fratri Rykardo sororem Estritham coniugio potiendam permisit. Igitur ex Imma Kanuto Gunnildaque suscepta, duorum populorum concordiam communis sanguinis vinculo stabilivit.

 

10.15.1. Ceterum quo promptius habilem expeditamque clientelam contraheret, splendidis militiam tirociniis auxit, amplissima fortibus stipendia proponendo, non tam numero quam robore militum venerabilius imperii sui decus futurum existimans. Itaque militaris alacritas, cuius maxime praemiis honos alitur, certatim in eius contubernium defluebat. Cuius munificentiae gratia Ulvonem quendam e Suetia accersitum, dolis magis quam viribus insignem, in militarem ordinem allici contigit. Cuius quoniam incidenter mentionem egi, ortum summatim disseram.

10.15.2. Cuiusdam patrisfamilias in agro Suetico filiam, liberalis formae, cum ancillulis lusum egressam, eximiae granditatis ursus, deturbatis comitibus, complexus rapuit exceptamque unguibus prae se leniter ferens ad notam nemoris latebram deportavit. Cuius egregios artus novo genere cupiditatis aggressus, amplectendi magis quam absumendi studium egit petitamque laniatui praedam in usum nefariae libidinis vertit. Continuo enim ex raptore amator effectus, famem concubitu solvit ardoremque gulae Veneris satietate pensavit. Quoque eam indulgentius aleret, crebris incursationibus vicinum acrius incessebat armentum nec nisi lautioribus ante vesci solitam sparsis sanguine dapibus assuefecit. Adeo enim captivae species efferatam raptoris saevitiam fregit, ut, quem sanguinis sui cupidum extimescebat, amoris avidum experiretur pastumque ab eo perciperet, cui se fore protinus alimoniae metuebat. Quo non penetrat aut quid non excavat amor? cuius ductu etiam apud efferatam beluarum rabiem gulae irritamentum libidinis imperio cedit.

10.15.3. Tandem gregis possessor, exhausti pecoris inopia provocatus, observatione adhibita, circumventam canibus beluam cursu ac clamore vehementius urgere perstitit fugacemque sectatus eo forte loci, quo puella servabatur, accessit. Siquidem domicilium eius, inviis paludibus clausum, perplexa ramorum series continenti frondium umbraculo texerat. Ubi mox fera a retiariis circumventa ac venabulis occupata confoditur.

10.15.4. Ut ergo duplicis materiae benigna artifex natura nuptiarum deformitatem seminis aptitudine coloraret, generationis monstrum usitato partu edidit silvestremque sanguinem humani corporis lineamentis excepit. Nato itaque filio paternum a necessariis nomen imponitur. Qui tandem, agnita suae veritate propaginis, a patris interfectoribus funesta supplicia exegit. Cuius filius Thrugillus, cognomine Sprakeleg, nullo probitatis vestigio a paternae virtutis imitatione defecit. A quo Ulfo genitus originem ingenio declaravit, avitum animo sanguinem repraesentans.

 

10.16.1. Ceterum ut a deverticulo, quo excessi, redeam, Olavum cum Haraldo fratre Danis atrociter imminentem Kanutus classe ex Anglia petitum ad socerum Gerithaslavum, Orientalium ducem, exsilio migrare compulit, recuperataque Norvagia rediens, Rikardum, acerrimum uxoris osorem effectum, patria exegit; sed et sororem Syalandia redditam regiarum partium functione donavit. Interea, absumpto Sueonum rege Olavo, succedit Omundus, a vitae diuturnitate cognomen sortitus. Cuius fato Olavus Norvagiensis repetendae patriae fiduciam nactus, contracta Sueonum ope, Norvagiae summam audaci usurpatione corripuit, quod Kanutum fraternae opis cassum ac celeberrima virium parte defunctum adverteret.

10.16.2. Idem ignarum iuris populum passimque et agresti more viventem legibus salubriter editis ad melioris vitae habitum perduxit, quarum vetusta monumenta plebs Norica praesenti veneratione complectitur. Nec minus in Deum venerabilis memorabili exemplo servatae religionis inclaruit. Nam cum prima feria cultello fustem per incuriam secuisset atque ab iis, qui proxime constiterant, solutae a se religionis fuisset admonitus, continuo dexteram suam, quod eius ministerio lapsae mentis errorem complesset, exosus, sparsas repente scindulas legit, factoque ex iis foculo, subiectam palmam cremandam praebuit, fortuitum culpae mendum solido cruciatus genere puniens. Adeo scrupuloso cultu levia quoque religionis momenta servavit, cuius detractae tristem a se ipso poenam exigere cunctatus non est. Nam cum reos poenas apud inferos manere persuasum haberet, levi admodum cruciatu graviorem praecurrere statuit manumque ad praesentes poenas perferendas patientiae duramento firmare quam animam futurarum metu suspendere tutius duxit. Ita, ne ceteri a divinitatis cultu avocarentur, ne sibi quidem ignoscendum putavit et, quod pie dissimulare licuit, suppliciter expiavit, cumque praesidio neglegentiae errorem tueri posset, ne qua religioni fraus fieret, paenitentiam magis repraesentare curavit poenamque correctionis suae fidem quam impunitatem delicti testem esse maluit. Ita prudentia ac devotione instructissimus propior publicae religioni quam privato reatui fuit. Cuius facti circumspectissima sanctitate aeternam cognomine memoriam usurpavit.

10.16.3. Ab eodem quoque pauperibus protectio, pupillis tutela, sacerdotali ordini veneratio, detrimentorum violentia lacessitis subsidia praebebantur. Praeterea ex gremio eius veluti quodam munificentiae fonte complura alia virtutum spectacula manaverunt. Haec hactenus, quia publico cultu consecrata pietas privatae laudis egena non est.

10.16.4. At Ulfo ob virtutis aemulationem gravibus in Kanutum odiis efferatus, quia tot inimicitias gerere nequibat, quo efficaciores insidias necteret, instrumentum doli simulatione officii texit. Suetis enim assidue Scaniam irrumpentibus, primus ad constringendam rem proficisci poposcit, impetratisque petiti ministerii partibus, Estritham, quaecumque imperasset, exsequi litteris signatorio anulo impressis iuberi petivit. Quibus acceptis, continuo matrimonium eius postulare aggressus, rei bellicae mandatum ad nuptiarum partes transtulit libidinosumque quam strenuum legationis ministrum agere satius duxit. Quam rem Estritha arcano fratris imperio consentaneam rata, perseveranti repugnare passa non est. Ita versuti ducis animus, impulsu capti odii instinctus, corrupto legationis officio, linguae volubilitate, qua plurimum valuit, fratris ac sororis credulitatem, nefariis perfidiae laqueis circumventam, oppressit, bellumque adversus Daniam professus structis callide dolis audacter evidentiam praebuit. Et ne Kanutum in Dania ultorem opperiretur, declinandae vindictae gratia in Suetiam sibi cum coniuge transeundum providit. Ubi invadendae Daniae propositum pertinacius animo volvens, Omundo Olavoque consilii participibus factis, alteri maritimis Syalandiam copiis, alteri Scaniam terrestribus impetendam proponit, ipse se classem e Suetia ducturum promittit.

10.16.5. Cuius rei molitione detecta, Haquinus quidam e villa Stangby, amantissimus regis, arrepta quam celerrime navigatione, Kanuto cuncta ex se cognoscendi copiam tulit eaque humanitate, quanta principis ac patriae caritate teneretur, aperuit. Rex tantae conspirationis nuntium exercitu subsecutus, ne rumoris auctorem praemio vacuum praeteriret, fidem nuntii, quod et longam et periculosam navigationem egerat, praemii loco duum iugerum agri Scanici donatione pensavit.

10.16.6. Interea Olavus, classe sua apud insularum unam acquiescere iussa, habili expeditoque navigio Syalandiam petiit. Ubi accersitum contionis nomine populum ad deditionem quam potuit disertissimo provocabat eloquio, modo universorum, modo singulorum compositis blanditiarum figmentis animos demulcendo, eam demum tutiorem potentiam credens, quae pace magis quam proelio constitisset. Igitur a maiorum quodam astu benignissimae responsionis exceptus, simulatum plebis favorem spe eximia complectebatur. Tandem inter varium plebis tyrannique sermonem speculatorum unus, ex maritimis superveniens, grandia terris vela propinquare narrabat. Igitur fluctuantem Olavum senior, regis adventum opperiens, interrito se animo gerere cohortatus, consuetam litoribus mercem advehi praedicabat, non aliam premendi inimici occasionem aptiorem futuram ratus, quam si odium benevolentiae specie suppressisset spemque eius vano sermone protrahere potuisset. Secundo quoque, pari nuntio accepto, contionantis metum consimili affirmatione discussit. Tum demum Olavus, assertionem eius suspicione insecutus, emissum in litus speculatorem explorare iubet, Kanutusne esset, an negotiatorum aliqui venientis exercitus speciem praebuissent. Quo reverso seque frequens classe pelagus prospexisse perhibente, continuo senem mendacii damnans colloquium solvit. Ille nihilo minus vera se omnia retulisse contendens, eos adventare dicebat, a quibus Daniam ferro comparare quis posset. Olavus, vix fuga usus, pertinaci remigio sociam repetit classem.

10.16.7. Subinde Kanutus, portum classe complexus, victum labore remigem nocturna quiete firmavit. Ubi ab incolis Omundum terrestri agmine Scaniam, Ulvonem navali fluvium Helgam occupasse cognoscit. Ipse igitur Omundum excipit, classem ad opprimendos, qui ad amnem appulerant, mittit. A quo cum navium duces Omundum apud Stangam montem insigni pugna obrutum comperissent, ipsi quoque consentaneam fortitudinis operam edere cupientes, ne, rege audacter agente, ignavum gessisse militem viderentur, quo promptius in eam, quam hostes occupaverant, insulam traicerent, aliam eidem vicinam ingressi, medium amnis spatium contabulatis molibus sternunt. Illic siquidem fluvius, latius manantibus aquis, amnis modum excedens, ingentis stagni speciem praebet.

10.16.8. Tum Ulvo suos, ne hostem coepto deturbarent, admonitos traicientem telis eminus ac sagittis incessere iubet, futurum taliter inquiens, ut ipse sua sibi manu ultimam fati semitam strueret. Progresso vero longius opere, veluti nostros transitu prohibiturus in adversa ripa phalangem explicat. Quo viso Dani traiciendi cupidiores effecti, frequentes oneravere pontem. Ubi dum conserti, sed, in quam periculosum iter progrederentur, ignari bellum instanter appetunt, subito, desidente congerie, inter undas avidum pugnae spiritum deposuerunt. Si quem vero (ut in eo discrimine accidere solet) semel ad summum fluctus retulit, protinus alterius amplexibus implicatus in profundum periturus abstrahebatur. Ita dum mixti atque alius alii cohaerentes invicem opem exigunt, mutuo sibi exitium pepererunt, et, quem salutis quis auctorem petiit, infelicem fati comitem habuit. Neque enim armorum pondere pressi tutum natandi eventum assequi potuerunt.

10.16.9. Ita Ulvo, Danorum deceptor magis quam victor, aliena temeritate, quod propriis viribus nequibat, obtinuit, certissimam hostium virtutem salubrius cunctatione pugnae quam impetu proculcando. Cuius facinoris insecuturam metuens ultionem, quod sibi hinc classem obstare, inde regem imminere conspiceret, salutis obtinendae consilium, ut viribus difficile, ita arte promptissimum reperit. Fugam namque diligentius animo circumspiciens, cum unicum eius deverticulum in classis desertione restare animadverteret, noctu, maioribus navigiis relictis, in proximam ripam universum scaphis traiecit exercitum, sicque clandestino secessu usus, potitum latebris agmen abducit.

10.16.10. Diluculo Dani, sociae cladis ultionem avidius sitientes, dum in hostium navigia ruunt, eadem propugnatore vacua reperiunt. Rex, lacu lustrari iusso, mersorum corpora uncis aut everriculis capta apud Asum, contiguum amni oppidum, supremis procuravit officiis.

10.16.11. Olavum vero per Norvagiensium quosdam, pecunia a se corruptos, domestico bello opprimendum curavit. Ita egregii animi dux suorum avaritia lacessitus, quos foris propugnatores habuit, domi percussores invenit. Cuius frater Haraldus, consimilem gentis perfidiam veritus, adito Byzantio, suspectam patriae fidem longinquo declinavit exsilio.

 

10.17.1. Igitur Kanutus, sex praepollentium regnorum possessor effectus, eximio sui fulgore etiam Romanum illustravit imperium. Enimvero eius principi Henrico filiam Gunnildam nuptum tradidit, eundemque, paulo post Italica consternatione perculsum, auxilio prosecutus, pristinae fortunae, pressa rebellium conspiratione, restituit. Inde reversus Haraldum natu maiorem Angliae, Daniae Kanutum, Norvagiae Suenonem, quem ex Alviva sustulerat, absque ulla maiestatis suae deminutione praefecit. Nam etsi tres provincias totidem filiorum regimini tradidit, nihilo minus sibi trium imperium reservavit neque summam penes alium consistere voluit. Praeterea teneris adhuc ducibus in officiorum tutelam fortissimorum praesidia sociavit.

10.17.2. Post haec Hestritha, filium Suenonem enixa, subolis intercessu viro fratris gratiam conciliavit. Benevolentiam enim, quam Kanutus perfidis Ulvonis meritis denegavit, consanguineae sibi prolis respectui tribuendam putavit. Quin etiam sororem Anglorum satrapae Godowino nuptiis iunxit, gentem genti animis atque affinitate conserere cupiens. Ex qua Haraldum, Biornonem Tostonemque ortos memoria proditum habemus. At Caesar ex Gunnilda filium aeque fortuna ac vocabulo Magnum suscepit, a quo illustrium Theutonicorum imagines splendidaque Germaniae lumina successionis serie pullulasse produntur.

10.17.3. Eo temporis Guthscalcus Sclavicus, eximiae indolis adolescens, commilitium regis stipendia meriturus accessit. Is a Pribignevo patre, Christiani cultus amantissimo deficientemque a religione Sclaviam nequicquam revocare conante, praeter nationis suae morem percipiendae litterarum disciplinae gratia doctoribus traditus, ut eum a Saxonibus potiendae Sclaviae cupidis interemptum cognovit, efferatum ingenium leni studio mitescere passus non est. Repente enim armis scholam mutavit, et, ne alienigena ingenii exercitatione patrios ritus pigrius prosequeretur, litterarum cultum in tirocinium vertit, omissoque doctrinae studio strenui vindicis quam ignavi discipuli partes agere maluit, audacter quam industrie animo uti satius autumans. Itaque naturae magis quam praeceptoris monitis obsecutus, parta tandem ultione, Kanuti commilitium expetivit. Ita adolescentis mens, in ipso doctrinae limine saevitiae stimulis intercepta, studiosae rationis elementis ingenitum sanguini suo rigorem expugnare non potuit.

10.17.4. Eodem tempore apud Daniam sacrorum antistites aliis alii successisse traduntur. Nam Gerbrando substituitur Avaco; Othynkarus iunior Ripensis pontifex creatur.

10.17.5. Ceterum Kanutus, tria praememorata regna circuiens, clientelam suam, sex millium numerum explentem, sexaginta navigiis cultius apparatis eorumque quolibet centenos armatos capiente distinxit. Eandem, aestate pro tuendo imperio excubantem, hieme contuberniis discretam alere consuevit. Mensibus stipendia novabantur.

10.17.6. A quo Ulvo, tempore, quo rerum auctor nobiscum immortalitatem suam partiri voluit, annuo feriarum circuitu repetito, apud Roskildiam convivialiter accersitus, postquam industriam temulentia vicerat, mersae nuper militiae cladem nocturnis laudum suarum cantibus celebrabat. A quo rex suorum sibi pericula palam exprobrari iudicans, vehementis irae procursum adversum contumeliosum eius carmen destrinxit, indignum ratus eo conviva uti, cuius ductu se fortissimis propugnatoribus spoliatum cognoverat. Igitur Ulvo, inter ipsa mensae sacra ab astantibus interfici iussus, praecipitis linguae iusta supplicia pependit. Ita, dum aliena fata parum sobrie meminit, sua cecinit, siccatosque cupide calices proprii sanguinis liquore complevit. Merito enim ex tam petulanti ingenio amaritudinem potius quam voluptatem percipere debuit, quod gloriae sibi loco arrogasset ductu suo praecipuis regis viribus ultimam incessisse iacturam. Quo peracto, Kanutus violatae necessitudinis iniuriam ac sororis viduitatem duarum provinciarum attributione pensavit, quas eadem postmodum sacrosanctae Trinitatis aedi, praecipua apud Roskildiam veneratione cultae, decimarum nomine partiendas curavit.

 

10.18.1. Iamque frequens ad Kanutum miles defluxerat, animis quam impensis onerosior. Plerisque enim amplior virium quam morum gravitas inerat, quique se splendidius bello gesserant, obscurius pacis decora intuebantur, adeo ut, qui foris insignes exstarent, domi ignobiles viderentur, vixque eadem et honesta et acria ingenia reperiebantur. Igitur complures ad vim et rixam usque in aula perniciosi esse consueverant.

10.18.2. Quos cum rex natione, linguis, ingeniis quam maxime dissidentes animadverteret (quippe variis ac perplexis invicem affectibus urgebantur; nam petulantia alios, alios invidia, quosdam etiam ira vexabat), quo minus seditiose se gererent, saluberrimum castrensis disciplinae tenorem, qua tantae varietatis discordiam rumperet debitamque militi maturitatem monstraret, exactissimis edidit institutis.

10.18.3. Itaque circumspectissima eiusdem deliberatio, Oponis Sialandici, ceteros prudentia atque auctoritate praestantis, monitis persuasa, ne externa forte domestico crimine turbarentur, socialis odii tempestatem repressit legeque severissime cavendo seditiosum militiae spiritum veluti fraterna quadam caritate coercuit. Atque ut audaciae comitatem adiceret, fortissimo militi speciosissimum moris habitum ingeneravit, clientelam suam effrenium ac litigiosorum convictu tamquam erubescenda aliqua sentina vacuefacere cupiens.

10.18.4. Ut ergo improborum frequentiam a curiae valvis repelleret, statuit, ut in capessendo discubitu ordine, quo quisque militaris muneris advocationem sortitus fuerat, uteretur, locoque antecelleret, qui prior obsequio foret. Adeo militiae vetustatem honore mensae rependi par duxerat, ne promiscuis sedendi locis confusa meritorum series videretur. Eum vero, qui, cena inita, aliqua mora interpellante, tardior supervenisset, inter considentes excipi oportebat. Qui si tam arto se consessu iunxissent, ut ob nimiam eorum frequentiam, qui supervenerat, sessum recipi nequiret, qui eius loco insederat, exsurgens proximum occupabat, eo usque invicem se assurgendi officio venerantibus, donec, laxato totius consessionis ordine, legitimum recipiendo spatium patuisset, mensaque, qui postremus residebat, abscederet.

10.18.5. Si quis vero alieno discubitu uti per insolentiam perseverasset, qui eo spoliatus fuerat, proxime circumsedentibus iniuriae querelam detulit, iisdemque testibus in contionem productis, adversus reum actione contendit effecitque, ut, qui cedere iussus contumaciter supersedisset, contumeliose stipendiis amoveretur.

10.18.6. Ter tamen regi tali culpa affectis necessitatem poenae remittendi fas erat, nec aliter, quam ut tot gradibus quis discubitu indignior fieret, quot vicibus sodalem dignae sedis negatione sprevisset. Ita enim legis temperamentum, inter severitatem ac mansuetudinem medium, rigori clementiam sociavit, ut nec paenitentiam repelleret nec impunitatem excessui daret. Quod si quarto se quis eodem reatus genere maculasset, discreto a milite loco mensae alienus fiebat ac commilitonum nemini catino aut calice communicabat. Neque enim ter veniam experto ulterius ignoscendum putabat, quia sua iam noxa poenam meruit, qui se ea toties affecit. Adeo contumaciam contemptu multari placuit. Valuit enim apud regem spretae militaris dignitatis indignatio, eumque, qui parem venerari nesciret, parum superiori delaturum esse existimatum est. Eodem poenae genere in minutos quosque animadvertebatur excessus, ut si quis alium convicio insecutus fuisset aut potione per contumeliam respersisset.

10.18.7. Ceterum rex maritimam saepius quam terrestrem militiam agere consueverat. Igitur, quoties equitatu opus erat, milites equisonibus vacui pro asservandis equis alternis vicibus excubabant. Qui vero adaquandi tempore ita sodalis equo usus fuisset, ut ipsum continue nec modo suum, modo illius vicissim insidendo premeret, praedictum poenae modum explevit. Tanto enim studio rex verecundiam a suis servari voluit, ut etiam parvulo impudentiae excessu devios castigationis remedio coercendos putaret. Qui vero tribus vicibus, fasciculis in stabulum coniectis, equo suo communis pabuli spicam, alieno stipulam admovisset, iuxta priorem formulam militia aut turpiter uti aut deformiter excedere cogebatur. Ac ne quis socio flumen transequitanti ita equo concurreret, ut ad ipsum turbulentior unda deflueret, pari industria cautum. Adeo scrupulosa cura parvula quoque societatis officia pensabantur. Ei vero, qui stationi addictus ita se somno onerasset, ut vestes aut arma dormienti detrahi possent, consimile vindictae genus multae nomine irrogabatur. Neque enim regio profuturus imperio putabatur, quem privatus torpor publico excubiarum officio submovisset.

10.18.8. Verum adversus graviora praefractior actio constituta fuerat. Si quis enim commilitonum suorum quempiam manu, ferro vel fuste laesisset, aut si quicquam violenter eius manibus extorsisset comamve alieni capitis violasset, postremo si maiestati insidias struxisset, abundeque de facto testium astructione constaret, tamquam capitalis criminis reus clientela amotus, militari munere defungebatur. Is namque, qui graviter ab eo affectus fuerat, in primis regem sella posita ius militi dicere postulabat; deinde reum, ut in contionem veniret, terno citatorum ordine provocabat; unumquemque bini dumtaxat commilitones explebant. A quibus, si reus in quaestionem publicam deducendus rem familiarem possedisset, domi semel, bis in curia apud discubitus sui locum praesens absensve postulari solebat; at si fundo careret, eo loci, ubi in aula accubare consueverat, ter sponsione provocandus fuerat. Contione inita, qui provocaverant, sincere se reum postulasse nihilque in ea causae dictione favoris aut offensae respectui indulsisse iurabant, simulque et citatorum et testium partibus inserviebant. Consequenter in reum principalis facti testimonium a duobus denuntiandum restabat, iuramento praefari iussis nec actoris amore nec rei odio quicquam se praeter oculis aut auribus explorata dicturos. Nam in quaestione laesae maiestatis propensior auditui fides haberi consueverat, ceterum testimonium in oculis reponebatur.

10.18.9. Praeterea obiecta defensionis praesidio repellere non licebat; siquidem testium criminatio neque alieno patrocinio neque propria cuiusquam repulsione subrui poterat. Tantum quippe auctoritati ipsorum pondus inerat, ut assertionis eorum fidem elevare proxima sacrilegio dementia putaretur. Ita reus adversum testimonii fulmen nec culpam nec innocentiam ullo argumento tueri potuit; sed neque ei, si sponsione provocatus fuisset, restipulatione uti licuit.

10.18.10. Rationem testium destricta iudicum insequebatur auctoritas, reum veluti evidenter noxium nihilque iam pro se recusantem honore, opibus, patria atque omni demum militari functione damnantium; hostibus eius honos atque impunitas adiudicabantur. Iuxta in praesentem absentemque sententiae ferebantur. Sua nulli longinquitas praesidio esse poterat, quo minus et accusatio testibus et damnatio sententiis instrueretur. Quarum utraque plene partes suas exhibente, reo defensionis amplecti praesidium non licebat.

10.18.11. Tum demum rex, cognitione suscepta, an ea ceteris pronuntiatio placuisset, interrogat. Ipse enim auditoris tantum partes exsequens, militiae iudicationis mandavit arbitrium, deforme ratus damnare viros, quos ipse fovisset. Quapropter in eos, quorum egregia opera usus fuerat, aspere pronuntiare veritus, quaestionem ad se delatam ad curiae cognitionem relegavit, silentiumque moderationis suae fidem quam sententiam severitatis testem esse maluit. Cumque demum, exaudita militum responsione, totius contionis suffragia iudicationi consentanea noscerentur, qui damnatus fuerat, interrogari solebat, terreno an maritimo secessu fugam petere decrevisset. Ita rex proscriptione suos quam nece puniri maluit, delectumque fugae ne violentiam repraesentaret, indulsit.

10.18.12. Quod si reus mari se credere delegisset, eo commilitonum frequentia prosequendus, dataque nave, remigiis, commeatu, vasculo egerendis aquis idoneo, tam diu in litore opperiendus fuerat, donec remi, si iis navigatio gereretur, vel, si velis, antennae extra conspectum abiissent. Tum denique, qui profugerat, superiori ab omnibus sententia repetita, amarissimorum maledictorum verberibus laceratus, tristissimis totius militiae suffragiis damnabatur. Qui si tempestate in litus relatus fuisset, continuo ut hostis habitus violatae societatis poenas pendebat, discrimenque capitis eius funesto damnationis incursu cupide a commilitonibus expetebatur. Ita non periculosa minus quam ignominiosa sontium evitatio fuit.

10.18.13. At si militiae munere defunctus terra profugere maluisset, ad nemus usque pari militum cura comitandus erat, cunctis tam diu in eius abitu exspectantibus, quousque procul ipsum abesse cognoscerent. Ac tunc demum magno cum totius militiae fragore ter valide edendus clamor cunctaque strepitu miscenda fuerant, ne fugitivus ullo ad eos errore referri posset. Tum demum destricta et iam inexorabilis omnium severitas, cunctis sollemni iure completis, ne de indemnato supplicium sumere videretur, supremam reo damnationem intendit effecitque, ut, qui se a specioso militiae convictu abruperat, turpiter vagam vitam proscriptus exigeret.

10.18.14. Ita militaris disciplinae rei iudicalis ignominiae gravitate in abiectissimorum condicionem relegabantur. Adeo enim rex contumeliam sontium, non sanguinem sitiebat, ut eos probroso castigationis genere quam cruento punitiores putaret. Si quis autem ei postmodum commilitonum uno telo aut comite superior obvio pepercisset, ipse eius se contumeliae participem praebuit, cuius culpam vindicta prosequi formidavit. Tale noxiis, quoties a curiae moribus degeneratum fuerat, militiae munere defungendi ius erat. Adeo quondam castrensis notae dedecora iudiciali repellebantur umbone.

10.18.15. Quod si reus ab actore testimonio superari nequiret, sex secum commilitonibus in iusiurandum accitis, culpae, quae obiciebatur, alienum se fuisse monstrabat. At si commilitonum quis eum, quem militiae consortem nescisset, iniuria per ignorantiam affecisset, ad conciliandam errori suo fidem praedictum sodalium numerum in sacramenti societatem contrahere debuit.

10.18.16. Ceterum sollemni iure convictos ac superiori modo damnatos felicitas deficiebat, occupabat adversitas, eo quidem certius, quod trium regnorum pontifices adversum talium transgressionum reos sollemni exsecratione usos esse constabat. Ita disciplinae vis, geminum amplexa columen, partim regis, partim religionis praesidio nitebatur, ut humanam sententiam divino crederes iudicio comprobari. Cuius rigor discordias rupit, simultates finivit, seditiones exstinxit pacatioremque regi militem reddidit. Postmodum vero severitati eius sive ob inertiam sive ob clementiam principum pecuniariae multae temperamentum accessit. Quo tamen sola ligni percussio caruit, quod eo canes quis abigere soleat. Adeo maiorum verecundia summam in ictu probroso contumeliam reponebat.

10.18.17. Contigit autem, ut ipse rex sua primus lege caderet iurisque firmamentum, quod eatenus sincerum atque incolume steterat, parum sobrius proprii militis occisione laxaret. Cumque se legibus, quas ipse tulerat, evidenter noxium animadverteret, paenitentiae acerbitate correptus, vocata militum contione, regia sella descendit inque omnium conspectu supplex humi demissus milites commissi sceleris poenas suo arbitrio exigere iussit, libenter se decretam ab iis poenam suscepturum promittens; cumque factum maiestatis nomine tueri posset, militari se animadversioni substravit humilitatemque mansuetudinis suae documentum quam vires elationis indicium esse maluit. Illi contione lacrimantes egressi, deliberatione inita, tristem de rege sententiam ferre, ut minus honestum, ita parum utile perviderunt, non ignari sine eo esse se vacuum spiritu corpus, praedam, quibus ante imperassent, futuros. Postremo universum rei militaris statum, eo poenam subeunte, convelli, inque unius omnes proscriptione damnari, lapsum eius ruinam suam, damnationem commune omnium periculum fatebantur. Igitur in tam ardua re sententiae dubii creditoque sibi iudicio aequo levius austeriusve uti veriti, proprio regem arbitrio decrevere multandum, existimantes plus nutui maiestatis quam privatorum sententiis deferendum. Emendabile enim credidere delictum, quod impetu magis quam industria nosceretur admissum. Igitur ex reo iudicem statuunt, poenamque praestolanti impunitatis potentiam largiuntur. Et pulchre quidem factam sibi iudicandi potestatem ipsius arbitrio reddiderunt, ne difficillimum negotium temere iacta pronuntiatione finirent, vel commilitonis ultionem placide vel regis supplicium crudeliter expetentes. Ita salus regis, paene suo scelere eversa, temporis difficultati donata est. Ad haec satis graves eum delicti poenas dedisse arbitrabantur, qui se in tanto fortunae fastigio tam suppliciter abicere sustinuisset.

10.18.18. Tum demum venerabiliter exceptum atque ex ancipiti reo securi iudicis partibus inservire iussum sellae restituerunt. Rex culpam aere redimi debere constituit. Cumque alias homicidiorum crimen quadragenis nummi talentis expiari soleret, ipse sibi trecenta ac sexaginta multae nomine numeranda descripsit. Huic summae novem talenta auri doni nomine adicit eandemque multae speciem consimilis culpae reis lege perenniter irrogavit. Totius vero pecuniae partem regi primam, alteram militibus, tertiam interfecto sanguine coniunctis adiudicavit. Cumque ipse impraesentiarum tam regis quam rei partes exsequi debuisset, ascriptam sibi portionem sacrorum praesidibus egenisque divisit, Deum perinde ac communem omnium principem pio munere propitiandum existimans. Egit humanum iudicem, reum liberalem, veniae genus, absolutionis spem debito emendationis ordine complectendo.

10.18.19. Ceterum eo vivente militaris mos aeque violatore atque expiatore caruit. Igitur dum sic seditiosis occurritur, mens militum a litigiis aberat. In exsequenda enim ultione non sanguinis, non necessitudinis vinculo parcebatur, quo minus damnationis partes legitimo rigore procederent. Nunc vero, solutis hebetatisque pristinis militiae nervis, graviora inter commilitones quam exteros dedecora pariuntur, cum et omnis adversum improbos actio sileat et, qui culpae punitor esse debuerat, patronus exsistat, nec sit, qui dissolutos militiae mores praefractius rigidiusque constringat. Hanc itaque militaris disciplinae consuetudinem, diutina usurpatione firmatam, nostri temporis principes abrogare minime erubescendum duxerunt. Ubi enim domestica quies seditionum fluctibus agitatur, priscae consuetudinis forma convellitur. Quippe adversum effrenes concitatique ingenii tirones severitate potius quam nimio favore ac profusa indulgentia utendum est. In quem modum Kanuti industria pro administrandis militaris disciplinae negotiis sincere ac valenter excubuisse cognoscitur.

10.18.20. Praeterea militi regem vel regi militem non nisi pridie Kalendas Ianuarias abdicandi fas erat. Eiusdem quoque postmodum observantiae gravitas ab aula regum in aliquanto obscurioris familiae convictum prorepsit, diuque superioris disciplinae etiam apud supparis condicionis viros imitatio valuit.

 

10.19.1. Interea Suenonem, tutelae tunc Norvagiae vacantem, casus absumpsit, moxque ad patrem provincialis ministerii summa concessit. At Kanutus a Richardo, quod sororis suae repudium egisset atque adversus uxorem severius aequo maritali supercilio usus fuisset, tamquam a coniugalia sacra contumeliose tractante poenas sumpturus ac tori genialis iniuriam repulsurus, in Normanniam magna classe traiecit. Ubi cum paulo post tristem quoque de Haraldi fato nuntium accepisset, propior publicae expeditioni quam privato affectui agmen eadem qua prius celeritate promovit, neque animo aut officio, quo minus coepto insisteret, remissior fuit; sed neque oculos ad singularem luctum a generalis militiae contemplatione deflexit. Adeo rerum ac temporis statum inter fortem patrem ac strenuum ducem egregia animi moderatione divisit nec minus in toleranda filii morte quam in hostium appetenda perspicui roboris spectaculum praebuit. Cuius impetum Richardus, Siciliam petens, fuga praecurrere maturavit.

 

10.20.1. Interea Kanutus ob graves militiae labores adversa valetudine pressus, cum se corporis firmitate defectum ac mox spiritu cariturum animadverteret, convocatos proceres non nisi bello confecto domos reverti iussit, haud dubie victoria potituros, si funebri eius lecto humeros in acie subiecissent atque inter primos proeliantium globos ducis nomine corpus suum exanime praetulissent idque, fugato hoste, quo clarius cinerum suorum monumentum exstaret, apud Rothomagum, promissa indigenis libertate, sepulturae mandarent; facile usuros condicione Gallos, si illico hostem finibus suis excessurum cognoscerunt parvoque impendio grandi patriam metu liberare quivissent. O immensam perituri regis industriam, quae suis in ultimas rerum angustias devolutis disciplina quam spiritu vividior affuit!

10.20.2. Enimvero superstitum salus decedentis ingenio stetit. Nam corpus eius funebri lecto a militibus in acie praelatum ad Danorum usque victoriam veluti viva adhortatione profecit, ut non minus exstincti quam superstitis fortunae pondus inesse crederes. Cui mox sepulturam, discessuros se pacti, a Rothomagensibus expetiverunt. Rapuere condicionem hostes cineribusque eius in urbe sua acquiescendi locum dederunt. Ita milites suscepti monitus ratione pugnam, pactionem, sepulturam atque exsequias prosecuti, fato functum humeris suis regem in acie praetulerunt, victoresque, funerato eo, sumptis tantum commeatibus, ad propria reditum habuerunt.

10.20.3. Hunc Kanutus exitum habuit, quo nemo nostrorum regum, tametsi plura alii victoriis illustraverint, splendidior fuit. Adeo enim operum eius magnitudinem propitiae famae fides auxerat, ut, quos rerum gestarum gloria pares habuerat, amplitudine claritatis excellat. Cumque aliorum splendorem ignorantiae obscuritas ac vetustatis robigo perederit, huius decus, longa famae usurpatione subnixum, perpetuis memoriae fructibus revirescit, siquidem sanctitate ac fortitudine instructissimus non minus religionem quam regnum proferre curae habuit. Quippe cum bellicis late titulis inclaruisset, placidiore studio usus, ex fisco suo compluribus in locis privatorum clericorum convictu instituto, cellularum frequentiam novis conventiculis auxit sacrorumque venerationem, quam maximam semper exhibuerat, regiarum opum impendio stipendiis multiplicavit. Monachalem quoque ordinem uberiorem reliquit, ne ferociae propior quam pietatis officiis videretur, aequam sibi utriusque laudem adicere cupiens. Cuius studii industria ad tantum claritatis lumen accessit, ut, cum fortissimorum regum bellica virtus antiquitate exoleverit, eius famam gloriae quaestu opulentissimam tenacissima posteritatis agnitio comprehenderit.

 

10.21.1. Interea Sueno Estrithae filius, exspectato apud Angliam Kanuto, quo plenius incolis ausum defectionis excuteret, militiam praesidiis sparsit, ne libera munimentorum occupatione suspectas Anglorum vires armaret. Ut autem Norvagiensibus mortis Kanuti nuntius affuit, continuo pudore externi obsequii Danicum detrectantes imperium, ad Olavi filium Magnum, cui bonitas sua cognomini erat, deficiunt eique regnum imponunt. Quippe specata patris sanctitas popularium ei favorem conciliaverat. Neque enim parenti gratiam impendisse contenti, in filium quoque favorem extenderant.

10.21.2. Interea Kanutus, haud levius Norvagicae perfidiae quam paterni fati rumore perculsus, vereri coepit, ne, si finitimorum bello intenderet, ex dilatione rerum Anglia per absentiam careret, ideoque minoris regni defectionem tolerare quam maiori consimilis ausus locum tribuere consultius duxit, leviori malo solam gravioris formidinem praeponderare iudicans. Itaque dissimulata iniuriarum offensa, condicione defectorem aggreditur, iureiurando pactus eius, qui prior decederet, superstiti regnum esse cessurum, ne priscam regnandi consuetudinem nova regnorum partitio laceraret rerumque quondam iunctarum dividuam efficeret summam. Adeo enim Daniam Norvagiamque unius esse regiminis affectabat, ut alteram alteri subici quam utramque separatim regnum gerere praeoptaret patriaeque exteros imperitare quam patriam sine exteris imperium gerere mallet. Quae nimirum condicio eo stoliditati propior, quo fortunae subiectior, alterutri aut splendidum imperium aut sordidam paritura fuerat servitutem. In hanc pacti fidem utraque pars sacramento convenit.

10.21.3. Deinde Angliam profectus, cum cuncta Suenonis industria pace plenissima comperisset, Eduardum fratrem, quem eiusdem nominis pater ex Immae matrimonio sustulit, in regni societatem asciscit, non quod fraterno illum affectu coleret, sed ut eius ambitionem munificentia ac liberalitate praecurreret regnique parte potitum totum cupere prohiberet. Itaque non tam veneratione carum quam popularium ambitione paternique generis auctoritate suspectum consortem imperii facit. Verum Eduardo humilior origine animus fuit; siquidem obtusi admodum cordis obscuriorem indolis experientiam praebuit. Kanutus, cum biennio regnasset, defungitur.

10.21.4. Cuius Sueno propinquitate fisus, relictis apud Angliam praesidiis, Daniam navigatione contendit, retinendae insulae spem non solum in Godowini filiis, quibus sanguine admodum coniunctus fuerat, reponens, sed etiam ex ipsa consortis sui stoliditate desidiaque praesumens. Quod audiens Magnus Daniam, perinde ac sibi mutuae pactionis lege debitam ipsiusque Kanuti testamento legatam, aequis popularium animis occupat Suenonique cognationis rationem edenti pristinam foederis condicionem opponit. Nec dubitavit alienissimum sibi sanguinis iure regnum legati titulo postulare. Sed et Dani, pacti, cui se sacramento obligaverant, ratione permoti, constantius religioni quam familiaritati fidem praestandam putabant ideoque, facta competitorum aestimatione, alienum domestico praetulerunt, curiosius foederis pignus quam debitam regno prosapiam intuentes fideique suae quam patriae respectui propiores. Igitur alienigenae partes religioso favore complexi, praeterita Kanuti familia, regum suorum sanguinem repulsae deformitate confundere quam iurisiurandi vinculum perrumpere maluerunt, suffragiorum iura non adulationis, sed fidei intuitu ponderantes seque plus religioni quam regno debere confessi. Adeo promissionem suam sequestram periurii fieri noluerunt. Quanti igitur roboris fuisse tunc inter cives iustitiam credimus, cum inter diversae nationis viros tantum virium possedisse cernamus! Et utinam adultae iam religioni ea apud nostros vis auctoritasque constaret, quam inter antiquos tenera atque enervis habuerat!

10.21.5. Contra Sueno, subiectam stoliditati condicionem reputans, temerarium consobrini pactum nequicquam rescindere cupiebat, perquam stultum argumentando, quibus ante imperitassent, obsequi, inque unius iuramenti imprudentia communem deponere libertatem atque ex fulgenti imperio repente in humillimam concedere servitutem. Sed religiosa popularium sententia superabat, quorum arbitrio pacti, non sanguinis, habitus aestimabatur.

10.21.6. Verum ut Magni votis Danica fides respondit, ita Suenonis credulitatem Anglica perfidia circumventam oppressit. Nam post eius ab Anglia profectionem Godowini filius Haraldus, spe improba totius Angliae regnum complexus, participato cum incolis consilio, Danicum, ut erat per praesidia distributus, exercitum compluribus separatim vicis uno eodemque tempore magnifico conviviorum apparatu per obsequii simulationem excipi iussit, meroque ac somno sopitum noctu per insidias trucidandum curavit. Ea nox parvulo temporis momento vetustam Danorum dominationem diuque maiorum virtute elaboratum finivit imperium. Sed neque id postera nostris fortuna restituit. Ita Anglia dominandi ius ignavia perditum scelere recuperavit.

10.21.7. Igitur Haraldus, Danicae oppressionis simulque domesticae libertatis auctor, Eduardo summam, facta non animi eius, sed sanguinis aestimatione, permittit, quatenus ille nominis, ipse rerum usurpatione regnaret et, quo nobilitate pervenire non posset, potentia vallatus assurgeret. Eduardus vero, sola generis auctoritate, non prudentiae ratione munitus, vano maiestatis obtentu pravorum ingenia maiorumque petulantiam nutriebat, titulo rex patriae, condicione miserabilis procerum verna, contentus, quod alii fructum, ipse umbram tantum ac speciem occupasset. Ita Anglorum inter se summam, nomen atque potentiam diviserunt, titulique ius ac rerum dominium veluti diversis ab invicem gradibus differebant. Sed nec Haraldus alienum specie regnum gessisse contentus, propriam claritatis imaginem affectabat. Igitur Euardo ipsum quoque nuncupationis decus invidit, omniaque regni insignia in se ipsum transferre conatus, cupiditati aditum scelere petivit, occisoque rege, tituli, qui solus sibi deesse videbatur, gloriam occupavit.

 

10.22.1. Interea Sueno, tametsi rara fautorum ope subnixus, belli cum Magno fortunam experiri decrevit, cumque paucis et incompositis adversus multitudinem manum conserere cunctatus non est. Igitur in Iutia prius maritima, deinde terrestri pugna sinistris congressus auspiciis, utraque victus concessit in Fioniam, nec armis maior quam agmine fuit. Cumque se omni auxilio desertum nec hostium tantum, sed etiam suorum contemptu perfusum videret, Sialandiam Scaniamque praetergressus, Suetiam paternae necessitudinis fiducia petere cogitabat.

10.22.2. Quem Magno terra marique pertinacius insequente, in Iutiam se repente Sclavicus effudit exercitus. Quorum irruptio dubium victori effecit, fugacemne hostem pellere an imminentem excipere debuisset. Quidam enim gentis illius nobilissimus, duodecim filiis, maritimis praedonibus, apud Daniam spoliatus, Iutorum fines ferro orbitatem ulturus invasit. Quamobrem Magnus perseverantissimis popularium precibus committendi proelii auctorem agere postulatus, omisso aemulo, a domestico hoste in externum arma convertit et quasi privatae affectionis oblitus publicam induit, ne suas quam regni partes curiosius egisse videretur. Nec dubitavit alienigeni sanguinis dux, summa adhuc fluctuante, in se ipsum dubiae potestatis transferre periculum. Nocte vero, quam belli dies insecutus est, quietem eius certae praedictionis species adumbravit. Quippe somnum capienti imago cuiusdam obversata praedixit hoste eum superiorem futurum inque aquilae nece victoriae fidem auspiciaque sumpturum.

10.22.3. Expergefactus rex visionis ordinem die postera magna cum omnium admiratione vulgavit. Sed et somnio omnem consentaneum fuit: progresso namque exercitu, aquilam, quae in quiete demonstrata fuerat, comminus considere conspectam pernici equo advolans hasta petivit, fugamque alitis veloci iaculo praecucurrit. Itaque novitate rei ad spem victoriae spectatores erexit. Arripuit igitur omnem exercitus atque fortuito aquilae occasu certissimam hostium ruinam interpretatus est. Cuncti quippe, eventum somnio congruisse cernentes, perinde atque securi rerum in fortunam suam acceptae rei praesagium referunt et quasi indubitatam vincendi sortem pari mentium alacritate praesumunt. Quos eo audaciae ipsa auspicii religio provehebat, ut iam sibi victoriam ante oculos proponentes absque respectu periculorum certatim in proelium prosilirent. Quibus primam pugnandi occasionem corripientibus eodemque eventu quo omine dimicantibus, caeduntur funditus Sclavi.

10.22.4. Victor Magnus felici pugna popularibus percarus evasit, eorumque propensiore subsidio roboratus, ad persequendum regni aemulum redit, eo quidem instantius, quod rerum successus, quo plus sibi gratiae peperit, hoc magis Suenonis favorem absumpsit aversoque vulgi animo magnopere residuum eius debilitavit auxilium nec solum contrahendarum virium spem sustulit, sed etiam contractas excussit.

10.22.5. Quin etiam Guthscalus Sclavicus inter ceteros, qui infelicis eius militiae stipendia deseruerant, diu se sub alienis auspiciis rem infeliciter gessisse considerans, cum domino nihil spei relictum animadverteret, militem exuens, defectorem agere non erubuit suamque experiri fortunam quam alienam sequi tutius duxit, ut, cum regem meliora speraturum diffideret, paternae saltem neci ultionem non negaret. Consilio respondit eventus; siquidem gestis varie bellis Sclaviam suae dicionis effecit, utque externis rebus infractus, ita domesticis invictus apparuit. Nec quaesitae dominationis felicitate contentus, Saxoniam postmodum parentis necem ultus obtrivit, parvae gloriae regnum aut divitias reputans, si non ultionem opibus adiecisset.

10.22.6. Adeo autem Magnus ob vindictam finium suis carus haberi coeptus est, ut omnium consensu Boni cognomine censeretur, quodque aliorum moribus tribui assolet, fortunae laudibus impetraret. Sueno vero, desperatis iam rebus, in Scaniam, ut diximus, profectus, Suetiam (nam paternum inde genus traxerat) revisere proponebat. Quem Magnus concitato animi impetu subsecutus, cum oppidum Alexstathiam praeteriret, deturbato per occursum leporis equo, trunco, cuius praeacuti forte stipites eminebant, adactus exstinguitur. Corpus eius, Norvagiam relatum, Throndemi in regiorum monumentorum area sepulturam possedit. Ita Suenoni, angustissimis fortunae casibus implicato omnique mortalium ope defecto, praesidium supernae pietatis affulsit, regnumque, quo illum fortunae iniquitas spoliavit, eiusdem beneficium reddidit.

 

Liber XI

11.1.1. Post haec Daniae status variis rerum casibus fluctuatus est. Quippe Sueno summam successu magis quam viribus capit; sed neque ad restituendam Danici nominis fortunam quicquam eius susceptione profecit. Nam adeo nec favore felix nec imperio efficax fuit, ut subiectorum animos, veteris offensae acerbitatem redolentes, ad sincerum sui cultum adduceret aut ira abstractos ad placidiorem mentis habitum inclinaret. Tanta siquidem mole in Danorum praecordiis prioris odii reliquiae consederunt, ut privatos motus reipublicae usibus anteferrent honoremque patriae sua deperire socordia quam suscepti ducis auspiciis restitui praeoptarent. Neque enim facile propagata odiorum sementis stirpitus interit; quippe ut gratiae in odium deflexus facilis, ita odii ad gratiam difficilis esse transitus consuevit, raroque animus, quem semel graviter fastidivit, sincerae fidei stipendiis excolit, aut cum quo vehementes primum inimicitias gessit, affectuose postmodum in gratiam redit. Cuius impotentiae vis, a simultatis ardore profecta arcanisque aemulationis flammis alita, non solum gerendarum praeclare rerum spem sustulit, sed etiam magnifice gestarum gloriam corrupit. Verum ea res, ut novae maiestatis contemptae, ita prioris fideliter cultae indicium edidit simulque recentis iniuriae crimen et pristinae fidei perfectionem exhibuit.

 

11.2.1. Principio regni Suenonis Roskildensium sacrorum antistes Avachus moritur. Sufficitur Wilhelmus, quo Kanutus Maior et scriba et sacerdote usus fuerat, genere quidem Anglus, sed omnibus virtutis partibus ac numeris abunde instructus idemque pontificalium sacrorum apprime peritus. Ad cuius usque tempora Scaniae genti religionis privilegio Roskildensis praesidebat auctoritas; ab eo viro dividuum esse sacerdotium coepit. Cuius Scania veluti alteram partem adepta protinus inter coniuncta admodum oppida novam muneris potentiam partita est. Nam Lundia Dalbiaque protinus susceptum inter se sacrorum divisere primatum geminaque eiusdem dignitatis usurpatione certarunt; nam alteri Henricus, Eginus alteri sacerdos accessit.

11.2.2. Verum Henrico ob immoderatum potionis usum absumpto, pontificatus eius universum ius omniaque honoris insignia ad Eginum, Lundensium praesulem, concesserunt, ac veluti in unum corpus utraque sacerdotii summa confluxit, quamquam merito in ebriosi antistitis fato sobrius civium honos exspirare non debuit. Sed in gregis perniciem sordida pastoris intemperantia redundavit, innoxiaque civitas poti pontificis temulentiam deponendi sacerdotii causam habuit. Ita alterum inimica bibendi cupiditas abstulit, alterum salutaris continentiae disciplina provexit. Indignum populari, nedum pontifice, excessum, cuius plenam ignominiae sortem omnis aevi derisus pleno cavillationis ludibrio prosequetur. Ita bibulus praesul candorem sacerdotii turpissimis gulae maculis obsoletum, quem vivendo corruperat, moriendo consumpsit, humanique calicis cupido haustu divini usum amittere meruit; cumque ordini gloriam deberet, notam intulit, pro virtutis conciliatore probri auctor effectus. Nec immerito, qui aliis continentiae et frugalitatis specimen exhibere debuerat, tam indecenti fato violatae sobrietatis poenas pendebat. Huius memoria Danicis annalibus non parvae est verecundiae, quoniam perridicula morte consumptus privatum opprobrium publico rubore perfudit.

 

11.3.1. Hoc loci splendida Haraldi memoria tempestivam sui exhibet mentionem. Qui cum fratre cassus salutem suam intra patriam tueri non posset, fugam Byzantio credidit. A cuius rege homicidii crimine damnatus domestico draconi lacerandus obiectari praecipitur; nihil enim eius morsu ad necandos reos valentius ducebatur. Cui in carcerem eunti ingenuae fidei servus ultro sese damnationis comitem obtulit. Exuit vernam, ut socium ageret, mortemque excipere quam domino deesse maluit. Utrumque is, qui custodiae praeerat, curiosius observatum per os antri inermem excussumque demisit. Itaque nudato ministro, Haraldum verecundiae gratia linteo tantum discinctum excepit. A quo clam armilla donatus pisciculis pavimentum instravit, ut haberet draco, in quo primae famis procursum effunderet, reorumque carceralibus tenebris offusi occuli vel parvulam prospiciendi copiam ipso squamarum nitore capesserent. Tunc Haraldus lecta cadaverum ossa angustiis telae consertioris implicuit iisdemque in unum globum coactis veluti clavam effecit. Cumque allapsus draco in obiectam perquam avide praedam irrueret, dorsum eius veloci saltu conscendens, cultellum tonsorium, quem secum forte tectum attulerat, umbilico, qui solus ferro patebat, immersit. Sectionem enim rigidissimis squamis obsitus serpens cetera corporis parte spernebat. Hunc cultellum Waldemarus rex, res gestas cognoscendi ac referendi cupidissimus, robigine exesum vixque secandi sufficientem ministerio, familiaribus saepe monstrabat. Sed neque Haraldus ob sessionis eminentiam ingenti beluae ore corripi dentiumve acumine noceri aut caudae voluminibus elidi poterat. Minister vero, compacto gestamine usus, converberatum beluae caput ad sanguinem et necem usque crebris ictuum ponderibus contundebat. Quo cognito rex, ultione in admirationem versa, fortitudini supplicium remisit salutemque animositati tribuendam putavit. Nec poenam remisisse contentus addidit caritatem: navigio enim stipendioque donatos abire permisit; cumque crimini supplicium deberet, fortitudini pepercit virtutemque colere quam culpam punire maluit.

 

11.4.1. Reversus Haraldus Norvagiam occupat eaque potitus arma in Daniam transfert. Igitur Sueno, contractis Iutis, cupidius quam consideratius apud Dyursam fluvium totam Norvagiensium manum aggressus, ut classe, ita bello quoque inferior fuit, copiarum numero respondente fortuna. Siquidem tam infeliciter quam temere dimicavit. Maxima Iutorum pars ferri metu flumen insiluit praereptoque hostis officio sua vi quam aliena consumi satius duxit. Itaque, quod ab hoste timebat, sibi ipsa conscivit, inque gemino fati delectu unda quam armis perire maluit. Igitur dum alterum mortis genus timide declinavit, alterum cupide comprehendit, dumque adversarium refugit, hostilem in se ipsa crudelitatem exercuit, tamquam spiritum placidius aquis quam aeri redditura ac violentiorem exitum ferro quam fluctibus expertura. Ita nescias, viriliter mortem an effeminate petiverint, incertumque, utrum fati cupidis ignavia an virtus incesserit, quoniam tam vehemens animi aestus, fortesne an timidi spiritus sui raptores exstiterint, ambiguae existimationis esse fecit.

11.4.2. Brevi post dux victi agminis Sueno, Scaniae Syalandiaeque ac praeterea quarundam insularum viribus recreatus, Niszam fluvium classe corripit eademque supervenienti Haraldo obviam in altum procedit. Cumque Dani paucitatem suam hostilis frequentiae comparatione pensassent, raritati consertione succurrendum rati, digesta in ordinem navigia tenaculis sociare coeperunt, quatenus continenti nexu cohaerens classis expeditius opi invicem ferendae iter sterneret, cunctisque hac necessitate duratis tam fugae quam victoriae indissolubilis communio foret, nec cuiquam a tanta collegii firmitate dilabendi fas esset. Adeo inbecillitatem necessitate roborandam duxerunt.

 

11.5.1. Hic nobis, Aslace, Skyalmonis Candidi remex, ob immensam bellicae virtutis gloriam litterarum praeconiis inculcandus occurris. Danis siquidem adversum Norvagienses maritimo certamine decernentibus, non contentus clarissimam pugnam intra proprium edidisse navigium, omnibus corporis tui munimentis praeter scutum abiectis, confertissimam hostium ratem insiluisti quercuque, quam in gubernaculi prius colligamentum excideras, viribus fretus hostium corpora converberasti eiusque crebris et vegetis ictibus, quicquid obvium fuerat, obtrivisti, ingentique verberum fragore stupentes proeliantium animos a propriis periculis ad tuae virtutis spectaculum deflexisti. Quin etiam fortissimos utriusque agminis bellatores operis tui admiratione suscepti certaminis immemores reddidisti pugnaeque ac periculorum oblitis avidius te intuendi quam se ipsos tuendi studium incussisti, ita ut promptissimi quique, neglecto discriminis sui negotio, plus te viso stuporis quam ex dubia salute formidinis caperent. Itaque fortius fuste quam ceteri ferro rem gessisti cunctaque intolerabili modo comminuens hinc Danicis, inde Norvagicis oculis incredibilem, nisi spectareris, operam edidisti. Adeo autem sociorum paucitatem hostium multitudini coaequasti, ut disparem viribus pugnam in noctem usque par belli successus extraheret, numeroque dissimiles copias fortuna persimiles reddidisti. Postremo, cum omnem navis remigem partim fuste, partim fluctibus obruisses, compluribus, sed levibus plagis perstrictus ex tot hostibus admirabilem solus victoriam retulisti. Quae res veri fidem excederet, si non Absalon auctor suis eam relatibus tradidisset.

11.5.2. Verum Danis nullam virium accessionem circumspicientibus, Norvagiensibus insperatus domestici ducis adventus affulsit. Quo viso Scanienses, contusis debilitatisque animis, tacite, ne res strepitu proderetur, classis societatem solvere, recisisque vinculis ac perrupta nexuum consertione, a cetero agmine intempesta se nocte subducunt. Deinde tacitis remorum ictibus fugam adepti, furtivo discessu fluminis deverticula, quibus excesserant, repetebant, ibique relictis navibus, passim per avia profugere, merito omnis Danicae aetatis convicio lacerandi. Cuius fugae deformitas, auctoribus quam maxime erubescenda, ad posteros quoque probrosa descendet.

11.5.3. Luce reddita Sueno, fugitivae admodum classis pudore perculsus, pertinacissima resistendi virtute fortunam suam armis quam fugae credere maluit. Igitur, quamquam et classis et militum numero inferiorem se cerneret, exiguas bello reliquias applicat, virtute sua sociale probrum abluere cupiens bellaque animorum quam numeri robore fortius geri iudicans. Sed pestiferum temere initi certaminis exitum expertus est; quippe numero victoria paruit. Skyalmo Candidus, cuius nutu suo tempore totius Syalandiae vires regebantur, graviter astrictus immensaque hostium multitudine conclusus capitur, non quod timide proeliatus, sed quia labente sanguine viribus prorsus vacuus exstitit; tantumque eius apud victores amplitudini donatum est, ut alias captivis parcere insoliti saluti ipsius custodiae praesidium adhiberent. Quippe tam conspicuae dignitatis virum ferro aggredi passi non sunt. Neque enim praesens illi fortuna praeteritae venerationem adimere valuit. Sed hanc custodiae vim apud Caprinum lacum profunda nocte decepit.

11.5.4. Ceterum Haraldus, non contentus Danorum vires duabus exhausisse victoriis, iisdem hostili studio frequentius imminebat. Cuius cum Sueno instanter motibus urgeretur, lacessitae patriae defensionem maiore fiducia quam fortuna parabat. Tertio tamen, bina prius clade afflictus, fortunam suam publicis armis committere verebatur, qui iam rem Danicam duarum pugnarum temerariis ingressibus a se confractam videbat.

 

11.6.1. Interea minores Godowini filii, regni aemulatione maiorem perosi, voluntario secessu invisam eius dominationem vitarunt ultroque exsilii tenebras ferre quam fraternae intra patriam fortunae splendorem conspicere maluerunt. Ad ultimum Haraldum Norvagiae regem obsequii promissione conveniunt, suam patriaeque subiectionem polliciti, si summa per eum potiri quivissent. Rapuit oblationem exsulum avida dominationis ambitio, Angliaeque litoribus Norvagica classis advehitur.

11.6.2. Eodem forte tempore Normannorum dux pari impetu diversum insulae latus aggreditur. Cuius rex Haraldus inter geminas hostium partes anceps, quam priorem exciperet, aliquamdiu liberum utrique procursum reliquit. Quam ipsius cunctationem Norvagienses timori consentaneam rati, neglectis corporum munimentis, perinde ac securi periculorum validium praedae incubuerunt. Sed dum incautius ruunt, sparsi palantesque ab Anglis nullo negotio trucidati sunt. Ea res victoribus maxima quaeque audendi fiduciam ministravit. Sed mox, temere crescente audacia, Normannos adorti, infelici pugna recentis victoriae titulum perdiderunt. Neque ullum victi regis vestigium exstitisset, nisi postmodum ab agrestibus obscuro solitudinis loco repertus proderetur.

11.6.3. Cuius filii duo confestim in Daniam cum sorore migrarunt. Quos Sueno, paterni eorum meriti oblitus, consanguineae pietatis more excepit puellamque Rutenorum regi Waldemaro, qui et ipse Iarizlavus a suis est appellatus, nuptum dedit. Eidem postmodum nostri temporis dux, ut sanguinis, ita et nominis heres, ex filia nepos obvenit. Itaque hinc Britannicus, inde Eous sanguis in salutarem nostri principis ortum confluens, communem stirpem duarum gentium ornamentum effecit.

 

11.7.1. Exstincto Haraldo, cui scelera Mali cognomen adiecerant, Suenonis regnum, quod ante admodum claudicaverat, perinde atque acerrimo hoste vacuum prosperioris fortunae gradibus incedebat, oppressumque Daniae gubernaculum plena prosperitatis vela solvebat. Hic cum liberalitate illustris, beneficentia celeber cunctisque humanitatis partibus perfectissimus haberetur, etiam sacrarum aedium condendarum ornandarumque curam intentissime edidit rudemque adhuc sacrorum patriam ad cultiorem religionis usum perduxit. Verum hunc morum candorem sola libidinis intemperantia maculabat. Complurium namque illustrium puellarum castitate delibata, ut nullum ex matrimonio, ita complures ex pelicibus filios sustulit. E quibus fuere cum Gormone Haraldus, cum Suenone Omundus. His accessere Ubbo et Olavus, Nicolaus, Biorno atque Benedictus, paterno quam maxime, materno minimum sanguini respondentes. Consimilis copulae obscuritas Kanutum et Ericum, maxima patriae ornamenta, progenuit. Sed et filia Siritha, quae postmodum Guthscalco Sclavico coniunx accessit, in sequentibus referenda, pelice pariter orta proditur.

11.7.2. Tandem rex animum suum, ab illecebris luxuriae et immoderato Veneris usu retractum, genialis tori castitate cohibere constituit. Ut ergo multorum pelicatuum experientiam licenti nuptiarum usu uniusque matrimonii lege redimeret nec talibus ulterius cubiculis maiestatis suae vigorem absumeret, Gutham, Suetico rege genitam, sanguine coniunctam sibi, legitimae prolis cupiditate complexus, simulata coniugii religione collegit eiusque coitum pro matrimonio habuit. Ita dum ad coniugalia sacra celebranda animum induxit, eorum nomine flagitium coloravit, dumque ab uno se crimine retrahit, in aliud repente provolvit. Sed tolerabilius, quod alieni sanguinis quam quod suae propinquitatis copulam usurpavit, quamquam uterque huiusce Veneris usus impudicitiae crimini sit obnoxius.

11.7.3. Quam rem Eginus et Wilhelmus intactam praeterire passi non sunt. Quippe regem a tam illicito thalamo frustra conantes abstrahere monitisque dirimendi contractus perseveranter aggressi, adversum incestuosam eius libidinem debitae reprehensionis amaritudinem destrinxerunt. Cumque correptioni insistentes nihil se ea profecisse cognoscerent, apud Bremensium antistitem iniustas eius nuptias accusantes, maiori pontificio castigationis arbitrium reliquerunt. A quo cum rex per sacram ac salutarem admonitionem incesti reus ageretur, disciplinae minas opposuit seque ferro correptionis insolentiam repressurum edixit. Itaque vexationis impatiens plus crudelitatis suae quam sacrosancti iuris viribus indulgendum putavit religionisque quam nuptae desertor esse maluit. Quae res ab Hamburgensibus maritimi periculi metu ad Bremenses pontificium transtulit.

11.7.4. Haec volventem Wilhelmus propositum exsequi monitis suis passus non est. Sanctitate enim consilii consentaneum furori impetum ab eius pectore summovit maximaque doctrinae suae perseverantia studium eius a sententia revocavit. Itaque repente sanior affectus regis animum occupavit. Saluberrimo namque praeceptoris imperio resipiscere coactus, continuo iniusti concubitus nexum rescidit depositoque stuprosae mentis ardore nuptam repudio summovit. Nec solum ira abstinuit, sed etiam ab illicita connubii usurpatione mentem retraxit.

11.7.5. Gutha quoque paternos penates repetens, susceptis viduitatis insignibus, cum summa morum sinceritate consenuit castitatemque votis professa virilis concubitus experientiam abdicavit et, quia iniusto se toro maculaverat, nullum ulterius sibi iuri esse permisit. Castitatis siquidem amplexa propositum reliquum vitae tempus caelebs exegit ingentique pudicitiae severitate illiciti concubitus noxam licentis evitatione pensavit. Sed nec inerti otio vitam effluere passa, quotidiana consuetudine exquisita sacrariorum ornamenta fingebat inque eandem operam continuam ancillularum curam cogebat. Inter quae chlamydem sacerdotalem sutilibus sigillis excultam pretiosaeque materiae impensa ac mirifici operis arte elaboratam Roskyldensi sacrario doni nomine largita est. Alia quoque complura divini cultus insignia sacrorum usibus operata est.

11.7.6. Sueno vero sacrorum administratores quam maxime conversatione probabiles contrahebat. In quibus quamquam scientiam veneraretur, morum tamen curiosius habitum intuebatur, indignum ratus litterarum suavitati summum familiaritatis consortium tribui. Adeo igitur honestatis scholam litterarum rudimentis praeponderare credebat, ut in agendo clericorum delectu virtutis potius quam scientiae elementa pensaret lateraque sua fidis quam doctis obsequiis vallare mallet.

11.7.7. Suenonem quoque, Norvagicae regionis virum cunctis virtutis partibus ac numeris instructissimum, sed parum iusta notita litterarum monumenta complexum, in ius familiaritatis asciverat. Hic ex praefectura ad sacerdotium translatus, tametsi Latinae vocis penuria premeretur, domestici sermonis opibus abundabat. Quem ceteri ingeniis suis ob virtutem, qua ipsis praestabat, a rege praeferri videntes, perridicula imperitiae exprobratione scurriliter cavillandum duxerunt. Rem enim divinam acturo derisus gratia affectum litura codicem subiecerunt. Qui cum salutem regi votis libello expressis sollemni verborum precatione debuisset exposcere, ipsum famuli nomine designaturus, vitiata ab aemulis pagina, muli appellatione foedavit; neque enim liturae errorem correctionis beneficio redimere noverat. Igitur circumstantes lectoris imperitiam iocabundo cachinnorum anhelitu prosecuti, immodico ora risu solverunt, ipsoque ioci irritamento religio in ludibrium abiit.

11.7.8. Finita actione, rex admotum arae libellum complexus, cum et ipsum invida manu corruptum et recentis liturae vestigia causam inerter fusae precationis aspiceret, invidae societatis animos detestatus, insultantium fraudem coarguit ipsosque obtrectatione vitiosiores quam Suenonem inscitia comprobabat. Eundem quoque brevi irrisoribus suis imperitiam exprobraturum adiecit. Deinde scholam eum petere hortatus, sumptum se administraturum promittit. Neque hac re quicquam de consueta eius familiaritate decerpsit, ne invidiae respondisse potius quam obstitisse videretur.

11.7.9. Profectus Sueno efficacissime liberalium artium studiis operatus est. Quippe litterarum, quibus parum inservierat, documenta sumere cupiens, percipiendae earum disciplinae gratia, omissa domestica, peregrinae scholae erudiendum se dedit animumque doctrinae capacissimum excolens Latino se sermone assuefecit. Cuius studiis abunde instructus vocabulorum vim ac summa quaeque grammaticae rationis elementa animi docilitate percepit, abscisoque rustici rigoris crimine, facundiam suam ingenii exercitatione politiorem effecit. Itaque flagrantissima discendi cupiditate clarum scientiae magisterium retulit brevique morarum processu, quos imperitiae derisores habuit, ingenii admiratores invenit.

11.7.10. Primum inter omnes Wilhelmus apud regem familiaritatis locum occupaverat eiusque gratiae mutua animi vicissitudine respondebat. Etenim ab ipso ceteris impensius cultus, caritatis dignationem singulari fide pensabat. Horum fidei rex tamquam tutissimis obsequiis latera sua cingenda commiserat.

11.7.11. Sed et sequens casus in antistite severitatis pulcherrimum, in rege certissimum moderationis documentum exhibuit. Ipse namque sacro circumcisionis pervigilio sollemni magnatum convivio feriatus, cum quorundam principum clandestina obtrectatione parum honorate de se habitum comperisset sermonem, occultam eorum perfidiam temulentiae lasciviis detectam existimans, irae aculeis actus misit, qui ipsos matutino tempore intra Trinitatis aedem oraturos confoderent, tamquam in sacris penetralibus aptissimus humanarum cladium locus exsisteret. Itaque actum erga convivas facinus sacrilegio duplicavit ipsumque pietatis domicilium crudelitatis officinam effecit neque loci aut temporis, quo minus cupiditati indulgeret, respectum habuit.

11.7.12. Quam rem antistes, templi (ut par erat) violatione permotus, in primis dissimulanter excepit neque indignationem suam ulla ex parte stipatoribus patefecit, opportuno vindictam tempore praebiturus. Nam cum rem divinam pontificali more peragere debuisset, non solum adventantem regem occurrendi veneratione excipere supersedit, sed etiam sacrarium subire connisum a primis eius liminibus absque respectu familiaritatis, sacerdotii insignibus ornatus, baculo, quo utebatur, exclusit, sacrorum penatium aditu indignum iudicans, quorum religionem non sine gravi pacis rubore civili sanguine maculasset, suppressoque dignitatis nomine, non regem eum, sed humani cruoris carnificem appellabat. Nec reum obiurgasse contentus, aculeum virgae eius pectori infixit armatumque duritia animum imperati parricidii paenitere perdocuit.

11.7.13. Enimvero privatae societati publicae religionis verecundiam praetulit, non ignarus alia esse familiaritatis officia, alia sacerdotii iura, quibus servorum aeque ac dominorum neque ingenuorum parcius quam ignobilium flagitia vindicari par est. Cumque abunde foret repulsam egisse, etiam exsecrationem adiecit nec dubitavit in praesentem damnationis quoque proferre sententiam. Itaque mirifica audacia dubium reliquit, fortius illum manune an voce pulsaverit, quem gravibus admodum contumeliis proculcatum prius linguae, deinde dextrae repulsa multavit inque pectore, quo virtutem ante coluerat, vitium contudit. Neque enim in tam evidenti scelere longum ultionis tempus exspectandum putavit, facilius origini atque incunabulis culpae quam ulterioribus eius incrementis occurrendum existimans, ne mora alitum crimen diuturnitatis tractu convalesceret. Igitur ut regem impotentiae et temeritatis incursus transversum in facinus egit, ita antistitem ad exercendam vindictam profecta a religionis aemulatione severitas concitavit. Enimvero fortiter vindicata religione et debitam ordini suo fidem et alienae temeritati salutarem reddidit disciplinam. Ne enim sollemnium officiorum tutelam omittere videretur, veluti indulgentiae oblitus severitatem exercuit neque sanctitatis inimico amicus exsistere aut assentatoris potius quam pontificis partes praesentare sustinuit. Ceterum specie hostem, re vera amicum exhibuit, quia fida concordiae pignora ac sincera familiaritatis stipendia potius iusti rigoris quam iniqui favoris examine ponderabat. Quapropter mansuetissimum ingenium suum, deposita ad tempus clementia, austeritati subiecit meritoque ad firmandam religionis disciplinam aliquid a crudelitate sibi paulisper mutuandum putavit.

11.7.14. Quamobrem infesto militum concursu petitus, applicatos cervici suae gladios animi firmitate contempsit tantumque se in despiciendis periculis gessit, quantum egerat in provocandis. Tanto animi robore praeditus tamque generosi spiritus abundantia instructus, divinae caritatis munimento superior humani timoris viribus apparuit. Cuius rex inhibita nece, cum eum non temeraria offensa, sed publicae severitatis fiducia concitatum animadverteret, conscientiae rubore perfusus scelerisque quam repulsae pudore aegrior, continuo regiam repetit quietamque frontem contumeliose correptus exhibuit nec ipsa quidem generosae indignationis verba invitus audivit.

11.7.15. Deinde regia veste deposita, obsoletam accepit maeroremque deformitate cultus quam splendore contumaciam testari maluit. Neque enim, tam tristi pontificis sententia perculsus, regalis magnificentiae cultum gestare sustinuit, sed, abiectis regiae maiestatis insignibus, insigne paenitentiae sagulum sumpsit. Quin etiam simul cum veste potentiam exuit atque ex sacrilego tyranno fidus sacrorum venerator evasit. Siquidem nudatis pedibus ad atrium regressus, in eius se aditu prostravit terramque suppliciter osculatus dolorem, qui ex contumelia acerrimus infligi solet, verecundia ac moderatione compressit. Neque enim continuo repulsae vindicem egit, sed pudore ac paenitentia culpam cruenti imperii redemit.

11.7.16. Exsulasse huius animum in nequitia, non habitasse credimus, quem ut primo temeritas transversum in facinus egit, ita postmodum aequissima moderationis temperies rexit. Quanta enim mansuetudine pectus eius instructum fuisse putemus, qui pontificem palam severissimis sacerdotii viribus adversum se usum non solum impunitate donare, sed etiam humillima veniae petitione venerari sustinuit gratiamque tam pudoris patrocinio quam paenitentiae beneficio meruit? Divina siquidem obsequio, non viribus propitianda noverat, ideoque atrocitatem sceleris verecunda maeroris acerbitate pensabat. Quin etiam parvulo pudoris irritamento magnopere confusus, excitatam ignominia virtutem rubori imperare coegit, quantumque violentia religioni crudeliter imperando incusserat, tantum venerationis vehementer animo contusus exsolvit.

11.7.17. Sed dum taliter se gerit, inusitatam sacerdotalis auxilii clementiam expertus est. Interea antistes, inchoamento psallendi facto primaque concentus parte edita, cum Graecae precationi sollemnem rite Gloriam subnectere debuisset, ex stipatoribus supplicem foribus regem adesse cognoscit. Igitur, cessato cantu cleroque conticere iusso, fores repetens, cum regem, quid ita se gereret, percontatus fuisset, atque ille, criminis confessione facta, religioni sese satisfacturum promittens sacerdotalis subsidii veniam postulasset, continuo, exsecratione remissa, iacentem amplexus, abstersis lacrimis depositisque doloris insignibus, et cultum et animum regium resumere iussit, non licere inquiens privatum maerorem publicis interesse tripudiis. Neque enim eum humiliorem dignitate sua vultum gerentem aut supplicem liminibus advolutum intueri sustinuit, sed benignioribus verbis recreatum pristinam vestem, qua maiestatem suam concinniorem efficeret, corpori reponere cultioremque progredi iubet, satis graves eum poenas religioni dedisse ratus, qui se tam demisse agere tamque suppliciter prosternere sustinuisset. Deinde imperatis paenitentiae rebus, cantores, quorum frequentia sollemnitas agebatur, in occursum eius, quo ornatius reciperetur, procedere iussit statimque venerabiliter exceptum, cunctis laetitia ovantibus, ad aram usque perduxit. Ita prioris violentiae speciem honesto comitatis genere temperavit repulsaeque deformitatem specioso pensavit obsequio.

11.7.18. Nec minus in paenitentia venerationis quam austeritatis in admisso reposuit. Quin etiam adhuc maerenti sollicitudinem detraxit, fiduciam adiecit privataeque tristitiae salebram publica gratulatione discussit. Itaque quod impotentis viri scelere pollutum fuerat, religiosa severitate expiatum est. Sed et populus maximo plausu tam spectatam in rege verecundiam comprobabat, plus paenitentia pium quam imperio scelestum evasisse confessus. Peregerat iam pontifex severi ac pii vindicis partes, in quo eodem rigoris et clementiae experimento se gessit nec parcius veniam quam vindictam exhibuit. Quippe cuius contumaciam severe repulit, indulgenter modestiam coluit sicque pietate iustitiam contemperavit, ut nec sperneret supplicem nec reciperet insolentem. Qua in re paterni affectus habitum plenissime repraesentavit, quod parentis more correptionem blanditiis subsecutus est neque aut elatum amplecti aut demissum aspernari sustinuit.

11.7.19. Post haec omissa altaris sacra repetens, summo patri regiae expiationis Gloriam succinit, eoque serenius gaudium subiit, quo taetrior luctus causa praecessit. Rex ipse biduum quiete peragens, tertio demum die regio cultu ornatus inter ipsa missae sacra excelsam aedis partem conscendit, silentioque per praeconem venerabiliter facto, coram omnibus semet gravissima accusatione perstrinxit, acerbum religioni vulnus inflixisse confessus. Deinde collaudata antistitis indulgentia, quod tanto crimini tam repente ignoverit seque iussu, etsi non manu, reum celerrime sacrorum usibus restituerit, pro tam cruenti imperii expiatione muneris loco Stefnicae provinciae dimidium aris a se conferri publicat. Nec erubuit multorum auribus singularem flagitii sui committere notionem.

11.7.20. Ea res inextricabilem regni sacerdotiique concordiam operata est. Quippe rex non solum antistitem in eodem amicitiae gradu habuit, sed etiam maioribus dignitatis incrementis donavit, plus officiis eius ad gratiam quam contumeliis ad iracundiam concitatus, quem non privata ira, sed publicae religionis iniuria adversum se provocatum videbat. Hic enim mirificam illius severitatem, ille sanctissimam huius moderationem benevolentiae constantia prosequebatur. Sed et uterque quotidianis votis, ne tantae animorum concordiae dividuum fati tempus intercederet, exoptabat. Itaque summae venerationis officia certatim mutuis sibi studiis impendebant adeoque eximiam societatis fidem honoris vicissitudine nutriebant, ut potius inter eos amicitiae paritas quam superioris ad inferiorem familiaritas cerneretur.

 

11.8.1. Veniam nunc ad Kanutum, Suenonis filium, qui propitiae fortunae beneficio summis naturae dotibus cumulatus, magno cum indolis experimento aetatem animo praecucurrit. Quippe, contracta iuventute, myoparonum piratica monstra perdomuit, Sembicis atque Estonicis illustrem trophaeis adolescentiam egit novisque virium gradibus paterni roboris fundamenta transscendit. Quae victoriae futurum eius dominium ominata est. Pro amplificanda tuendaque patria iuges excubias gessit rerumque, quarum ob infirmam adhuc aetatem vix spectator esse potuit, auctor haberi praesumpsit. Quin etiam iuvenile corpus continuo usu ad bella impigre conficienda armaque viriliter sustinenda firmabat, famaque eius bellica in tantum claritatis excessit, ut redivivum magni Kanuti spiritum fortunamque simul cum nominis videretur communione sortitus, adeo ut nullus eum paterni regni successione potiturum ambigeret. Neque enim virtuti iam maturus honori intempestivus videbatur. Sed nec liberalitatis species eius adolescentiae defuit. Cuius fratrem Haraldum natu maiorem, obtusi admodum cordis, inter iuventae initia perpetuus inertiae sopor oppressum tenebat.

 

11.9.1. Tandem Suenonem, ultima paene senectute confectum, apud Suddathorp, Iuticarum partium oppidum, febri implicatum adversa corporis valetudo corripuit. Qui cum, pestifero humore grassante, fatalem cordi dolorem imminere cognosceret, parvulas adhuc extremi spiritus reliquias trahens a praesentibus se Roskyldiae sepeliri petivit. Nec ministerii eorum promisso contentus sacramento fidem exegit. Siquidem loci illius religio, regibus vetusto more exculta, ut vivis sedem, ita fato functis sepulturam praestare consuerat.

11.9.2. Iamque regis corpus ab iisdem amplo funere elatum Syalandiam usque pervenerat, cum primum Wilhelmus in occursum eius veniendi mandata suscepit. Nec moratus ad urbem cursu festinato contendit inque ipsa Trinitatis aede, accersitis, qui terram ad solidum foderent, prius regi, deinde sibi tumulum exstrui iubet. Quam vocem fossoribus potius a maerore quam industria profectam putantibus, exstinctisque, non vivis tumulo opus esse dicentibus, suum antequam regis funus ab iis excipiendum asseruit, non se voto fraudandum inquiens, quo cum eo commori semper optasset. Eosdem admiratione stupentes imperiumque deliramento consentaneum existimantes ad obsequendum, poenam, ni paruissent, comminatus, adduxit. Ita, adhuc experte morbi corpore, mortis certitudinem praesumebat.

11.9.3. Deinde citato equo in occursum exsequiarum contendens, cum ad nemus forte Topshøgicum pervenisset, duabus mirae proceritatis arboribus secus iter conspectis, utramque praecidi inque usum lecti funebris aptari praecepit. Illi sibi regalis feretri constructionem praecipi rati, imperium exsequuntur; compactum deinde vehiculum praestantibus robore equis imponunt. Cumque pontifex silvam praetergressus regium in vicino funus adesse cognosceret, aurigam consistere iussit ac protinus veluti laxamenti gratia amiculum, quod habebat, exuit eique humi expanso se ipsum praecipitem superiecit. Deinde erectis superne palmis, si quo rerum auctori servitio placuisset, vitam a se finiri petivit. Sane absque ulla fati cunctatione amicum morte insequi quam vita deserere praeoptavit. Haec fatus veluti in domestico lectulo acquiescens exstinguitur. O immensam concordiam, quae superstite spiritu iucundior fuit!

11.9.4. Quem famuli longam admodum cubandi moram egisse mirati, cum nequicquam erigere iacentem vellent, exanimem repererunt. Igitur recens omnibus inopinati funeris luctus exoritur. Ipse vero a suis feretro exceptus atque ante regem elatus, ut fato posterior, ita funebri pompa prior exstitit. Viris namque funebri Suenonis lecto humeros subicientibus, ipse equis subvectus veluti quidam exsequiarum eius auriga praecessit. Prior vero sacrario allatus veram praesagii fidem retulit. Qua tam admirabili fati sorte potius se regis cultum caritati quam fortunae erogasse perdocuit. Exsequiis impensius actis, amborum corpora coniunctis admodum tumulis occluduntur. Haec sunt veneranda amicitiae stipendia, quae, cum e duobus eius consortibus alter excidit, reliquo, vitae dulcedine fastidita, mortis appetitum ingenerant.

11.9.5. Post haec Sueno Noricus, quem supra significavi, communibus cleri suffragiis sacerdotium sumit.

 

11.10.1. Regiae vero successionis delectum anceps popularium sententia pertractabat. Maior namque Danorum pars memor, quantis per Kanutum adhuc privatae fortunae periculis obiecta fuerit, graviora, si regnum indueret, verita, maligna virtutis interpres, quod gloriae eius accrescere debuerat, iniquissima meritorum aestimatione damnabat, elevatis virtutum praemiis, clarissima eius opera repulsae turpitudine rependendo. Igitur ut hunc negotiorum metu perosa, ita Haraldum otii cupiditate complexa, audaciae hebetudinem praetulit ignavumque sibi regem maluit imperare quam fortem. Quamobrem, egregiae indolis claritate contempta, negatum virtuti culmen vitio tribuere non erubuit, repulsa fortitudinem, inertiam honoribus insecuta. Verum hunc ingratae mentis habitum fucosa rationis specie colorabat, Haraldum perinde ac natu maiorem ipso naturae iure regno debitum certans. Genus affectionis inusitatum! Hunc virtus invisum, illum vitium probabilem fecerat.

11.10.2. Soli Scanienses iusta animi inclinatione provecti, Kanuti probitate culta, Haraldi desidiam respuebant. Igitur Ysoram habendi delectus gratia convenitur. Ibi quidem ingens Oceani vastitas ostiis admodum angustis excipitur, furensque fretum coactu litorum in artas fauces terra compellit. Medium sinus arenae tenent, obscura nautarum celantes pericula. Nam ut abiens eas aestus aperit, ita rediens claudit. Orienti Scanica, cetera vero occidenti classis appulerat.

11.10.3. Hic fratres apud suos quisque fautores diversis in locis contionati sunt. Tunc Haraldus, vocato assensorum concilio, nequaquam contumeliosam sibi fratris praelationem videri refert, si non eum dignitate posteriorem sors ipsa nascendi fecisset maioremque a minore superari ridiculum esset. Qui etsi virtuti maturior videretur, se tamen naturae ordine aetatisque privilegio vincere. Praeterea indignum fore civium illi vexationem obiectamque periculis patriam suffragari debere, suae vero provectioni servatam in omnes clementiam obesse, nec ita merita ab iis aestimanda fore, ut miserias suas gratia, felicitatem repulsa pensare cupiant. Nam ingratorum hanc maxime vicissitudinem esse. Ad haec, si summam assequatur, impias se leges abrogaturum, blandas placidasque pro eorum arbitrio laturum promittit.

11.10.4. Tanti igitur tamque optati commodi promissorem contio, pestiferis eius blanditiis invitata, regem appellat, paternum illi regnum deferens, cuius inertiae contemptus magis quam ullus honos aut gratia referri debuerat. Itaque populi favor, orationis suavitate praereptus, plus fallacibus eius promissis quam invictae Kanuti fortitudini praestitit. Igitur fraternae contentionis certamen, varia assentatione subnixum, sine arbitris aut iudicibus, solis partium suffragiis, gerebatur.

11.10.5. Verum Haraldus, imperitae multitudinis errore suffultus, mox per legatos fratri mandat, ne decretam maiori summam ambiat eumque honore sibi postponat, quem nascendi serie priorem sciat, neve regnum maiorum virtutibus illustratum domesticae atque intestinae discordiae bello corrumpat nec perniciosa seditione dividuos patriae motus incutiat, sed potius clausum ambitioni animum gerat, abiectaque temeritate, competitoris sui suffragatorem agere non erubescat. Adiectae monitis minae, mandataque non tam blanditiis pacis quam belli irritamentis instructa. Praeterea plerosque fraternae partis fautores, legum emendatione liberiorisque vitae iucunditate promissa, per subornatos in gratiam suam sollicitandos curavit. Ita a Kanuto vulgi animos partim spes, partim metus avertit.

11.10.6. Ipse, deficientibus a se copiis, tribus dumtaxat rostratis navibus in angustissimas Scanici maris fauces elabitur, regno carere iussus, cuius ipse incolumitatem protexerat, terminos auxerat. Ubi, fraterna legatione regni communionem spondente, reverti monitus, spretis mandatorum blanditiis, Suetiam fugibundus intravit, perquam stultum ratus eius se promissis infracta fortuna credere, cuius eadem adhuc vigente minas acceperit. Mox perinde atque iniuriarum oblitus, intactis patriae rebus, bellum adversum Orientales, vivente patre coeptum, enixe prosequitur.

11.10.7. Haraldus, habito in octo dies concilio, quod promissis complexus fuerat, rebus prosequi monitus, ut regia maiestate popularem excoleret, in primis adversum provocationem restipulandi ius edidit prioresque defensionis partes quam accusationis instrumenta constituit. Reo siquidem actoris ius in refellenda accusatione concessit, quam antea testium fide subnixam defensionis praesidio repellere non licebat. Quod ius usurpatione firmatum, ut familiare libertati, ita religioni pestiferum evasit. Ipsa namque defendendi potestas, non armorum, non testium usu, sed sola sacramenti fide subnixa, multorum conatus votorum cupiditate periurio polluit, sed et funditus singularium congressionum usum evertit. Posteris namque susceptas causarum controversias satius iureiurando visum est expedire quam ferro. Verum alterum religionis intuitu, alterum salutis respectu periculosius. Quem morem Dani pertinaciter retentum ad hoc usque tempus obstinate usurpant, adeo ut vita magis quam eo carere cupiant salutemque suam pro ipsius observatione devoveant.

11.10.8. Haraldus vero solis sacrorum officiis deditus, latarum a se legum severitate neglecta, impunitas omnium noxas enervi scelerum indulgentia praeteribat omniaque statuti iuris munimenta convulsit, ignarus plus Deo sinceram regni administrationem quam inania superstitionis momenta placere severumque iustitiae cultum supervacua precum adulatione gratiorem exsistere; praeterea divinum plenius propitiari numen, ubi iura quam tura promuntur, plus scelerum quam pectorum contusionem probare, libentius criminum quam genuum flexus aspicere nullamque victimam vindicatae pauperum libertati praeferre. Quamquam enim regum maiestas rite religioni intendere debeat, aliquanto tamen speciosius interdum tribunalia quam aras excolere potest. His omissis, rex, sola sacrorum caritate conspicuus, iniquissimos actus profusa animi tolerantia sustinebat, pauciora experimentis prosecutus quam promissis complexus fuerat. Noxas non venia modo, sed etiam licentia prosequebatur tamque inopem iuris patriam reddidit, quam antea promissis divitem fecit. Sed neque a regiis moribus habituque degenerare deforme ducebat. Regnando biennium emensus defungitur.

 

11.11.1. Quo mortuo, Kanutus, fraternis suffragiis in regni fastigium revocatus, orientale bellum, quod in adolescentia orsus, in exsilio auspicatus fuerat, accepto solio, potius amplificandae religionis quam explendae cupiditatis gratia totis viribus innovandum curabat, cum incrementis fortunae etiam claritatis augmentum apprehendere cupiens. Nec ante manum ab incepto retraxit, quam Curorum, Sembonumque ac Estonum funditus regna delesset.

11.11.2. Deinde, sublato hoste, nuptias circumspiciens finitimaque coniugia obscura ac dignitate sua minora reputans, praefecti Flandriae Roberti filiam Ethlam in matrimonium advocavit, ex qua filius ei Karolus obvenit.

11.11.3. Cumque magnatum insolentia solutos hebetatosque prisci iuris nervos aspiceret, omnibus ingenii modis ad reparandam patrii moris disciplinam connisus, probatioris iustitiae cultum severissimis edidit institutis concussumque et labentem aequitatis tenorem in pristinum habitum revocavit. Non sanguini, non necessitudini, quo minus iuste se gereret, indulgentiam habuit, nullius amicitiae aut familiaritati impunitatem iniuriae tribuit, sed omnia antiquae consuetudinis momenta percurrens, labefactatum iuris vinculum tenacissimo nexu astrinxit ac paternae severitatis vestigia sollicitus usurpavit eoque studio gravissimas maiorum offensas contraxit.

11.11.4. Sacris decus suum reddebat, sacerdotia gerentes gratiae nutrimentis prosequebatur. Cumque ab inerti et rudi populo parum iustam pontificibus venerationem haberi conspiceret, ne tanti nominis potitores inter privatos relinqueret, decreti circumspectioris industria principum iis consortionem indulsit ipsisque primum inter proceres locum perinde ac ducibus assignavit, auctoritatem honore concilians. Providit enim, ne tanti officii pondus aequo minor veneratio carperet inque summa religionis arce positi infima cultus condicione vilescerent.

11.11.5. Nec solum pontificibus dignitatis incrementa donavit, sed etiam privatorum clericorum ordinem benignissimis decretis adornare studebat. Nam quo cumulatiorem iis honorem redderet, litteratorum controversias vulgaris fori condicione exemptas ad eiusdem professionis iudicium relegabat. Iisdem religionis reos obiecta repellere nequeuntes pecuniaria multa puniendos permisit. Quibus etiam in omnia, quae adversum divina committerentur, animadversionis arbitrium tradidit cunctasque huiusce generis actiones sacerdotali iudicio destinatas a publico foro secrevit, ne honore impares iuris condicio aequaret. Quamobrem dignitati pondus adiecit, decusque privato fastigio excelsius eorum respectui inesse voluit. Quo effectum est, ut Danorum nemini nisi regi aut pontificibus eique, qui potissimus regni successor advertitur, domesticis quemquam liceat actionibus postulare.

11.11.6. Idem populares adhuc sacrorum rudes decimarum religioni assuefacere conabatur. Sed propositi irrita suasio fuit; quippe maturitatem rerum capere novelli cultus rudimenta nequibant.

 

11.12.1. Interea Sueno Roskyldensis templi aedificationem a Wilhelmo coeptam saxeo opere prosecutus, cum perfecto sacello solas locandi pulpiti angustias, quo minus dedicatio perageretur, obstare conspiceret, condendi eius gratia Wilhelmi monumentum summovit cineresque mausoleo erutos eo loci, ubi nunc acquiescunt, transferendos curavit. Nocte igitur, quam dedicationis dies insecuturus putabatur, sacristae somnum capienti quidam sacerdotii insignibus decoratus per quietem praecepit, Suenoni sufficere diceret, quod in exaedificando sacrario Wilhelmi sibi merita vindicasset ac gloriae suae alieno labore partam arrogasset impensam, ne, cuius famam aucupatus fuisset, etiam cineres summoveret eosque a carissimi regis corpore separaret. Cuius facti poenas haud dubie ab ipso violationis auctore, nisi vitae eius sanctitas obstitisset, expetendas fuisse; nunc vero in ipsas sacrarii partes ab eo conditas ulciscendum, seque omnem operis eius molem funditus eversurum. Monuit quoque, ne quis suum de cetero tumulum attentare praesumeret, praefatus neminem, qui cineres eius loco suo summoverit, impune laturum.

11.12.2. Deinde baculo tectum impellere totamque operis molem diruere visus, somnii fidem aedis excidio comprobavit. Quippe sacrarium repente ab imis fundamentorum sedibus convulsum excidit, adeoque res visioni consentanea fuit, ut eodem temporis momento ruina somnii comes incederet, nocturnaque unius opinio omnium oculis interdiu subiecta claresceret. Tantum autem rei miraculum exstitit, ut ne collapsum quidem sacrarium custodem oppresserit. Nam neque petrarum pondere, quae undique congerebantur, elisus neque ulla collapsae molis importunitate quassatus, tutum quietis usum habuit, quamquam cubile eius cadenti materiae contiguum fuerit. Attoniti fragore cives ruinae praesentis admiratione concurrunt custodemque excidio perisse creditum mediis lapidum coagmentis incolumem egredi cernunt. Quae res omnium in eum oculos religiosa vulgi admiratione convertit. Incertum, utrum templi lapsus an sacristae salus plus visentibus stuporis attulerit. Nec parvulum visioni auctor eius ab imminenti lapidum mole defensus praebuit argumentum. Qui cum antistiti nocturna Wilhelmi mandata prompsisset, subridens praesul nil se mirari inquit vitae eius severitati fati habitum respondere; suae nihilo minus sollicitudinis fore collapsas aedificii partes reficere.

11.12.3. Quamobrem diu postmodum intactus Wilhelmi tumulus mansit, donec nostris eum temporibus Hermannus, maioris sacrarii praeses, Arnfastusque, scholae ministerio functus, connivente Ysaac, ruralis sacerdotii praeposito, parabilem magis et inter ceteros cultissimum advertentes, Ascerianae sepulturae gratia aperiri iusserunt. Porro, fossa ad solidum humo, incorruptam antistitis togam inter adesa situ reperiunt. Quibus sublatis, tanta fragrantiae vis sine ullo auctore ad circumstantium nares veluti e beato quodam unguentorum fonte manavit, ut nemo caelo potitum ambigeret, cuius cineres tam mira terrestrium odorum suavitas perfudisset. Ipsas vero contrectantium manus tanta odoramenti pertinacia astrinxit, ut ipsum triduo balneis ac lavacris attentatum abolere nequiverint. Nec tamen sanctitatem cinerum, ut decuit, venerati, in extremam eos monumenti partem applicandos curabant.

11.12.4. Sed neque praesumptioni impunitas affuit. Siquidem sacrilegi consilii auctores pestiferum audaciae suae exitum experti sunt, tantumque quisque supplicii retulit, quantum violando busto sententiae impendit. Hermannus namque sub Absalone sacerdotali consilio assidens sacrum naribus ignem excepit, cuius vi non solum corporis firmitate, sed etiam vocis officio spoliatus, elinguis ac mutus ante triduum, grassante latius ardore, decessit, dignus ea corporis parte puniri, qua divinam ingratus fragrantiam hauserat. Nec leviorem Arnfastus excessum habuit, qui cum impotentium nervorum hebetudini mederi vellet, potione per incuriam sumpta, quo salutem conciliare decreverat, languorem instruxit. Sed et rupti tandem iocinoris partes frustatim egestas vomitu protulit, quas a medico pelvi exceptas maximus pontifex Absalon, dum ad visendum eum humanitatis officio venisset, aspexit. Quo praesente, aeger haec se ob violatos Wilhelmi cineres perpeti protestatus, manifestas neglecti imperii eius poenas pependisse dicebat seque sua cum tota re familiari religioni pollicitus, trimestri languore habito, per summam animi paenitentiam exspiravit.

11.12.5. Miserandos duorum exitus tertius temeritatis auctor aspiciens seque similibus suppliciis propinquum veritus, fati inclementiam pietatis officio praecucurrit. Nam in aede Mariae magno rei familiaris impendio sacrarum virginum convictum instituit iisque, quoad vixit, pudicitiae disciplinam ingeneravit. Nec tamen omnem prorsus vindictam effugit: diutino namque vitiati pulmonis languore consumptus interiit. Ita primo fati celeritate correpto, reliquos a diversis corporis partibus profecta pestis tarditas ad ultimam tabem redactos absumpsit. Igitur tantum unusquisque poenae sumebat, quantum in violanda antistitis sepultura auctorem egerat. Quia enim salubritatem suam prudentiae munimento tueri noluerant, cladem culpae praecipitio contraxerunt.

11.12.6. Ne autem Sueno promissam templi refectionem neglegentius exsequi videretur, coeptam Roskyldensis sacrarii fabricam ad finem usque perduxit. Cuius excolendi gratia coronam arte impensaque operosissime elaboratam in eius ornamentum appendit, existimans regias opes potius sacrorum splendori quam humanae avaritiae servire oportere.

11.12.7. Egynus quoque iisdem ferme temporibus, opitulante rege, Laurentianae aedis inchoatum a se opus explicuit. Quibus rex dedicari iussis, mirificam dotis nomine munificentiam erogavit. Nam in aede Laurentiana annua cantorum stipendia, pontificis subsidio fultus, instituit. Ipse enim partim ex fisco suo regiisque latifundiis, partim antistes ex ante collatis templo beneficiis quotidianos eorum sumptus exhibuit, tantaque inter ipsos religiosi certaminis alacritas fuit, ut, uter in Deum venerabilior fuerit, incertum exstiterit.

11.12.8. Prima itaque dedicationis die rex, sollemniter altaria veneratus, quartam regii numismatis, quartam suae in cives exactionis, quartam aestivi census portionem ei, qui pro tempore loci antistes exstiterit, muneris loco perpetuo iure possidendam concessit. Nec parcius privata clericorum iura tutatus, ab iis, qui sacrarii rus excolunt, universum paene regiae pensionis ius ascriptis choro ministris deferendum curavit. Ceterum detractae expeditionis poenas ac violatae pacis vindictam eorumque, qui propinquis vacui decessissent, hereditates regii dumtaxat iuris esse voluit. Itaque non minorem in edendis templorum privilegiis quam praestandis beneficiis auctorem egit. Et ut legibus suis aeternitatem conciliaret, eas convellere conaturos antistitum exsecrationi subiecit. Cuius edicti, postmodum a multis temere pertentati, vetus adhuc ratio perseverat.

 

11.13.1. Rex vero, cum in omnibus sancte se industrieque gessisset, praecipue religionis caritate conspicuum se praebuit nec umquam remotos ab exactissimo eius cultu oculos habuit. Qui cum fratrum suorum turbam iuveniliter intemperantem patriae admodum onustam videret, largis uberibusque stipendiis alitam, uno dumtaxat Olavo Sleswici partibus praesidente, in clientelam assumpsit ac publicum pondus privato levavit impendio.

11.13.2. Tandem Danorum nomen, armis in desidiam cadentibus, a paterni avunculi temporibus obrutum animadvertenti novandarum rerum cupido subrepsit. Utque eius animum certius repraesentaret, non contentus studia sua orientalibus decorasse victoriis, Angliam infelicitate amissam hereditatis duxit nomine repetendam. Recolebat enim bellicam maiorum gloriam cumque opibus imperii fines nullo magis quam Anglicis crevisse titulis maioremque iis ex unius insulae quam totius Orientis spoliis incessisse splendorem. A quorum imitatione deficere stolidi ac degeneris animi esse, satiusque regno carere quam inter parvulae telluris angustias inclusum maiestatis usum habere. Ut ergo negotiorum conformitate maiorum fortitudini responderet operamque eorum studiis consentaneam ederet atque aviti nominis gloriam aequaret, omnium, quae paterna corrupisset inertia, refectionem suae commendabat industriae parentemque perosus avum aemulatus est.

11.13.3. Primum igitur occultum Olavo consilium prodit, eoque id ipsum hortante, rem deinde popularibus aperit. Alacris omnium assensio fuit. Sed quem rex sibi fraternae caritatis vicissitudine respondere crediderat, latenter aemulum habebat insidiosaeque eius adumbrationis ignarus affectum referri sibi, quem ipse impenderet, aestimabat. Quem etsi prudentia secus monuit, sanctitas tamen malignam de fratre suspicionem ferre prohibuit, ne consanguineam fidem temere damnare inque fraudis metu hostes ac necessarios iuxta ponere videretur.

11.13.4. Verum Olavus, affectatione regni pietatis erga germanum oblitus, perfidissimi pectoris habitum summa fidei simulatione tegebat vulgatumque regis propositum non solum adulationibus fovit, sed etiam hortamentis instruxit, non quod potentissimum regnum ab eo recuperari posse speraret, sed ut imperatae rei difficultatem in odium imperantis converteret. Enimvero fratris animum fastidiose aestimans, piissimum eius amorem parricidali fraude pensabat. Nam cum eum, quod neglectam ante severitatem novis legibus restituisset, civibus invisum animadverteret, quo odium eius cumulatius redderet, quod publice displiceret, privatim exsequi stimulabat. Et ne solus insidias volveret, lecta societate, clandestinae coniurationis coetum instruxit. Nec frustra ingenium fuit. Quippe primores, quorum violentia regiis sanctionibus retusa fuerat, parricidalis cum Olavo propositi consortium habuerunt.

11.13.5. Kanutus vero omnium animos gloriae magis quam sceleri intentos existimans, imperata classe, Lymici maris oris advehitur, a quo brevissimus in Oceanum transitus patet, quondam navigiis pervius, nunc vero interiecta arenarum mole praeclusus. Hic rex, fraternum diu praestolatus adventum, navigandi cunctatione exercitus alacritate est excussus. Nam Olavus, reddita tarditatis ratione, veniendi moram in dies extraxit commentumque cassandae expeditionis excogitans alimenta perfidiae mendaci impedimentorum simulatione quaerebat, eo moram trahere cupiens, donec aut regem sine eo proficiscentem interim ipse regno privaret vel tarditate suspensum exercitum destrueret, rexque vel desertorum impunitate despicabilis vel poena cunctis invisus evaderet. Ita et fratrem et dominum adventus sui cunctatione ludificans, tam vafrae tamque insidiosae rationis commento generosi ac fortis propositi molitionem subruere conabatur.

11.13.6. Nec eum callida consilii ratio fefellit; nam tota a rege classis, fastidita eius exspectatione, defecit. Rerum enim, quae a fratre gerebantur, ignarus, morantis adventum saepenumero mandatis exegerat, cum tandem de eius perfidia certior factus, classe praestolari iussa, Sleswicum lectissima manu festinato contendit ibique fratrem inopinatum et attonitum intercepit. Deinde productum accusatumque nec obiecta valide propulsantem, perinde ac convictum impotentemque defensionis, compediri a militibus iubet.

11.13.7. Qui indebitam regio sanguini contumeliam suis manibus administrandam negabant, cuius tanta apud ipsos veneratio fuit, ut ex eo ortos morte quam vinculis multare mallent, tolerabilius rati, quod communis condicio admittit, quam quod servile supplicium exigit. Sed et gentis nostrae verecundia summam in vinculorum poena turpitudinem reponere consuevit hisque affici omni fato tristius ducit, ingenuas mentes probroso quam cruento supplicio punitiores existimans tantoque alterum altero speciosius censens, quantum naturae habitus a fortunae vitio distare creditur.

11.13.8. Mandatam militibus operam communis frater Ericus exsequitur, plus iusti imperii quam iniqui germani respectui tribuendum nec sanguini parcendum, dum vitia puniuntur, existimans. Quippe quem virtus defecerit, nullam stirpis reverentiam obtinere, animique labe foedum omnem generis infuscasse splendorem. Igitur non tam fratris nomen quam parricidae propositum intuebatur. Adeo sanguinis pretium evilescit, cum se moribus ignobilem fecerit.

 

11.14.1. Post haec rex Olavum catenis coercitum navigioque in Flandriam relegatum carcerali custodiae mandandum curavit. Cuius captionem coniurati parum fama aut nuntio experti, quo callidius exercitum solverent, inertem regis moram absentiamque causati, classem clandestino monitu circumventam domos abire iusserunt. Quam ad rem si quis palam exhortatus fuisset, publicatis bonis aut in exsilium agi aut capitali supplicio affici lege merebatur. Quamobrem defectionis incentoribus tutissimum visum, ut sine ullo auctore ipse sibi populus desertionis licentiam vindicaret, ne tam privatum discessionis crimen quam publicum haberetur. Tantum autem apud improvidam multitudinis temeritatem insidiosa magnatum ratio valuit, ut plebs, non minus eorum auctoritate quam morae taedio adducta, fidentissime revertendi libertatem arriperet. Cuius facti rex cognitione suscepta, dolorem prius, deinde laetitiam egit. Siquidem iniuriam in religionis habitum formavit multaeque nomine primam exigendarum decimarum occasionem corripuit, laetatus, quod ei utilissimam propositi rationem opportunitas conciliasset, suoque dedecore sacrorum decus instruere cupiens. Cumque magnates Olavum, quem sibi factionis ducem futurum speraverant, a fratre interceptum audissent, proposita fraude defecti summam eius dissimulationem egerunt.

11.14.2. Itaque rex, accersita postmodum contione, docet, quantum Danicis armis militaris semper disciplina profuerit; maiorum imperiis a minoribus semper obtemperatum fuisse; regum auctoritatem popularibus inniti suffragiis; principum famam nullo magis quam militum fide crevisse, eorumque nullius momenti imperium esse, si non plebeiis subsistat auxiliis; sibi vero nuper ignotam regibus contumeliam obvenisse. Inusitatae defectionis auctores hebetudinem audaciae praetulisse, aviditate otii speciosissimae rei negotium subruisse. Adiecit quoque, quanta pecuniae summa ob impium desertionis crimen damnari meruerint, gubernatorum singulis quadragena nummum talenta, terna remigum unicuique multae loco numeranda proponens. Nemine collationem abnuente, promissa aeris solutio est.

11.14.3. Quo cognito, remittere se Kanutus illam exactionem, si sacerdotibus decimas erogare voluissent, edixit. Tunc contio, petita consulendi licentia, paulisper a rege deliberatura secedit, an propositis satisfieri condicionibus oporteret. Utraque exhibitu difficilis aestimata: in solvendo namque aere complures inopia afficiendos credebant; decimarum vero pensionem, omni aevo celebrandam, aeternam debitoribus infligere servitutem. Igitur quasi in tristium rerum contextu minus asperae delectum facturis acerbior visa, cui comes diuturnitas affuisset. Nam cum altera se tantum, altera posteros quoque puniendos adverterent, praesentem inopiam perpetuo muneri praetulerunt. Itaque temporum aestimatione facta, quo sibi tantum quam quo posteris poenam crearent, culpam redimere praeoptantes, semel aere quam semper libertate defici maluerunt, iure extortum dedecore vacuum, persuasione elicitum probro obnoxium rati. Quin etiam annuam alienis frugem dependere ignominiae, non religioni attinere censebant.

11.14.4. A quibus cum rex deteriorem condicionis partem approbari videret, simulata pecuniae exactione, septentrionales Iutiae partes ingressus, Tostonem cognomine Peculatorem eiusque collegam Hortam colligendae pensionis quaestores instituit, multae metu decimarum religionem asserere cupiens. Iisdem defectorum res, aestimatis possessionum pretiis, intactas dimittere iussum. Qui mandatum immitius ac iussi fuerant exsecuti, iniqua plebem exactione pulsabant.

11.14.5. Quam rem aemuli regis in popularium concilio deplorantes, calumniam mendaciis exaggerabant; veris quoque maiora fingentes invisos cunctis reddidere quaestores. Quippe militum opus, non regis imperium iudicabant nec iubentis, sed iussi studium intuebantur. Quorum instinctu multitudo quaestores adorta, communem iniuriam publica consternatione cohibuit, magis, quid fieret, quam quid fieri iussum esset, inspiciens. Nec eorum caedibus satiata, in regem quoque vesana prorupit. Qui impetum eius opportune sua ratus absentia declinandum, Sleswicum concessit ibique coniugem cum filio constitutam, si res sinistre cessissent, perfugere in patriam iussit, nullum inter perfidos praesidium habituram. Siquidem intempestivum regno heredem domesticorum arbitrio relinquere verebatur.

11.14.6. Igitur Wandali, solam sibi in armis libertatem restare credentes, fugae eius perinde ac victores insultare coeperunt. Qui cum, imminentibus Iutis, et vetera auxilia deficere cerneret, nec nova temporis angustiae contrahi sinerent, quo tutior secessu foret, Fioniam petit, salutem insulae praesidio quaesiturus. Ubi nihilo minus indignam religiosissimo spiritu suo violentiam expertus est. Hinc enim Iutis aucta saeviendi fiducia concitatae multitudinis temeritatem exacuit, hinc grassandi praesumpta libertas tristem regi procellam inflixit. Sane populares, poenae metu coeptum omittere veriti, perseverantiam sceleri exhibendam duxerunt. Neque enim bis laesum poenam noxiis remissurum credebant. Ideoque eius exitium sitientes ardentissimo odio sanctissimi viri necem petebant ac veluti veniae desperatione compulsi hostem tollere quam ultorem experiri maluerunt. Nec suis eum finibus exegisse contenti, Fionia quoque propellendum decernunt.

11.14.7. Iamque rex, accepto traiectionis nuntio, Syalandiam emigrare statuerat, cum Blacco quidam, primam ipsius familiaritatem adeptus, sed nihilo minus eum occulte perosus, simulatae fidei consilio hortatur, fugae parcat, Othoniensis pagi praesidia expetat nec femineo more latebram circumspiciat; se interim plebis acta speculaturum blanditiasque irae eius oppositurum promittit. Quod si plebis animum mitigare nequisset, tanto ante id regi renuntiaturum, quantum fugae occupandae sat esset. Consilio obtemperatum est.

11.14.8. Tunc Blacco, omissa legatione, sinistris plebem monitis palpans, conciliandae gratiae loco odium regi impensius struit. Hortatur, quam celerrime calumniae auctorem occupent nec fugacem elabi permittant; oppressionum vindices tyrannum, non regem, fastidire commemorat; carere culpa, quod honestatis aemulatione committitur; patriae tutores perinde ac pietatis ministros parricidio exui; privatum abesse crimen, ubi publicae libertatis vindicta peragitur. Praeterea miserrimos coepti irritos compotes felicissimos fore.

11.14.9. His atque consentaneis modis sollicitato in regis necem populo, adversum immerentis caput funestos omnium conatus erexit eaque actione consternatam amentia plebem veluti furiali quadam face succendit; statimque impetus crevit, ubi hortatorem habere coepit. Neque enim temeritati eius constantiam suam obiecit, sed publicae sese dementiae auctorem ascripsit. Igitur incitatior seditionis procella pestifera eius contione efferbuit, graviorque tempestatis incentorem nactae tumultus erupit.

11.14.10. Inde reversus pacatiorem populi animum nuntiat: facile consternationis procellam acquiescere, si rex iram mutuo deponere reisque poenam remittere voluisset. Quem rex fidum legationis ministrum ratus, regalis magnificentiae convivio excipit malignumque suae pietatis interpretem donis prosequitur.

11.14.11. Utrobique gratia perfidiae habita est: nam Blacco alterna partes vice subiens, corrupto legationis officio, pro mediatore proditorem agere coepit atque ex speculatore sceleris hortator evasit, sinistre regis, falso plebis animum interpretatus. Ita pellacis viri mendacium legationis titulo involutum regem pariter ac populum fefellit, hunc, ne imminentem vitaret, illum, ne parceret exspectanti. Eundem die postera rex prioribus paria pollicentem ad speculanda seditionis acta dimittit communemque hostem inter se et vulgum creandae pacis auctorem assumpsit. Nec solita legato perfidia defuit. Cuius pestiferis monitis instincta plebs vehementius adversum regis caput consternationem destrinxit.

11.14.12. Kanutus interim, quotidianis sacrorum sollemnibus assuetus, ne quid religioni praeponeret, Albani aedem sacram pro se deprecaturus accedit. Quippe precibus Deum quam hostem armis, ne quid caritati detraheret, aggredi praeoptavit. Ubi dum religioni vacando officia sanctitatis exsequitur, consternatae multitudinis corona armis sacrarium clausit. Quotquot ergo ex militibus hostem praecurrere poterant, periculi consortium affectantes regem petebant, eius in se ipsos discrimen transfundere cupientes; cumque salutem secessu consequi possent, periculum praesentia quaesierunt morteque clari quam fuga tuti fieri maluerunt. Quanta porro humanitate clientelam hanc abundasse credemus, quae, ne infelicem domini fortunam desereret, periculo sese, quod vitare licebat, opposuit inque magna fugiendi copia salutem regis quam suam tueri satius duxit? Benedictus quoque, fraternitatis nexum fide imitatus, in templo cum fratre commori destinaverat. Ericus vero seorsum ab hoste conclusus, cum solus multitudinem sustinere nequiret, per medios hostium globos ferro secessum molitus erupit.

11.14.13. Tunc nemine religiosae pacis domicilium violenter irrumpere praesumente, primus Blacco, cunctantibus ceteris, ferro valvas petivit ductuque suo eandem cunctis licentiam tribuit. Ita se non sacrilegii modo, sed etiam publici parricidii ducem auctoremque exhibuit. Quod videns plebs concitato seditionis motu templum aggreditur, eoque irruptione facta, divinos lares ac sanctissima penetralia sacrilega tempestate foedavit. Verum Blacco in ipso, quem irruperat, aditu trucidatus, datis parricidii piaculis, violati sacrarii poenas pependit. Mors eius interfectoris exitu vindicata est. Itaque alterius fato scelus, alterius pietas causam praebuit. Crediderim tunc pium cruorem parricidali permixtum separatis fluxisse meatibus atque sine ulla rivulorum communione hinc sacrum, inde scelestum sanguinem dividuis alveis incessisse.

11.14.14. Benedictus liminibus irruptorem excipiens, dum foribus acrius propugnat. occiditur. Rex ipse inter cruentos imminentis violentiae strepitus fiducia conscientiae eundem mentis habitum tenuit neque religioni parcius, quam si periculum abesset, vacavit, ne plus ab eo timoris quam constantiae viribus indulgeretur. Sed ne extrema quidem eius hora sanctitatis studio vacua fuit: nam cum parietem undique a popularibus perfringi (quippe ligneus erat) ideoque propinquam sibi necem instare animadverteret, accersito sacerdoti factorum arcana confessus, per summam maeroris acerbitatem praeteritae vitae culpas absolvit praemiumque sibi veniae paenitentiae salubritate conscivit. Tantum enim in innocentia sua fiduciae reposuerat, ut mortem non periculo oppressus refugere, sed metu vacuus appetere videretur.

11.14.15. Quin etiam, propassis utrimque brachiis, ante aram fati securus occubuit; ubi dum, victimae more prostratus, percussorem exspectat, immissae per fenestram lanceae mortifico iactu confossus, pium mortis sacrificium edidit, profusoque militum sanguine, suum ad ultimum erogavit. Enimvero crebris undique telis petitus corpus immobile tenuit nec ante loco, quo cubabat, excessit, quam feretro mandaretur exstinctus. Ex cuius sanctissimis vulneribus plus gloriae quam cruoris effluxit. Quippe praesentis vitae exitu initium melioris accepit, hostili iudicio punitus, divino servatus. Felix eorum parricidium, qui, quem terrestrium virtutum orbe exemerant, caelestium usibus applicabant caducaque et fragili potentia spoliatum solidae atque aeternae felicitatis compotem statuerunt. Sed et clandestina eius virtus perlucidis postmodum experimentis enituit.

11.14.16. Haec audiens regina patriam cum filio impubere repetit, geminis post se relictis filiabus; ex quibus Ingertha Folconi, Sueticae gentis nobilissimo, nupta Benedictum Kanutumque filios habuit iisdemque mediantibus Birgerum, qui et nunc exstat, Suetiae ducem, cum fratribus suis nepotem accepit. Verum ex Caeciliae matrimonio Ericus, Gothorum praefectus, Kanutum cum Karolo procreavit, ex quibus generosissimarum imaginum numerosa posteritas clara propinquitatis serie cohaerens emersit.

 

11.15.1. At populus perempto rege exsultans, quod scelus deflere debuerat, insultatione prosequi voluptatis loco reputabat. Qui cum parricidio pietatis causam praetexeret idque tyrannicidii nomine coloraret, militem suum Deus mercede fraudari non passus, arcanam sanctissimi viri innocentiam manifestis publicavit indiciis eximioque vitae eius splendori etiam clara mortis ornamenta concessit. Sane ad coarguendam parricidarum malitiam perempti merita miraculosis prodidit argumentis ignotamque vulgo virtutem mirifico rerum fulgore detexit. Quorum plebs admiratione perculsa, virtutis invidiam egit conspicuamque signorum experientiam diu nequicquam infuscare tentavit. Veteris namque invidiae fremitu ac pristini odii viribus pertinacius excandescens adduci non poterat, ut divinis honoribus coleret, quem ob scelus a se interfectum putaret, rem caelitus declaratam humanis argumentis abnegare conando. Quamquam enim damnatos a se mores caelesti iudicio comprobatos videret, ad dissimulandam tamen occultandamque miraculorum fidem iustam caedis causam fingebat, firmamque facti tuitionem retinens, sententiae suae perseverantissima propugnatrix exsistere non erubuit. Nec vita regem spoliasse contenta, etiam fati laudibus exuere conabatur, cuius lucem exstinxerat, famam quoque sepelire connisa.

11.15.2. Sed humanis tenebris divinus splendor involvi non poterat. Quippe miraculorum nitor dubietatis caliginem clara rerum luce pellebat. Nam sanctitatis eius medela varias imbecillitatum affectiones remediorum salubritate prosecuta est. Cumque obtrectantium livor crebrescentibus signis virtuti cedere cogeretur nec fidem ulterius frustrari quivisset, in facti tamen defensione persistens, sanctitati quidem assensit, sed eam non tam ex praeteritae vitae meritis quam ultimi temporis paenitentia profectam astruxit. Ita et iustam facto causam praetexuit et vita cassum honore donavit. Siquidem digne regem perisse, sed pium lacrimis evasisse dicebat, intentionem eius avaritiae quam religioni propiorem existimans. Cuius erroris non parvas postmodum poenas pependit.

11.15.3. Sed et posteri, paternam redolentes invidiam, sanctitatis eius formam non moribus, sed lacrimis imputant praesentique incredulitate praeterito sese errori implicant neque adduci possunt, ut ipsius beatitudinem, deposito odio, sincere aestiment. Verum sacra eius, oppidulo orta, toto paene terrarum orbe fulserunt, cultusque ipsius, primum a civibus exceptus, paulatim in commune prorepsit. Cuius tam vitae quam miraculorum virtutem, privatim Othoniensibus venerandam, publica etiam religio consecravit. Sed et caelestem eius spiritum ad hoc usque tempus felix signorum fortuna prosequitur. Hinc est, quod Kanutus, divini iam animi immortalitate potitus, ut terrestribus patriam patroniciis attollere studuit, ita caelestibus protegere non desistit, ideoque sanctitas eius, gloriae et celebritatis fructu opulentissima, splendidum in fastis locum obtinet. Quin etiam salutares effectus suos quotidianis administrat indiciis malitiamque patriae beneficiis pensat. Nam virtutum eius insignibus omnis aetas Danica gloriabitur. Talibus illustrationis radiis sanctorum fatis claritas erogatur, cum caelesti beneficio mortalis livor opponitur.

 

Liber XII

12.1.1. Interfecto Kanuto, Iuti, iniquae societatis pertinacia singularem Olavi gratiam amplectentes, creari eum regem alacerrimis petivere suffragiis, hunc sibi plurimum gratiae relaturum sperantes, cui tanto regnum discrimine quaesivissent, neque eius fratribus hunc honorem, eximio Kanuti amore suspectis, erogandum duxerunt. Igitur pecunia pacta Nicolaum, communem tam praeteriti quam futuri regis germanum, vadem pro eius redemptione dederunt receptoque regnum imponunt. Nec parvum Nicolaus fraternae caritatis specimen edidit; siquidem fraternas induere catenas suisque vinculis germano regnum emere non dubitavit. Quod audiens Ericus, contumeliae memor, quam ei communis fratris iussu inflixerat, ultionis metu cum coniuge Botilda, quae Ulvoni Gallitiano ex filio Thrugoto neptis obvenerat, Suetiam petivit. Dani vero, collato certatim aere, pro sponsoris reditu pactam creditori pecuniam numerarunt. Quem, Flandrensi custodia liberatum, infesta parricidis fortuna veluti cladem aliquam agrorum nostrorum abundantiae ac fertilitati iniecit. Nam cum Dani, novi regis initiis applaudentes, pristini ruinae procacius insultarent, criminosis semper infensa divinitas, ne diu scelus impunitate floreret, petulantiam penuria rependere voluit communique inopia publici parricidii iusta exegit piacula.

12.1.2. Ut enim non in singulos modo, sed in universos animadverteret, summa aeris intemperantia annorum, quibus Kanutus regnum gesserat, numerum adaequavit caelestique robore humana vi maiorem edidit ultionem. Quippe verni aestivique temporis fervore satum omne coaruit; autumnale vero adeo pluvium fuit, ut, si quid locorum humilitate palustrive madore succrevisset, perseveranti imbrium inundatione desideret; quamquam contrarium caeli habitum humanae commoditatis ratio flagitasset. Igitur opportuno solstitium humore caruit, eundemque sine modo profusum siccum amans Sextilis excepit. Tunc plane camporum facies, caelestibus imbribus inundata, late patentis stagni speciem praebere conspecta est. Ita, quod aestas aegre genuit, autumnus oppressit, tantaque temporum intemperies exstitit, ut nec imber aestum leniret nec aestus imbris illuviem temperaret. Quin etiam agrestes, aquis campos tegentibus, supernantia spicarum capita demetentes, naviculis excipiebant, ac deinde putres aristarum reliquias fornacibus igni percalefactis exsiccandas mandabant sicque eas molae subicientes, quia panem praestare non poterant, in usum pultis vertebant.

12.1.3. Quamobrem tanta ciborum penuria incessit, ut maxima populi pars alimentorum inops inedia consumeretur. Ea res locupletes inopia, pauperes morte multavit maioresque aere, minores spiritu spoliavit. Nam divitum populus, non suppetentibus alimentis, auro argentoque salutarem comparavit impensam, pauperum vero gregem, tam census quam dapis inopem, horrida passim fames absumpsit.

12.1.4. Rex ipse, ad ultimam tabem redactus, plurima fruge latifundia permutabat, agrisque venire iussis, alimenta possessionum pretiis comparabat. Nobilibus in eundem usum ingenuitatis insignia erogare rubori non fuit. Enimvero abunde seges finitimis erat, ut privata gentis, non publica terrarum ultio videretur. Quae tam dira clades convictum populi animum sanctitatem Kanuti, quam antea detrectaverat, fateri coegit deque celsitudinis eius contemptoribus veneratores effecit. Sane tam evidens poena, aliis fruge abundantibus, Danis privatim ingruens, et parricidarum noxam et perempti innocentiam liquido argumentata est.

12.1.5. Hanc pestem Sueno pontifex, cuius summa apud Danos auctoritas erat, populo parricidii paenitere permonito, incessuram praedixit. Quippe in plebem pius, in Deum venerabilis habebatur religionemque attentiore cura, contiones praestantiore facundia celebrabat. Ita favore omnium occupato, arcem inter nostros auctoritatis atque eloquentiae fastigium possidebat. Subiectorum mores non solum dictis, sed etiam serenissimis operum informabat exemplis nec voce quam mente concinnior fuit. Idem, perfecta Trinitatis aede, in exaedificando eius ambitu Kanutum religiosi operis socium habuit. Nec minorem in exstruendis Mariae sacrariis operam gessit. Quippe unum in urbe, alterum Ryngstadii enixe molitus, tertium Michaeli Slaglosae condidit. Adeo se sanctorum penetralium singulari cultu flagrare monstravit. Nec domestica sanctitate contentus, augmentum eius foris petere, arrepto peregrinandi labore, constituit. Cumque Hierosolymam proficiscens Byzantium pervenisset, contracta varii generis ornamenta cum sacrorum cinerum reliquiis in necessarios usus domestici templi remittenda curavit. Sed cuius Graecia pietatem vidit, mortem Rhodos aspexit.

 

12.2.1. Olavus, cum bis paene lustrum regnando condidisset, inter continuas rei familiaris angustias nihil regali magnificentiae dignum exsequi poterat. Sed et finitimi, acto paupertatis eius contemptu, famelicum ferro incessere ruboris loco duxerunt, rati inediam armis obrui non oportere neque divinitus afflictum humanitus premi aut caelestium vindictam mortalium viribus exaggerari. Cui enim invidiosum exsisteret regnum, contemptissima tot annis inopia profligatum?

12.2.2. Cum rex divinum natalem celebrans, pane in domo non suppetente, ieiunos circumquaque penates aspiceret, erubescenda mensarum inopia magnopere confusus, obducto manibus capite suffusoque lacrimis vultu, per summam animi aegritudinem temporis difficultatem gemitu prosecutus est. Sane tantulam dapem tot convivis apponi deflevit, contemptissimam famem honoratissimae lucis ignominiam iudicans. Qui mihi alienam specie, suam re vera deplorasse videtur inopiam. Deinde, supplicatione habita, superna contuitus, auctorem omnium Deum, ut, si quid irae adversus populum concepisset, suo, non eius periculo satiaret, oravit, infelicissimum patriae statum difficillimum temporis habitum aestimans. Quippe tam inops epularum convivium, quo famem instruere potius quam pellere videretur, principum oculis subicere erubescebat.

12.2.3. Nec difficiles numinis aures habuit. Siquidem celerem fati viam obtinuit sibique mortem, salutem patriae, si qua modo parricidis virtus inest, pia prece conscivit ingenuoque vivendi pudore maximae cladis poenam avertit. Itaque memoriae eius speciosius deposita vita quam gesta ascribi potest, qui fatum patriae finiendi spiritus causam habuit. Porro quantum caritatis erga suos cordi insitum haberet, aperuit, cum et eorum mala proprio capite luere vellet et commune periculum ad se solum redundare deposceret. Nempe quia suam pro civium salute devovit, pii animi titulo fraudandus non est. Fortuna siquidem famem cum auctore suo pari funere extulit inediamque satietate mutavit.

 

12.3.1. Huic Ericus natu proximus, e Suetia revocatus, magno omnium favore sufficitur. Huius aetas periclitanti populo labentis annonae subsidia reparavit, segesque tempestivi imbris beneficio visitata convaluit. Nam regnante eo agrorum habitus ad tantam ubertatem excessit, ut singuli cuiuslibet annonae modii totidem denariis permutarentur. Sed et continuis regni ipsius annis eadem agris ubertas incessit. Quo evenit, ut non solum ex morum, sed etiam temporum placidissimo usu Boni cognomen acciperet. Tunc plane penuriae copia, inopiae successit abundantia. Huius viri virtutes summatim cognoscere taedio non sit.

12.3.2. Nam praeter ingentia animi decora singularibus naturae incrementis evectus, admirabili corporis magnitudine eo proceritatis excesserat, ut ceterorum vertices humeris superaret. Nec longitudini inconcinna soliditas fuit, ut totam eius compagem exactissimo naturae ingenio excultam elaboratamque putares, quae corpori granditate conspicuo consentaneum virium habitum conciliavit. Igitur ut corpore nullum, ita nec robore parem habuit, cum staturae laude egregia quoque vigoris ornamenta sortitus. Hastae aut lapidis iactu sedens stantes vincebat, neque illi situs, quo minus fortitudinis suae experientiam ederet, officere potuit. Eodem corporis situ ex robustissimis duos lucta aggrediebatur, dumque alterum attrectaret, alterum genibus compressum urgebat nec ante destitit, quam prius hunc, deinde illum pedibus subiciendo amborum manus post terga vinciret. Nec minori robore funiculorum certamen exhibuit. Quippe unum dextra, alterum sinistra continens eorum extrema quattuor praestantibus robore ex adverso distrahenda commisit. Quibus eum nequicquam sede sua detrahere laborantibus, ipse funem utrumque modo dextra, modo laeva corripiens ingenti fortitudine effecit, ut aut tenentibus restim excuteret aut eosdem ad se magnopere renitentes attraheret funemque ducere nequeuntes sequi cogeret.

12.3.3. Eidem quoque speciosissimus vocis habitus fuit. Siquidem contiones non solum praestanti facundia, sed etiam tanta pronuntiationis amplitudine celebrabat, ut in actionibus non solum a prope stantibus, sed etiam a procul positis liquido exaudiretur. Praeterea ad conciliandam sibi popularium benevolentiam in extrema actionum suarum parte mandati loco subnectere consueverat, ut viri coniuges suas ac liberos, nec non et servos, cum primum domos redissent, sub eius titulo consalutationis officio prosequerentur, suum se cuique ius servaturum promittens communemque cunctis in exhibendo aequitatis cultu debitorem affirmans.

12.3.4. Nec mansuetudinis spiritus regis fortitudini defuit, qui, ut crudelitatis alienus, ita socordia vacuus, medium inter desidiam ferociamque temperamentum teneret. Eiusdem quoque severitas benignissime popularibus affuit. Ne enim potentum avaritia aequitatis vinculum labefactaret petulantiaque iuris hebetudinem pareret, insolentiae rigorem opposuit et, quo plus a perversis loco distitit, hoc magis per imperium nocuit. Quippe, cum a popularium oppressoribus parum per absentiam timeretur, eosdem subita satellitum manu interceptos suspendio consumendos curavit. Quo facto quid aliud quam iniuriae pondus arborea lance pensavit? Quamobrem maioribus formidolosus, minoribus percarus evasit, cum hos paterna indulgentia, illos regia severitate insequeretur.

12.3.5. Verum hunc corporis eius animique fulgorem sola libidinis vis taetris intemperantiae maculis obscurabat. Siquidem coniugalis copulae taedio Veneris usum pelicum cubiculis intentum habuit, quamquam ei fortuna uxorem forma ac moribus conspicuam sociasset. Nec defuit Botildae tolerabunda mens ad insolentiam mariti sustinendam. Puellas siquidem, quas ab eo adamari persenserat, maternae dilectionis officiis prosequebatur easque, quo promptius mariti studiis indulgeret, quoad vixit, inter pedissequas habuit. Quarum ut formam quoque concinniorem efficeret, saepenumero capitis earum cultum propriis manibus exhibebat, cumque abunde foret iram abiecisse, addidit caritatem, et quia sua specie non potuit, aliena marito placere voluit virique in iis affectum colere quam laesionis suae vindictam agere praeoptavit, ne clarissimum ducem turpitudinis reum ageret. Etenim amoris sui raptrices officiis quam odiis insequi speciosius duxit. Itaque non solum mariti flagitium dissimulatione texit, sed etiam absque respectu pelicatus odium merentibus gratiam erogare sustinuit, veneratione contemptum, obsequiis iniuriam pensans, eoque facto clarissimum muliebris patientiae exemplum praebuit. Quin etiam singulari moderationis beneficio posteritati insignem nominis sui memoriam commendavit.

12.3.6. Fuere Erico filii Haraldus, Kanutus et Ericus; sed primus concubina, secundus matrimonio, tertius adulterio ortus proditur. Filias quoque complures ex concubinatu habuit, quarum unam Haquino cuidam, Beronianae necis ultionem pollicito, praemii nomine nuptum dedit. Frater siquidem Erici Bero, Holsatiis Dytmersisque subactis, eo loci, ubi Wermundi filium Uffonem cum duobus Saxonicae gentis lectissimis manum duelli nomine conseruisse proditum est, munitionem inhibendae defectionis causa molitus, vallo fossaque insulam cinxit. Cuius dominationem popularium quidam privatim perosus, contionantis latus hasta transfixit.

 

12.4.1. Ea tempestate Sclavorum insolentia, diu Danicae rei miseriis alita (quippe magis otiis Olavi provecta quam ullis eius negotiis retusa fuerat), piratica nostros acerrime lacessebat. Sed et Autonem quendam, splendidissimo loco natum, Falstriam e Sialandia petentem morique quam intercipi praeoptantem occidit. Enimvero ingenita Danico sanguini virtus captivitatis sortem omni fato tristiorem existimat. Quam rem Skialmo Candidus (frater hic Autonis erat) in celeberrimis Danorum conciliis querelarum frequentia prosecutus, extudit, ut auctoritate eius motum vulgus unius necem omnium manu ulciscendam decerneret. Adeo quippe regia maiestas popularem evexerat, ut ei decernendarum expeditionum ius esset armisque publicis non imperium principis, sed plebis arbitrium praesideret.

12.4.2. Praeterea Alli et Herri, Scaniae oriundi, sed eius usum facinoribus demeriti, Iulinum, certissimum Danorum profugium, proscriptorum titulo petiverunt. Cuius enixe negotia consectantes maritimisque patriam latrociniis incessentes, rem Danicam atrocius profligare coeperunt. Tunc Danica iuventus, Iulinum adorta, fractos obsidione cives, quotquot intra moenia piratas habebant, cum pecunia pactionis nomine praebere coegit. Quibus nostri in potestatem acceptis laesae patriae poenas crudelissima mortis ratione expetendas duxerunt. Nam quo violentiore eos morte consumerent, revinctis post terga manibus, palis primum affigendos curabant, deinde ventrium cava cultro rimati, nudatis extis primaque viscerum parte protracta, cetera stipitibus explicabant nec ante supplicium remiserunt, quam tortos, extis funditus alvo egestis, horridae rapacitatis spiritum profundere coegissent. Quod spectaculum, ut specie triste, ita re nostris perquam utile exstitit. Non solum enim reis poenam inflixit, sed etiam ceteros consimilem cruciatus causam vitare permonuit. Itaque non minori visentibus documento quam afflictis supplicio fuit. Nec semel quidem Ericus Sclavici roboris amplitudinem pressit et nervos debilitavit, sed iterum ac tertio effrenata gentis illius ingenia tanto terrore retudit, ut nulla eum ulterius piratici aestus procella pulsaret.

 

12.5.1. Interea, defuncto Egino, Ascerus, clarissimo inter Iutos loco natus, Lundense sacerdotium sumpsit. Forte autem Hamburgensis antistes ob inanes et falsas suspiciones Ericum exsecratione multandum censuerat. Quod veritus rex appellatione sententiam praecucurrit Romamque e vestigio petivit; ubi, causae suae examine diligentius habito, pontificis accusationem potenter repulit cunctisque defensionis partibus actore superior rediit.

12.5.2. Nec contentus efficacissimum causae dictionis suae propugnatorem egisse, adversariae partis odio penetralium sacrorum decus externo sacerdotio subiectum habere passus non est. Quamobrem Romam regressus tum se, tum etiam patriam ac domestica sacra Saxonica praelatione liberari petivit, ne religionis ratione exteris admodum obsequi cogeretur aut eius disciplinam ab alienigenis petere necesse haberet. Nec difficilem curiae consensum habuit. Quae ne clarissimum virum repulsa afficeret, tum dignitatis, tum etiam fatigationis eius intuitu mota, petitioni annuit seque regnum ipsius summi sacerdotii insignibus adornaturam spopondit atque ea promissorum spe regem a se exhilaratum dimisit.

 

12.6.1. Sed tristioris fortunae, quod sequitur. Reversus namque Ericus, cum more regio domi in propatulo cenitaret, inter alios quendam musicae rationis professorem adesse contigit. Qui cum multa super artis suae laudibus disputasset, inter cetera quoque sonorum modis homines in amentiam furoremque pertrahi posse firmabat. Quin etiam tantas fidibus vires inesse dicebat, ut, perceptis earum modulationibus, astantes mente constaturos negaret. Cumque, an eiusmodi usu calleret, interrogatus, peritiam fateretur, tum precibus regis, tum etiam minis effectum praesentare compellitur. Qui cum nec vecordiae metu nec periculi praedictione imperantem avertere potuisset, ne furori nocendi materia suppeteret, primum, aede armis vacuefacta, complures extra auditum citharae in ambitu collocandos curavit, oriente vesaniae strepitu fores irrumpere ereptamque manibus suis citharam capiti illidere iussos, ne ulterior eius modulatio supervenientes quoque mente captos efficeret. Monuit quoque praesto esse, qui furentium vesaniae valenter occurrerent, ne lymphantes, dementia in rixam versa, mutuis se ipsos viribus interimerent.

12.6.2. Obtemperatum consilio est. Igitur armis domo egestis claustrorumque custodia obseratis, fidibus operam dare exorsus, inusitatae severitatis musam edidit. Cuius prima specie praesentes veluti maestitia ac stupore complevit. Qui postmodum ad petulantiorem mentis statum vegetioribus lyrae sonis adducti, iocabundis corporum motibus gestiendo dolorem plausu permutare coeperunt. Postremo ad rabiem et temeritatem usque modis acrioribus incitati, captum amentia spiritum clamoribus prodiderunt. Ita animorum habitus modorum varietas inflectebat. Igitur qui in atrio melodiae expertes constiterant, regem cum admissis dementire cognoscunt irruptaque aede furentem complexi comprehensum continere nequibant. Quippe nimio captu furoris instinctus eorum se valide complexibus eruebat; naturae siquidem eius vires etiam rabies cumulabat. Victo itaque colluctantium robore, procursum nactus, convulsis regiae foribus arreptoque ense, quattuor militum continendi eius gratia propius accedentium necem peregit. Ad ultimum pulvinarium mole, quae undique a satellitibus congerebantur, obrutus, magno cum omnium periculo comprehenditur. Ubi vero mente constitit, laesae primum militiae iusta persolvit.

12.6.3. Ut autem acrioribus expiationis modis paenitentiam ederet, redimendae noxae gratia religiosae peregrinationis propositum amplexatus est Iudaeamque, divinae visitationis memoria venerabilem, adire constituit. Cuius studii sanctitatem cum diu tacitus animo revolvisset, tandem iis maxime, quos ob excellentem corporis habitum profectionis suae consortes destinabat, insinuat. Quibus rem dolenter ferentibus, id ipsum apud celeberrima patriae concilia publicavit. Quod cum in Wibergica quoque contione vulgasset, attonita multitudo, perinde ac patrem amissura foret, ingemuit, absentiam eius perniciosam patriae futuram vociferans, inque eo remorando tota plebs unius plorabundi amici vultum habuit. Ad ultimum lacrimis suffusa, supplicem se eius genibus advolvit, magnopere deprecans, ne magis privati voti quam publici commodi debitum intueretur, eumque plus Deo sincera regni administratione quam exsilio placiturum affirmans. Ille precibus contionis voti religionem opposuit eiusque titulo propositi pertinaciam tuebatur. Nec populo ad refellendam excusationis rationem consilii sagacitas defuit: redimendi namque voti gratia tertiam se rei familiaris partem egentibus erogaturum promisit.

12.6.4. Sed ne sic quidem tenacissimam sanctitatis eius perseverantiam labefecit. Negabat enim rex honestatem culpa redimi posse seque alieni aeris interventu voto liberum fore, futurum asserens, si condicione uteretur, ut et se periurii et patriam paupertatis periculis implicaret. Malle vero proprio sumptu profectionem instruere quam aliunde impensarum necessaria mutuari, ne alieno gravamine ad peragendum devotionis propositum uteretur. Itaque seductos maiores de substituendo interim procuratore consulere coepit, non quia prudentia fallebatur, sed ne, praeteritis aliorum consiliis, suo indulsisse videretur, privatam sententiam publicae praeferendo. Quo audito, principes id se consultoris optioni permittere responderunt, nec hac quidem in re de eius industria dubitaturos, cuius summam in aliis sollertiam didicissent.

12.6.5. Tunc rex Haraldum filium, quem praestantior aetas honori tempestivum effecerat, regis partibus perfunctorie donat. Skialmoni vero Candido, splendidissimae atque integerrimae dignitatis viro, cui non solum totius Sialandiae, sed etiam Rugiae vectigalis a se factae procurationem detulerat, peragendae circa Kanutum educationis officium mandat. Ericum autem, obscuriore loco natum, hebetiore quoque cura complexus, minoris potentiae tutoribus applicavit. Quibus dispositis, ut granditatis suae speciem consentaneo corporum habitu minueret, procerissimos quosque peregrinationis participes legit sicque alienae staturae spectaculo suae miraculum temperavit, ne singularis eius magnitudo visentibus exteris ludibrio foret. Nec piger Botildae ad consectanda mariti studia animus fuit. Quem quidem eodem voto, sed dividuo toro secuta, profectionis meritum pudicitia cumulavit.

12.6.6. Sed neque Ericus patriae, quam deseruit, curam abiecit. Ne enim Dani sub externo pontifice sacrorum munera celebrarent, missis ad curiam legatis, in ornamentum domesticae religionis maximi sacerdotii insigne expetendum curavit. Nec eum Romanae promissionis fides fefellit. Profectus enim a curia legatus, qui sacri insignis praerogativa nostrae gentis sacerdotium adornaret, cum, celeberrimis Danorum urbibus inspectis, cuncta curiosissime collustrando non minorem personarum quam civitatum respectum egisset, Lundiae ob egregios Asceri mores, tum quod ad eam e finitimis regionibus terra marique transitus abunde pateat, hunc potissimum honorem deferendum existimavit. Nec solum eam Saxonica ditione eruit, sed etiam Suetiae Norvagiaeque religionis titulo magistram effecit. Nec parum Dania Romanae benignitati debet, qua non solum libertatis ius, sed etiam exterarum rerum dominium assecuta est.

 

12.7.1. Interea Ericus petitam navigio Rusciam terrestri permensus itinere, magna Orientis parte transcursa, Byzantium veniebat. Quem imperator nequaquam urbe excipere ausus, extra moenia tendere iussum hospitalitatis officiis prosequebatur, ratus religionis simulatione dolum intendi. Siquidem famam eius ac magnitudinem suspicione insecutus, impensis eum quam moenibus fovere maluit. Ad haec Danos summa a se familiaritate cultos eadem suspicionis occasione notabat, perinde ac maiorem patrii regis quam stipendiorum suorum respectum acturos. Inter ceteros enim, qui Constantinopolitanae urbis stipendia merentur, Danicae vocis homines primum militiae gradum obtinent, eorumque custodia rex salutem suam vallare consuevit. Nec imperatoris Ericum opinatio fefellit. Verum re dissimulanter habita, venerandorum sacrorum gratia civitatis introitum expetivit, praefatus maxime se eo loci celebrandae religionis amore perductum. Imperator, collaudato petentis studio, postero se die postulationi responsurum promittit.

12.7.2. Interea, qui ex Danis Graecorum militiam secuti fuerant, imperatore adito, regem suum consalutandi potestatem efflagitant, permissisque segregatim egredi iussum, ne simul omnium animos una regis hortatio caperet. Subornaverat enim imperator utriusque vocis peritos, per quos eorum Ericique colloquia disceret. Primum itaque, consalutato rege, considere iubentur. Tum ille fari exorsus docet Danos Graecorum stipendia merentes iam dudum honoris arcem virtutibus impetrasse, indigenis exsules imperitare multoque foris quam domi feliciores exsistere. Ad haec imperatorem eorum fidei capitis sui custodiam credere, eumque praelationis usum non tam ex eorum meritis quam ex illorum, qui eos Graecorum militiam coluissent, virtute progenitum. Quapropter magnopere iis curandum esse, ne plus temulentiae quam sobrietatis studiis indulgerent, susceptae militiae melius affuturi, si neque se vino neque regem sollicitudinibus onerassent. Fore autem, si frugalitatis normam deseruissent, ut militiam segnes, iurgia alacres exsequerentur. Monuit quoque, ne manum cum hostibus conserturi maiorem vitae quam virtutis curam agerent neve mortem fuga praecurrerent aut salutem suam ignaviae praesidio tuerentur, promittens se, cum primum in patriam redissent, fidelem eorum operam beneficiis pensaturum; quod si viriliter dimicantes spiritum in acie profudissent, propinquos eorum ac necessarios honore prosecuturum. His atque consentaneis modis universos affatus, propensam Danorum fidem Graeciae conciliavit.

12.7.3. Cuius rei imperator per subornatos certior factus, falso Graecis sapientiae praerogativam ascribi inquit, quod ducis fidem notassent, cuius gentem totius alienam perfidiae cognovissent; siquidem ex probatissimo popularis constantiae experimento regiae fidei habitus aestimari poterat. Cumque eum religioni potius quam fraudi intentum aspiceret, urbe exornari iussa ac plateis cultius stratis, dextera manu venerabiliter exceptum ad curiam et palatium usque magno cum omnium tripudio triumphantis more perduxit, et cui suspicionem immerenti inflixerat, honorem, quo maior ab homine praestari non poterat, erogavit. Quin etiam ei perinde atque honoratissimo hospiti regiam cessit, eaque nemo deinceps imperatorum uti voluit, ne quis se maximo viro tecti communione aequasse videretur, hospitiique reverentia perpetuum hospitis monumentum exsisteret. Quin etiam accersito, qui staturam eius mensurae parilitate comprehenderet stantisque et sedentis habitum quam diligentissime coloribus complecteretur, tantae magnitudinis admirationem perenni spectaculo repraesentandam curavit.

12.7.4. Et ne tantum hospitem indonatum dimitteret, complacita postulare praecepit. Quem cum, acto opum contemptu, sacros potissimum cineres exoptare cognosceret, honorandis ossium reliquiis donat. Ille religiosum munus cupide amplexatus, id ipsum imperatoria bulla obsignatum Lundiam Roskyldiamque deportandum curavit. Et ne ortus sui locum veneratione vacuum sineret, Slangathorpiam cum Nicolai sacratissimis ossibus divini patibuli particulam transtulit. Quippe et oppidi illius templum molitus et eo loci, ubi nunc aram videmus, matre editus proditur.

12.7.5. Praeterea oblatum ab imperatore magni ponderis aurum sprevit ac repudiavit, ne, postposito continentiae studio, Graecas opes appetere videretur. Quem mox imperator iniuriae reum agere coepit, affirmans se, non donum, contemptu ab eo fuisse perfusum, abiectisque precibus, unico notae irritamento oblatis verecunde eum uti coegit. Et ne rex accipientis potius quam erogantis partes agere videretur, humanitatis eius officiis mutua liberalitate respondit. Sed donis eius pretium novitas fecit, barbarumque munus hoc imperatori carius, quo Graeciae rarius fuit.

12.7.6. Deinde piraticis ab ipso navigiis commeatuque donatus Cyprum contendit. Cuius insulae natura adeo quondam tumulorum impatiens fuit, ut mandatas sibi interdiu corpora proxima nocte reiceret. Hic rex febri implicatus, cum vicinum sibi fatum adesse cognosceret, apud celeberrimam Cypri urbem corpus suum funerari petivit, praefatus tellurem aliorum cineres respuentem suos quietius habituram. Igitur pro voto tumulum nactus, corporis sui beneficio vetustam humi indignationem repressit eamque humanis ante cadaveribus reluctantem non solum suae, sed etiam alienae sepulturae patientem effecit. Coniugem quoque eius idem peregrinationis labor finivit. Iamque tota regis stirps Suenonis ad tres tantum filios, Suenonem, Nicolaum et Ubbonem redacta fuerat. Nam, ut ex supra positis liquet, Kanutum, Benedictum atque Beronem ferrum abstulit, ceteros morbus absumpsit.

 

12.8.1. A discessu vero Erici biennium intercessit, antequam Dania certum mortis eius nuntium accepisset. Igitur Sueno, natu ab Erico secundus, tantopere regnum aetatis fiducia affectabat, ut nequaquam communem patriae sententiam duceret exspectandam, vocataque Wibergum contione, publici delectus arbitrium unius provinciae iudicio praecurrere non extimesceret. Et fortassis morum suorum obscuritatem perspicaciori censurae committere verebatur ideoque fastigium paucitatis consensu rapere quam fortunam suam incerto multitudinis decreto subicere maluit partiumque suffragiis occupare, quod universorum erat sententia tribuendum. Sed dum citato equitatu cursum ad Wibergicae contionis locum dirigit, corporis firmitate defectus, quo lenius commodiusque ferretur, carpento se excipi iussit, affirmans hilariter obiturum, si saltem sub regis titulo triduum exegisset. Neque enim nervorum hebetudo aut membrorum tarditas festinabundae mentis cursum reflectere potuit. Sed ob morbi magnitudinem huius quoque usum perosus, ministris properare iussis, lecticam poposcit, praefatus nil se curaturum, si rex a populo salutatus spiritum in contione deponeret; enimvero insopibilis ambitionis calor imbecillitate corporis superari non potuit. Sed dum adversae valetudinis immemor supra vires contionem appetit, non regno fatum, sed fato regni titulum praecucurrit.

12.8.2. Restabat igitur, ut circa Nicolaum Ubbonemque delectus perageretur. Nam Haraldus summa sibi popularium odia iniquissima regni administratione pepererat. Quippe, procuratione in calumniam versa, tam foede se tamque deformiter gesserat, ut, abiecto iustitiae cultu, rapinis ac latrociniis taeterrimam in subiectos potentiam exerceret plebemque omni iniuriae genere fatigaret. Quo evenit, ut cuncti sordidissimam eius dominationem perosi nequaquam regnum oppressori deferendum putarent, indignum rati iniurias suas obsequiis, angustias honore rependi. Cunctis ergo Isoram coeuntibus, cum ob aetatem Ubboni summa decerneretur, Nicolaus solus, qui id aegre laturus putabatur, maximo favore contionis suffragia comprobabat, quod Suenonis filii pro aetatis habitu regni inter se successionem servare consueverint, semperque minorem maior honoris huius heredem habuerit.

12.8.3. Ubbo vero, parum sollertiae fisus, veluti socordiae conscientia tanto oneri humeros suos subicere recusavit, vegetioris ingenii fratrem eo munere dignissimum asseverans. Enimvero animi sui inbecillitatem proprio quam alieno iudicio metiri prudentius duxit. Sed mihi quidem vitandae praesumptionis gratia humilius quam verius de virtute sua sensisse videtur, cui melius respuendo regnum quam amplectendo consuluit, eo quidem honore dignior, quod oblatum sibi fraternae prudentiae cedere non erubuit. Et quidem Dani, parum iusta aestimatione tam modestam eius verecundiam prosecuti ignarique prudentem virum fugiendi oneris rationem inertiae simulatione quaesisse, quem perseverantia superare debuerant, neglegentia praeterire sustinuerunt. Quis enim mentis compos huius refertum industria pectus ignoret, qui se intra privatum fortunae habitum continere quam dignitatis incrementa cura ac sollicitudine quaerere praeoptavit?

 

Liber XIII

13.1.1. Igitur Nicolaus, suscepto regno, adeo animum ab omni fastu aversum habuit, ut nihil ex pristina mansuetudine sua decerperet, totamque praeteritae vitae consuetudinem retinens cum fortuna animum mutare passus non est, ne potius fortunae mores quam moribus fortunam subicere videretur. Praeterea, ne patriam sumptuosa clientela ac voracibus oneraret impensis, quotidianam militiam suam sex tantum aut septem clipeis ob exturbanda latrocinia contentam habuit, nec petulantiorem regem quam militem egit. Duxit autem Margaretam, patre Ingone Sueonum rege, matre vero Helena natam, cuius castitatem rex Norvagiensium Magnus coniugio delibaverat.

13.1.2. Qui cum sedulo Sueones adortus in Hallandenses etiam arma proferret, inopinata eorum irruptione perculsus, ut erat calceamentis vacuus, probrosum ad naves recursum habuit eiusque fugae deformitatem etiam cognomine usurpavit. Cuius manum Ingo saluti suae pertinaciter imminentem ferre nequiens, merendae pacis gratia filia ei in matrimonium tradita, periculum beneficio repulit. Ex hac itaque Margareta Magnus prolem non sustulit, Nicolaus infelicibus subolem auspiciis propagavit.

13.1.3. Cuius filius Ingo, initio adolescentiae effrenis equi lascivia excussus eiusdemque ungulis artuatim obtritus, splendidissimum sanguinem luteis viarum sordibus erogavit, tristissimoque fati genere consumptus, sparsis viatim membris, lacerum humi cadaver iacuit. Paedagogus quippe, eum equo assuefacere cupiens, habenas manu continere permisit, quarum regimini intempestivus adolescens, pede subselliis inhaerente, contiguum solo corpus habuit.

13.1.4. Magnus vero, felicioribus naturae quam fortunae incrementis evectus, taeterrimum consanguineae caedis piaculum edidit atque notissimum perfidiae exemplum evasit. Cui mater ampliorem propinquorum favorem affinitatum beneficio creare cupiens, Henrico Regnaldi fratris, Kanuto Ingiburgam sororis filiam coniugio copulavit. Paterna vero bona in aequales admodum portiones partitione redegit, unam sibi, ceteras nuptis, quas praefatus sum, divisionis parilitate contribuens. Hinc Danorum Sueonumque dissensio orta ac deinde compluribus inimicitiarum incrementis coalita ad hoc usque tempus veteris odii tenacissima perseverat. Praeter haec Ingritha, Ubboni cuidam postmodum denupta, Nicolao ex pelice nata proditur.

13.1.5. At Margareta non solum divinarum aedium opes latifundiis auxit, sed et totis viribus ad augendum earum splendorem incubuit sacerdotalisque cultus inopiam exquisito ornamentorum genere permutavit. Enimvero quo rem divinam ornatiorem efficeret, pallas laticlavias ceteraque sacerdotii insignia condere atque sacrorum usibus erogare curae habuit.

 

13.2.1. Henricus vero, Guthskalci ex Siritha filius, maternis a Nicolao bonis indigne spoliatus, tam acrem eorum repetitorem agere coepit, ut Danis infatigabiliter imminens ipsum intra Sleswici fines ad tuendam salutem suam statione et excubiis uti cogeret. Interiectam Albiae Sleswicoque provinciam cultore vacuefecit. Cuius rei ulciscendae gratia Nicolaus, excita classe, Liutcham appellit, Elivo Sleswicensis praefecturae viro equestres obviam sibi copias ductare iusso. Necdum enim Dani externas obequitando pugnas conficere noverant. Verum praefecti levitas, pecuniae ab Henrico pactione corrupta, cupidius quaestum quam imperium intuebatur. Itaque Nicolaus Sclavicis in campis vacuam equis phalangem explicat.

13.2.2. Tunc Sclavi, pedites obequitando lassare quam cum tota acie manum conserere tutius rati, nunc alas, nunc cornua circumvolando eademque varie iaculis incessendo obliquis hostem insultibus lacerabant. Procursu namque in eum directo, fuga referebantur nec recursum segnius quam impetum edebant, nostrorumque maiore mole quam pernicitate sibi imminentium ex adverso congressum vitantes, reiectis habenis, aversos premebant, terribilem bello virtutem furtim et quasi insidiarum latrociniis attentantes. Ita laxata debilitataque Danorum acies, quia rem in plano parum feliciter gesserat, vicini montis aditum occupavit, salutem suam, quam armis tueri nequibat, loci praesidio munire cupiens, eoque potita verticis beneficio subiectum hostem secura conspexit.

13.2.3. Die postera, ne loci quam suis viribus munitior videretur, ancipitem campi fortunam repetere quam certo montium tutamento gaudere maluit. Sed equestris militiae spiritum pedestris ferre non potuit. Quo evenit, ut amissum pugnae decus recuperare nitentes pristinae cladis ignominiam postera cumularent. Crediderim hanc pugnae fortunam ab instrumentorum magis quam animorum inopia profectam, quia, dum fortitudinis spiritus parum curiose prima militiae commoda circumspexit, non metus, sed inertiae poenas pependit suaque potius neglegentia quam alienis viribus proculcatus occubuit.

13.2.4. Haraldus, re fortiter gesta, adeo graviter affectus proditur, ut gradiendi inops clipeoque a suis exceptus alienis manibus castra assequeretur. Kanutus quoque, per summam vulnerum acerbitatem pedum firmitate defectus, promptissimam militis fidem expertus est. Qui, ne dominus ab hoste interciperetur, periculum eius suo discutere non dubitavit. Sociis namque de industria fugere iussis, ipse torporis simulatione cursum lentius agens imminenti sibi Sclavo manus obtulit vinciendas, eiusdemque propius obequitantis habenas corripiens, lata a sociis ope, equo barbarum spoliavit. Quo potitus protinus eo summam Kanuti imbecillitatem adiuvit. Igitur ut callidae, ita periculosae fortitudinis felix exitus fuit.

13.2.5. Subeunte crepusculo, nostri, infelicem pugnae eventum sortiti, reliquias suas unico repetiti verticis praesidio tuebantur. Cibo quoque et potione defectos praeter vulnera ac lassitudinem etiam alimentorum inopia lacerabat. Igitur ad ultimam paene tabem redacti, cum et pericula undique et nusquam auxilia circumspicerent (quippe et Scaniensium tempestate detinebatur adventus, et Elivus, pecunia ab Henrico corruptus, reddita tarditatis ratione, copias adducere supersedebat), humanae opis desperatione ad caeleste praesidium confugerunt, absumptaeque spei suae reliquias in Dei quam hominum fortitudine reponere maluerunt. Postera vero die, qua Laurentianae vigiliae sacra recolebantur, divinam potentiam nullo melius quam frugalitatis voto propitiandam rati, contione lugubriter habita, lucem, qua vel privatum Laurentii vel publicum sanctorum sollemne praecurrimus, sive quam divinae passionis memoriae dedicare consuevimus, annuo temporum volumine repetitam, ab omni Danica aetate continentissima ieiunii religione excolendam promittunt. Quod votum, publicae necessitatis exigentia nuncupatum, exactissima posteritatis cura firmavit, indignum rata statam a maioribus continentiam stomachi impatientia atque escarum aviditate convellere.

13.2.6. Diluculo vero nostrorum acies, centuriatis globis naves repetere adorsa, Scanienses nuper classe advectos obvios habuit. Quorum adventus beneficio recreata, ipsos perinde ac corpore et viribus integros, ne terga ab equitatu incesserentur, curare iubet. Deinde composito gradum agmine promovens, cum forte limosam obiecti lacunaris voraginem traicere debuisset neque eam ullo compendii deflexu vitare quivisset, peragrare adorsa, sed mox palustri caeno tenacius implicata ac desidentis luti illuvie praepedita, confuso transitionis impetu similem fugae tumultum edebat. Maior pars, labili paludis limo pessumdata, pecorum more ab hostibus trucidabatur. Ita transmeandi avidis improvidaque et caeca festinatione ruentibus impedimentum periculo fuit. Tandem aegre in litus reditum discessumque est.

13.2.7. Cumque Sclavi perinde ac victoria freti verbis virium suarum laudem prae se ferentibus Danicas vituperio insequerentur et quasi illarum imbecillitati fortitudinis suae iactantia procacius insultarent, Henricus, qui probe nostrorum animos noverat, diversa se inquit hostium robur aestimatione complecti; quippe regis eorum in equo praevalido exemplum liquere: qui si vires suas scisset, omne equitis imperium sperneret; quas quoniam ignorat, facile insidentis arbitrium patitur. Ita Nicolaum, si viribus suis fidem haberet, cuncta prospere, diffidentem vero nihil feliciter exsecuturum. Post haec Elivus, quod patriae fortunam venditaverit, a rege perfidiae damnatus, non solum praefecturae beneficio, sed etiam patrimonii rebus ignominiose exutus, ultima inopia sordidissimi lucri poenas persolvit.

13.2.8. At Henricus, ob superioris pugnae successum audaciae incrementis evectus, litorales Danos piratica lacessendo non solum Eidorae finitima, sed etiam cuncta Sleswico valloque, quod Danorum opus vocamus, interiecta vastabat. Ipsam interdum urbem illatis clam per navigia copiis improvidam aggrediebatur. Itaque post exactum Elivum adhuc finibus illis provisore vacuis, creberrimae exterorum violentiae etiam domestica furta accessere, tantoque civitas intus quam foris acerbius urgebatur, quanto ad nocendum occulta manifestis proniora noscuntur. Aeque civis ut hostis formidabatur.

13.2.9. Quippe Fresones cum Holsatiis ac Dytmerchis, impunitatis spe ob praefecturae vacationem concepta, dies latrociniis, noctes furtis emetiebantur et, ubi fastigia nequibant, imas aedium partes ligonibus adorti, cuniculis custodem fallebant. Nec minor aedituorum in asservandis rebus cura flagravit. Equi intra repagulum, ne furtim abstrahi quirent, ferro compediebantur; aedium excubitores uberioris cautelae gratia valvis affixi iacebant; nec serarum claustris contenti etiam fossa aditus offirmabant. Ita grassante latrocinio, quidam ingenuae stirpis, plurimorum paupertatem partarum nequiter opum incrementis abolitam cernens, absque respectu verecundiae eadem amplecti animum induxit, clarissimamque indolem suam spe lucri incitatam ex summo nobilitatis fastigio in obscenissimam atque profundissimam turpitudinis sentinam abicere non erubuit. Ita sanguinis decore indecenter usus, vires generis ad scelerum licentiam transtulit et, quod virtutibus nutrimentum esse debuerat, vitiis obtentui fecit. Siquidem nulli, facta eius aperta criminatione, insequendi audacia fuit, tantoque propensior delictis impunitas habebatur, quanto conspectior delinquentis noscebatur auctoritas.

 

13.3.1. Ea tempestate missi a Kanuto, qui pecuniam, quam educator eius depositi nomine conservaverat, in Fioniam e Sialandia transferrent, cum, ab utroque litore aeque distante navigio, procul piratas imminere conspicerent, expensam fune crumenam undis occultavere. Postremo, cum se parum potentes remigii animadverterent, fugae diffidentia implicati, reciso tenaculo, vetustas regum opes arenis quam hostibus relinquere maluerunt. Quam rem Nicolaus, in Sialandiam ex Fionia traiciens, tametsi eminus specularetur, periclitantibus praesidio fore nequivit, quod exiguis et inhabilibus ad remigium navigiis uteretur. Postea cum Kanutum iucundum prae se vultum ferentem conspiceret, oris hilaritatem increpans, ob recentem aviti paternique aeris iacturam dolere ei admodum expedire dicebat. Ille nihil hac se moveri fortuna dicebat, sed eius beneficio summam liberalitatis occasionem accepisse respondit. Ut enim ante hinil ex paternarum opum cumulo decerpere ausum, ita deinceps accessuras abunde erogaturum; maximum quippe avaritiae nutrimentum divitias esse, quas quisquis asservare intenderit, humanitati vacare non possit. Qua voce se pecuniae, sed eam regi imperare monstrabat. Cuius rei praecipuum exstitit documentum quod sequitur.

13.3.2. Cum, ob creberrimas acerrimasque finitimorum excursationes nemine Sleswicensis praefecturae beneficium etiam oblatum recipere audente, Kanutus tam periculosum a patruo honorem non opum cupiditate, sed fiducia virtutis expeteret neque gratis eum impetrare quivisset, vendita patrimonii parte, formidolosum aliis munus pretio assecutus est, eam demum quaestuosam esse militiam ratus, qua gloriae et claritatis stipendium potuisset acquiri. Ita rex extimescendum ignaviae decus virtuti venale fecit, emptor vero plus lucri in militiae quam opum agitatione reposuit.

13.3.3. Principio siquidem perceptae potestatis Henrico per legatos mandat libenter se cum eo de pace acturum, si primum et damna Iutiae emendatione pensata et spolia ab ipso restituta fuissent. Quibus profectis, ipse interim, perinde ac responsi praescius, non solum suorum, sed etiam eorum, quos ex finitimis amicos habebat, manu contracta, legatorum reditum armis subsequi statuit. Henricus se neque cum Danis amicitias gesturum neque a maternae hereditatis petitione cessaturum respondit. Quo accepto, Kanutus rursum ad eum legatos mittit, omnem sequestrae pacis communionem publice rescissuros. Quorum Henricus irrisa legatione, Kanutum impatienti sessoris equo persimilem ait; se vero petulantiae eius frenos inicere curaturum.

13.3.4. His auditis, Kanutus, ut magno impetu, ita minimo tumultu noctu iter ingressus ferrique et praedae abstinens, quo minus adventus eius provideretur, diluculo ad Henrici munitionem pervenit. Ille tam subitae irruptionis incautus nec arma capere nec se praesidio tueri parat, sed protinus vicinum moenibus flumen equo attentans, unico aquae interstitio hostem fefellit laetatusque est, quod salutem suam amni quam oppido credere maluisset. Quem cum Kanutus ulteriore iam ripa potitum aspiceret, an maderet, per ludibrium percontatus est. A quo e contrario, quid ita incederet, interrogatus, venisse se inquit, ut promissa ab eo lora recipiat. Ille minas sibi, quas nuper intenderat, responsi urbanitate exprobratas intellegens, ignominiam ioco prosecutus: 'Adeo mihi', inquit, 'calcium viribus obniti videris, ut ne tangi quidem continerive queas.' Tunc Kanutus prius castrum, deinde ceterae regionis culta vastavit.

13.3.5. Secundo quoque novatis copiis omnem Sclaviam strage atque incendio implicavit nec solum patriam hoste, sed etiam hostem robore vacuefecit, adeo ut prius provocare solitum ne propriae quidem tutelae sufficientem relinqueret. Postremo, cum totas Henrici vires prudentia sua ac fortitudine debilitasset, sanguinis, quo illum proxime contingebat, natura actus, ut publice hostem, ita privatim amicum egit. Semel namque, dimisso exercitu, viginti dumtaxat equitibus comitatus, ad locum, in quo Henricum deversari didicerat, cursum direxit, praemissis, qui suae ei salutationis mandata perferrent. Henricus falso hostem sibi blandiri inquiens, protinus, ubinam esset, perquirere institit. Quibus eum in porta adesse referentibus, ipse nuntio attonitus mensam, ad quam forte prandendi gratia discumbebat, vi manus discutere parat. Tunc legati, praesentiam ducis a pace profectam iurantes, conceptum falso metum affirmationum suarum perseverantia discusserunt. Quibus ut Henricus fidem habuit, fugae meditationem amoris indicio castigavit. Enimvero tabulae innixus, suffuso lacrimis ore, infelicem Daniam futuram, dum tali viro caruerit, aiebat; se vero amicitiam eius sincera amodo fide culturum. Hunc nimirum consanguineus amor et suae infelicitatis oblivisci et hostis virtutem fateri coegit, utque propriae fortunae immemorem, ita alienae laudatorem effecit. Deinde praesentem amplexatus, haud parcius lacrimas quam epulum praebuit. Quippe praesentem eius mansuetudinem quam praeteritas noxas attentius intuens, frequentiae damnorum unius beneficii indulgentiam anteposuit.

13.3.6. Sed neque Kanutus profectum a pietate maerorem ingratus excepit. Quin etiam plus in creanda pace quam fruenda dape voluptatis reponens et quasi mediatoris partes agere exorsus, Henricum avunculi gratiam expetere iussit ac demum consensum eius perseverantia admonitionis obtinuit. Siquidem Henricus rem maternam, cuius repetendae causa adversa Danis arma tulerat, pretii pactione interposita, Kanuto in possessionem ascripsit, eandemque Kanutus ad regem condicione, qua acceperat, transtulit ac deinde receptam ab eo pecuniam Henrico numeravit. A quo etiam postmodum ad convivandum accersitus excipitur, affirmante priori eius adventui minus quam decuit impense servitum.

13.3.7. A quo etiam Henricus nuper se vita atque incolumitate donatum iudicans, Sclaviam ei iurisiurandi firmitate legavit. Huic accessit, quod ad gerenda cum Theutonicis bella, quibus praecipue Sclavia vexabatur, filiorum virtutibus diffidebat maluitque maturum fortitudine heredem circumspecta arbitrii sui libertate consciscere quam sub naturali, sed invalido patrimonium exteris pervadendum relinquere. Haec offerentem Kanutus impietatis sibi notam immerentium liberorum contemptu pariturum affirmat seque tam iniustis eius promissis usurum negat. Postremo perseverantissimis Henrici precibus superatur, propositi rationem a natorum socordia mutuantis.

13.3.8. A quo etiam imperatoris gratia, quod Sclavia in eius beneficio reponi videretur, admodum egere permonitus, equum ei calces auro confixum muneris loco transmisit, donumque per se habile inusitatis ungularum ornamentis accipienti venerabilius reddidit. Crediderim tunc imperatorem plus laudis in dantis industria quam dono reposuisse, cum primi pretii metallum, quo contemptibilius habitum, hoc gloriosius videretur oblatum. Absumpto Henrico, legatam sibi provinciam nullo refragante possedit.

 

13.4.1. Interea Haraldus, cum nec domi clarus nec foris celeber haberetur, virtutis inopiam quaestuum copia levare cupiens, refertum nequitia animum in imam turpitudinis voraginem egit: ad rapinas et furta mancipiis utebatur; servorum labores latrociniis applicabat. Satellitum cultui viciniae spolia, sumptui impendebantur armenta. AEstatem piratica pariter civibus atque exteris insidiosus exegit. Ceterum quo Roskyldiae damnosius immineret, adversam ei munitionem erexit, quam et sordidissimae clientelae frequentia complevit. Itaque ruris opima populatus, pari vernarum maleficio civilia lacerabat. Qui clam noctu meritoriis sese tabernis subicientes, complacitas animo merces impune tollebant, aliis interim destrictos hospitum iugulis gladios applicantibus interitumque minantibus, ni iniuriae patientiam praebeant. Ea furti violentia summam civitatis opulentiam ad ultimas rei familiaris angustias redegit. Talibus calumniae stimulis lacessita provincia, accensis indignatione animis, ultrices damnorum manus Haraldi bonis inicere aggressa, spolia spoliis, rapta raptis ulciscitur. Neque enim sibi aliena corripere, sed propria resumere videbatur. Ipse, tuto terras tenere nequiens, consternatae multitudinis impetum navigio vitavit. Quem Kanutus alieni rapacissimum ac vitiosissimis ubique lucris incumbentem aspiciens, avi persimilem aiebat, omnigenis alitum pennis nidum compaginanti, subito ventorum turbine disiciendum. Ita Haraldum, praedonem omnium effectum, omnibus praedam ex se daturum aliorumque spolia suorum indubitanter periculo luiturum.

13.4.2. At Erico modestum erga populares ingenium erat. Qui cum debitam sibi paternae rei portionem expeteret, ab Haraldo fratre repellitur, negante adulterio ortum ad hereditatis communionem pertingere. Ea re, ut par erat, motus, acerrimum bonorum eius pervasorem agere coepit fraternisque spoliis iniurias suas ulcisci probitatis loco duxit. Ceterum Arnacum rapta congessit, sordido neglectoque loco splendidas opes complexus. Quem Haraldus noctu ibidem inopinatum adortus, postquam fuga dilapsum cognovit, morae copia non suppetente, circa praedam haerere metuens, tecto faces subiecit refertamque suis opibus aedem flammis absumere quam raptori intactam dimittere maluit. Quo comperto, Kanutus profectas a contemptu lites compescere cupiens metuensque, ne degenerati patris fulgor in filiis exolesceret, utrique Sleswicum venire districtius mandat; si supersedeant, parte corporum spoliandos minatur. Praesentes deinde fraterne coarguens, curiosa animi inspectione aequissimam inter eos patrimonii partitionem peregit. Ericoque aeque ac Haraldo in paterna bona eundum iudicavit.

13.4.3. Eodem tempore Henrici, Suenonis filii, coniunx, mariti convictum ingenti perosa fastidio, aliena veste sumpta, suis se penatibus intempesta nocte subduxit. Apud quam iuvenum quidam (ut fama est) plurimam obsequio familiaritatem adeptus, callide effecit, ut ad suum eam amorem perduceret. Deinde, ne res amborum periculo proderetur, muliebriter allectam viriliter cultam furtive devexit. Quam vir eius fortuitis subsecutus indiciis, apud Alaburgiam in cultu familiari deprehensam, amatore delapso, domum reduxit. Verum hanc ignominiam a clandestino Kanuti consilio profectam ratus, integerrimi viri innocentiam tacitis suspicionis motibus insecutus, insontem notabat.

 

13.5.1. Interea Sueticarum partium rege absumpto, Gothi summam, cuius omne penes Sueones arbitrium erat, Magno deferre ausi, alieni privilegii detrimento dignitatis sibi incrementa quaerebant. Quorum Sueones auctoritate contempta, veterem gentis suae praerogativam in aliquanto obscurioris populi invidia deponere passi non sunt. Igitur antiquae dignitatis speciem intuentes, titulum iniusta collatione praereptum novi regis electu cassarunt. Qui mox a Gothis trucidatus, morte Magno imperium cessit.

13.5.2. At Magnus incidentem sibi nuptiarum cupidinem Polanorum praesidis Bokisclavi filiam postulando complevit. Qua sibi per internuntios desponsa, mox Sclaviae excitam paterno imperio classem admovit. Rex cuius Wartisclavus diutinas cum Danis Polanisque inimicitias gesserat. Hunc Nicolaus, urbem Oznam oppugnare adorsus, obsidionem pactione redimere coegit. Inde Iulinum navigans, Bokisclavum magna manu instructum obvium habuit. Cuius copiis auctus celerem oppidi expugnationem peregit. Deinde, relicto victoriae socio, allatam filio sponsam abducit. Wartisclavus rem Sclavicam intolerabili vastationis onere fessam conspiciens, pacem colloquio petit. Quo parum prospere habito, pari supplicatione apud Strelam discedentes aggreditur. Ubi cum pacis pignoribus fretus navigium regis ab ipso invitatus intrasset, maligno satellitum instinctu captivi more habitus, regredi prohibitus est.

13.5.3. Quam rem Kanutus in contione querela prosecutus, magnopere regem monere coepit, ne plus alienae perfidiae viribus quam propriae indulgeret temperantiae neve hostem, fidem suam secutum, captione implicans, ut eum libertate, ita se ipsum perpetuo famae splendore privaret. Fore enim, ni captivum dimitteret, ut privatum crimen publicus patriae rubor exsisteret. Itaque efficaci persuasione usus, et amicum oppressione et dominum infamia liberavit. Quae tam iusta Kanuti sententia, totius contionis suffragiis comprobata, magnum alienae invidiae irritamentum praebebat.

13.5.4. Dimissa classe, nuptialia sacra apud urbem Ripam agi placuit. Illuc siquidem frequens navigiis portus oppido splendidam mercium varietatem importat. Ubi cum Kanutus in veste Saxonica ceteris cultior progrederetur, Henricus, offusis invidia oculis, alieni cultus splendorem ferre nequiens, orta inter ipsos altercatione, latus eius adversum gladios ostro tutum fore negavit. Quem Kanutus nihilo magis ovillis securum tergoribus respondit, lacessitum vestis suae fulgorem urbano rusticitatis opprobrio speciosius quam minis aut conviciis ultus. Itaque exprobratam sibi externi cultus aemulationem domestici cavillatione prosequi contentus exstitit.

13.5.5. Idem, postmodum Orientis partes piratica pervagatus, cum speciosa domum spolia retulisset ideoque se dignitatis incrementa accepturum speraret, pro gratia accusationem expertus est, culpatus a rege, quod in re Suetica praedam egisset. Cuius operam valenter editam consimili probitatis genere aemulatus Magnus inter cetera trophaeorum suorum insignia inusitati ponderis malleos, quos Ioviales vocabant, apud insularum quandam prisca virorum religione cultos, in patriam deportandos curavit. Cupiens enim antiquitas tonitruorum causas usitata rerum similitudine comprehendere, malleos, quibus caeli fragores cieri credebat, ingenti aere complexa fuerat, aptissime tantae sonoritatis vim rerum fabrilium specie imitandam existimans. Magnus vero, Christianae disciplinae studio paganam perosus, et fanum cultu et Iovem insignibus spoliare sanctitatis loco habuit. Et adhuc quidem eum Sueones perinde ac caelestium spoliorum raptorem sacrilegum autumant. Sed utinam initiis eius exitus respondisset!

13.5.6. Verum plerisque Magnum sanguine vel necessitudine contingentibus Kanuti invisa felicitas erat. Nihil enim adeo invidiae faces quam parium impar virtus excitat. Sed praecipuum aemulum ei Henricum genialis tori contumelia faciebat. Margareta autem, benignissima consanguineae caritatis alitrix, consilii sui tranquillitatem concitatis iuvenum ingeniis opponebat saluberrimaque disciplinae moderatione insidiosam petulantium rabiem temperabat. Quae cum intercutis humoris vitio immodico tibiarum turgore premeretur neque letiferam morbi rabiem medicamentis levare quivisset, ad ultimam paene tabem redacta Kanutum egregiae indolis fiducia advocat impenseque hortatur, patriae pacem propinquorumque concordiam fidei suae beneficio foveat, tutamento stabiliat tantumque se in rebus domesticis gerat, quantum egerat in externis. Adiecit quoque exsistere, qui regiae familiae caritatem odio disicere niterentur; se vero plenis salubritatis monitis pestiferos talium instinctus pressisse. Ille Deum simplicitatis suae testem affirmat, seque omne vitae tempus innocentia ac fide exacturum, periculorum procellas excipere quam infligere malle promittit odiaque beneficiis repensurum testatur. Illa promissionis beneficio delectata, tantae fidei securam aequo se animo obituram asseruit.

13.5.7. Quae ut iuvenilis invidiae fluctus viva cohibuit, ita consumpta laxavit. Nam ab eius fato iuventutis impatientia primam propositi sceleris licentiam mutuata est. Sed et Henricus, praeter communem simultatem etiam privata Kanutum indignatione perosus, iniectos malignitati suae frenos audaci impietate discussit. Ubbonem quoque praefectum et Haquinum filium, quo firmius dolum strueret promptioremque sceleri aditum conciliaret, insidiarum participes facit. Hi tres, eximium Kanuti fulgorem virtutis aemulatione pertaesi, grave mendacii incitamentum adversum excellentem eius claritudinem destrinxerunt. Itaque splendidissimum patriae lumen densissimis tenebris involvere cupientes, nihil eum regis vitae temporibusque deferre, sed ipsius exitum praepropera ambitione praecurrere iamque regiam sibi potentiam arrogare dicebant.

13.5.8. Movit regem tanti contemptus opinio, denuntiataque contione Kanutum iubet accersi. Qui cum prior praestitutum frequentiae locum adisset, supervenienti patruo Theutonicae comitatis more pallio vacuus obviam occurrit equoque descendentem continendae sellae ministerio veneratus est. Tunc Nicolaus, fari in contione exorsus, docet Suenonis filios in regni gestione aetatis praecipue respectum egisse, successionis habitum aetatis ordine dispensasse, dominandi ius in annorum praerogativa constituisse, neque minori maiorem honore praecurrere licuisse. Quamobrem sese, ut natu minimum, ita etiam regno postremum, fraternae moderationis exemplo nullam fortunae violentiam intulisse, exspectatorem beneficii eius, non raptorem fuisse neque ad intempestivum aetati culmen manus praepropera porrexisse cupidine. Kanutum vero parum priorum exempla secutum, violato speciosissimae consuetudinis habitu, regni ius, cum re necdum queat, appellatione praecerpere, singulare nominis insigne celerius quam iustius occupare iamque a suis falso regis titulo censeri non erubescere; consultius acturum, si regnandi fortunam non in suorum adulatione, sed in exstantis adhuc regis occasu reponere maturumque praestolari decus quam intempestivum praeripere mallet. His atque consentaneis modis regiae sibi nuncupationis insigne eripi querebatur.

13.5.9. Tunc exsurgens Kanutus diu vultum humi intentum habuit dicendique exordium aliquantisper sudore et suspiriis praecucurrit. Tandem et oculos et animum levans gladiique, ut mos est, capulo innixus: 'Peccant', inquit, 'pater, qui moderationem tuam, supra quod aut maiestati aut aetati debes, exasperant, quique pacatissimae mentis tuae serenum mendaciorum procellis incitant, obtrectationum sibilis vexant. Sed onustum mihi valde est, quod integerrimam animi tui temperantiam aliquid ab alienissima tibi iracundia mutuatam et quasi sinistro rationis ductu transversam ferri conspicio. Reice, quaeso, nugarum auctores mendaciter obstrepentes, falsaeque huius criminationis figmentum respue! Neque enim iniurioso tibi nomine censeri sustineo. Herum me mei, non regem appellant. Itaque cum a Sclavis dominus salutari consueverim, sinistri tantae comitatis interpretes alienae urbanitatis occasione insimulationis materiam aucupantur, ipsique, venerationis officia neglegentes, etiam aliorum iusta criminantur obsequia. Ego vero non regnum, ut aisti, vocabulo usurpo, sed, temperata nominis dignitate, fastuosum salutationis decus fugio, invidendum honoris fastigium sperno. Ita absque omni maiestatis tuae praeiudicio barbara circa me resultat humanitas.

13.5.10. Meam vero inter alienos venerationem indigne ferunt, qui et mihi lucem et fidum lateri tuo militem eripere gestiunt. Hos aeque tui usus ac mei capitis hostes iudico. Esto vocari me regem; en, filium tuum Magnum nuper apud Gothiam regii cultus et nominis insignibus potitum comperimus. Mihi quoque si par apud Sclaviam fortuna favisset, certe binis regum obsequiis uti iucundum ducere debueras idemque tuae quod meae fortunae incrementum existimare. Proprio namque parta negotio tuo quam alacerrime subiectarem fastigio, foretque, ut inde servitiorum fructum decerperes, unde alioqui damnorum adversa perferres. Itaque plus amoris quam odii in mea fueras felicitate repositurus. Adde quod pro tua ac patriae incolumitate excubare omni sorte laetius, omni studio speciosius duxi. Ipse, an efficaciter militaverim, nosti. Litora, Dani, si placet, excolite! AEquoribus aedes quantalibet propinquitate iungantur! Ipsi undas cavete maritimas! ego vos a praedonibus praestabo securos.

13.5.11. Et, si veri confessorem agere non erubescis, ipse iam pridem Sleswici consistens salutem tuam adversum Saxonum excursationes iugibus excubiis vallare necesse habuisti. Eo si nunc devertere libitum est, liberas metu noctes exigere poteris. Praeterea angustias regni tui, sola Daniae possessione contentas, inusitatis terminorum augmentis explicui. Quos prius infensos habueras, nunc in tributum acti tuo per me famulantur imperio. Itaque, quarum ego rerum sementem ieci, tu fructum absque negotio messuisti. Et quidem impensam ad militem, emolumentum ad regem redundare par est. Et ne ulterius privatae militiae facta prosequar, etiam in publica adverso pro te vulnera corpore excepi.

13.5.12. Et tamen sic de te meritum suspicione et querimonia causabundus aggrederis veterisque militis tui promptissimam fidem et certissimam innocentiam notare deforme non ducis. Hisne ergo operibus merui, ut adversum me aemulationem tuam in contione destringeres? Haecne ex labore praemia, ex militia stipendia decerpam, ut, cuius beneficentiam sperabam, indignationem experiar? Aliena a te sit ingrati haec animi labes, ut operum meorum beneficiis invidia atque obtrectatione respondeas. Verum totam hanc insimulationis vim ab invidia profectam non tuae, sed tuorum malignitati imputandam existimo. At in regni fastigio collocatos difficiles accusatoribus aures praebere convenit.

13.5.13. Diu paternum hoc imperium gere feliciterque et nominis et regni insignibus utere! Heredem tibi, quem natura dedit, fortuna conciliet! Ego vero, in quocumque me fortunae habitu continuero, numquam celsitudinem tuam fide vel obsequio colere supersedebo.'

13.5.14. Permulsus oratione rex, placidiorem oris habitum induens, offensam falso instinctu conceptam in ipsa repente contione deposuit, exsecratus eos, qui simplicitatem eius scurriliter attentassent, seque deinceps adversum huiusmodi criminationum susurros aures obseraturum promittit. Cumque Henricus omnem obtrectationis suae molem prudentissima Kanuti responsione subversam videret, familiaribus regem minis aggreditur, summa illum regni affectatione teneri inquiens incertamque Magno regni petitionem futuram, si populo iudice de summa secum foret controversiam habiturus; quippe Kanutum ceterae nobilium turbae popularium suffragiis praeferendum. Quamobrem debere patrem successionis ius proprio potius quam alieno mandare iudicio destinatumque heredi locum aemulo vacuefacere, dum filii rebus consultum esse velit. Itaque sapere eum, si suspectam Kanuti fortunam ferro praecurrere studeat. Hae voces saepius lacessiti regis animum sollicitudinibus implicatum graviori quam ante suspicione torserunt.

 

13.6.1. Tunc Magnus, perinde ac fortunae suae consulendi tollendique aemuli a patre licentiam nactus, accitos, qui se superius Henrico scelestissimi consilii collegio sociaverant, iurare coegit fidum se commissi silentium acturos. Adiectus est his Haquinus cognomine et genere Iutus. Neque votis eius ulla ex parte diffisum est, quamquam Kanuti sororem in matrimonio habere nosceretur. Igitur coniurati diu secum taciteque lustrantes, quibus periculorum procellis quove exitii pondere divinum Kanuti caput obruerent, pestiferi consilii laqueos humi decubando nectebant, ut, si rem casu detegi contigisset, numquam stando sedendove saluti ipsius insidiatos se esse tuto iurare quirent praesidioque situs innocentiae sibi munimentum consciscerent, ignorantes verborum artificio iuramentum edentem periurio obnoxium fore. Quorum fucosa atque errabunda simplicitas plus criminis in vocis quam actus impietate reposuit, non in manuum, sed labiorum temeritate religionis violationem constituens.

13.6.2. Cum autem Haquinus Iutus coepti modeste sermonis exitum Kanutinae saluti insidiosum adverteret, protinus collegio se pestiferae conspirationis abrupit conclaveque excessit, ne latronis potius quam necessarii partes egisse videretur. Igitur a coniurationis auctore, ne iurisiurandi vinculum perrumperet, monitus, neque fautorem consilii neque proditorem se futurum respondit, quamquam satius esset immerentis periculum indicio praecurrere quam silentio tolerare.

13.6.3. Ut autem Magnus insidiarum contextum familiaritatis praesidio obscuraret cunctamque suspicionis notam calliditatis acumine vitaret, ante omnia consultum duxit, ut cum eo, cuius ardentissime cruorem sitiebat, fictam amicitiae aequalitatem iurisiurandi pactione consereret, perinde ac religionis pondere propinquitatis vinculum astricturus, et ut cunctam malignitatis notam sanctitatis simulatione praecurreret nihilque perfidum aut obscurum volvere putaretur, iniquissimam molitionem suam insidiosa religionis adumbratione contexit. Quippe contracta apud Syalandiam nobilium frequentia Kanutoque circa divini natalis sollemne, convivandi gratia, Roskyldiam vocato, sacrae sibi peregrinationis amorem incessisse perhibuit. Praeterea coniugis ipsum ac liberorum tutorem ordinat eique plenissimam rei familiaris suae custodiam mandat.

13.6.4. Et forte tunc Ingiburga consilii cognitionem consciorum indiciis apprehenderat statimque virum, ut praeparatas capiti suo vitaret insidias, missis litteris monendum curavit. Ille, nuntium non tam a deprehensionis certitudine quam a muliebri pavore profectum existimans, monitionem respuit seque non minus fidei in Magni quam uxoris praecordiis reponere dixit. Quem si fortuna aeque ac coniunx consilio instruere voluisset, obiectos perfidiae laqueos consultius vitasset neque credulitatem suam alienae malignitatis hamis implicandam praebuisset.

13.6.5. Interea magnatibus apud Roskyldiam quattuor sollemnium dies continue feriatis, Kanutus ac Magnus, publico iam conventu soluto, sacri temporis residuum dividuo peregere contubernio. Eodem forte tempore quidam, Kanuto admodum sanguine coniunctus, in eius conspectu dissidentem secum militem fuste percussum interemit atque ob id curia abire iussus magnum petivit. Providens autem Magnus, ne per eum ullum consilii sui indicium ad Kanutum manaret, nocte, qua ad detestabile carnificis ministerium peragendum contendit, ceteris se sequi iussis, solum hunc, pristina Kanuti familiaritate suspectum, comitem recusavit. Consilii deinde participes, iureiurando obstrictos, fidem facere compulit silentio se cuncta tecturos. Post haec militem latebra claudit insidiasque circumspecta locorum obscuritate disponit.

13.6.6. Mox Kanutum, apud oppidum Haralstadium ab Erico, Falstriae praefecturae viro, domi exceptum, per coniuratorum quendam, genere Saxonem, arte cantorem, sine arbitris sibi obvium venire iubet; occursus locum apud citimum villae nemus denuntiat. Ille nihil in re doli suspicatus, duobus tantum militaris ordinis viris totidemque equisonibus in comitatum assumptis, armis vacuus equum petivit neque lateri suo ferri munimentum asciscere curae habuit. Quem cum e famulis quidam gladio vacuum incedere vetuisset, nequaquam se in salutis tutelam ferro opus habere respondit. Tantum enim fiduciae pacis in Magni societate reposuerat, ut in occursum eius ne ense quidem utendum putaret. Monitore vero, ne ferrum omitteret, insistente, aegre gladium sumpsit.

13.6.7. Tunc cantor, quod Kanutum Saxonici et ritus et nominis amantissimum scisset, cautela sensim instruere cupiens, cum iurisiurandi religio, quo minus id ageret, obstare videretur, quia liquido nefas ducebat, sub involucro rem prodere conabatur, integritatem suam inter fidum arcani et pium innocentiae servatorem partitus. Igitur speciosissimi carminis contextu notissimam Grimildae erga fratres perfidiam de industria memorare adorsus, famosae fraudis exemplo similium ei metum ingenerare tentabat. Sed nullis monitorum ambagibus securitatis eius columen quassare potuit; tantum quippe fidei in Magni propinquitate repositum habebat, ut salutem suam periclitari quam ipsius amicitiam notare mallet. Quem cantor certioribus adhuc indiciis aggredi perseverans, loricae, quam sub veste gestabat, summa detexit. Sed ne eo quidem suspicionis irritamento refertum fortitudine pectus ignavia astringere valuit. Ita solidae industriae satelles fidem suam et periurio vacuam et innocentia plenam praestare voluit.

13.6.8. Iamque Kanutus primos silvae aditus subibat, cum a Magno occiduum arboris truncum insidente falsa oris hilaritate et fictis osculorum blandimentis excipitur. Cuius ut astrictum amplexibus pectus ferro tectum agnovit, quid ita eo cultu esset, perquirere institit. At ille dissimulandae fraudis cupidine munimenti rationem reddere cupiens, esse virum inquit vitae rusticae, cuius populari penates vellet. Kanutus et rei atrocitatem et temporis religionem sancte aestimans (quippe Epiphaniae sacra gerebantur), ne privata ira publicum sollemne macularet, orabat. Quo neque se ultionem remissurum neque proposito cessurum iurante, ipse satisfactionis iusta promittere suamque pro eius correctione sponsionem offerre coepit.

13.6.9. Obstrepentibus deinde, qui insidiis addicti fuerant, oculos in eam partem circumferens, quid sibi militum haec manus velit, interrogat. Cui Magnus iam de regni successione et rerum summa agendum respondit. Tunc Kanutus, ut patris eius maiestas diu laetis fortunae velis prosperum cursum teneat, exoptat; tempestivam vero talium mentionem incidere negat. Haec dicentis verticem exsiliens Magnus obiurgantis more corripuit. Igitur Kanutus, patente iam dolo, manum capulo inserens, vagina ferrum abstrahere conabatur iamque gladium mediotenus destrinxerat, cum eum Magnus capitis media diffissum exanimat. Ceteri coniuratorum prostratum crebris confodere cuspidibus. Sanguis eius terrae redditus salutarem fontis scatebram perpetuis usibus mortalium talium administrat.

 

13.7.1. Cuius caede comperta, Skyalmonis filii, quibus multa ad eum ex educationis communione familiaritas erat, petitum illico regem, ut ipsum in Roskyldensium monumentorum area tumulari patiatur, exorant. Ille loci copiam negare, civitatem tanti mali aspectu exasperandam dicere eosque, a quibus funebris Kanuti pompa duceretur, indignationem suam adversum invisam Magni praesentiam acrius destricturos. Quapropter exsequias potius seditiosum pugnae strepitum quam pium humanitatis obsequium habituras. Hic mihi pavorem specie, re vera odium exhibuisse videtur curasseque, ne specioso occisi funere taetrior interfectori labes accresceret. Reversi, qui regi supplicaverant, miserandum amici corpus tenui funere Ryngstadium extulerunt. Nec divina laborantibus beneficentia defuit; siquidem locum, in quo, pausantibus gerulis, funebris eius lectus constiterat, repentino fontis ortu signavit. Aliis quoque compluribus rerum indiciis ingens sanctitatis eius splendor eluxit.

13.7.2. Facinoris fama promiscuum patriae lamentum excivit omniumque penates plangore complevit. Populus enim, cum calamitosum de nece eius nuntium accepisset, protinus conviviorum, quae ea tempestate gerebantur, hilaritate deposita, morem tempori impensum maerore mutavit, inque eo lamentando uterque sexus unius gemebundi amici vocem habuit. Cuius funus publico luctu elatum, quantus eius amor omnium animis insitus esset, indicio fuit. Itaque, cuius vitam patria caritatis officiis excoluerat, morti quoque testes grati animi lacrimas erogabat, ut Kanutum eiulatibus, ita raptorem spiritus eius validissimis exsecrationibus insecuta.

13.7.3. Magnus vero, ob impiae caedis eventum profuso in gaudium animo, Roskyldiam repetit regnumque quasi sublato iam aemulo spei firmitate complexus, erubescendam facinoris fortunam tripudio prosequi deforme non duxit. Quin etiam sanctissimis Kanuti vulneribus, quibus plenas paenitentiae lacrimas debuerat, voluptate ex facinore concepta, per ludibrium insultare sustinuit. Ne autem sanguis caelo terraque egregie meriti propagine vacuus interiret, heredem Deus exstincto subiecit. Nam octava post haec luce Ingiburga Kanuti coniunx conceptum ex eo marem enixa proditur, cui materni avi nomen inditur.

13.7.4. Tunc Haquinus, quem superius Sunniva ortum significavi, cumque eo Petrus, matre Botilda natus, et filii Skyalmonis, facinoris atrocitatem gravi querelarum contextu prosecuti, indignam amici necem in popularium ubique conciliis deplorabant, adversum iniquissimum percussoris actum vulgi iram erigere cupiendo. Quin etiam tunicam eius crebris foraminibus absumptam omnium oculis in contione subiciebant. Nec parum luctuosam eorum actionem lacerae vestis irritamentum adiuvit. Quippe compluribus ingentem ultionis cupiditatem tam foedae lacerationis spectaculum ingeneravit. Sed et sanctitas Kanuti, crebris signorum indiciis prodita ac divinis vulgata miraculis, incredibili cladis eius conquestoribus adminiculo fuit. Haraldus quoque interdum declaratam apud Ryngstadium contionem maiore regni quam ultionis affectatione petivit ibique tristissimam fraternae necis querelam peregit. Ericus vero, insularum a Kanuto praefectura donatus, sola vindictae meditatione sollicitus aestuabat.

13.7.5. At Nicolaus, popularis inimicitiae metu periculosum contionis aditum suspicatus suamque vel filii copiam multitudinis viribus offerre non ausus, Lundensium antistitis Asceri consilium advocat. Quo edoctus, Magno Roskyldiae relicto, Ryngstadium petit, sperans se per absentiam filii pacatiorem plebis frequentiam reperturum. Verum quia habendam in collibus contionem tuto petiturus non videbatur, in oppido acquiescere quam incertam populi fidem discrimine suo tentare maluit.

13.7.6. Cumque Kanuti fratres fatum eius apud contionem pari fuissent querimonia prosecuti, populus, lacrimosa eorum actione permotus, tam innocui sanguinis carnificem publica damnatione multavit sententiamque suam adversum tam pii spiritus oppressorem destrinxit. In regem vero, pristina adhuc fortuna venerabilem, tamquam de eius incertus consensu severius consulere passus non est, ne noxam et innocentiam in aequo ponere videretur. Itaque patriae parentem, honoris pariter eius atque aetatis aestimatione verecundius habita, ab hoc animadversionis genere immunem reliquit. Orta tandem de regis absentia mentione, subitis consternationis furiis incitatus, laxato contionis ordine, intra suos eum penates opprimere gestiebat, praefatus iuste regem ab his adiri, quod prior ipse petere noluisset, praesertim cum praesentiam suam contioni, quae per eam vigere debuerat, in vicinia constitutus negasset.

13.7.7. Quod cum rex ex his, quos ad cognoscendas contionis voces direxerat, accepisset, Ascerum emittit, qui reverentiam et nobilitati suae et sacerdotio debitam irae vulgi irrumpentis opponeret. Ille plebis in occursum contendens, conspecto Erico, dexteram habenis eius, equo delapsus, inseruit. Quem diu ac multum, ut iram temere conceptam remitteret, precatus, pro Magni facinore decretam lege correctionem, pro patris eius innocentia statutam defensionis iustitiam promittebat. Quin etiam, detracto pilleo, consternatae multitudini capitis sui maiestatem obiecit. Tantum autem eius apud Ericum precatio valuit, ut regi non modo salus, sed etiam in proximo petendae contionis licentia deferretur. Quamquam enim populus ardentissimo studio in Kanuti ultionem ferretur, auctoritatem tamen antistitis, quae inter Danos amplissima erat, ante oculos proponens, plus eius precibus quam suis sententiis indulgendum putavit. Itaque rex, contione sine filio petita, non aliter defensionem sibi conciliare permissus est, quam ut se Magni praesentiam vitaturum eumque domo ac patria excessurum nec ante receptam a populo veniam reversurum iuraret.

13.7.8. Ceterum ne vulgi iram exasperaret, dividuum cum eo concilium habuit, internuntiis partium mandata gestantibus. Arbitri siquidem regis facultatem exsilii, quod Magnus apud Gothiam, cuius rex esset, agere poterat, intuentes, condicione utendum monebant, futurum rati, ut interim in omnium animis odii eius habitus exolesceret ipseque prolixioris absentiae beneficio mitiorem patriae sententiam reperiret. Populum quippe exsilii eius miseratione movendum iramque, quam sceleri inflixerat, paenitentiae remissurum sperabant. Ita pacato popularium motu, rex Iutiam, Magnus Gothiam, exsilii speciem praebiturus, petivit.

 

13.8.1. Huius pactionis obtrectatores amici regis fuere. Quippe, qui Magno occidendi Kanutum consilium dederant, condicionis habitum exsecrantes, taeterrima sibi ratione regem consuluisse dicebant, satius affirmantes, ut ipse rerum summam deponeret quam unicum filium et in spem regni procreatum ob leves agrestium minas exsilii deformitate damnasset. Quamobrem oportere Magnum reversionis ius paterno potius quam populari arbitrio subiectum habere citissimoque revocationis beneficio patriae et propinquis, inconsulta plebis malignitate, restitui. His vocibus irritatus Nicolaus, missis, qui Magnum accerserant, abdicatam eius communionem inimica religioni caritate repetiit. Nec pensi duxit cum contemptu periurii damnatam sanguinis sui praesentiam amplexari. Cuius indulgentiae temeritas procellam Magni discessu pacatam reditu concitavit.

13.8.2. Enimvero Ericus ac Haraldus Nicolaum, cui eatenus indemnitatem detulerant, utpote voce sacrilegum, consilio parricidam, detestabili filio damnationis consortione iunxerunt, scelere pares poena aequandos existimantes. Neque enim ulterior iurationi eius fides habita est, qui iam praepropera filii revocatione conspicuum cunctis periurium edidisset. Verum ne populus regio ductu vacuus regem incesseret, sub certis signis militare constituit, fragiles conatus et propositi irritos iudicans, quos nulla auspicia procurassent.

13.8.3. Itaque regem ex consueta potissimum familia petiturus, praeterito Haraldo, Erico, quod huic stirpi affinis esset, et nomen et regias vires suffragiis detulit. Siquidem facilem ex his electionem morum inaequalitas faciebat. Non solum enim avaritia Haraldi, sed etiam libido flagitiis obsita a regno repelli meruit. Huic coniugalia sacra spernenti frequens concubinis cubiculum exstitit. Quippe matrimonio non contentus, genialem torum pelicum usu pollutum habuit. Quarum partus, singulis incunabulis excepti et in aula liberis matrum officiis educati, triste nuptae spectaculum fuere. Igitur ob invisos parentis mores suspecta quoque posteritas erat, nec solum praesens patris, sed etiam futura liberorum metuebatur impietas, quod filiorum affectus paternis soleant ingeniis respondere. Eapropter cuncti, ab Haraldo oculos avertentes, benignis Ericum animis respicere maluerunt.

13.8.4. Ipse vero, plus propriae moderationi quam alieno favori indulgendum existimans, oblatum a popularibus honorem sumere recusavit, ornamentum eius viribus quaerere regnumque armis praecurrere cupiens. Igitur et ultioni studendum et imperio ante partam victoriam abstinendum putavit. Ac primum Iutiam imperatae expeditionis viribus petit. Quem contexta acie procedentem Thoro, Riparum antistes, compositis perfidiae commentis excepit, summam regis innocentiam praedicans eumque iurationis suae tenorem deinceps exsecuturum promittens. Verbis deinde magnam prae se excusationem ferentibus preces de pace multiplicat. Ericus obsecrantis animum simpliciter aestimans, securitate ex eius mendacio concepta, continuo, revocatis aquiliferis, subsistere copias iubet. Cuius mora Nicolaus ex speculatoribus cognita, profusos in otium hostes nullo negotio fugavit. Ita dux, antistitis commento ludificatus, stolidae credulitatis suae poenas pependit. Cumque ob hoc datum sibi iustum belli titulum animadverteret, sed ob rerum angustias regio apud Ysoram nomine insigniri nequiret, Syalandiam reversus eius Scaniaeque suffragiis recusatum prius honorem accepit, omnique dissimulatione reiecta, acrius in fratris ultionem erigitur.

13.8.5. Inde litteras ad Lotharium facit, amici necem ulciscatur orat, parricidii a Magno poenas expetat, eumque in societatem belli tum precibus, tum etiam praemii pactione sollicitat. Imperator, maiore potiendi regni quam exigendae ultionis cupiditate perductus, secus Iutiae moenia gradum Romano militi struxit. Etenim propositi spem non tam in viribus suis quam in interno dividuae regionis motu reposuit. Cui se Ericus apud Sleswicum classe obvium dedit. At Magnus, utriusque hostis adventum accurata valli munitione praecurrens, validum portis praesidium applicuerat. Interiectis diebus Nicolaus citeriora valli immenso Iutorum agmine circumfudit. Cuius tantae copiae erant, ut imperator acie manum cum eo conserere formidaret, sed neque classe Erici ad copias suas in urbem traiciendas uti praesumeret. Cumque nec aggerem oppugnare nec militem navigiis mandare tutum duceret, inaniter tempus a se teri conspiciens, pacis condiciones excogitavit, quibus speciosam sibi solvendae obsidionis rationem conscisceret.

13.8.6. Ericum itaque, cui integerrimam opis stabilitatem spoponderat, aversatus, pactum cum adversae partis principibus habuit, ut obsidioni ipse parceret Magnusque Romani imperii militem ageret. Qui cupide condicione usus, supplex Lotharium veneratus est; sed insidias parabat obsequio. Ille ex pacto copias trans Eydoram recepit. Quo accepto, Ericus Caesarem navigio petitum per summam Theutonicae perfidiae exsecrationem exprobratione levitatis insequitur, futurum affirmans, ut Magnus tali se circa ipsum fide gereret, qualem nuper in excolenda Kanuti societate praebuerat. Nec vana assertio exstitit: imperatore siquidem Eydoram remenso, Adolfum extremos ab eo curare iussum Magnus per insidias adortus, non solum copiis spoliavit, sed etiam arma deformiter abiectantem nando fugam capessere coegit. Ericus, imperatoris ope defectum se videns, per summam animi aegritudinem orientalia repetivit.

13.8.7. Superveniunt legati, a Magno rege Norvagiensium missi, maiorem Kanuti filiam, sed nondum nuptiis tempestivam, eius coniugio petituri. Quorum legationem Ericus contrahendarum virium spe favorabiliter habuit, excepit alacriter, cupiens finitimorum auxilia affinitatis beneficio comparare. Ipse quoque, bellis otium interpellantibus, adhuc coniugio vacuus, novercam Magni, Norvagiensium quondam reginam, utpote dignus hac nuptiarum vicissitudine, favente eiusdem privigno, suscepit uxorem.

 

13.9.1. Hibernis itaque per quietem exactis, recidiva belli tempestas efferbuit. Nam Nicolaus occasivum Daniae militem contrahebat, Ericus, Christiarni, splendidissimo inter Iutos loco nati, promissis evectus, Orientis auxilia pugnae comparat. Is, Magni odio a Nicolao dificiens, enixe se Erico affuturum spoponderat. Petrus vero, Roskyldensium pontifex, Ericum corpore, Nicolaum animo comitabatur, metu alterum, alterum caritate complexus. Sed Haraldi favor inter ruborem et odium varie fluctuatus est: ut enim Nicolai castra verecunda pudoris meditatione vitabat, ita, fratris praelationem perosus, militiam eius invidia detrectabat. Itaque partes eius cum duobus spectatae indolis filiis specie magis quam benevolentia prosequebatur; neque enim ei parcius adversum germanum, a quo se in regni petitione superatum videbat, quam in fratris interfectorem odium erat.

13.9.2. Interea Christiarnus, necessariorum manu contracta, acie regem aggredi statuebat. Cuius Nicolaus non solum defectione, sed etiam hostili molitione comperta, copias, quas adversum hostes contraxerat, inter navalem terrestremque partitur exercitum. Quin etiam Christiarnum acie excipere parat, Magnum classi praefectum Erico obvium destinat. Iam vero Ericus ad insulam, cui Syra nomen, appulerat. Quo ignorato, Magnus, aura quam eventu prosperior, ab Arusia solvit, navigiisque aliis alia praecurrentibus, sparsa incompositaque classe processit. Cuius Ericus adventu praecognito, scapha exceptus, nunc singulos, nunc universos classis suae magistros maximeque Petrum et Haraldum, quorum dubiam suspectamque fidem habebat, impensioribus pugnae hortamentis sollicitat. Neque enim repente cum tota Magni classe manum conserere cupiebat, sed navigia, ut cuique celeritas cursum dederat, accedentia singillatim nautarum internecione vastavit. Quorum Magnus eminus pericula speculatus, confestim demisso velo, navigium suum ancorae quam aurae credere praeoptavit disiectamque pelago classem lituo recinente contraxit. Igitur ignavis fugam, fortioribus pugnam apprehendentibus, Ericus, cum navium numero praestaret, artissimo earum contextu hostem conclusit ac veluti classe classem obsedit, atrocitatemque pugnae augebat necessitas.

13.9.3. Cumque Iutenses neque victoriae facultatem neque fugae copiam fortunae suae suppetere viderent, duci quam sibi consulere praeoptantes, salutem eius propriis servavere periculis. Quippe consertissimae classis cuneum irrumpentes. quia victoriam Magno praestare non poterant, victo fugam quaerebant. Nam eidem myoparonem ingresso veluti quandam elabendi semitam securis periculorum animis struebant. Quo dilapso, nihilo minus pugnandi pertinaciam retinentes, aut morte aut captione finivere bellum. Cumque victores spoliis devictae classis incumberent, inter egestam navigiis praedam quendam velo implicatum conspiciunt. Cuius ex deformitate latebrae formidinem aestimantes, protinus ob ignaviam eum laqueo consumpserunt, uti foedo mortis genere spiritum redderet, quem pugnae fortiter impendere dubitasset.

13.9.4. Interea Christiarnus, manu cum Nicolao infeliciter conserta, per ingentem suorum stragem capitur et in ostii Sleswicensis ergastulum relegatur. Ericus vero, recentis pugnae successu elatus, sed eorum, quae circa Christiarnum gerebantur, ignarus, potiendae Iutiae spe mare Lymicum classe complevit. Ubi cum, expositis incaute copiis, et Christiarni fugam et regis adventationem nuntio didicisset, plus amici fortuna concussus quam propria recreatus, recepto milite, reverti maturavit. Ex cuius agmine complures, tardius navigia repetentes, ab imminenti regis exercitu trucidantur.

13.9.5. Hunc eventum secutus Haraldus ad Nicolaum occultis se promissionibus invitantem defecit. Plus siquidem indignationis ex Erici dominatione quam irae ex Kanuti internecione conceperat, eique frater fratris oppressore onustior erat. Quin etiam Magnus, ut laetum suae militiae incrementum, ita tristem hostili defectum aspiciens, fraterni commilitii societatem labefactare tentabat. Haraldum itaque, quem Erici partes dubia fide secutum noverat, promissis dignitatis incrementis urgebat. Nam et Haraldus, quamquam iram obsequio tegeret, incitatiore odio adversus Ericum quam Erici impugnatorem ardebat. Itaque non solum eius arma deseruit, sed etiam, quo validiorem Nicolao opem impenderet, castellum, quod in Roskyldensi suburbio molitus fuerat, impensiore munimento vallavit, invidiam fraterna praelatione conceptam perfidia defectionis exsatians.

13.9.6. Idem cum Ericus magna Sialandensium manu per obsidionem clausisset vallique firmioribus obstaculis conatus suos admodum interpellari videret, a Saxonibus, qui Roskyldiae degebant, tormentorum artificia mutuatus, domesticas vires externis cumulavit ingeniis. Quippe nostri, rerum adhuc militarium rudes, raro talium usu callebant. Primum itaque saxum, parum vegeto iactu machinamento egestum citraque valli propinquitatem collapsum, ludibrio castrensibus fuit. Siquidem, irrisa tormenti vi, ulteriores eius impulsus irritos augurabantur. Secundum, incitatius actum ac mirifico cuidam tecto superne impactum, pondere et incussu suo funditus penetralia transverberavit aedemque magno cum fragore collisit. Quae domus, fundamenti loco lignea tantum base subnixa eidemque velut cardine imminens, levi attactu quamlibet in partem circumagi poterat.

13.9.7. Quo viso, Haraldus, fiduciam, quam ex primi iactus defectu conceperat, in secundi processu deponere coactus, cum neque se domi obsidionem laturum neque foris auxilia accepturum speraret, noctu maritima aggeris parte perfracta, quod ab hoste neglegentius obsideretur, equos per praerupta demissos pedes cum suis insequi coepit. Cumque totis in castris tumultus exoriretur, citato acrius equo comitibusque, ut Haraldo occurreretur, de industria vociferari iussis, non Haraldus, sed Haraldi insecutor creditus, inter medios perstrepentium globos facilem fugae meatum habuit. Itaque non minus fictae fugientium voces quam temporis habitus hostium existimationem fefellisse creduntur. Fuere tamen ex Theutonibus, qui hunc in ipso fugae procursu sagittis a se confixum assererent. Ita vafri ingenii dux obsidionem arte, periculum calliditate frustratus, reperta rate, Iutiam petit. Quem Nicolaus perinde ac partibus suis in Syalandia propugnantem non solum regali beneficentia prosecutus, sed etiam primis inter amicos honoribus veneratus est. Nec tamen suspicione vacua familiaritas fuit; quippe et repentina fratris desertio et subitaneus transfugae notabatur adventus.

 

13.10.1. Interea Sueones, quod Magnum domesticis bellis occupatum audierant, Suerconem quendam, mediocri inter Sueones loco natum, regem constituunt, non quod illum tantopere diligerent, sed quia externi hominis imperium recusarent, cervices indigenam ferre solitas peregrino duci submittere formidantes. Hic Suerco Ulvildam Noricam, quam Nicolaus in matrimonium, emortua Margareta, receperat, amatoriis primo legationibus sollicitatam, mox viro furtim abstractam, ad suum usque connubium perduxit. Cuius coitu pro coniugio usus, Karolum ex ea, qui et post ipsum in Suetia regnabat, suscepit. Per eadem tempora divi Kanuti filia, iam pridem regi Noricorum desponsa, per legatos ab eo in Daniam missos nuptura deducitur.

 

13.11.1. Peractis hibernis, Nicolaus, diutinam deficientis a se regni ulcisci cupiens iniuriam, crebra Iuticarum partium classe Syalandiam appulit. A quo Ericus apud Weram pontem gravissimo proelio superatus, cum uxore, quondam Norvagiae regina, filioque parvulo Suenone, quem ex pelice procreaverat, necessitudinis fiducia Magnum petivit eiusque humanissimam primo hospitalitatem, mox dolum atque fallaciam expertus est.

13.11.2. Interea Nicolaus, Haraldi Theutonicorum supplicia exigentis precibus inclinatus, Roskyldiam irrupit comprehensosque in urbe Germanos incentoris arbitrio multandos dimisit. Quos Haraldus, tum quia tormentorum opifices, tum quia de falsa nece sua gloriantes audierat, extrema narium parte praecisa, deformes reddidit, percontatus, an Haraldus eorum fuerit iaculis interfectus. Tunc quidam ex his, applicatum ori suo cultrum aspiciens, parcendum sibi, quod doctus esset, asseruit. Haraldus hominem litterarum peritum existimans, revocato lictore, ad epulas perductum ipsas, ut fieri assolet, sollemnium nuncupatione verborum dedicare praecepit. Cui captivus suendi se, non sacrandi professorem respondit. Haralus, hominis acumine delectatus, impunitatem astutiae tribuit iramque, quam deceptus abiecerat, correctus repetere erubescebat, ne errorem supplicio emendare videretur.

13.11.3. Per eadem tempora Haraldus, Hybernicarum partium oriundus, florentissimum Norvagiae statum veluti fulmen aliquod ac tempestas concussit. Qui cum se Magno Hyberniae populatore procreatum astrueret, affirmationi suae fidem divini examinis argumento praestare iussus, super candentes laminas nudatis plantis (nam id ab eo experimentum poscebatur) incessit, iisdemque nulla ex parte corruptioribus, complures Norvagiensium liquido incolumitatis miraculo ad assertionis suae credulitatem perduxit. Ex cuius gremio omnis Norvagicorum bellorum lues manavit.

13.11.4. Interea Nicolaus, per insidias aemulum opprimere statuens, Magnum Noricum in eius necem mercedis pactione sollicitat. Ille, lucri irritamento latrone corruptior hostisque ex hospite effectus, impensioris obsequii simulatione curiam Erici exactissima satellitum custodia vallavit officiisque fallaciam texit. Erycus vero per reginam, cuius patruus erat, insidias obsequio subesse doctus, amicis, quos in Lalandia habebat, propositum regis cum remedii precatione denuntiat. Nec segnis Lalandensibus ad opitulandum animus fuit. Solo quippe navigio Norvagiam petentes, occulto nuntio adventum suum Eryco significant. Qui quod Norvagienses summam in potionis magnitudine voluptatem habere noverat, applicatam sibi custodiam temulentia ludificandam putabat. Igitur stipatorum sobrietatem crapulae delectamento adorsus, instaurata comissatione, crebris custodes poculis attentabat. Quibus ut bibendi cupiditatem augeret, irritamentum ebrietatis aleam scyphis interserit. In qua posito cum quibusdam pignore decertans, etiam prosperum tesserarum iactum inerti lusu de industria prosequebatur, uti collusores fortuna lucri illectos ad lasciviendi cupiditatem ludendique perseverantiam incitaret. Postremo, perinde ac prolixioris vigiliae taedio fatigatus, cubitum excessit sacerdotemque exsilii socium aleae pro se curatorem reliquit. Ille rem sobrie prosecutus, temperantiam eorum, quantulacumque restabat, multiplicatis poculis subvertit interque mero ac somno sopitos medium cubandi locum habuit.

13.11.5. Interea Ericus, perrupto cubiculi pariete, cum clientela ac coniuge furtivo ad mare discessu pervenit repertaque in litore navigia, quo tutius fugam caperet, in sentinis perforanda curavit. Haec tractanti succurrit filiolum hospitio dormientem fuisse relictum. Adeo obliviis animum festinatio implicat; quippe quo occupatius, hoc neglegentius humanum esse ingenium consuevit. Quamquam vero praestolationi periculum inesse non dubitaret, sanguinis tamen sui curam deformiter abicere passus non est. Missis igitur, qui adolescentem exciperent, tarditatis molestiam eximia filii caritate contempsit. Quo allato, in altum processit.

13.11.6. Diluculo, quibus Erici cura mandata fuerat, pulsatis hospitii foribus, an hesternam adhuc temulentiam discussisset, interrogant. Nemine vero responsum edente, taciturnitatis admiratione crebris id ipsum clamoribus prosequuntur. Tandem silentio attoniti, convulsis ianuis, vacuam hospitibus aedem inveniunt. A quibus vafre sibi illusum vociferantes, eventum domino trepidi nuntiant. Qui protinus, petito litore detractisque in altum navigiis, fugacem intercipi iubet. Quae cum vitiatis lateribus undarum plena conspiceret, subducta refici curavit, iisdemque rursum in mare detrusis, ad accelerandam navigationem velo pariter ac remis incubuit. Adeo promissum in mortem Erici praemium affectabat.

13.11.7. Interea Ericus, grandem pelagi partem emensus, magno hostem intervallo praecesserat ideoque facile ab insequentibus occupari nequibat, cumque Magnus navigationem diutule gestam propositi irritam animadverteret, revocato remigio, domum revertit. Ericus vero fidissimam sibi Lalandiam repetens, intercepti Ubbonis suspendio, quem Nicolaus minorum insularum praefectum creaverat, clarum reditus sui indicium dabat. Audito deinde regem divini natalis dies Lundiae feriari debere, adventum eius, petita Scania, praecucurrit totamque regii apparatus impensam praeripuit. Quod audiens in Sialandia rex, alimentis publica administratione contractis, procedere supersedit.

13.11.8. AEstate vero praeter Scanicam omni Danica classe contracta, ad Fotam sinum appulit pedestremque propter litus aciem statuit. Quae cum centuriatis parumper ordinibus constitisset, adventante Erico excitum equorum ungulis pulverem in speciem nebulae eminus exhalari conspiciens, paulatim ad naves gradum retulit. Sed inter eundum adventantis equitatus fragore perculsa, incessum ad fugam convertit. Quam superveniens Ericus, fortuna, non proelio superatam, impune cecidit incruentamque, Deo parricidium vindicante, victoriam habuit.

13.11.9. Magnus cum aliquanta fortium manu cedere veritus, ceteris terga obvertentibus, adverso hostem corpore repellebat. Quippe, cum fugam parum liberam cerneret, animosum sibi consciscere exitum mortemque suam pugnando clariorem efficere egregium duxit. Quin etiam, ne pristinum fortitudinis suae splendorem obtereret, fatum quam fugam amplecti maluit. Postremo, ut insigni pugna, ita multa adversariorum strage edita, super prostratorum a se cadaverum struem una cum Petro, pontifice Roskyldensi, consumptus occubuit. Quem ut fati comitem, ita tumuli quoque consortem habuit.

13.11.10. Nicolaus admoto sibi per villicum equo navem petivit. Maior fugientium pars, comprehensa per foros navigia conscendere cupiens, ingenti quaedam mole mersabat. Igitur qui primi introrsum evaserant, tardiorum manus navigiis insertas absque societatis respectu ferro truncantes, ferociores in suos quam in hostes fuere. Calamitosa nimirum illa facies erat, cum pendulis navigia brachiis amplectentes hinc hostis urgeret, inde civis repelleret. Quo experimento, quantum quisque salutem suam alienae praeferret, fortuna detexit. Taceant nugaces adulantium voces, quae spiritum amicorum proprio cariorem astruere non erubescunt. Crediderim hanc victoriam humanis parum viribus partam, sed Deo piissimi viri interitum ulciscente concessam.

13.11.11. Neque bellum aliud crebriorem pontificum cruorem absumpsit. Quippe Petrus Roskyldensis et Henricus Sueticarum partium pontifex omnesque Iutiae praeter unum antistites hoc proelio oppressi traduntur. In cuius apparatu Magnus Saxonis filius, Erici miles, singulare fidei specimen edidit. Nam cum Nicolaus maritima Sialandiae loca, ne quis ad Ericum transiret, a militibus observari iussisset, per Stethiumensis promontorii praerupta a satellitibus fune demissus, noctu scapham conscendit eaque Scaniam petens gratam Erico opem attulit.

13.11.12. Post haec Magnus Noricus, nudati consilii sui coniugem arguens, reiectam a se Erico remisit, dignam repudio ratus, quae coniugali caritati consanguineum praetulisset affectum. In cuius contemptum, temerata matrimonii religione, se ipsum nuptiis spoliare triste non duxit.

13.11.13. At Nicolaus, fuga in Iutiam elapsus et tamquam ad fortunae ludibrium reservatus, aestimato pariter et orbitatis suae et aetatis habitu, non ut sibi successorem, sed ut aemulo hostem relinqueret, Haraldum regni post se declarat heredem. Deinde Sleswicenses, ob Magni iam pridem facinus infensos, ad habitum pacatae mentis reducere cupiens, de componenda secum pace sollicitat eosdemque et aetatis suae et fortunae miserationem acturos existimans, sumendorum obsidum gratia oppidum intrare constituit. Rursum cum caput suum inexploratae fidei civibus obicere dubitaret, Boyonis cuiusdam, summam inter oppidanos auctoritatem gerentis, hortatum secutus, salutem simul cum suspicione deposuit.

13.11.14. Portas siquidem de industria patefactas ingressus, ut pium cleri, ita ferocem plebis occursum repperit; in excipiendo namque eo dividuum civitas animum habuit. Clericis quippe eum sacrae processionis officio venerantibus, cetera vici pars ut hostem excepit. Qui cum inter plateas adversis sibi signis obviam iri conspiceret, amicis, ut in aedem Petri confugeret, exhortantibus, aulam petivit, et ne cruenta corrixatione divini foedarentur penates, regia sese quam templo tueri maluit, paterno in lare quietius obiturum praefatus. Nec defuit militibus prompta mens ad eius salutem suis cladibus defendendam. Diu siquidem intactum eum animosis corporum suorum obiectibus servaverunt neque triste duxerunt pro tuenda illius incolumitate suam ultimis implicare periculis. Quorum Sleswicenses primum sanguine profuso, ad ultimum et regium absumpserunt.

 

Liber XIV

14.1.1. Interea Ericus, destinata in Iutiam classe, cum ad Syram insulam appulisset, nuntium de regis oppressione suscepit. Et forte in ea rerum colluvione Ericus ac Bero, natu inter Haraldi filios primi, deserto patre, fidelius se quam felicius Erico iunxere. Iidem, noctu clandestina patris legatione petiti, silenter accepta gesserunt. At Ericus, nihilo minus legationis indicium nactus, experiendae eorum fidei gratia aliquamdiu ignorantiae simulatione silentium egit. Quibus secretum paternum tegere perseverantibus, cum se nullam ex iis arcani cognitionem suscepturum putaret, desperato voluntariae confessionis indicio, vocatos in medium vehementi perfidiae exprobratione pulsabat, quod rem a patre mandatam parum lucide pertractassent. Interrogati quoque, quam ad eos pater legationem habuerit, consultos se, quid agere eum potissimum expediret, ut ad Norvagiam exsularet, respondisse dicebant ideoque non ante consilium fateri voluisse, quam ei a consultore obtemperatum agnoscerent. Quorum affirmatio, quamquam vera esset, fidem non habuit, quod invita potius quam ultronea videretur. Igitur eorum experiri Ericus asserta cupiens, ambos artissima apud castrum Sleswicense custodia asservari praecepit, uti, veritatis cognitione suscepta, aut innocentiae praemium aut reatui poenam referret.

14.1.2. Cui postmodum idem forte castellum intranti memorati iuvenes compeditis semet incessibus obtulerunt supplicesque eius genibus advoluti, praetentis innocentiae meritis, captionis remedia flagitabant. Quorum Ericus, ut fortunae misertus, ita fidei gratulatus (quippe fuga patris filiorum affirmationem adiuverat), sicut erat mero percalefactus, et calamitati lacrimas dedit et veracitati salutem promisit. Quod cum forte Christiarnus ex aulicis cognovisset, antelucano tempore petenti sacrarium Erico obvius factus, hesternae eum temulentiae lascivia concitatum intemperate munificum exstitisse ridebat, quod Daniam hosti dono dare sustinuisset. Rationem quoque dicti lucidiore sententia prosecutus, fore inquit, ut Haraldi filiis maior vinculorum suorum quam absolutionis respectus incederet, odium liberatori pro gratia relaturis. Quid enim aliud Ericum eorum saluti parcentem agere quam Haraldo robustorum iuvenum auxilia reservare? His vocibus inclinatus Ericus a promisso suo quam ab amici consilio recedere maluit profectamque a crapula indulgentiam sobria animadversione cassavit. Huic clementiae studium in crudelitatis exhortatione deponere rubori non fuit. Itaque, quorum spes ad vitam intenderat, salus aquis consumpta est.

14.1.3. Eodem tempore Norvagiae primoribus Magnum Haraldo, qui aeque rege genitus esset, dimidium regni cedere postulantibus, eoque hominem ignotis ortum parentibus admittere recusante, in agro Fridlevino ferro certatum est.

14.1.4. Interea Haraldus, repetita Iutia, Urnicae contionis suffragiis rex est declaratus. Quo comperto, Ericus, navigiis glacie tenus (nam gelu undam duraverat) in altum usque pertractis, Iutiam tacite petivit Haraldumque apud Scypethorp vicum noctu cum superstitibus filiis interceptum diluculo conclavi extractum absque respectu fraternitatis capitali supplicio affecit. Ex quibus Olavus, clausum armis cubiculum videns, mutata cum feminis veste, salutarem inter hostes egressum habuit.

14.1.5. Ea tempestate Haraldus Norvagia pulsus, ut ab Erico aliquid virium contraheret, in Daniam pervehitur, Quem Ericus ob relictum ab eius aemulo matrimonium supplicem recepit oblatumque sibi speciosum pugnae titulum gavisus, auxiliis eum prosequi statuit. Haraldus autem, excepta liberalitate nullam animi fere dotem adeptus, crebra corporis virtute pollebat. Cuius viribus fretus apud Helsyngam oppidum, pignore cum Erico posito, an cum lectissimis eius equis cursu contendere potuisset, duobus in certamen admissis, utroque metam prior tenuit. Geminis siquidem inter currendum bacillis innixus, crebris corpus saltibus concitabat. Aliud quoque inusitatae agilitatis spectaculum edere consueverat: saepe etenim inter navigandum puppi exsiliens, in proram per exserta remorum capita decucurrit indeque, cursu in aliud navigii latus reflexo, per reliquos remorum ordines locum, quo excesserat, repetivit. Qui si parem animi virtutem a natura traxisset, nequaquam se inter amplexus pelicis aemulo obruendum dedisset. Huic Ericus tametsi opitulari vellet, Sclavis domesticam pacem interpellantibus, animum opere comitari nequivit.

14.1.6. Igitur, omissis amici rebus, propriis curam iniecit, contractaque adversum Rugiam classe, quo gnavius bella conficeret, maritimae Danorum expeditioni primus equos adiecit, quaternos singulis navigiis mandans, eumque morem diligens posteritatis cura servavit. Classis vero numero digesta mille et centum navigiis frequens reperta est. Quibus Dani ad Rugiam appulsi urbem Archon adversum se valido praesidio firmatam inveniunt. Quam ne finitimorum auxiliis iuvari sinerent, tractum, qui Archonensium fines propemodum Rugia abscissos cum continenti committit, ligonibus concisum in vallum opacae admodum altitudinis redegerunt. Tuitio eius Hallandensibus credita iisdemque Petro parere iussum. Quos Rugiani, quaesito per vada transitu, noctu inopinatos adorti, compluribus caesis, a cetero repelluntur exercitu. Igitur Archonenses, cum nec vires conserendi belli haberent neque locum ad contrahenda auxilia suppetere cernerent, necessitate victi salutem et in Christiana sacra transitionem pacti, statua, quam venerabantur, retenta, Danis se tradunt. Erat enim simulacrum urbi praecipua civium religione cultum crebrisque finitimorum officiis celebratum, sed falso sancti Viti vocabulo insignitum. Quo asservato, oppidani veterem sacrorum morem penitus abrogari passi non sunt.

14.1.7. Primum itaque sollemni ritu prolui iussi, stagnum maiore pellendae sitis quam initiandae religionis ardore petentes, sub specie sacrorum fessa obsidione corpora refecerunt. Datur Archonensibus pariter rerum divinarum antistes, qui et iis cultioris vitae formam praescriberet et novae religionis rudimenta contraderet. Sed post abscessum Erici cum antistite pulsa religio. Siquidem Archonenses, abiecta obsidum caritate, pristinum statuae cultum repetentes, qua fide divinum susceperint, prodiderunt.

14.1.8. Post haec Ericus, ordinatis in Dania rebus, amici curam importunitate omissam, accepta rerum tranquillitate, resumpsit iuvandique gratia eius urbem Aslo Magno devotam primo diripuit, mox igni subvertit. Interiecto anno Haraldo eidem, opem iterato poscenti, universam Daniae classem pro supplemento transmisit. Collato bello, viribus Magnus inferior capitur. Quem Haraldus vita frui permissum oculis ac genitalibus carere praecepit, ne aut luminum voluptate regnum appeteret aut Veneris usu ultricem sui subolem procrearet. Caecatus igitur castratusque, cum interrogaretur, quem ex suis poenam secum oculorum subire vellet, paucos ea re delectari respondit. Tum quidam et forma ei simillimus et militiam eius singulari fide complexus, ne ex tanta clientela deesset, qui cum domino compati vellet, ultro se supplicio obtulit, praefatus, ut videnti simillimum, ita luminibus orbato futurum. Qui cum virtute venerationem meruerit, apud improbos poenam persensit. Magnus vero, non tam animi virtute quam corporis debilitate continentiae religionem amplexus, de sceptrato cucullatus evasit.

14.1.9. Interea Ericus, quaesitam armis pacem iustitiae ornamentis excolere cupiens, conditas a maioribus leges ac tunc paene ingenti bellorum tempestate subversas ad pristini vigoris habitum revocavit, utque fortitudine fuerat, ita iustitia insignis apparuit. Irrogatas minoribus iniurias superiorum suppliciis pensabat nihilque familiaritati aut necessitudini parcens aut ferro aut laqueo inconsultam maiorum avaritiam castigabat. Quo studio et principum odia et plebis obsequia contraxit, evenitque, ut et potentibus formidolosus et popularibus percarus exsisteret. Idem rerum a se gestarum virtutem tantis laudibus prosequi consueverat, ut veri interdum fidem excederet.

14.1.10. Semel quoque Erici salus satellitis eius somnio servata proditur: nam cum ex freto Sleswicensi Sialandiam petere statuisset, quidam nautarum per quietem existimavit per inculta montium iuga lascivo admodum equo se provehi, eoque cursum citante, inter vallium opaca praecipitatum crebris noctuarum unguibus laniari. Quod cum mane per iocum sodalibus retulisset, Ericus ea visione veluti periculi praemonitus, ne eum navigationis comitem haberet, in aliud se navigium contulit eoque tutus, sociis naufragio pereuntibus, permansit laetatusque est, quod salutem suam alienae rati quam propriae credere maluisset.

14.1.11. Forte autem inter ipsum Roskyldensemque pontificem Eskyllum inimicitiae primum, mox seditiones adolevere. Qua in re antistes Petri Botyldae filii collegium nactus, auctoritate, quam primam inter Sialandenses habebat, in regis eos odium concitat viribusque publicae consternationis adiutus Sialandiae eum terminis pellit. Quo exacto, provincialem populum in societatem factionis sub titulo libertatis asciscit, a suspectis obsides petit. Solos vero Skyalmonis filios seditionis consortium detrectantes ad populare concilium evocat et, ni statua die obsides tradant, bonis carituros minatur. Illi vero ad contionem pervecti nec minis victi nec bonorum poena multati solidum tenuere propositum. Sed ut ad eos impunitas redundavit, ita ad Eskyllum poena concessit. Rege enim cum Iutica classe reverso, patris ac patrui interventu usus, vicena auri talenta multae nomine persolvit. Petrus vero, fatis suis ultionem praecurrentibus, poenam, quae a rege parabatur, effugit.

14.1.12. Per eadem tempora, decedente Ascero Lundensi, de novi antistitis suffectione dividuum regis ac populi suffragium fuit. Siquidem Scanienses ob egregia Asceri merita Eskyllum artissima ei consanguinitate iunctum, ne pontificium a familia discederet, suffragiis amplectuntur. Rex vero rubore fugationis admonitus neque suorum in Eskyllo dedecorum oblitus, Rikonem Sleswicensem, qui nuper Albero successerat, quod in potiendo regno familiari eius opera usus fuerat, eorum arbitrio praeferebat. Nec tamen haec vota palam ad litem et controversiam progressa fuerant, Scanis metu sententiam occultantibus.

14.1.13. Eodem tempore Plogus quidam, claro inter Iutos loco natus, tametsi regis militiam profiteretur, latentes capiti eius insidias comparabat. Ad quem Rypam veniens militiae titulo stipendium postulabat. Quo recepto, datum sibi cladis eius praevium reputabat. Et forte Ericus, inter quosdam populares acrius dissidentes regali iudicatione componere rogatus, publica id contione exsequi statuebat. In qua cum Plogus cuidam ex plebe de se querenti satisfacere iuberetur, dicendi simulatione facta, non sine lancea progressus, auditum sibi praeberi petivit. Stabat autem et rex hastae innixus turbantique silentium populo manu, ne obstreperet, innuebat. Quem Plogus loricam veste tectam gerere existimatum diu curiosis speculatus oculis, ut inermem deprehendit, lancea transverberavit. Et ne timidius dicere quam facere videretur, regem a se prostratum vociferans, ceteros ad militum internecionem hortatur. Aulicis itaque passim metu dilabentibus, Ericus Haquini filius, cui ex patientia cognomen obvenit, egregium fortitudinis exemplum praebuit. Diu siquidem exanime regis corpus gladio protexit, sociisque in fugam lapsis, solus ex tot commilitonibus intrepidum mentis habitum tenuit, dignus, ut ei in regnum successor fieret, pro quo etiam exstincto pugnam gerere perstitisset.

 

14.2.1. Iamque vacantem Daniae possessionem nemo sanguinis virtutisve fiducia aut petere aut rapere praesumebat. Quippe Sueno Erici, Kanutus Magni, et Waldemarus Kanuti filius nondum regno tempestivi fuere. Christiarnus vero Waldemarum, paternam cuius ultionem adiuverat, regno dignissimum praedicabat. Quem honorem mater, multis et gravibus periculis obsitum ac vix quidem adultis gestabilem, perniciosum parvulo futurum advertens, poscenti puerum Christiarno tradere recusavit, maioribus id munus deberi praefata. Postremo pertinacius insistentem iureiurando obstringit in regem eum eligi non passurum.

14.2.2. Quo Christiarnus ad populum et contionem usque perlato patris eius beneficia memorat, ut domi leges et iura stabilierit, ut foris hostem represserit, ut furtis rapinisque patriam vacuefecerit, ut Daniam paene exhaustam et exsanguem Sclaviae magistram reddiderit, ut etiam unicuique per vim amissa ad integrum restituerit, utque cunctis his operibus sanguini suo regnum deferri meruerit. Verum cum filius eius nondum maturos imperio annos acceperit, neque Danis sub auspiciis puerilibus rem gerere militarem expediat, virum debere circumspici, qui usque ad provectam pupilli aetatem tutorio regnum nomine procuraret. In quod munus aptius neminem quam Ericum, superioris Erici ex filia nepotem, quod audacia ac pietate praestaret maternumque genus ex regibus duceret, ascisci posse, adulto rerum summam pupillo cessurum. Ita Erico et populi favor et pueri maiestas vires regias dedit.

14.2.3. Hic praeter solam animi fortitudinem nihil a natura dotis acceperat, sicut prudentia vacuus, ita parum amoenus eloquio. Ceterum adeo salutis suae prodigus esse consueverat, ut bellum commissurus, ne singulariter in hostem procurreret, artius a suis observari soleret.

14.2.4. Tunc Eskyllus, cognito regem apud Iutiam decessisse, repente in Scaniam maioris sacerdotii affectatione pervehitur. Ericus vero, infectum antecessoris propositum circa Ryconem explere cupiens, pontificalis ei dignitatis incrementa tribuere gestiebat. Scanienses autem, ultima quaeque perpeti quam pontificium in novam transferre familiam praeoptantes, bellum adversum regem decernunt. Quo ille cognito, ne multorum inimicitias unius viri familiaritate contraheret, proposito suo cupide cessit, Eskylloque sedem mutare permisso, Rykonem Sialandiae praesulem mediantibus cleri suffragiis creat.

14.2.5. Interea Olavus Haraldi filius, Norvagia reversus, patrimonium suum inter bella civilia a patruo occupatum hereditatis titulo reposcit. Cuius petitioni Ericus illam antiquitatis legem opposuit, qua reis patriae bonorum poena decernitur. Patrem siquidem eius, peregrino milite adversum patriam usum, decretam hac lege sententiam incurrisse. Igitur Olavus, perinde ac iustum belli titulum accepisset, cupidius oblatam seditionis occasionem amplectitur. Siquidem acceptam repulsae contumeliam ad novarum rerum licentiam transtulit deque privati patrimonii repetitore totius regni inhiator evasit. Verum, dissimulato odio, per insidias regem opprimere statuit. Quem in Arvalundensi hospitio deversantem noctu adortus, primum a vigilibus clandestinum eius adventum speculatis excipitur. Qui mox, reflexis equis, sepultos somno milites clamore eminus in arma concitant primique portas tueri parant. Auxiliis deinde supervenientium sociorum adiuti, hostilem repulere conatum.

14.2.6. Olavus perinde ac suo proposito vacuus in Suetiam contendit, sed mox, Erico Scania excedente, revertit contionemque in valle Arnensi sub edicto contractam liberioris vitae promissis aggressus, regium sibi nomen, illecto popularium favore, conscivit. Quod indigne ferens Eskyllus bellum ei Lundensi manu cupidius quam prosperius infert. A quo superatus primum, mox in urbe, ad quam ex proelio confugerat, obsessus, postremo necessitate victus, obsidibus datis fideque sub sacramento promissa, salutem paciscitur. Sed postmodum ex Olavi discessu competentem fugae copiam nactus, Erici caritatem et obsidum saluti et iurisiurandi religioni speciosa temeritate praeposuit neque nefas duxit extortum sacramenti vinculum voluntariae amicitiae cultu convellere. Cuius affectum atque constantiam rex ad se in Syalandiam venientis amplissimi ruris vicorumque complurium datione pensavit.

14.2.7. Verum Scania impensius Olavum fovente, ipse, veluti in antistitis fuga per absentiam victus, reparandae fortunae gratia ad litus more gentis Landora appellatum expeditionis nomine crebra classe pervehitur. Cuius loci suspectam admodum fortunam habebat, fabulosae cuiusdam opinionis credulus, qua reges id litus aggressi in annum duraturi negantur. Sed dum per praesentiam fata metuit, absens victoria caruit. Siquidem tellure perinde ac fatali malo abstinens neque ferri, sed ruris violentiam in metu reponens, copias in aciem dirigit easque Eskyllo proferendas committit. Qui, pontificalium sacrorum quam rei militaris peritior, persimilem priori fortunam expertus, triste regi spectaculum fuit. Cuius mali intuitu discere Ericus monerique poterat plus viribus suis duces quam femineis fidere debere figmentis. Quibus superstitionum laqueis quove credulitatis errore animum tunc eius obsessum putemus, cum ipse, qui alias adeo manu strenuus exsistere consueverat, ut, ne temere in hostem se mitteret, a militibus contineri necesse haberet, tunc veluti metu pugnam detrectans in vicino se per absentiam, superari conspiceret?

14.2.8. Qua victoria Olavus, veluti ipsum iam Ericum delesset, supra modum evectus, pontificales opes aeque ac regias absque respectu religionis invadit et in contumeliam Eskylli, a quo bis se provocatum meminerat, cuidam eiusdem nominis sacerdoti pontificii gestionem assignat. Deinde, tamquam universas aemuli vires superiore proelio contudisset, omnibus corporum munimentis apud Lundiam relictis, alias locorum et metu et armis vacuus proficiscitur. Quo accepto rex, contractis undique levibus et quae fors obtulerat navigiis, noctu e Syalandia traiecit exercitum, amicis e Scania navigationi suae ductum eminus scintillarum silicibus excussarum splendore praebentibus. Fortissimos quattuor Olavianae militiae viros domi interceptos aquis obruendos curavit. Adulterinum pontificem a vero sacerdotii sacramentis exutum suspendio finivit. Arma deinde hostium, gratam militibus praedam, occupavit. His denique usus Olavum apud Glumstorp vicum conserto proelio superavit.

14.2.9. Qui in Gothiam confugiens, interiectis diebus per Blekingiam revertit iterumque ab Erico fugatus, cum ad montium angustias pervenisset, eorum praesidio fretus proxime insequentes delevit. Partem quoque exercitus in hostium terga traiecit eaque manu propemodum Lundenses absumpsit. Super haec omnia fugam capessit. Deinde, veluti rebus in Scania parum feliciter provenientibus, bellum in Syalandiam transfert, fortunam loco mutare cupiens. Ubi ab incolis Rykonis ductum secutis apud Bythingam amnem bello victus, in Hallandiam excurrit.

14.2.10. Ex qua rursum Syalandiam petens, cum ex agrestibus antistitem in vico Ramløsa moram habere cognosceret, noctu tacitus in vicinia mansit. De cuius cubiculo certior per matutinum eius officium factus, ostio militem invehi iubet. Ad cuius tuitionem procurrentes cubicularii in limine trucidantur. Antistes ipse, extremae necessitatis periculis obsessum se videns, religione saluti postposita, cervicem scuto subiecit adituque hostem insigni pugna prohibuit, clericis interim, qui et epistolarum eius et anuli curam habebant, convulsas paene ianuas admoto pulvinorum cumulo reprimentibus. Igitur aedem Olavus, quia armis non poterat, flammis attentabat. At pontifex, ense quam igni consumi speciosius ratus, conserendi cum Olavo sermonis pacem efflagitat benignaque eius promissione firmatus, exserto foribus capite, trucidatur.

14.2.11. Igitur Olavus, ultionem parricidio consecutus, cupide in litus decurrit, utque navigia tacitus deseruit, ita concitus eadem repetivit, ante fuga et navigatione usus, quam rex nuntium facti, qui tunc in vicinia morabatur, acciperet. Quo cognito, Romanus antistes, acerbissima adversus eum exsecratione usus, ceteris per Europam pontificibus similiter in ipsum pronuntiandi detulit potestatem. Mandatum quoque ad universos Iutiae pontifices dedit, ut sententias adversum sacrilegam eius impietatem debita animadversione destringendas curarent, indignum usu sacrorum existimans, qui celebrem eorum ministrum oppresserit.

14.2.12. Ericus vero, comperto Olavum Hallandiam petere, festinato post eum pervehitur. Cuius adventu Olavus apud Arystadium nuntiato, vicini pontis beneficio fugae consuluit, eoque post tergum abrupto, in proxima ripa tutus consedit. Pauci ex militibus eius, quibus ob virtutem aut torporem fuga tardior erat, a supervenientibus occupati funduntur. Tunc Ingimarus quidam, vetus Erici miles, aemulum eius non bellorum impendio, sed levi insidiarum momento tollendum ratus illectusque sive praemii spe sive gloriae cupidine, transfugae titulo Olavum petivit eumque transitionis simulatione secutus tandem in publico pergentem, equi pernicitate fretus, telo traicere destinavit, complessetque votum, ni Olavus repente equo delapsus imminens iaculum industria corporis declinatione vitasset. Deinde citatum acrius equum, dum incautius fugae compendium quaerit, in palustre caenum praecipitem agit eiusque voraginibus implicatus opprimitur, proposito parum respondente fortuna.

14.2.13. Post haec Ericus, nuptiarum sollicitatus affectu, Bremorum antistitis Hartwici germanam uxorem duxit, natu quidem nobilem, sed non tam pudicitia quam parentela conspicuam. Cuius instinctu vetera regum latifundia in eos maxime, quorum forti opera adversus Olavum usus fuerat, dono contulit neque regiis opibus, quo minus suscepta pro se pericula repensaret, pepercit, quasi ad hoc tantum eas recepisset, ut in alios largitione transfunderet totasque stipendii loco militibus erogaret. Postremo aemulum apud Thiutam amnem cum maiore copiarum parte bello delevit.

14.2.14. Verum non eadem virtute peregrina ac domestica bella confecit. Expeditiones enim, quas adversum Sclavos ductabat, non tam timori iis quam ludibrio fuere. Adeo enim apud eum inertia omnia solutaque fuere, ut ne a viro quidem edita putarentur. Infimi cuiusque in solvenda militia arbitrium sequebatur. Saepe lixarum redeundum vociferantium clamorem secutus, classem dimisit. Ob cuius mollitiem animata barbarorum atrocitas non solum eum foris pervagantem contempsit, sed etiam domi consistentem invasit. Qui cum in Fyoniam forte e Syalandia navigatione contenderet, piratas post tergum imminere conspiciens, avide petito litore armamentisque omnibus in praedam relictis, non sine rubore et metu navigio cessit.

14.2.15. Interiectis annis, cum apud Syalandiam febri se implicatum sentiret, Fyoniam usque, cuius erat oriundus, concessit, spiritum, ubi acceperat, redditurus. Illic, desperato languoris remedio, quia corpori non poterat, spiritui consulere cupiens, regiam vestem cuculla permutat, vocataque militum cohorte palam regno renuntiat. Creditum enim est et a sacrorum peritis traditum nihil abolendis piaculis paenitentiae religione valentius reperiri. Tunc Elyvus e vico Wisingo, qui et ipse aegro cum aliis assidebat, cunctos de creando rege circumspectis esse suffragiis iubet, utpote praesenti iam militia liberos. Quae vox vitam regis, quantulacumque restabat, absumpsit, aegre ferentis adhuc vivo sibi successorem inquiri.

 

14.3.1. Defuncto Erico, ambiguum plebis de regno suffragium fuit. Quippe Kanutus in Iutia, Sueno apud syalandiam, Magni alter, alter superioris Erici filius, ingenti ambitu regnum petebant. Siquidem hunc paterna, illum avita merita venerabilem faciebant. Suenone itaque Sialandensium suffragia ambiente ac plerisque petitionem eius favorabiliter accipientibus, Olavus cognomine Balbus, prisci moris aemulatione permotus, cunctos, qui regium ei nomen tribuerent, ipsumque, si reciperet, exsecratus, adduci se posse negabat, ut in hanc vocem inconsulta patriae maiestate procurreret aut regium honorem privato praeter publicum regni consensum deferret. Siquidem electionis locum Sialandiam esse, ius vero penes popularis arbitrii communitatem consistere memorabat. Haesitantibus cunctis atque a sententia aliquantulum cedentibus, Steno quidam, spreto veterum ritu, Suenonem occultis se promissis aggressum regio primus nomine censuit maioremque contionis partem ad similem vocis ausum induxit. Itaque sententiam eius prosecutum vulgus, quod arbitrio suo paulo ante permittere verebatur, pari mox suffragio comprobabat.

14.3.2. Eodem quoque auctore populus Sialandensis creatum a se regem finitimorum consensu fulciri cupiens, Iacobo Colonis filio, singularis facundiae viro, legationem compositam et subornatam committit, qui Scianienses adulatione dignitatis ad societatem electionis impelleret. Idem Suenoni comes in Scaniam datus, accepta dicendi copia, docet noluisse Sialandos quicquam super regio delectu sententiis suis praeter Scanicum arrogare consensum, sed hunc sequi in cunctis quam praecurrere malle, sine eo nihil magnae rei exsecuturos. Verum Suenonis insitam animis caritatem habere eumque sibi in regem, dummodo Scanica allubescant suffragia, exoptare, quem praeter propriae indolis claritatem etiam patris avique merita commendarent. Meminisse deinde monet, ut soli ceteras Danorum vires obtriverint, ut patri eius ad extremam paene desperationem redacto nihilque praeter interitum praestolanti imperium dederint, obsecratque, humanitate, qua illum exceperant, filium prosequantur. Ita Sialandensium affectum indicans, sed factum reticens, omnium Suenoni suffragia conciliavit, quos ad hunc favorem non solum Sialandensium legatio, sed etiam propriae eorum virtutis memoria concitabat.

14.3.3. Kanutus quoque eodem a Iutis honore provehitur, indignantibus Suenonem temeraria geminae contionis audacia regium occupasse vocabulum. Inde Sialandiam potiendae eius libidine iisdem fretus accedit. Post haec maximum pontificem Eskillum eundemque Suenonianae partis fautorem occultis ad defectionem promissis impellit. Quibus incensus antistes Kanuto per internuntios mandat, classe Scaniam petat, seque belli socium pollicetur. Ut autem occasionem sibi transitionis conscisceret ac lubricum fidei suae rationabilis causae titulo coloraret, acceptas a Suenone iniurias fingit et quasi cum eo controversiam initurus, contractis colloquii simulatione militibus, Lundiam, quae et Suenonem habebat, petivit. Ubi dum compositionis negotia falso geruntur, Kanutum ex iis, quos ad speculandum eius adventum praemiserat, adesse cognoscit. Nec colloquium solvere moratus, ignotum ceteris consilium suum eadem hora repente detexit. Siquidem elatis signis praecipiti in litus equitatu contendit. Cuius adventum Kanutus navigatione praecurrens, litori copias mandare noluit, sed in altum navigia reiciens, damnata promissoris fide, Sialandiam revertit. Ita praesens consilium, non cedentibus ex sententia rebus, fortuna delusit.

14.3.4. Sueno vero, properantem ab urbe pontificem subsecutus, revertentem bello superat captumque, quia publica custodia non suppetebat, in excelsam Laurentianae aedis partem attollit eique templum ergastulum fecit. Eapropter exsecrationis (quae suprema pontificum ultio est) censuram metuens, non solum eum captione eruit, sed etiam agresti vico magnaque Burgundae insulae parte, quo sinceriorem eius favorem impetraret, donavit. Post haec sine ipso apud Slangethorp, ruralem Sialandiae villam, bellum cum aemulo facit eumque cruentissimo proelio superatum insula pellit. Victor in Scaniam redit, Kanutus in Iutiam refugus cessit.

14.3.5. Per eadem tempora Romanus antistes, barbaricae tempestatis procella rem divinam paene obrutam eversamque conspiciens, datis per Europam epistolis, universos Christianae credulitatis hostes ab eius cultoribus oppugnari praecepit. Singulae autem Catholicorum provinciae confinem sibi barbariem incessere iubebantur. Ne ergo Dani privatae militiae rebus publicae religionis officia detrectarent, sumptis sacrae peregrinationis insignibus, imperium amplectuntur. Igitur Kanutus ac Sueno, invicem obsidibus datis depositisque inimicitiarum exercitiis, rei melius gerendae gratia pacem pro tempore statuunt revocatumque a suis visceribus ferrum ad sacrorum vindictam convertunt.

14.3.6. Discordiam itaque a regni aemulatione profectam sociae expeditionis foedere castigantes, iunctis viribus Sclaviam petunt, Germanis ex condicto diversam eius invadentibus plagam. Iuti Kanuto duce, Hethbienses Suenone hostilem occupant portum. Superveniunt extremi Sialandenses ac Scani prioremque classem, prout cuique locus patebat, sua circumincludunt. Occurrunt in litore Saxones, et ipsi vindicandae religionis cupientissimi, militiae socii Danis futuri. Mox Dobinum, insigne piratica oppidum, ab utroque circumsedetur exercitu, omni Danica multitudine praeter paucos classis custodes navigia relinquente. Quorum raritate cognita, Rugiani primam obsessis opem inimicae classis oppressione porrigere statuunt. Mox Scanos, quos ordo proximos offerebat, adorti, ferme omnes fuderunt, Iutis iucundam eorum cladem ducentibus neque socios computantibus, quos duce a se diversos noverant. Sed et Fotensis nondum pugnae memoria exoleverat, et recens partium odium aestuabat. Adeo, quos privatae irae agitant, publica numquam communio foederat. Ascerus vero Roskildensis, qui classis a rege curam acceperat, suo repente navigio per ignaviam cedens, mercatorium cymba advectus conscendit eoque latebram nactus, quos specioso pugnae exemplo ad fortitudinem incitare debuerat, deformis fugae spectaculo territabat.

14.3.7. Primum autem Scani, ne timidioribus fuga suppeteret, communibus vinculis artius naves in globum sociant, mox victi nexus industrie procuratos fortuitis ruptionibus lacerant, parsque ferro periit, pars necem sibi inter undas praecipitio maturavit. Cumque Rugiani complures ob magnitudinem naves captu difficiles animadverterent, multitudinis specie metum iis ingerere cupientes, classem suam abductis caesorum navigiis duplicant eademque perinde ac remigum plena tentoriis instruunt, vacuitatem umbraculis obscurantes. Usi sunt et alio non minore mentiendae classis ingenio: noctibus enim tacita navigatione in altum pergentes, diluculo referuntur, imaginem recentis classis et supervenientium auxiliorum effigiem praebituri. Sed crebro id agentium frustra calliditas fuit.

14.3.8. Interea Danis obsidionem urgentibus, eorum classis piratico bello nuntiatur oppressa. Haec fama revocati, correptis navium reliquiis, Rugianos resistere formidantes portu propellunt sociorumque stragem fuga hostium ulciscuntur, ob interfectorum cadavera parum adhuc navigabili ponto.

14.3.9. Suenoni vero navi, qua venerat, spoliato suam cedere Kanutus liburnicam voluit, sed suspecta aemuli humanitas erat, oblatumque notabatur obsequium. Nam cum eius partes incolumes suasque propemodum exhaustas videret, alieno navigio reditum experiri fisus non est. Sleswicum devectus, interiecto tempore prior Kanuto Sialandiam occupat Rosklidiamque moenium inopem receptaculi gratia vallo fossaque complectitur. Cuius custodia Ebboni mandata, in Scaniam pergit.

14.3.10. Kanutus vero Scaniensium damnis benigne secum a fortuna actum existimans eamque tantum sibi virium addidisse, quantum aemulo dempsisset, reputans, ne res eius proxima clade corruptas otio recreari permitteret, Sialandiam tam sibi quam hosti dividua ope familiarem Iutis praecipue fretus ingreditur, ei potissimum cessuram ratus, a quo primum occupata fuisset.

14.3.11. Ubi comperto Roskildiam descivisse portasque sibi, Ebbone filio Skialmonis auctore, clausisse, Sunonem quendam sola loquacitate insignem nec tam consilio gnarum quam amoenum eloquio, qui eam ad deditionem hortaretur, praemittit. Is cum ad oppidum pervenisset, primum ante vallum lascive et discursim obequitans, mox compositi volubilitate sermonis propugnaculis insistentes aggressus, legationis mandata facundius quam felicius explicabat. Quem Ebbo de industria blandis ac mitibus verbis excipiens, emissis deditionis simulatione iuvenibus, prendendum curavit. Quorum unus, paulatim ei propior factus, ius freni violentius occupat, ceterisque equum a tergo pulsantibus, captum civibus legatum adducit. Is primo compedum poena coercitus, postmodum, superveniente Suenone, luminibus spoliatus, improvidae exhortationis poenas pependit.

14.3.12. Haec audiens Kanutus potiendae urbis diffidentia in Iutiam revertit, utque rerum commoditas affuit, Sialandiam spe reparandae fortunae parte, qua maris anfractibus interluitur, inopinatam intravit improvidamque Rosklidiam capit et penates Ebbonis ad Suenonem elapsi incendio diruit. Unde ne impensarum inopia artatus discederet, publico stipendio alimentorum ei subsidia decernuntur. Par Scaniensibus circa Suenonem affectus incesserat: ne enim labente sumptu veluti ciborum penuria afflictus arma deserere cogeretur, publicae eum collationis commeatibus prosequuntur. Tanta inter partes virtutis et gloriae aemulatio fuit.

14.3.13. Interea nobilissimi Iutorum et in rebus bellicis singulari militiae laude conspicui duabus Suenonem liburnicis petiverunt. Quorum viribus succinctus, assumpto Eskillo, manum in Sialandiam traiecit ac prope Thorstani vicum bello cum Kanuto concurrit. Ubi inclinata suorum acie, timidiorum fugam secutus, fortiorum victoria revocatur, et dum vinci credidit, victor repentinus evasit. Kanutum vero sui, sive quod tenera adhuc aetate esset, sive quia belli eum implicare periculis nollent, in aciem descendere passi non sunt, pro duce pugnae spectatorem effectum.

 

14.4.1. Interiectis diebus Waldemarus, divi Kanuti filius, armis tunc primum per aetatem maturus, sed paterna in Kanuto merita perosus, Suenoni se iungit, in eius castris militiae tirocinium habiturus. Cuius favor plurimum Suenoni virium conciliavit. A quo paternae praefecturae dignitate donatus, Kanutum quendam, Henrici filium, sub Kanuto Magni filio eiusdem beneficii titulis inhiantem, crebra belli congressione perdomuit. Nec minor ipsis mediocris rei quam regibus summae aemulatio erat. Semper autem ad Waldemarum victoria redundavit. Erat autem Kanutus insignis facundia, sed moribus effusissimus.

14.4.2. Sueno, et fortunae favore et virium incrementis accinctus, in Fioniam excedit, mox aemulum apud Iutiam persecuturus. Ubi ab exsule quodam Ethlero sollicitatus, bellum in Holsatios parat, abunde minora ad traiciendum navigia promittente. Incolae siquidem, quo transitus impeditior foret, pontem convulserant. Venientibus Eidoram promissoris incuria binas tantum naviculas exhibuerat, quarum altera Sueno suos praecedere cupiens, saniore militum sententia revocatur, rogatus propositum hostium aliena traiectione praenoscere neque propriis rem periculis explorare. Siquidem haud procul iis latebram esse, partem copiarum, quantam a se superandam crediderint, irrupturis. Nec falsa praedictio fuit. Holsatii quippe, vicinis se saltibus occultantes, patienter primorum aditum praestolantur transvectisque, quos a se capi posse confiderent, procursu facto omnes aut neci aut captioni subiciunt, quamquam Danis in propulsando periculo animus non deesset, utpote qui nec fugere possent et in regis oculis pugnam edere necesse haberent. Ita nostros ad virtutem capessendam et salutis desperatio et praesens ducis incitabat aspectus. Quorum periculis exturbati scapharum magistri circa palos medio amne defixos haerebant, neque residuos transvehere neque translatos referre ausi. Itaque nec regi ad procedendum nec victis ad resiliendum opi fuere.

14.4.3. Interea Kanutus, sumptuosis militiae impensis oneratus, non minorem Occidentis humanitatem invenit, quam Orientis nuper expertus fuerat. Siquidem agrestium placide tractatorum stipendia contraxit, tali Iutorum beneficio usus, quale pridem apud Sialandios acceperat. Huius Sueno congressu vitato Scaniam revisit, exiguis militiae reliquiis integram aemuli manum attentare formidans. Interiecto tempore, receptis pretio captivis, securus Iutiam adire constituit. Peragranti Fioniam Ebbonis e vita nuntiatur excessus. Cuius fato deiectus, relatis in Sialandiam copiis, praesens belli propositum deserit militemque plangere quam aemulum incessere maluit. Adeo enim familiariter eo est usus, ut nihil in foro, nihil in castris absque ipsius administratione curaret inque privatis ac publicis negotiis prorsus ex eius arbitrio sententiaque penderet.

14.4.4. At ubi recens funeris maeror exolevit, bellum novaturus per Fioniam in Iutiam decurrens, Wibergenses regiorum vectigalium immunitatem pactos ad bella pro se suscipienda perduxit. Huc Kanutus magnis Orientis viribus succinctus advehitur, victor haud dubie futurus, ni suadentibus amicis equestrem militiam pedestri mutasset. Siquidem optimates eius, superiorum bellorum admoniti, quibus rem infeliciter equitando gessere, ne fugae facultas ignavos abriperet, necessitatem sibi inferre tentantes, equorum adminicula summovenda duxerunt. Kanutum cum paucis equitibus peditum medium faciunt, belli merita aestimaturum.

14.4.5. Nec alias Sueno rebus suis impensius diffidebat. Ut autem hostes ultro militiae expedimentis exui vidit, summa spe extremam desperationem mutavit; neque enim ignorabat equitatu vacuos lentam et ignobilem militiam edituros plusque sibi praesidii demere quam duramenti consciscere. Et ne ei similis manus deesse videretur, Wibergenses utpote rei equestris ignaros pedestri proelio militare praecepit; nonnullos inter sagittarios et funditores dispertit. His levia tormenta saxaque iactilia pro armis fuere. Proxime iis ab utroque latere equites iungit, mox hostium terga pressuros. Committendi taliter proelii praecipuus auctor ei Waldemarus exstabat, corpus annis tenerum, animum industria praevalidum habens. Is siquidem pedites peditibus opponendos, latera autem et terga ab equitibus incessenda docuerat.

14.4.6. Kanutus, dupliciter instructi hostis consilium ex apparatu cognoscens, opportunitatem insidiis negare disposuit; quibus ut copiam demeret neque suos a tergo circumveniri pateretur, opus impetu ratus, totam manum in consertissimos pedites inducit eosque passim et varie resistentes paene omnes oppressit. Nec ea tamen virtute periculum propulit; quippe Sueno utrimque ex latere adversarios partito equitatu circumvolat, deturbatisque equis, quos retro aciem fugae metu locaverant, ancipiti incursu conclusos exagitabat. Quod ubi videt Kanutus, transversis aciem principiis instruit revocatamque a peditibus pugnam ad equites transtulit. Quippe a tergo instantibus ora advertere necesse habuit. Sueno vero, cum et armis diffideret et equorum pericula formidaret, transversis eos proeliis fatigare, non manum cum iis acie conserere, non pugnandi copiam facere, sed incerto Marte ludificatos aestu ac lassitudine superandos curabat, eos gravissime adortus, qui communi acie longius excedentes audacius semet propulsandis obiecere periculis.

14.4.7. Variis igitur irruptionibus lacessiti crebroque impetu et obliquis concursibus lacerati, tandem virium inopia ad tantam corporis lassitudinem pervenerunt, ut praeter communem belligerandi morem in ipso certaminis ardore sessione pausarent. Cumque nec ad fugam nec ad pugnam vis ulla suppeteret, dum sollicite salutis praesidia circumspiciunt, oppidum, cuius paulo ante incolas fuderant, composita acie paulatim accedere tutissimum ducunt, subsidii loco hostium tectis usuri. Eo igitur servatis ordinibus incessum emovent, procuratis, qui a tergo curarent hostemque retrogradi pellerent. Tanta plerumque necessitatis fiducia est.

14.4.8. Tunc Barcho quidam, promptissimus suenonis miles, ab adversariis undique circumventus, innumeram manum admirabili solus virtute sustinuit. Tandem, offusis sudore oculis, repulso clipeo, ambas bipenni manus inserere, promiscue caedem facere, hostes ac socios iuxta ferire, nulli propius instanti parcere. Quo viso Waldemarus, cui multa secum ex veteri convictu familiaritas erat, memoria priscae caritatis evectus, equo ocius advolat, extremis amici rebus adesse cupiens. Quem Barcho adversarium ratus, relata bipenni instantem appetit. Sed Waldemarus praerepto eo ictum ocior antevenit. Manubrio solo scapulae eius vehementer impacto ferrum excidit. Vix hominem inter tot arma, tot hostes obnixius contra nitentem servare potuit. Diu tandem obluctatum abducit invitumque saluti restituit. Qui postquam se ab amicissimo salutari captione pertrahi videt, libenter quidem eius opem excipere dixit, sed non ita uti hac velle, ut captivorum more clunes equi sequendo foedum de se spectaculum faciat.

14.4.9. Verum ex parte Kanuti alii confestim fugam facere, pars oppido latebram quaerere, nonnulli per medias eius plateas erumpere. Kanutus ipse per angustissimas vici partes equo vectus eripitur. Occupati, qui in vicum profugerant, et in unam aedium captivi traduntur. Ad quos introgresso rege, Helias, Ripensis antistes, circumspectis omnibus, hortulanum regi aemulandum aiebat, qui utilibus herbis incrementa conciliat, noxiis locum vacuefacit. Quod dictum, specie horridum, si quis altius mente perspiciat, summa industria procuratum fateatur necesse est. Abscise enim rem, sed copiose disseruit. Cui si Sueno obsecutus fuisset, profecto omnem aemuli fiduciam sepelisset. Qui licet iniuriarum nomine vindictam a captis exigere potuisset, ad mitiorem tamen sententiam ingenita sibi pietate deflexus, plerisque redimendi copiam fecit aliosque sacramento, alios sponsione in fidem acceptos morte multare passus non est. Ex quibus binos dumtaxat, peculiaribus flagitiis obsitos, alterum, quia taetram latrociniis vitam egerat, alterum, quod optime de se merentem virum per insidias dormientem oppresserat, capite poenas solvere iussit, in neutro belli, in utroque sceleris negotium puniens. Complures ex superioribus, tributae sibi salutis immemores, acceptum ab hoste beneficium, repetita Kanuti militia, neglexerunt, iisque pristina fides recenti carior erat. At Kanutus, ab Alaburgo Liuthusium petens, apud vitricum Suerconem exsul aliquamdiu demoratus est. Huic siquidem, occiso Magno, Kanuti mater coniugio obvenit.

 

14.5.1. Tunc vero lacerae Danorum res disiectaeque fuere, cum, interius sociali bello flagrante, exterius piratica pestis ingrueret. Cuius propulsandae causa Sueno toti Sclaviae bellum crebrius quam prosperius inferebat. Neque enim tanta illi in proeliis perseverantia quantus furor atque impetus fuit. Nam cum receptui consulere debebat, tam avide litus repetere consuevit, ut par fugae reductio videretur. Neque suorum ei res curae fuere, dummodo prior ipse navigium rapuisset. Quae regis ignavia tantam Sclavis audaciam dedit, ut crebro copias eius revertentes opprimerent. Ipse quoque Wibergam adhuc munimenti expertem, quo tutiori sibi receptaculo foret, terreis moenibus clausit magnisque eam stipendiis instruxit.

14.5.2. At Kanutus apud Suetiam primum vitrico optatus, mox onustus haberi coepit, ita ut pro comparandis alimentis, quicquid illic praediorum possederat, venditaret. Neque enim ulla gens exsules aut promptius recipit aut facilius respuit. Sed et filius Suerconis Ioannes, ut parum strenuus, ita plurimum facetus, irrisorio carmine fugam eius proeliaque retexuit et quasi cantilenae specie pudibundi hominis verecundiam lacessivit. Ut enim hospitem rubore et contemptu perfunderet, fortunam ipsius ludibrio lacessere coepit aspersisque iocis et ignominioso verborum genere ignaviam ei bellique tristes exprobrabat eventus. His Kanutus opprobriis irritatus, navigio commeatuque empto, plurimum in avunculis et materna fisus necessitudine, Poloniam profugit.

14.5.3. Quem illi maternae rei nomine regni consortionem appetere rati, ceteris in locis admissum munimentis excipere passi non sunt. Ad ultimum eum nec placida satis fronte conspiciunt, insontem notantes, cum propinquo caritatem deberent. Augebat hunc metum recens maioris eorum fratris depulsio.

14.5.4. Itaque receptus quidem, sed nullam, ut dixi, urbium intrare permissus, ad praefectum Saxoniae Henricum pervehitur. Apud quem minorem spe sua fortunam expertus, Hamburgensem antistitem Hartwicum accedit, iam pridem Danis iurisdictioni suae exemptis infensum. A quo humanissime habitus bellique tandem subsidia mutuatus, domesticorum militum fidem tacita legatione pertentat. Responsum est omnes ad eum ocissime transituros datamque Suenoni fidem pristina mutaturos. Qua promissione securior factus, peregrina manu Iutiam intrat. Sed et suis nec humanitas Suenonis nec obsidum caritas nec periurii respectus, quo minus ad eum signa referrent, obstaculo fuit.

14.5.5. At Sueno, ubi de eius adventu cognovit, virium diffidentia apud Wibergam, recentibus a se munimentis excultam, obsidionem ferre constituit. Ubi ad sustentandam sumptuum necessitatem bona eorum, qui ad Kanutum concesserant, rapinis exhaurit praedatuque stipendia contrahit.

14.5.6. At Kanutus, ex proximae pugnae eventu urbem oppugnare diffisus, formidata locorum fortuna, procul moenibus castra constituit, opperiri volens, quoad aemulus protelatis diebus alimentorum egestate vexatus aut turpiter fugam aut temere bellum arriperet. Ea Kanuti spes Suenoni victoriae fuit. Eodem tempore Bruno quidam, qui et ipse Kanutum e Saxonia secutus fuerat, sive Suenonis instinctu corruptus, cum quo vetusta sibi societas erat, sive dilati belli taedio satiatus, impetrata utcumque licentia, cum aliquot Ripam secessit.

14.5.7. Sueno vero, cum rem familiarem magnis in urbe sumptibus exhausisset neque trahendi diutius belli materiam circumspiceret, audendum aliquid cum periculo ratus, noctu magnis itineribus tacitus ad hostium castra contendit eosque mane divina curantes improvidos irrumpit. Quibus repentino metu perculsis, ut cuique animus erat, aliis fugam, aliis arma capere negotium fuit. Medius horum interfluebat rivus, occultis voraginibus frequens, sed uno dumtaxat vado meabilis, quod, Suenonianis incognitum, Kanuticis notum prior loci inspectio fecerat. Exiguus idem et obscurus olim, nunc belli inclitus fama. Igitur, qui irruperant, ignorantia loci invias rivi partes aggressi, praecipitatis equis, improvidi impetus poenas dedere. Experti periculum eminus instant fundisque ac iaculis provocant, congressum prohibente lacuna.

14.5.8. Tunc Saxones, ostentandae virtutis avidi, ne rebus locus officeret, equis vadum insiliunt. Waldemarus, postquam id loci equitabile videt, tamquam hostes transitu prohibiturus eo frenos convertit adversoque cum iis equo concurrens impactam uni lanceam ingenuo militandi more perfregit. Sed contra in ipso gurgite ita quaternis simul hastis excipitur, ut equus in clunes consideret, ipse tamen ob egregiam equitandi peritiam sella pelli nequiret. Quintam inter frontem galeamque defixam arrepto capulo collisam avulsit. His malis liber, adacto equo, cum paucis vadum superat et, ne secuturis angustias faceret, procul rivo secedit ibique facta acie pugnam capessit. Quin etiam totam hostium turbam, quoad omnis sociorum permeasset exercitus, parva manu sustinuit Suenonique certissimus auctor victoriae fuit. Quo opem ferente, Kanuti partes fugam fecere. Grandem quippe ex superioribus proeliis metum hauserant, eorumque memoriam abicere nequeuntes, aegris semper infractisque animis erant. Adeo enim Kanuticorum animos res adversae corruperant, ut maiore fortitudinis parte defecti perseveranter hostem ferre nequirent nimioque timoris captu hebetatis animis faciles semper in fugam exsisterent.

14.5.9. Saxones vero, quibus agitatio militaris familiarior erat, equestri exercitatione usi, crebro equorum reiectu victoribus insultabant, ita fugam moderantes, ut eam non sine ordine et regimine dirigere viderentur. Promptissimus horum Folradus eo proelio cadit neque captorem reperire quivit, quamquam obrutus prendi se plurimum precaretur. Ceteri interdiu male fugientes, oppido nocte manserunt, ubi a fugae persecutoribus intercepti hospitio necantur. Condixerant enim victores nemini parcere devictorum, tum Saxonum odio, tum quia proximo bello captos et a se redimendi potestate donatos denuo hostes experti fuissent.

14.5.10. Kanuto Saxonia refugio fuit. De cuius fuga Ripenses, uti acta erat, ab intermeantibus edocti, quo plus victori placerent, confestim Brunonem capiunt, Suenonis in brevi iudicio praesentandum. Quem Sueno oblatum aliquamdiu familiarius habuit, mox donatum abire permittit. Quae res ei apud conterraneos suspicioni primum, mox cladi atque exitio fuit: fuere enim interfectorum propinqui, qui crederent eum pecunia a Suenone corruptum sociorum salutem iniquissimo subvertisse consilio, declinati belli argumento doli coniecturam trahentes neque aliud beneficentiam regis quam fraudis praemium exstitisse putantes. Cui cum de perfidia diem dixissent omnemque accusationis suae vim validissima eius defensione elusam viderent, invictum foro insidiis occupant.

 

14.6.1. Sueno, perinde ac privatis iam periculis liber, ad publica propulsanda animum induxit. Locis marinis natura munitis complura agrestium praesidia condidit; bina castra, alterum in Fionia, in Sialandia alterum, propter fretum molitur, quae piratis timori, incolis vero receptui forent. Sed a Sclavis utrumque convulsum proditur. Bellum cum ipsis magna apud Fioniam virtute gessit. Quorum copias ita cecidit, ut plerisque militum, palmas ferro praerosas habentibus, media digitorum caro crudesceret.

14.6.2. Eo tempore propter incursus, qui a maritimis crebri praedonibus edebantur, apud Roskildiam Wethemanno auctore piratica coepit, cuius haec disciplina, hi mores fuere: navigia piraticae magis idonea sibi visa absque possessoris permissu assumendi potestatem habebant, octavam acquisitorum partem naulum daturi. Navigationem orsuri apud sacerdotes praeteritae vitae piacula deplorabant eorumque religiosa animadversione puniti perinde ac statim decessuri divina altaris libamenta sumebant, cuncta prosperius cessura rati, si rite Deum ante bella placassent. Parvo viatico sumpto, onera et impedimenta vitabant, armatura ac cibo simplici contenti nihilque, quod navigationem moraretur, amplexi. Multae illis vigiliae multaque parsimonia erat. Remorum manubriis considendo innixi somnum carpebant. Quoties propter litora illis navigatio erat, eadem ante speculatoribus perlustranda mandabant, ne quid incompertum forte vel improvisum occurreret. Insulas, ad quas vento afflarentur, petebant, missis, qui loca procellis aversa percurrerent, quod peregrina classis tranquillis soleat portubus delectari. Crebrum iis cum hoste certamen, sed ubique facilis ac paene incruenta victoria fuit. Praedam ex aequo partiebantur, nec maior gubernatoris portio quam privati remigis erat. Christianos, quos expugnata classe captivos repererant, amictu donatos ad propria dimittebant; tanta iis in conterraneos humanitas erat. Octogenas et binas piraticas puppes varie et vicissim cepere, numquam ipsi classem viginti duabus frequentiorem habentes. Stipendiis defecti impensas a civibus contrahebant, praemii loco praedae dimidium recepturis. Hic piraticae cultus, ut dixi, Roskildiae coeptus ab urbis gremio etiam ad agrestes manavit, ab omni ferme Sialandiae parte subsidia mutuatus. Enimvero angustus primum ac tenuis magna brevi incrementa contraxit; sed neque ante redditam terris pacem ulla ex parte remissior fuit.

 

14.7.1. Interea Kanutus Frisiam minorem, quae et ipsa Danicarum est partium, cum paucis exsilii comitibus petit. Dives agri provincia est, pecoribus opulens. Ceterum confinis Oceano patet humilis, ita ut eius interdum aestibus eluatur. Qui ne irrumpant, vallo litus omne praecingitur; quod si forte perfregerint, inundant campos, vicos et sata demergunt. Neque enim illic locus natura alius alio editior exstat. Plerumque agros ab imo convulsos alio loci traiciunt, locum eorum occupante lacuna, in quorum consederint praediis possidendos. Inundationem comitatur feracitas gramine tellus exuberat. Torrefacta in salem glaeba decoquitur. Hieme continuo celatur aestu, stagni speciem praebentibus campis, unde et, in qua rerum parte locanda fuerit, paene ambiguum natura fecit, cum alia anni parte navigationis patiens, alia aratri capax exsistat. Incolae eius natura feroces, corporibus agiles, anxiam et gravem armaturam contemnunt; ancilibus utuntur, missilibus dimicant. Agros scrobibus cingunt; saltus contulis edunt. Penates in editum subiecto glaebarum acervo provehunt. Hos a Frisonum gente conditos nominis et linguae societas testimonio est; quibus novas quaerentibus sedes ea forte tellus obvenit; quam palustrem primum ac humidam longo duravere cultu. Administratio deinde provinciae sub nostris regibus esse coepit.

14.7.2. A qua Kanutus cum forte praesidium implorasset, prompto omnium favores suscipitur, pollicitus se iis aliquid de consuetae pensionis onere laxaturum. Avidi promissionis Frisi intuitu exilis praemii immani se negotio onerant. Ac primum moenia propter Mildam fluvium, quis eum recipiant, condunt. Tantulo stipendio ingens militia stetit.

14.7.3. Sueno, reditus eius opinione accepta, Iutis in equitatum digestis, a Sialandis et Scanis classem asciscit. Ex qua nonnullas naves Sleswici subductas ad Eidoram usque solo tenus pertrahendas curavit, ne ea pars hostibus elapsui foret. Quae res ei impendio magis quam usui fuit. Inde cum copiis ad recens oppidum pergit. Id inter paludes amnemque situm natura quam opere munitius erat; a latere ei Milda fluvius fuit, angustis alveis, sed placide manantibus aquis. Quod quia rex ob angustias exercitu circumvenire non poterat, locis ex copia idoneis castra defigit. Deinde caesis virgultis, quae nemus proximum offerebat, ad peragrandas paludes constramenta fieri iubet, quibus, cum opportunum foret, velut pontibus uterentur.

14.7.4. Interea quidam ex Frisica iuventute, sive morae impatientes sive vegetioribus animis virtutis iactandae cupidi, provocandi gratia rivum, qui inter castra medius erat, consueta arte transsiliunt vagique eminus hostem incessunt. Nec lacessentibus obvii defuerunt. Complures ex utroque agmine huic se certamini ingerunt, suorum quique pericula propulsuri, neutris communis fortunae negotium patienter inspectare valentibus. Itaque paulatim crescente pugna, adeo omnium huc animi confluxerunt, ut ex eo belli praesultu totius victoriae summa pendere videretur.

14.7.5. Quo viso filius Thorstani Petrus, omnium regis arcanorum particeps, non ignarus Frisicae temeritatis, confestim armari exercitum praestolarique castris paratum iubet. Huius rei inscii Frisones tota amnem manu repente transvolant, rati sine paratu regem in castris esse. Ita audacius quam prudentius omnis eorum irrupit exercitus, inopinatum hostem opprimere avidus. Sed Suenonianis non segnius occursantibus, ad notas sibi refugere paludes. Quas mox equites, factorum a se pontium stramentis usi, facile superant translatique fugam acerrime persequuntur. Aliud quoque ferro sibi compendium struunt: nam tanta in fugientes strages exercita est, ut constratus cadaveribus amnis mox a victoribus permeari potuerit. Fusis Frisonibus, Kanutus cum paucis exsilii sociis eques elabitur; reliquis fugae expertibus oppidum receptui fuit.

14.7.6. Cui Sueno Kanutum inesse ratus, obsessos quam poterat infensus aggreditur, sperans obtentione eius totius belli finem futurum. Saucios integris mutat, fessis requietos succedere iubet, diurno proelio nocturnum sociat omnique instantia curat, ne lassis quies remedio fiat. Addebat obsessis animum recens captivorum occisio, nec cuiquam a victore toties laeso venia sperabatur. Contra rex, si pugnam remitteret neque mox oppido potiretur, Fresos auxilio obsessis futuros timebat ideoque perseverantiore proelio opus ducebat. Sic metus utrimque pugnandi pertinaciam fecerat. Nec interdiu dimicasse contenti, noctem quoque bello contribuunt. Tunc vero anceps proelium erat, cum forte Waldemarus, clamore comminus orto, Fresos instare ratus, in partem, qua strepitus exaudiebatur, cum signis accurrit sociosque perquam strenue repugnantes errore noctis elusus oppressit. Ita fortissimi animi dux, temporis habitu circumventus, quibus opem ferre decreverat, cladem atque exitium irrogavit.

14.7.7. Oppidani, assiduis plagis et continua lassitudine exhausti nullumque pugnae supplementum habentes, cum nec vires nec vulnera ullo momenti spatio recreare quivissent, desperatis rebus dedidere se regi. Cuius fidem atque clementiam, ultra ac rati fuerant, experti sunt. Tum vero rex et in Plogo, qui Ericum occiderat, singulare pietatis specimen dedit. Neque enim a patris interfectore poenas exigere voluit, plus deditionis moribus quam ultionis aculeis delaturus. Ceteros quoque nec morte nec captione multatos absque redemptione dimittit, praefatus se eorum obsequia ac odia iuxta aestimaturum; nihil enim iis prospere cessurum, qui toties mobili fide et sacramento fuissent. Dimissi cum duce exsilium amplectuntur. Id enim gratiae apud suos Kanutus habebat, ut nulli umquam fortuna eius fastidio esset.

14.7.8. At Fresones multae nomine duo millia librarum regi cum obsidibus pendunt. Post haec, sive rubore fugae sive naturae stoliditate compuncti, Waldemarum obsecrant, precetur regem, bellum cum iis hac lege iteret, ut victor aequam priori summam recipiat, victus ex veteri pensione, quantum Kanutus spoponderat, remittat. Ille precantium temeritatem incertosque pugnae eventus sollertius aestimans, extremae dementiae voces consilii sui salubritate cohibuit, perquam stultum affirmando victos a victore noxias belli condiciones expetere.

 

14.8.1. Interea Kanutus apud Germaniam Fridericum, Romano recenter imperio functum, auxilii imploratione sollicitat, promittens se patriae procurationem in eius beneficio repositurum. Imperator, cui et summa naturae calliditas et maxima proferendi imperii cupiditas esset, tantum alieni in dicionem suam redigere avidus, Suenonem veteris amicitiae et commilitii monitum, promisso honoris incremento, ad colloquendum simulatione caritatis invitat, eximiam sibi visendi eius cupidinem incessisse significans, sed Romanae maiestatis amplitudinem, quo minus eum accedat, obsistere. Quippe Sueno, adolescentiae tempore militaris rei perdiscendae gratia Conradi Caesaris clientelam ingressus, cum Friderico adhuc privatae fortunae, quem et aetate et ingenio aequabat, diu sodalitatis officia gesserat.

14.8.2. Itaque, non quod fallacissimi hominis commentis crederet aut aemulo asylum demere vellet, sed ut sola se Germanis fama cognitum etiam spectandum subiceret praesentemque famae suae miratoribus exhiberet, cultiore pompa instructus mandatum exsequitur. Nec parum gloriae apud curiam magnificentia clientelae et apparatus ostentatione contraxit totiusque in se Germaniae oculos ob virtutis admirationem convertit. Mersburgum oppidum Theutonicae nobilitatis frequentia completum ingressus, ab imperatore primum veneranter habitus, mox vario accusationis genere vexatus, disparem promissis fidem expertus est. Cui demum condiciones huiuscemodi proferuntur, ut imperatoris ipse, eius vero Kanutus, renuntiata regni affectatione, militem ageret, beneficii iure Sialandiam recepturus. Alioqui imperatoris vires Kanuto obtentui fore expeditamque cum eo manum in Daniam esse mittendam, quae vel Suenonis praecurreret reditum vel confestim impugnaret adventum.

14.8.3. Sueno, in re tam anxia aut periclitandum sibi aut parendum fore cognoscens, simulata assensione, paterna bona, quibus in Sialandia abundabat, tamquam peculiaria a condicionis tenore sublegit, ne violandae pactionis omnis domi deesset occasio. Quod quia Germanico iuri familiare erat, admissu facile fuit. In hoc Kanutus, pacti parum credulus, Waldemarum, qui cum Suenone aderat, sponsorem efflagitat, fidem eius integritatemque tutissimum rerum suarum pignus existimans. Neque enim alium ex regio comitatu pari constantia pro capite suo excubiturum putavit. Ille, Suenonianae perfidiae conscius, cum vanam ac lubricam compositionis fidem adverteret, ne alienam in se labem recidere pateretur, sponsionem pertinacius abnuit. Tandem, rege compellente, vix atque aegre vadimonium dixit, praefatus se, si Sueno pactum perrumperet, Kanuti partibus accessurum. Probata utrimque condicione, discessum est.

14.8.4. Reversus in regnum Sueno deque aemulo comitem nactus, remissis e vestigio litteris, fidem Caesaris aperta fraudis exprobratione damnavit initasque cum eo pactiones obsequii negatione subvertit, in eas se condiciones fallaciter adductum affirmans, in quas Danicorum adhuc regnum nemo concesserit. Praeterea Kanuto iusta petenti provinciali dumtaxat administratione concessa, regios penates a cetera se condicione secrevisse dicebat. Fraudatus pacto Kanutus vadem sollicitat. Qui cum regem deserere vel sponsionem corrumpere aeque foedum putaret, utrobique famae periculum contemplatus, mutare pactum quam evertere maluit, statuens, ut, cum rex Sialandiam commeatui suo necessariam duceret, aliud pro ea Kanuto stipendium assignaret, nec fructu parcius nec spatio contractius nec honore defectius.

14.8.5. Assensus condicioni rex tripertitam Kanuto praefecturam constituit eique in Iutia, Sialandia ac Scania peculiare beneficium tradit, intercisam loco dominationem minus solidae potestatis gesturam existimans. Huius rei Kanutus Waldemarum denuo praedem exposcit. Quem velut antea repugnantem Sueno, condendi foederis avidus, sponsionem iterare coegit, negans, si pacto obviam isset, eius Kanutive defectionem aegre laturum. Hoc fretus pignore Kanutus cupide condicionibus fruitur.

 

14.9.1. Igitur Sueno, perinde ac bellorum metu solutus, in superbiam lapsus, patrios mores, quod parum sibi viderentur exculti, tamquam agrestes et inconditos, petita a finitimis urbanitate, mutavit, spretoque Danico ritu, Germanicum aemulatus est. Nam et cultum Saxonicum sumpsit et, ne eo invidiosius uteretur, militum studia ad similem vestis usum adduxit, rustici moris taedio comptioris famulitii grege palatium instruens. Quin etiam, epulandi rusticitate depulsa, externas mensis comitates ascivit comissationumque ritus cultiore ministerio gerendos instituit. Nec solum cultum novavit, sed etiam edendi bibendique facetias tradidit.

14.9.2. Idem studii in novanda clientela asciscendisque satellitibus gessit. Honores quippe nobilibus demptos histrionibus deferebat, magnisque et illustribus viris a latere suo sepositis, in eorum locum turpium et effeminatorum familiam subrogabat, ut abiectu maiorum minorumque provectu prorsus eximias potentiae suae vires ostenderet, ditatique fortunam suam beneficio regis, non generis imputarent.

14.9.3. Nec insolentiae eius avaritia defuit. Siquidem lucrosa sibi illorum fata, quorum bona auxisset, constituit, pupillorumque, parentibus emortuis, expilator evasit. Neque nefas duxit eorum liberos egestati subicere, quorum opera regni opes ipse susceperit. Ipsos quoque milites prius a se locupletatos ad vilem paupertatis statum, beneficii sui paenitentia adductus, reiecit. Quin etiam ingentis clientelae voracitate compulsus, provincialia ministeria impensasque ab agrestibus artius exigere coepit. Itaque dum militum luxui consulit, plebis favorem amittit.

14.9.4. Praeterea controversiarum iura, eatenus sacramenti religione subnixa, ad palaestras et palmas athleticas relegavit iudiciumque, rationis speculationi debitum, in sola corporum exercitatione constituit. Et ne quid fastui deesset, in communibus suggestis contionari fastigio suo indignum ducebat. Quamobrem aequa vulgarium alloquia contemnendo, editioribus locis occupatis, suppositae plebi superne ius dicere consuevit. Crebrae quoque ei cum Lundensi pontifice simultates maiore fructu quam iactura fuere.

 

14.10.1. Ea tempestate, Karolo Hallandiae praeside provinciam egresso, coniugem eius sororemque viduam Suerconis filius Ioannes, excellentis earum pulchritudinis opinione corruptus, ad libidinis commercium raptas in Suetiam usque devexit. Quibus tam contumeliose usus proditur, ut eas in stupri vices noctibus evocaret alternis, ingenuae pudicitiae feminas obscenissima foeditate proculans neque aut huius matronalem torum aut illius caelibem castimoniam, quo minus voluptatum suarum ignibus indulgeret, reveritus. Ad ultimum, patre et populo tantae temeritatis facinus exsecrante, utramque remisit. Quod flagitium Sueno perinde ac commune probrum in omne Sueonum regnum ulcisci statuit, publicum ruborem communibus armis summovendum existimans. Sed nuptiarum apparatu praeventus (quippe Saxonum satrapae Conradi filiam nuper desponsam uxorem ducturus erat), propior privatae copulae quam publicae vindictae, militiam retentabat. Per hanc Suenonem in peregrinos ritus adductum falsa plebis opinio referebat eiusque super consuetudinum novitate consilium accusabat.

 

14.11.1. Per eadem tempora Nicolaus, urbis Romae cardinalis, Britannicum permensus Oceanum, Norvagiam, Lundensium adhuc dicioni parentem, immunitate concessa, maximi pontificatus titulis insignivit. Quod in Suetia quoque legationis potestate peragere cupiens, Sueonibus et Gothis de urbe et persona tanto muneri idonea concordare nequeuntibus, certamini decus negavit rudemque adhuc religionis barbariem summo sacrorum honore dignatus non est. Verum inspecto temporis habitu, cum per Oceanum reverti hibernae navigationis metu in periculis duceret, Daniam reditui suo percommodum arbitratus, offensam eius ex Norvagiae promotione contractam beneficii delenimento sedare constituit. Eskillum igitur mandatis aggressus, plus novae dignitatis, quam veteris amiserit, recepturum promittit, definiens se ereptae Norvagiae damna Suetici primatus munere pensaturum. Rapuit promissum Eskillus cupideque legati copiam flagitat. Qui veniens apud ipsum futurum Suetici sacerdotii insigne deposuit, dandum ei, in quem concors Sueonum Gothorumque suffragium convenisset. Statuit quoque, ut, quicumque maximi Sueonum pontifices creandi essent, pallio a curia dato per Lundensem insignirentur antistitem eamque sedem perpetuo vererentur obsequio. In hoc privilegio dato confirmationem a curia asciscendam promittit; quod effectu perfacile fuit. Siquidem Romam reversus, decedente Eugenio, maximus pontifex subrogatus est peregitque publicae religionis praesul, quod privatae legationis minister annuerat. Qui mos, usurpatione posterorum firmatus, sub hoc usque tempus antiqui tenoris observatione perfruitur.

14.11.2. His peractis, Nicolaus, nondum Dania egressus, Suenonem, Suetica meditabundum bella, Romana industria a proposito revocare conatus, locorum difficilium, inopis regni, infructuosae victoriae habitum praetendebat. Siquidem eius militiae negotium ingens, fructus exiguos fore, priusque ei cum vastis et immanibus scopulis quam cum hoste certandum. Quo victo, nihil praeter ignobilem praedam et sordida spolia victoribus occupandum. Postremo, cum stolidam regis perseverantiam consilii sui sapientia superare nequiret, inertiam eius facetissime cavillatus est: nam araneam eum aemulari dicebat, quae, telarum figmentis cum discrimine vitae et viscerum suorum egestione consertis, quid nisi scarabaeos putres et vilia prenderet animalia? Cuius exempli evidentia araneae regem, militiam telae, victoriam venatui conferebat. Ita avidum ducem, exiguae rei cupiditate se ipsum viribus exinanientem, inutili bello delectari monstrabat.

14.11.3. Cuius Sueno dignitatem potius quam monitum veneratus abeuntemque eum ad regni fines usque commeatibus prosecutus, destinati olim belli studium animo revocavit; quippe quem magis potiendae Suetiae cupido quam aut iniuriae dolor aut pudoris irritamentum accenderat. Maximam siquidem invadendae eius opportunitatem, tum ob senium imbelliamque Suerconis, tum ob factiones inter eundem et plebem recenter ortas (nam Ioannem agrestes contionantem occiderant), arbitrabatur. Spe quoque tam rata victoriam complectebatur, ut ante militiae exordium inter milites suos Sueticarum iura provinciarum tamquam belli praemia partiretur. Duo quoque ex proceribus eius, ad opinionem unius Sueticae virginis libidinis aemulatione correpti, magnis inter se iurgiis dissidere coeperunt. Cuius nuptias rex in beneficio suo reponere par aestimans, capta Suetia, fortiori connubium pollicetur. Quo promisso libidinis aemulis magnum virtutis certamen ingessit. Tanta apud Danos fruendae Suetiae fiducia fuit.

 

14.12.1. Interea Suerco belli metu crebras ad eum de pace legationes direxit, sed nullis condicionibus ad eam impetrandam assurgere valuit. Igitur frustra fatigari se videns, non se proelio offerre, non arma, non expeditionem parare, sed ignotos locorum recessus quaerere summamque belli Sueonibus credere. Ut autem Sueno difficillimorum itinerum evitaret anfractus, instrumentum belli hiemis exspectatione suspendit, ab astrictis glacie paludibus profectionis compendium petiturus.

14.12.2. Hiberni itaque temporis beneficium nactus, expeditiora legit itinera rapinisque et incendio Finniam praedabundus aggreditur. Occurrunt indigenae supplices patriam seque dedentes, nec sic se subtraxisse contenti, etiam, commeatibus praebitis, hospitalitatis eum obsequiis prosequuntur. Post haec Werendiam intrat. Ubi ab incolis neque Marte neque deditione exceptus, flammis omnia ferroque pervadit, viris ac feminis passim solitudinum inaccessa petentibus. Sed et praealtae nivium moles totis ferme campis incesserant, frigorisque tanta vis erat, ut uberibus admoti infantes, algore hebetatis membris, inter ipsa lactis alimenta decederent, matresque simili fato propinquae exstincta pignora moribundis complexibus attrectarent. Dani quoque eadem aeris inclementia afflicti, non in castris noctes exigere, non militares excubias observare, pars foco sibi, pars tecto consulere, aeris, non armorum saevitiam in metu reponere, cuncti plus caelum quam hostem cavere.

14.12.3. Werendenses autem, quoad regis gratiam paciscerentur, iter intercipere cupientes caesis nemoribus, truncarum arborum coagmentis faucium, quas permeaturus esset, angusta praecludunt. Tantis siquidem circumiacentium rupium anfractibus claudebantur, ut absque ingenti dispendio a latere praeteriri nequirent. Quorum ausu rex inter cenitandum accepto, morae omnis impatiens, discussis mensis, equum involat, militibusque adesse iussis, ad rupem concitus fertur, indigne ferens coeptorum suorum cursum vilibus agrestium obstaculis retardari.

14.12.4. Rogatus a Nicolao quodam irae parcere incertamque admodum rem curiosius explorare, interpellanti se uxoratum quemque timidissimum esse respondit, ad eius nuptias alludens, qui, ducta coniuge, postridie militiam ingressus fuerat. Ille ob contumeliosam monitorum suorum repulsam ira percitus, facturum se brevi, quod Sueno non audeat, subintexuit, exprobratamque sibi ignaviam invicem in eum, reiecto meticulositatis opprobrio, vindicavit. Quae vox ab iracundia profecta celerem ipsius obitum ominata est. Ubi ventum ad fauces, delapsi equis milites, quamquam tenui armatura essent, quod iis festinationis ardor periculorum contemptum ingesserat, arboream struem oppugnare coeperunt, indigenis, qui ad eam defendendam convenerant, ingenti pacem clamore poscentibus.

14.12.5. Tunc Nicolaus, acceptam a rege contumeliam conspicuae probitatis operibus demere cupidus, ne magis uxorius quam strenuus videretur, dum conserta truncorum robora, obstinato ad pericula gradu, superare conatur, ab agrestibus e strue tamquam ex muro propugnantibus caput hasta traiectus opprimitur. Similis aliorum conatus saxis sudibusque repellitur. Sueno, propinquitate noctis impetusque praeproperi paenitentia revocatus, signo receptui dato, propter aggerem castra constituit, luce postera maiore vi ac paratu proelium exsecuturus. Verum hostibus noctu sibi diffugio consulentibus, mane vacuum propugnatoribus iter nullo negotio superavit. Werendos deinde resistendi fiducia defectos in fidem accepit.

14.12.6. Igitur, cum pleraque sibi ex voluntate respondere cognosceret, felicibus fortunae experimentis evectus, in omnem se Suetiam effundere statuit; sed nimietas frigoris equorumque ex asperitate itinerum inopiaque pabuli coorta debilitas processum negabant. Tunc, qui ex equitibus ad pedites redacti fuerant, commilitonum equos suis oneribus instravere eosque prae se onustos agentes, ignaro rege, domum dilabebantur. Qui tandem furtivum militiae discessum expertus, clandestinam eius elapsionem, data revertendi licentia, praecurrit statimque compendiaria ad Scaniam via cursum reflexit.

14.12.7. Igitur Karolus cum Kanuto fratre receptorum obsidum fiducia spem liberae tutaeque reversionis praesumens, cum Hallandiae propemodum confiniis accessisset, a Finnensibus insidias hospitalitate tegentibus convivio exceptus, maiorem noctis partem comissationibus extraxit. Temulentia gravis in horreum annona vacuum pariter se et comites sobrietate exutos cubitum recepit. Quibus altiore somno spirantibus, Finnenses, foris valvas obicibus obserantes, igni sparsere tectum. Iamque maior eius conflagraverat pars, priusque aedes in cinerem prope collapsa fuerat, quam pressos mero sensus vis ardoris expergeret. Postremo, propiore flammarum fervore correpti, dum nudi valvis erumpere gestiunt, forinsecus eas occlusas cognoscunt. Urgebat intus incendium, foris hostis vetabat egressum. Sed praesens poena sequentis metum levabat, instantisque mali periculum futuro tristius ducebatur. Quo evenit, ut Dani, ferro quam flammis opprimi praeoptantes, validius connisi praeiecta foribus claustra convelleret, utque unum periculorum effugerent, in aliud ruere non dubitarent. Egregiae indolis pueri, quos sibi in clientelam Karolus respectu propinquitatis asciverat, absque aetatis miseratione sub Niszae amnis glaciem, nudatis corporibus, barbarorum ludibrio mersi in eodem alveo fatum ac tumulum recepere. Ita paucorum agrestium fraude maximae expeditionis labor exinanitus est.

 

14.13.1. Interiecto tempore plebs Scanica, a principibus dissidens, contione lecta in Arnam vallem armata secessit. Quoties enim in ea provincia intolerabilia vulgi onera ducebantur, publica vi iniuriis occurrebatur. Adeo, cum intolerabilis plebis servitus ducitur, publicis armis libertas expetitur. Veritus ergo rex, ne is tumultus ad graviores regni motus progrederetur, coercendi eius gratia ad Scaniam e Syalandia traiciens, militaris manus fiducia agrestium contionem accessit. Inermis ipse equitibus utebatur armatis, ut vim metuere potius quam struere videretur. Cedente de industria vulgo, coronam ingressus, multis et gravibus querimoniis exceptus est; sed, obstrepente multitudinis clamore, defensionis potestam dicendive copiam impetrare nequivit. Flagitandi silentii gratia dextram vulgo obtendens, crebros lapidum iactus excepit. Adeo consternationis furor in contemptum maiestatis exarserat. Tunc Toko matre Sygne ortus, vir natu et facundia iuxta nobilis primaque regis amicitia praeditus, in medium vulgi se proripit, obtentaque omnium taciturnitate, imperitum contionis fragorem doctae vocis auctoritate compressit, ita suam temperans actionem, ut et praefectorum partes dissimulanter protegeret et manifestum plebi patrocinium impertiret. Reversis ad propria agrestibus, rex tantae contumeliae deformitatem summa indignationis molestia prosecutus, complures Scaniae vicos exussit eamque ferme totam perinde ac maiestatis ream rapinae subiecit. Ipsos consternationis auctores spiritu vel bonis privavit, factiosos paupertate aut morte multandos iudicans. Nec Tokonem, cuius salutari eloquio usus fuerat, tametsi linguae eius beneficio vulgi iram vitasset, multae expertem reliquit, plebem adversum se occulto eius consilio concitatam affirmans. Ita saevissimis iracundiae furiis provocatus, odia ac familiaritates iuxta pensabat.

 

14.14.1. Ea Suenonis irruptio Kanuto novandarum rerum spem fiduciamque restituit, sed hunc ausum praecipue Suenonis ac Waldemari concordia castigabat. Nam quantum regis odium, tantam ducis apud omnes gratiam intuebatur, alteriusque flagitia alterius virtute redimi denotabat. Arbitri quoque Kanuti, prius sodalem regi quam otium eripiendum rati, eius cum Waldemaro concordiam connubii affinitate componendam duxerunt.

14.14.2. Cuius efficiendi gratia uterinam Kanuti sororem Sophiam apud Waldemarum eximia pulchritudinis laude de industria prosequebantur. Sed Waldemarus, quo minus ad hanc copulam intenderet, inopiam virginis obstare dicebat, quod patre Ruteno procreata nullorum in Dania bonorum heres exsisteret. Quamquam enim suasoribus tacite pareret, plus se tamen paupertatem puellae fugere quam speciem admirari fingebat. Igitur a Kanuto totius patrimonii sui parte tertia sponsalium loco promissa, puellam despondit eamque matronae cuidam Botildae adusque maturam toro aetatem educandam committit. Quamobrem neglectum sanguinis vinculum ac diu funestis odiis laceratum tanta animorum integritate refectum est, ut nulla veterum inimicitiarum macula, quas vel ipsi vel eorum parentes gessissent, novae societatis habitum infuscaret.

14.14.3. Quorum amicitia quo invicem purior, hoc regi suspectior exstitit. Sed eos et tacite cavit et palam offendere metuit, quod maximam a se virium partem cum Waldemaro migrasse cognosceret, cuius fortunae suam incumbere non dubitasset. Itaque, licet amborum fidem notaret, suspicionem tamen, ne odium proderet, obscuravit. Illi, regiae dissimulationis haud inscii, accepta commeandi licentia, quasi bona sua apud Suetiam invisitaturi regem eius Suerconem accedunt. Re autem vera Kanuto Suerconis filiae postulandae negotium fuit. Quorum praesentiam Suerco tanta affectione amplexatus est, ut, praeteritis liberis, futurae affinitatis spe heredes eos nuncupare proponeret. Quod votum ei sive filiorum inertia sive excellens proci nobilitas inseminabat. Reversi itaque hoc invisiores regi, quo hosti concordia iunctiores fuere.

14.14.4. Kanuto deinde in Iutiam digresso, Waldemaro vero Ringstadium invisente, Sueno post eum contentius pergit conventumque diu perfidiae et proditionis probris everberat. Neganti confictas a se litteras tradit tamquam ab amicis porrectas, sed titulo de industria vacantes, quae eius ac Kanuti initam cum Suercone concordiam nuntiarent. Quo commento Waldemarus, quamquam irae parcissimus esset, supra modum accensus, linguam nimio indignationis haustu repletam in contumeliam arguentis effundere non dubitavit. Perfidiae quoque in eum exprobratione reiecta, non iam redargutione, sed convicio agebat, egregios operum suorum labores nugaci mendaciorum obiectu pensari vociferans. Adeoque regem responsi sui libertate permoverat, ut tentus ab eo esset, nisi milites operam suam in eius captionem negassent, quorum favor impensius ipsum quam regem excoleret.

14.14.5. Quam iniuriam postea apud Iutiam querimonia prosecutus, graves regi inimicitias peperit. Inde cum Kanuto magna totius Iutiae classe in Sialandiam recessit, non quod bellum regi inferre proponeret, sed ut novis condicionibus tutiorem eius circa se fidem efficeret. Quo apud Sundby, maritimum vicum, cum armatis obvio, diali colloquio de concordia actum. Composita pace, rex concubia nocte Roskildiam revertit.

 

14.15.1. Interea Sclavorum expeditio ad orientales Sialandiae partes inusitatae multitudinis classe nuntiatur ingressa. Qui quoniam rus ante vastarant, cuncta praedae vacua praetergressi, inopinatam aggredi Roskildiam statuunt. Igitur, ne fumi indicio proderentur, incendio penitus abstinebant. Accedebat eorum audaciae, quod ex speculatoribus otiosam urbem regemque procul ex ea profectum acceperant. Quo nuntio instructi, intacto rure, eam contentius petebant. Ex quibus nonnulli pernicioribus equis suburbium prope liminaque civitatis accesserant. Rex ipse, dum nocturnam vigiliam sopore avidius redimit, sero paratu tanti discriminis nuntium excipiebat.

14.15.2. Primus ex Danis Radulphus, equestris militiae apprime peritus, promptioris equi beneficio in hostem occurrit. Sed cum solitarius esset, nunc evitando hostes, nunc persequendo, opem ab exercitio mutuatus est. Quoties inculta camporum offenderat, ob armaturae molem aegrius fugam conficiebat; nam Sclavos simili pondere vacuos liberior equorum pernicitas adiuvabat. Quo viso, plus viribus equi quam velocitati confisus, cursum ad cultiores agros de industria dirigere coepit. Igitur caballi, quibus vires parum suppeterent, officiente stipula, praestantem robore equum imitari non poterant. Ita dum agilitatis equinae certamen ad virium conamen transtulit, ab instantibus occupari nequivit; quippe densior seges plus vilium iumentorum quam robusti animalis cursum debilitavit. Interrogatus, quis esset, mercatorem respondit. Percontantibus, quasnam merces haberet, respondit arma, quibus equos commutare soleret; sed et eum, quem insideret, hoc sibi mercimonio obvenisse subiunxit. Regem quoque Roskildiae esse rogatus asseruit. Illis eum necessarios suos allocuturum urbe nuper excessisse dicentibus, egressum quidem eum, sed reversum astruxit. Quod quia cum speculatorum affirmatione non conveniebat, in mendaciis duxerunt. Idcirco autem Radulphus circa regis statum veris utendum putavit, quod, si qua a se veraciter ederentur, contrario modo hostibus credidit existimanda.

14.15.3. Interea regii equites, ut quisque apparatu velox ac manu strenuus erat, Radulpho admixti, in unam cohortem se receperant, incursaturi illico hostem, ni Radulphus intuitu paucitatis auxilia sociorum exspectanda duxisset. Tantam iis victoriae certitudinem assidua bellorum felicitas suggerebat. Contra Sclavi revocatos a praeda socios in aciem corrogant. Radulphus, ubi primum excitati pulveris indicio regem affore deprehendit, supervenientis auxilii fiducia proelium facit. Cedentibus Sclavis cum pedites necarentur, equites, seorsum in globum contracti, prius velut ex consulto terga vertebant, mox imminentem a tergo regem, equitum eius paucitate conspecta, conversi fugarunt. Quos Radulphus, intermissa peditum strage, cum suis adortus, in veram et praecipitem fugam coegit. Sed ab iisdem longius insectandis, quod equis praestarent, revocatus, admixta regia cohorte, ferrum ad pedites retulit. Fugientibus tanta adhuc praedandi cupiditas inerat, ut occisorum arietum corporibus pellem cursitando detraherent. Quantum in illorum pectoribus avaritiae clausum putemus, qui inter extrema pericula, abiectis armis, ignobilem praedam et vilia fugae impedimenta, quo melius sibi consulerent, deserere passi non sunt! Paucissimi ex iis, in litus elapsi, per lubricum pelagi nando navigia petiverunt. Nonnulli, fuga cupidius inita, caeco metu undas ingressi, passim exanimati sunt, praecipitato in mare spiritu, quem ab hoste servare studuerant.

14.15.4. Interea Sclavorum equites, velut ex abdito provolantes, victoriam regi e manibus per insidias eripere conabantur. Igitur Dani, dum ad finem pugnae perventum autumant, proelium iterant. Quorum virtute victi Sclavi, fuga avidius sumpta, adeo salutem suam ferro subtrahere gestiebant, ut per maritimae rupis ardua semet cum equis effeminato pavore praecipitantes, vitam finirent et inter scopulos spiritum deformi corporum ruina deponerent, quem audacter in acie profundere dubitassent. Abducendis igitur navigiis ob ingentem nautarum stragem aegre remigia suppetebant.

14.15.5. Iisdem temporibus, effusis piraticae habenis, a Wandalicis finibus Eidoram usque omnes per Orientem vici incolis vidui ruraque culturae expertia iacuere. Sialandia ab ortu et meridie marcida situ vastitate torpebat. Siquidem agrestium inops patriae loco praedonibus fuit. Fioniae nihil residuum praeter paucos incolas piratica fecerat. Falstria, spatio quam virtute contractior, incolarum fortitudine parvitatis damna pensabat; quippe tributarii ignara iugi aut pacto hostem aut viribus summovebat. At Lalandia, tametsi Falstriae granditate praestaret, pacem tamen pensione petebat. Cetera vastitas occuparat. Itaque non armis, non urbibus confisum; anfractus aequorum, quo minus piratas admitterent, praelongis palis ac sudibus obstruebantur.

14.15.6. advertens igitur rex nutantes patriae res et iam paene collapsas se propriis viribus a piratica vindicare nequire, Henrici ducis, cuius insignes ea tempestate vires fuere, adversum Sclavos opem pecuniis promerendam putavit. Cui mille quingentas argenti libras mercedis nomine pollicitus, publica collatione summam explevit. At Henricus, cuius venalis magis quam utilis amicitia esset, pecuniam assecutus, vel quia noluit vel quia nequivit, parum stabiliter in promisso se gessit. Ita rex, non accepta pace, dum patriae rebus consulere quaerit, miseriam eius dedecore cumulavit. Quae res adversum eum popularium iram acrius destrinxit, deforme ducentium pacem censu, non armis exquiri communemque patriam regis vitio esse deceptam.

 

14.16.1. Igitur Sueno, desperatis malorum remediis, a piraticis periculis propulsandis ad cives usque cavendos curam retorsit, renovatisque suspicionibus, waldemarum occupare animum intendit, tamquam, altero sibi onustorum sublato, facilius reliquum aggressurus. Quod insidiis quam bello commodius gerendum ratus, perinde ac coniugis dotem exquisiturus ad socerum iter instaurat interque delectos comites Waldemarum profectionis sequacem asciscit, quia domi eum tuto relicturus non videbatur, in carcerem Conrado servandum tradere cupiens. Quem dolum Waldemarus, amicorum sibi complurium litteris indicatum, venienti Sleswicum regi, memoratis, quae pro eo fideliter ac strenue gesserat, cum exprobratione perfidiae palam obiecit. Neganti in eum a se crudeliter esse consultum susceptos apices, abscisis indicum vocabulis, ostendit. Meminisse deinde monet, ut praecipuam ei bellicorum manum conciliaverit, ut corpore adverso diras pro eo plagas acceperit, ut secum maiorem semper victoriae partem traxerit, egregiisque meritis suis gratiae loco dolum ac fallaciam erogari conqueritur. Comitatum nihilo minus pollicetur, praefatus sciturum eum, peracta fraude, nequitiam sibi, non astum, effectui fuisse.

14.16.2. Contra Sueno suspicionem levare summa dissimulatione tentabat; neque enim ad deponendam perfidiam tantae fidei meritis adduci poterat. Irrevocabili itaque propositi pertinacia Stadium advectus, a praesule Bremorum Hartwico domo suscipitur. A quo cum ulterioris viae ducem exposceret, non impetrato, Waldemarum, quem ei perfamiliarem sciebat, preces iterare compellit. Quo pontifex clam vocato regii consilii commentum aperit, confessus se de industria negare, quod ei perniciosum adverteret. Ut autem regi satisfacere videretur, dissimulata potestate, ductum ab Henrico, quod potentia ac dignitate praestaret, commonet expetendum, verum has preces suo Suenonisque et Waldemari nuntio committendas. Quibus Henricus auditis, cum et regis dolum calleret et Waldemaro consulere vellet, quod a socero commodius accipere posset, frustra Suenonem a se flagitare respondit. Abductum deinde Waldemari legatum, quam noxia mittenti precetur, edocet, ipsumque, ni redeat, apud Conradum extrema passurum denuntiat.

14.16.3. Igitur Suenonis nuntius, collegarum utroque dimisso, Conradum accedens, nuntiat suspectos regem habere propinquos, quos, pridem inimicitias exercentes, connubii recentis affinitas concordes effecerit. E quibus unum ei fraudulenter accitum in comitatum cessisse, quem apud ipsum novarum rerum metu vinctum haberi cupiat. Praeterea procedendi gratia profectionis ei debere praestari ductorem. Quaerente Conrado, quo pacto regem aemulus comitaretur, cessio, hostesne an commilitones fidem eius secutum asseruit. Tunc Conradus, Suenonis consilium exsecratus, dedecere senem se inquit, quod iuvenis fugisset, admittere. Nempe deforme vetulo esse de integritatis duce perfidiae fautorem evadere notamque, quam eatenus caverit, sub ultimum tempus sibi consciscere. Malle igitur se generum filiamque cum nepote ex ea suscepto cruci suffixos videre quam fidei et sinceritatis opinionem, tot annis servatam, extremae aetatis infamia corrumpere alienaeque fraudis propositum impiissimi favoris prosequi nutrimento. Tum demum affuturum se subsidiaque laturum, si gener, omissa fraude, palam, quos metuat, impetat. Ad huius vocis nuntium Sueno rubore perfusus, ulterioris viae tutatore negato, in regnum revertit.

14.16.4. Brevi morarum processu, Kanuto et Waldemaro Wibergi moram habentibus, occulto traiectu in Fioniam e Sialandia accessit, confisus inopinatos prendi posse. Detecto dolo, mandat utrique allocutum se eos, non occupatum venisse; suspiciones deponant, quas falso conceperint. Illi, indiciis dolum praecurrentibus, eius de se propositum speculati nihilque iam bonae spei ex regis promisso capientes, Iutorum suffragiis regium sibi nomen consciscunt. Tunc rex apud Othenas (nam eo forte loci deverterat), contractis in regiam militibus, nunc singulos, nunc universos artius percontari coepit, qua fide praesens bellum ingredi vellent. Respondentibus alacriter, non contentus simplicitate promissi, sacramenti fidem efflagitat.

14.16.5. Illatis sacris, Suno, sive vetusta Waldemari caritate sive privato iniuriarum dolore permotus, regia solus excedit. Emissi, qui eum revocarent, causam tam subitae egressionis efflagitant. Rogatus regredi, ob paternae villae ereptionem conqueritur. Rex restitutionem promittit. Suno, seram hanc iustitiam inquiens, in adversis usurum se negat, quo in prosperis fraudatus fuerit. Quamobrem potioris partis amplexu solitariam transitionem non veritus, ab iniurioso sibi rege salutari consilio descivit. Itaque iustum defectionis titulum secutus, Waldemarum avitae paternaeque familiaritatis respectu transfugio petivit.

14.16.6. Cumque Sueno, roborata suorum fide, in Sialandiam rediisset, consequenter ab aemulis Iutorum classem mutuatis impetitur. Qui, tunc forte Roskildiae situs, Eskillum saepe dictum antistitem praesidiaque Scanorum accersit. Quibus praesentatis, Petrum, cui pater Thorstanus erat, omnium consiliorum suorum arbitrum, qualiter rebus consulendum esset, interrogat. Is consultantem olim regem, qualiter tuto regnare posset, iussisse fertur, ut aut equestrem plebeiumque ordinem, quo se tutius adversum aemulos gereret, beneficiis impensioribus coleret, aut ab iis saltem ad propinquos placendi studium transferret eosque, sola contentus specie, re vera reges exsistere pateretur. Si neutrum egisset, haud dubium, quin brevem regni usum habiturus esset, edocuit.

14.16.7. Rex vero, neque salubritatem consilii neque sapientiam responsi debita animi sententia prosecutus, utilissimos monitus deliramentorum loco habuit. Enimvero offusum iracundia animum salutaris aestimatio subire nequivit. Concepti itaque furoris impatiens, quoad unum sibi scutum suppeteret, id se Petro oppositurum iuravit. Tum Petrus: 'meum semper', inquit, 'pro te clipeum gessi, sed vereor, ne cito cunctis scutorum tuorum copiis opus habiturus sis.' Quod rex avare dictum existimans percontatur, num adhuc satur esset. Respondit saturum se, sed vereri, ne satietatem parum salubris digeries sequeretur. Tunc quoque, quid facto opus esset, rogatus, in Scaniam migrandum edocet; tutiores illic vires, in Sialandia pauciores amicos quam hostes esse. Praeterea Iutos haud facile insecuturos, Fotensis adhuc pugnae memoria trepidos. sin autem in Scaniam praevenerint, gentis adversum eum auxilia contracturos, quam si petere supersedisset, ad aemulos defecturam non dubitaret. Quem Sueno secus aestimaturum inquit, nisi Waldemarum, cuius concubinarii filii paedagogum ageret, penatibus suis parsurum speraret. Aliorum vero bonis, si patriam hosti cessissent, nullum peculiaris amicitiae beneficium praesidio futurum.

14.16.8. Ita alieno consilio spreto, proprium amplexatus, Roskyldiae hostem opperiri constituit. Rarescentibus alimentis, regios vicos complures comparandi sumptus gratia venditabat. Tandem multi ruris absumpto pretio, cum exercitum nimiis impensis onerosum dimissurus videretur, Eskillus, defectionem providens, artem excogitavit, qua periculum ad fructum converteret. Primum enim ampla defectionis praemia ab adversariis occulte paciscitur. Mox cum conterraneis regem accedens, alimentorum inopiam queritur; dimittat, precatur, quos pascere nequeat, praesertim pietatis ac necessitudinis iura violaturos, si in cives ac propinquos ex adverso contractos pugnatum issent. His dictis tamquam defectionis ratione reddita, cum cohorte Scanica regia excedit, subiungente Suenone dignum eum, qui defectionis poenas capite lueret. Sed hunc regis furorem sanior arbitrorum sententia propulit, imminentis belli auspicia scelere et sacrilegio prohibentium esse sumenda.

14.16.9. Iamque rex, maiore exercitus parte dilapsa, fugam meditabundus cum reliquiis copiarum Falstriam versus contentius pergit, ignorantibus etiam arbitris, quo proposito tam remotas ab urbe partes accederet. Quem ubi de fuga cogitare compertum milites habuere, ne sine proelio vincerentur, orantes, victoriam, si redeat, spondent. Praeterea scire iubent eos sibi milites esse, qui crebro parva manu ingentes hostium copias superaverint, neque paucitatem vereri debere, quam toties in suis victricem aspexerit. Quin etiam ultimi dedecoris esse fortunam suam ante fugae quam bello permittere eosque, qui vinci possent, ultro victores efficere, alieno metu quam suis viribus fortiores. Monent deinde, ne ex strenuo rege timidus militum desertor evadat, ne unius fugae dedecore tot victorias suas maculare sustineat. Cuius perseverantiam a proposito reflectere nequeuntes, amaris eum conviciis insequuntur. Nec deformitatem ei peregrinationis exprobrasse contenti, etiam contumeliae damnationem iunxerunt.

14.16.10. Deinde mutua semet adhortatione firmantes, bello hostibus occurrere statuunt; fore enim, ut eorum multitudo, passim ac dissolute instandi cupiditate procurrens, sparsum militiae genus sequendo facile a paucis intercipi posset. Praeterea arma sibi et equos suppetere, nihilque tot viris in unius meticulosi ducis absentia nocuisse fortunam. Ita sibi fortitudinis robur ingenerantes, regii dedecoris notam militari spiritu redimere gestiebant Diu itaque exspectato hoste nec viso, Petrus solvendum agmen salutique consulendum admonuit, perquam stultum affirmans proelium absque duce capessi. Quippe Iuti, suenonem de industria cessisse rati, insidiarum metu tardius incedendum duxerunt. Tunc Sialandenses, quod indigenae essent, ceteros commilitonum ductu ac commeatibus prosequebantur, nec cuiquam ex tanto grege perniciosus ad patriam reditus exstitit. Sed eorum postmodum plerisque paci transitio fuit; nam et fides regibus data et amicitia pariter obsequio quaesita. Ulf et Thorbiornus, spectatae in regem fidei, cum hoc veniae genus in probris ducerent, domi suae comprehensi Suerconique regi in custodiam traditi, exsilio capita quam hosti dedere maluerunt. Horum siquidem excellentis constantiae animus plus gloriae in vinculis quam libertatis in defectione constituit.

 

14.17.1. At Sueno, continuato apud socerum exsilio, triennium emensus, ipso defuncto, Saxonum satrapae Henrico, datis vadibus, pecuniam pollicetur ingentem, si regno per eum restitui posset. Pactus praemium dux, cum ad aggerem, quam Danorum structuram appellant, summis viribus pervenisset, transitu per eum, qui portae praeerat, pecunia corruptum obtento, obsidione censum a Sleswicensibus extudit. Tunc Hartwicus Bremorum pontifex, qui et ipse post Henricum expeditionis auctor exstiterat, meruisse eum inquit, qui portam patefecerit, cum pecunia simul, quam pactus esset, suspendi, quatenus ad horrorem consimilis facti in eodem laqueo proditor et proditionis praemium conspicerunt. Illic Sueno, peregrinam classem praedatus, direptas Rutenorum merces stipendii loco militibus erogavit. Quo facto non solum advenarum in posterum frequentiam deturbavit, sed etiam splendidam mercimoniis urbem ad tenuem angustumque vicum redegit. Saxones, desertum ab incolis rus, nullo resistente, permensi, hoc longius, quo licentius, ruebant. Nam australes Iuti, paucitatis suae metu in septentrionalem partem, quae multitudine praestabat, elapsi, sub specie fugae bellum parabant, et, qui prius auxilia Suenoni spoponderant, alienorum viribus succincto succursum negabant, ne peregrinam manum adversum patriam iuvisse viderentur.

14.17.2. Eadem fere tempestate Suerconem regem servus, qui cubiculo eius praeerat, noctu dormientem occiderat. Quod scelus divinitas haud segnius quam iustius ulta est. Nam parvo post tempore Magnus, qui occulta regnandi cupiditate servo peragendi facinoris auctor exstiterat, in eo conflictu, quo filium Suerconis Karolum, quem patre spoliaverat, regno etiam exuere gestiebat, sceleratae machinationis poenas morte persolvit. Ea res Kanutum solandae matris gratia Suetiae superiora petere coegit.

14.17.3. Interea Waldemarus, apud Sialandiam Theutonici motus opinione suscepta, ad Iutiam concitus tendit, remisso coaevo atque collacteo suo Absalone, qui revertentis e Suetia Kanuti post se maturaret adventum. Tantum autem eius apud Iutos praesentia valuit, ut et fortibus fiduciam afferret et ignavia torpentes ad bellum pro patria suscipiendum erigeret. Idem Henricum, nobilem inter Saxones virum, cum quo iam pridem affinitatem, data ei in matrimonium cognata, iunxerat, per internuntios occultius obsecrat, uti veteris amicitiae causa ad procedendum socios incitet ducisque reditum modis omnibus interpellet, brevi se cum exercitu superventurum denuntians. Tantam illi fiduciam et numerus militum et alacritas dabat.

14.17.4. Huius tumultus nuntio Kanutus e Suetia revocatus cum delectis Sialandiam intrat, extemplo Iutiam petiturus. Sed cum coortae tempestatis magnitudine transitu prohiberetur, afflicti mora milites Waldemarum pacem cum hostibus pepigisse idque se per agrestium quendam recenti nuntio cognovisse fingebant. Hoc famae commento Kanutus audito ingrati animi labem exprobrat, parum honestum de eo sermonem habentibus, qui suum communi periculo caput obiecerit, hortaturque, si dignis eum laudibus prosequi nolint, saltem linguas ab indigna ipsius obtrectatione cohibeant. Hesbernus solus, Skyalmonis Candidi ex filio nepos idemque Waldemaro ob pueritiae et educationis societatem percarus, transfretare se velle dixit, quae apud Iutiam gererentur, Kanuto renuntiaturum. Igitur ut strenuam, ita periculosam navigationem feliciter emensus et quasi cum ipsa rerum natura luctatus, saevientium elementorum rabiem incredibili remorum certamine superavit.

14.17.5. Nuntiatur interea Saxonibus totius Iutiae vires ad Waldemarum coisse tantaque hostes manu esse, ut sine periculo et clade excipi nequeant. Hac dux fama attonitus Henricum, quem apud Waldemarum affinitatis iure magnae familiaritatis locum habere noverat, ubinam regulus eius degeret, simulato ioco perquirere institit. Quo latebras eum ac solitudines circumspicere respondente, dux, eludi se sentiens, a ficta et ludicra ad seriam et sollicitam interrogationem convertitur. Repugnantem illum commissaque tegere perseverantem per debitam Romano imperio fidem orat obtestaturque, ut, quae ab hoste parari sciat, indicio praecurrat neque, quod civibus perniciosum advertat, silentio contegat. Hac Henricus adiuratione permotus, verum esse, quod rumor docuisset, asseruit: bellum siquidem prae manibus esse, quale prius experti non fuerint, superstitesque recordationem eius perpetuo narratu prosecuturos.

14.17.6. Formidolosa cunctis Henrici affirmatio fuit. Idem, an hostes exspectandi essent, consultus, omnium animos ad proelium virili exhortatione provexit, ita fidem suam inter amici preces et ducis imperium partitus, ut nec huius mandatum neglegeret nec illius salutem silentio falleret. Quam sententiam publico metu refutante, cupidus reversionis exercitus occasionem a tempore mutuatus est. Ne enim ob piscium raritatem veris, quod imminebat, statum sollemneque ieiunium solveret, remeandi sibi necessitatem imposuit omnique simulatione competentium alimentorum causabatur inopiam, ignaviae studium religionis nomine colorando. Quod quidem in eorum abscessu luce clarius fuit. Iter enim, quod semestri spatio venientes confecerant, triduo remensi sunt, multa post se onera multaque impedimenta nimia festinationis cupidine relinquentes. Tunc reversus Hesbernus Kanuti exspectationem summis ambiguitatis curis implicitam certo rerum nuntio absolvit.

14.17.7. Parvo post tempore vi Sclavica tanta apud Fioniam clades incidit, ut, si secundam huic similem accepisset, cultu vacua mansisset resque eius non afflictae modo, verum etiam perditae fuissent.

14.17.8. At Sueno, non contentus semel Saxonibus supplicasse, iterato ad Henricum decurrit perque Sclavos eius dicioni parentes in patriam se pervehi laborabat. Quorum classe translatus in Fioniam laetis civibus ad urbem Othenas se contulit, salutem suam adversum innumeros paucorum praesidio defensurus. Sed et pax immunitasque per Sclavos eius fautoribus promissa. Igitur, sive impetrandae pacis amplectendae maiestatis intuitu, tanta tuendi colendique eius apud insulanos cura flagravit, ut passim ad ipsius praesidium virorum feminarumque turba concurreret, egregium reputantium adversum eos, qui rerum summa potirentur, infractam regis reparare fortunam.

14.17.9. Ad hanc famam cum Kanuto Waldemarus adversum Fioniam terra marique ceteras regni copias contraxere. Quarum multitudine facile Fioniensium paucitatem oppressissent, nisi Waldemarus miseratione reliquiarum afflictis insulae rebus parcendum putasset, ne per novae cladis calamitatem populi residuum exhauriendo plus patriae quam hosti nocuisse videretur. Itaque aemulum cum periculo tolerare quam debile patriae membrum quassare satius ratus, expeditionem ad consilium transtulit. Nam auctore eo res in colloquium versa est, condictumque, ut Sueno cum ascripta sibi clientela Lalandiam concederet ibique propemodum solitarius degeret, quoad inter ipsum et duces de pace plenius conveniret.

14.17.10. Die postero Othenas lavandi gratia repetens, Kanuto ob insidiarum metum balnea communicare non auso, a Suenone eius amicitiam ambiente, elatis obviam sacris, religione processionis excipitur. In Albani deinde aedem ab ipso perducitur, arbitrorum nemine praeter Absalonem admisso. Tum Sueno intra sacellum residens: 'Sinistra mihi', inquit, 'iam pridem, Waldemare, fortuna consortium tuae familiaritatis invidet, quamquam et animum bene de te semper gesserim et a patris tui interfectore meus non solum ultionem exegerit, sed etiam, suscepto adversum patruum bello, salutem tuam, inter parricidales manus sine cuiusquam praesidio constitutam, plenis pietatis armis ab exitio vindicaverit. Post quem Ericus iunior, ne parentis mei, cui diutius militaverat, coeptum excidere pateretur, ut regni, ita tui quoque curam arripuit. Tertius ego pueritiae tuae propugnator accessi; nec mea parcius quam priorum opera servatum te scito. Pro capite tuo nondum in aetatem producto adversum hunc, cuius fidem nunc socitatemque exoscularis, arma suscepi. Quae nisi felicius auspicatus fuissem, filio Magni immerens poenas luisses. Qui, nisi me tertium extimesceret, haudquaquam te secundum pateretur. Dum vivo, vitam tibi adversus eius insidias prorogo; exstinctus, ut meum, ita tuum quoque diem finio. Igitur eo tutius ad opem tuam decurrerim, quo plus eam beneficio meo deberi cognoverim. Et nunc caritatis tuae fiducia arbitrum te pacis in me faciendae constituo: contentus ero, qua me cumque sorte donaveris, tantum apud exteros calamitatis perpessus, ut privatus aut egens intra patriae fines degere quam exsul denuo censeri malim. Arbitror quoque, ut, cum singula iustius aestimaveris, inter probra ducturus sis potius parentis tui interfectore quam ultore procreatum excolere.

14.17.11. Haec et similia replicantem Waldemarus interpellare non dubitans: 'Frustra meam', inquit, 'Kanutique concordiam cassare pergis, cum et ipse paternae culpae affinis non fuerit et mihi in eius expiationem olim iusta persolverit. Quod autem ulterius tibi militare non tuli, non meae levitatis, sed tuae perfidiae crimen reputa. Nonne olim me peregrinationis tuae comitem in carcerem socero necandum tradere statuisti? Atqui nisi pravitatem tuam eius honestas vicisset, inter vincula moriturus abieram. Quoties meam, quoties Kanuti salutem per insidias attentatam fraudulentis consilii nisibus obruere voluisti? Qualiter autem pares ferre poteris, quos milites habere passus non es? Verum ne cum reprehensione propinquum avertere videar, res tuas adversum caput meum restaurare tentabo, plus miseratione fortunae tuae quam credulitate promissionis inductus. Quam humanitatem cum scelere et fallacia repensaveris, simplicitatem nostram artibus tuis circumventam ne existimes, sed potius fidem pietatemque periculis locum dedisse.'

14.17.12. Tunc Sueno verbis in simulationem compositis perfide se acturum negare, sincera fide eorum amicitiam expetiturum promittere, praesertim cum nec sibi nec liberis consulturus videatur. Eo enim se morbo esse implicatum, ut annum vix conficere queat. Praeterea sine filiis esse, quibus regnum parare debeat. Quid igitur nisi culpam et ignominiam perfidia quaesiturum? Malle itaque quantumvis tristes fortunas excipere quam maximo famae dehonestamento sceleratam sui memoriam per totum terrarum orbem disicere brevesque regni fructus aeterna famae turpitudine comparare.

14.17.13. Dimisso Waldemaro, Lalandiam ipse concessit. Ubi paucitate satellitum non contentus, novos quotidie stipatores ascivit clientelaeque grandibus incrementis auctus colloquii diem hoc tutior, quo fortior opperiebatur, tamquam pacem cum aemulis ex pari facturus. Tempore praenominato Kanutus et Waldemarus cum omni Danica nobilitate Lalandiam advehuntur.

14.17.14. Tunc Waldemarus, quod Suenonem familiarius frequentare soleret, cum paucis ad eum visitandum contendit, Kanuto fidem eius perpetua suspicione damnante. Cum quo Sueno Kanutum pariter adesse ratus, subornat ex suis, qui iurgantium more rem in strepitum seditionemque converterent aemulosque pariter ferro violarent. Quem ubi sine socio venire conspexit, consilium revocavit, parum proficuam alterius sine altero oppressionem existimans. Waldemarus, cognitis insidiis, sed dissimulatis, multa Suenonis adulatione vexatus, cum ab eo die postero ad familiare colloquium expeteretur, non aliter annuit, quam ut uterque solitarius adesset. Eo namque corporis habitu erat, ut cum nemine viritim congredi dubitaret. Militibus itaque procul abesse iussis, invicem collocuti, proximo die concilium advocant.

14.17.15. Tunc Sueno, sive cognationis fiducia sive tegendae fraudis studio, Kanuto consentiente, Waldemaro compositionis arbitrium tradit, probaturum se, quaecumque per ipsum taxarentur, affirmans. Igitur Waldemarus, ipsis sibique regii nominis usurpatione decreta, trifariam totius regni orbem partitus, Iutiae magnitudinem, non minus incolarum multitudine quam spatiis abundantem, in unam portionem secrevit, in altera Sialandiam ac Fioniam, in tertia Scaniam cum attinentibus provinciis locavit. Cumque penes ipsum, ut partitionis, ita optionis quoque potestas exsisteret, primam sibi, secundam Suenoni indulsit priorque Iutiam ipse delegit. Tunc Sueno, cui post ipsum optio debebatur, ne medium inter aemulos locum acciperet, Scaniam poposcit. Ita minores insulae, duorum electione praeteritae, Kanuto cessere. Fides pacti sacramento componitur, ut religionis metu perfidia pelleretur. Deinde manus ad caelum tenduntur, auctor rerum in cautionem vocatur; nec contenti concordiae pignus humanis stabilire consiliis, Deum simul et pactionis praesidem et temerationis ultorem efflagitant. Pontifices quoque, censurae suae partibus intersertis, iis, qui pactum rupissent, exsecrationis sententiam intentabant. Praeterea condictum delatores mutuo prodi debere, ne mendaciorum obscuritate sinceritatis habitus corrumperetur concordiaeque quassaretur integritas.

 

14.18.1. His ita compositis, Kanutus in Sialandiam, cuius iam possessionem adeptus fuerat, Waldemaro comitante, praecedit, Suenonem brevi subsecuturum hospitio suscipere cupiens. Quem postridie Ryngstadio susceptum expertus, dum in eius occursum bonae fidei studio pergeret, Ryngstadicae religionis praelatum cum Radulfo equite Theutonico obvium habuit, affirmantem nuntiatum fuisse Suenoni cum armatorum multitudine eum venire. Hausit ergo cum suspicione cautelam, argumentoque perfidiae sumpto, contionem, quae eo forte die magna popularium frequentia gerebatur, declinato Suenone, petivit.

14.18.2. Waldemarus vero, apud quem fides suscipioni praeponderabat, pacti fiducia Suenonem constantius quam cautius petebat. Stabant milites regis gregatim armati, Kanutum et Waldemarum, dummodo pariter affuissent, necare iussi. Comperta alterius absentia, Sueno, revocatis satellitibus, multa venientem gratulatione prosequitur. Percontantem illum, cur, nullo discrimine impendente, comitibus uteretur armatis, quid rumoris acceperit, edocet. A quo compluribus perfidiae probris laceratus, consilium propositumque suum summa animi dissimulatione suppressit. Roskildiam deinde, Kanuto, cui illic hospitalitatis ius erat, invitante, procedens, nocte per ludos et comissationem exacta, diluculo Thorberni vicum haud procul urbe situm cum paucis petivit, perinde ac parvulae filiae, quae illic educabatur, cernendae caritate perductus. Ferunt tunc uxorem Thorberni dixisse mirari se eum in hanc condicionis vilitatem adductum, ut, quod totum gesserat, eius tertia parte contentus haberi sustineat. Quod dictum, ab indignatione profectum, Suenoni ingens irritamentum facinoris fuit.

14.18.3. Vespera appetente, mittuntur a Kanuto, qui cenatum eum accerserent. Quos Thorbernus perquam iucunde excipiens, cum super regis mora rogaretur, debilitatem capitis, ex balnearum fumo et vapore contractam, tarditatis eius causam astruxit. Sueno vero, cum exspectationis suae excusationem afferre vellet, cum filia admodum parvula infantilibus blandimentis iocatum se dixit. Discors causae redditio percontatoribus notabilis fuit. Quorum hortatu urbem repetens, inter consortes, quasi per aetatem honoratior, medio sedendi loco receptus est. Mensis post epulas amotis, cum, minutioribus poculis passim et varie discurrentibus, convivii hilaritas augeretur, calculorum ludum poposcit, gloriatus se eius apprime peritum, quod exsul hoc maxime iucunditatis genere delectari consueverit. Quod dictum, iactantiae simile, re vera acerba calamitatis recordatio fuit. Sed tabulato non suppetente, ne lusui quidem vacatum est. Inter cetera cantor Germanicus, fugam Suenonis exsiliumque cantilena complexus, varias ei contumelias, formatis in carmen conviciis, obiectabat. Quem ob hoc acrius a convivis increpitum Sueno, dissimulata molestia, fortunas suas liberius recinere iubet, perquam libenter se post aerumnas malorum meminisse confessus.

14.18.4. Crepusculo appetente illatisque ex more luminibus, miles Suenonis Thetlevus, qui paulo ante convivio egressus fuerat, reversus in regiam, occasionem edendi facinoris oculis animoque tacitus perlustrabat. Cumque paulisper attonito stupentique similis constitisset, Kanutus eum, propasso in terram amiculo, sedere sibi proximum iubet. Ille tantae eius dignationi gratias habens, aede excedit, e vestigioque regressus exiguo capitis motu Suenonem accersit. Quem signi tam latentis ignarum Kanutus a Thetlevo vocatum edocet. Cui cum Thetlevus exsurgenti paululum insusurrasset, quotquot Suenoniarum partium affuere, iis in colloquium admixti, collatis in orbem capitibus, nemini remotiorum exaudienda tractabant. Tunc Kanutus, perinde ac insidiarum praescius, Waldemarum brachiis attrectatum osculo petivit. Causam blandimenti, cum minime sic se alias gerere consueverit, ab eo, cui osculum tulerat, interrogatus suppressit.

14.18.5. Interea Sueno, relictis in aede militibus, per posticum in conclave devertit, praeeunte puero luminis gerulo. Mox in Kanutum et Waldemarum a subornatis ferrum destringitur. Sed Waldemarus, ocius sede exsiliens, manum amiculo obvolutam non solum applicatis capiti suo gladiis obiecit, sed etiam Thetlevum acrius in se ruentem pectoris impulsu humi praecipitavit. Cum quo pariter et ipse collapsus, femur quam gravissime sauciatus est. At ubi primum pedibus se excepit, recepti vulneris immemor, dum perruptis obstantium globis, foribus exsiliret, quidam obscuro loco obvius arrepta cinguli ipsius pensilia, retentare eum conatus, abrupit.

14.18.6. Interea aliis, ne noctis errore facinus impediretur, fenestras reserantibus, Thetlevus humo resiliens Kanutum dexteram gladio obtendentem a fronte confodit. Excipit semianimem Absalon, Waldemarum esse ratus, fluidumque cruore caput manibus ac sinu complexus, inter ipsos armorum strepitus salutem suam quam regis curam neglegere praeoptabat, reliquiis spiritus adhuc in eius pectore palpitantibus. Tandem Kanutum a se teneri cultus indicio expertus, permixtum maerori gaudium habuit. Docibus, vir prima audacia, dum regis necem in auctores vindicare conatur, occiditur.

14.18.7. itaque noctis obscuro neminem discerni patiente, in eos, qui valvas propius accessissent, stricto ferro proruebatur, quia tenebrarum accessio, hostesne an commilitones adessent, incertum fecerat. Igitur Constantinus, qui primo inter Kanuti necessarios loco fuerat, ne exitu prohiberetur, Absalonem, in cuius iam gremio complexuque Kanutus spiritum deposuerat, ad unum ostiorum accedere, quo tutior sibi in reliquum procursus pateret, tacite postulabat, parenteque eo, seorsum elapsus, ab iis, qui foris versabantur, exceptus opprimitur. Absalon vero, propior eius petitioni quam suae saluti, Kanuti corpore reverenter amoto, securus periculorum in armatos progreditur crebrasque eorum interrogationes confessione sui nominis absolvere dignatus non est. Itaque constantia taciturnitatis adiutus, salutarem inter hostes egressum habuit.

14.18.8. Cui Radulfus medio ponte obvius tam taetri facinoris non auctores modo, sed etiam conscios exsecrabatur, ab eius se culpa alienissimum protestatus. Hunc Petrus cognomine Thenia magno secutus impetu, per ludibrium Absaloni comminando discessit. At ille ad australem atrii portam, quo Trinitatis aedes ambitur, progressus, infesto satellitum occursu praepeditur. Cuius caput, gladiorum multitudine circumfusum, quidam, forte cum aliis superveniens, non solum ferri corporisque sui pio vindicavit obiectu, sed etiam quendam, a pectore eum confodere gestientem, poenas sibi, si non desisteret, daturum minatus, salutare ei diffugium conciliavit. Absalon quoque, tempestiva corporis declinatione percussorem evitans, tunica, qua latus eius proxime tegebatur, telum excepit. Ita, ne Danicae reparationis spes penitus elaberetur, futurum patriae columen fortuna servavit.

14.18.9. Inde digressus, cum in Ramsø vicum nocturno itinere pervenisset, attonitum solitario eius adventu villicum, nuntiatis, quae Roskyldiae inciderant, paene exanimem reddidit. A quo vegetiore equo donatus, primum sororem, quam Petrus quidam in matrimonio habebat, deinde matrem petivit. Quae cum ex eo Kanutum occisum, Waldemarum vero graviter affectum cognosset, plus maeroris ex eorum clade quam ex filii incolumitate voluptatis contraxit.

14.18.10. Interea Waldemarus, duos dumtaxat e suis casu comites assecutus, gressum femoris debilitate negatum vitae cupiditate provexit. Igitur incedendi usum, vulnere debilitatum, a necessitatis violentia mutuatus est. Adeo corporis dolores animi metus extenuat. Deinde sequacium ope equo impositus, in eum forte vicum, casu ductante, pervenit, ad quem fortunae eius nuntius Absalon paulo ante praecesserat. Quem postquam ex villico recenter ad matrem discessisse cognovit, praeviis locorum peritis post eum contendit. Adeo corpoream ipsius debilitatem duratrix infirmitatis humanae necessitas confortabat. Illic, procurato vulnere femoreque fascia circumligato, noctis reliquias exegit.

14.18.11. Diluculo Sueno, collectis civibus, nocturnis aemulorum insidiis appetitum se queri, amiculum, quod de industria confoderat, ostendere, Kanutum et Waldemarum hospitalitatis violatores, periuros, latrones, parricidas appellare, gratias Deo replicare, quod amborum facinus alterius nece propulerit, auxilia adversum superstitem implorare. Assertis eius, quia fraus in propatulo fuerat, fides delata non est. Deinde, ne Waldemaro maritimae fugae locus suppeteret, totius insulae navigiis confodi iussis, solitudines quoque, quibus eum irrepsisse crediderat, exquisitius indagandas curabat.

 

14.19.1. Igitur Waldemarus, tribus dumtaxat comitibus fretus, non per abdita nemorum aut inacessa paludum, sed per tenues admodum saltus errabat, tutiora ratus loca, quae minus hosti suspecta fuissent. Hesbernus quoque cum aliquot procul in planitiem mittitur, qui se patentioribus interdum campis, Waldemarum simulaturus, ostenderet. Complures quoque duce eo variis in locis multitudinem suam regiae transitionis simulatione conspiciendam praebebant. Cumque demum Iutiam accedi placuisset, familiaris ei faber navigium, quo in eam traiceretur, reficere iussus, metuens, ne Suenoni poenas daret, operam suam sub specie coactionis extorquendam perdocuit. Igitur Hesbernus, officinam eius agrestium frequentia completam ingressus, imprimis eum fictae precis commento sollicitat. Refectionem abnuenti inicit manus nexumque deducit; abstractus artificium praebuit. Itaque sub iniuriae simulatione et amico utiliter paruit et apud Suenonem sibi impunitatem salubriter conciliavit.

14.19.2. Tunc armamentis commeatibusque per Hesbernum exhibitis, Waldemarus noctu suis navigationem orsus, coorta subito tempestate, inusitatam maris saevitiam expertus est. Ipsis quoque militibus, immanium undarum aspergine perlutis, tantum algoris incessit, ut, singulis corporis partibus hebetatis, ne velum quidem ad navigationis commodum circumferre potuerint. Praeterea tanta nimbi vis antennam impulit, ut inter undas effracta decideret; nec minus imbrium quam fluctuum moles navigium onerabat. Gubernator omnia freto permittens, abiecto regimine, quo proram deflecteret, ignarus, solum venti imperium exspectabat. Aer quoque, crebris internitentium fulminum ignibus micans, ingenti nubium fragore concrepuit. Tandem per summam nimborum rabiem insulae cuidam errore navigationis appulsi, detractum undis navigium, quod ancora retentare nequiret, circumstantium arborum ramis in foros detortis, quo minus lapsum collideretur, tenacius astrinxerunt. Eadem nox Sclavos ad Hallandiam mille quingentarum navium classe appulsos naufragio obruit. E quibus quotquot vivi in litus evaserant, ferro periclitati sunt.

14.19.3. Diluculo Waldemarus, administrato per Hesbernum viatico, militibus abunde firmatis, secundo mari in Iutiam pervenit. Wibergum progressus Suenonisque dolum pro contione causatus, omnium animos ad maestitiam lacrimosa fortunae suae narratione deflexit. Cuius assertioni non minus miserationis quam fidei vulneris praesentia conciliavit. Itaque nescias, miserior plaga an felicior fuerit.

14.19.4. At Sueno, fugae eius opinione accepta, refectis navibus, quas ante quassaverat, expeditionem in Iutiam parat. Tunc mater Absalonis et soror egregium virilis industriae facinus edidere: siquidem, ut regis transitum morarentur, navigia, quibus traicere destinabat, nocturno tempore dissecanda curarunt. Quorum Sueno refectioni diutius immoratus, cum redintegratis omnibus in Fioniam pervenisset, Waldemarus, ocius aemulo occurrendum existimans, primis eum lutiae liminibus prohibere constituit. Quo cognito, in Sialandiam se contulit, eiusque et Scaniae populo per edictum contracto, privatis armis publica miscet auxilia.

14.19.5. Interea Waldemarus, incertum belli suspicatus eventum, repetito Wibergo, nuptias agit, tum ut eos facilius sibi, qui Kanuto militaverant, ascisceret, tum ne pulcherrimae sponsae castitatem hostibus forte delibandam servaret. Deinde expeditione coire iussa, Randrusium petit, Sialandiam, quod Suenoni receptaculo esset, armis attentare constituens. Ex Suenonis quoque militia complures, ob immane eum scelus perosi, Waldemaro se iungunt, tanti facinoris reatum auxiliorum fomentis prosequi nefas ducentes.

14.19.6. At Sueno, qui bellum inferre quam excipere speciosius duceret, magnitudinem animi sui intra unius insulae fines concludere nequiens, navigiis e Fionia Sialandiaque petitis ad Iutiam appulit, iisdemque intra Dyursae fluminis alveum recipi iussis, cum promptissimis equitum sub dubia oppidanorum fide Wibergum concessit. Quod cum Waldemarus per transfugarum quendam expertus fuisset, auxiliaribus qua poterat celeritate contractis, ad exturbandam hostium classem Saxonem et Iurisium cum navalibus copiis mittit. Quorum auctoritatibus moti Sialandenses, navigatione reflexa, plus propinquorum monitis quam regis imperio tribuendum putarunt eiusque desertores quam horum hostes exsistere maluerunt. Verum Fionienses, apud quos plus regis quam privatorum respectus valuit, spreti monitus poenas vapulando luere, pulsatique dedere fugam, quam sospites abnuerant. Nec quicquam Sueno malorum aegrius tulit.

14.19.7. Post haec Hesbernus, hostium consilia cognoscere iussus, cum prope Wibergum susceptae speculationis gratia pervenisset, Suenonis Randrusium petentis obvium contemplatur exercitum. Igitur, ne res diligentius quam fortius explorare videretur, praecedentium quosdam effusius obequitantes hasta validius appetitos militari virtute prostravit. Quorum equos potitus comitum ope per devium abstrahendos curavit. Tunc Suenoniani, propinquas hostium copias arbitrantes, armatura propere sumpta lectissimisque equorum conscensis, bello se praeparant. At postquam inaequalia loca permensis prospectum planities dedit, solum contuentes Hesbernum, post eum promptissimos dirigunt. Quibus ille, volucri fisus equo, tanto semet intervallo surripuit, ut interdum quieti descendendo consuleret. Cumque insecutores frustra se eius occupationi inhiasse conspicerent, alloquium ipsius sub fidei promissione eminus vociferando deposcunt. Negat eorum se colloquia suspecturum Hesbernus, quod lubrica fide serotinis esse temporibus consueverint, facetissime iis perfidiam, quam recenter Roskyldiae patrarant, obiectans. Ex quibus Petrum dumtaxat cognomine Thenia antiquae societatis fiducia, accepta fide, propius accedere passus, cum super Waldemaro pluribus rogaretur, reliqui, inter se equis de industria concurrentes, insidias ei sub exercitationis simulatione tendebant.

14.19.8. Tunc Petrum Hesbernus, quid animi sociis esset, advertere postulat. Ille, fidem suam commilitonum perfidia quassandam veritus, obversa hasta, confixurum se, qui in Hesbernum irruisset, exclamat. Quorum fraudem Hesbernus per angustos deverticuli recessus praepropere pontis cuiusdam transitu praecucurrit intentasque lateri hastas cuspidis suae frustrabatur obiectu. Cumque eos identidem dignis perfidiae conviciis affecisset, procul inde discedens, obvios forte commilitones de hostium insecutione edoctos propinquis viae fruticibus occultavit ac protinus ipse equo desiluit.

14.19.9. Qui vero in eius captionem intenderant, nondum hac spe deposita, cursum dirigere perseverabant. Quibus ille procul conspectis, equum insilit eiusque latera crebris de industria verberibus attundendo ficto cursum labore confecit. Igitur insequentes, conceptam intercipiendi eius spem maiori conamine prosequentes, acrius equos urgere coeperunt, haud dubie ab hostibus capiendi, nisi insidiantium quidam, exspectationis impatiens, per nimiam occursandi cupidinem ocius latebris erupisset. Itaque ex unius procursu datum sibi insidiarum indicium existimantes, ad socios impigre relabebantur, aliena impatientia quam sua providentia feliciores. Ita Hesbernus, nisi sociorum imprudentia vetuisset, calliditate perfidiam ultus fuisset.

14.19.10. per quem Waldemarus hostes imminere comperiens, nondum se committendi belli viribus abundare confisus, iunctum vico pontem, ne iis pervius foret, partim discindi iubet. Itaque et tutum militi munimentum et opportunum contrahendis viribus spatium ab amne mutuatus est. Cumque nec Suenoni transeundi facultas nec Waldemaro obviandi voluntas suppeteret, promptissimi tamen iuvenum, reliquiis pontis praeter imperium occupatis, iaculis missilibusque certantes, magna fortitudinis experimenta dedere. Quippe quia congressionem locus negabat, ad aliquanto mitius pugnae genus iuvenilium animorum lascivia decurrebat.

14.19.11. Waldemarus tandem gerendi fiduciam belli quotidianis copiarum incrementis adeptus, amne alias superato, hostem appetere statuit. Nocte vero, quam belli insecutus est dies, frenatos stare equos pastuque penitus arceri praecepit, ne satietate graves hebetes forent. At Sueno, castris sata complexus, ex ipsa agrorum ubertate abunde equos refici iubet, ignarus stomachi sarcinam cursui impedimento futuram. Cumque Waldemarus, exercitu in aciem digesto, procederet, cohortem armis signisque fulgentem e latere conspicatur. Quam primo hostilem ratus, ex speculatoribus cognoscit socios esse, quos metuat. Quibus in aciem receptis, fidentius in hostem tendebat. Adeo quippe copiis creverat, ut ne a decima quidem exercitus parte signorum ordines prospici potuissent. Tunc, quibus a Suenone commissa speculatio fuerat, reversi, immodicas hostium vires edocent: fatigandam ante multitudinem quam sustinendam esse; fore enim, ut multum ex eius numero copiisque dies detraheret.

14.19.12. Cuius consilii salubritatem, Suenoni admodum gratam, Achonis cuiusdam Christiarno procreati temeritas repulit. Siquidem aut pugnaturum regem aut a militibus deserendum esse dicebat, quippe qui ita sibi consulere nolint, ut rem familiarem proprio spiritu cariorem hosti impune potiendam relinquere cupiant. Ad haec memorem esse iubet, quoties exigua manu ingens victoriae decus acceperit. Itaque si animos suorum, non numerum metiri velit, plus fiduciae ex eorum paucitate quam metus ex hostium multitudine concipiendum fore. Praeterea aciem contemni potius quam metui debere, quam non militum robur, sed vulgus inerme instruxerit. Hac exhortatione regem salutari consilio depulsum pernicioso parere coegit.

14.19.13. Ex parte Waldemari iuventus, ferrugineis succincta tunicis, dextrum aciei latus confecerat. Quam Suenonici ob eximiam ferri similitudinem vario loricarum genere excultam rati, in eam cohortem exercitus sui cuneum destrinxerunt. At ubi specie deceptos se vident, ab his ad regiam phalangem insultum transferunt. Illud quoque memoratu dignum, quod Waldemari exercitum tam crebri corvorum greges intervolasse produntur, ut complures se erectis militum hastis feriendos obicerent. Medius acies interequitabat cantor, qui parricidalem Suenonis perfidiam famoso carmine prosequendo Waldemari milites per summam vindictae exhortationem in bellum accenderet.

14.19.14. Congressuris saepes frugum ambitrix obstabat, quam, neutro equitatu propter palorum eminentia acumina transscendere praesumente, Waldemari pedites disicere aggressi, pugnae principium ediderunt. Qua Suenonici levi negotio victi, aegre fugam moliebantur. Quippe equi, nocturno adhuc pabulo onusti, perseveranter cursum intendere non valebant, quod saturitatis moles citam iis lassitudinem ingerebat. Primipilus, delapsus equo, in hostem conversus sparsosque fuga socios ad pugnam capessendam hortatus, tandem, circumspectis nusquam auxiliis, signum humi defixum sinistra complexus, dextra propius accedentes obtruncat. Ad ultimum, memorabili pugna edita, circumfusae multitudinis viribus lacessitus obruitur.

14.19.15. Sueno, cum paucis ad palustria forte fuga perveniens, cum luto desidente equi vestigia mergerentur, pedes iter arripere conabatur. Sed ne sic quidem caeno onus ferente, etiam arma deposuit. Postremo, quamquam suorum humeris anniteretur, suprema victus lassitudine, comitibus aufugere iussis, in arboris unus radice consedit. Adeo quippe eum vires defecerant, ut ne gradum quidem alieno subnixum adminiculo proferre potuerit. A quo quidam suorum per ignaviam discedere omni fato tristius ratus, ab agrestibus indagandae praedae gratia supervenientibus ante pedes regis appetitus occubuit. A quibus et Sueno captus, cum, quis esset, interrogaretur, regis scribam profitebatur. Agnitus tandem equoque ob reverentiam maiestatis impositus, sive metus sive spei instinctu, Waldemaro se praesentari poscebat. Haec orantis caput agrestium quidam, subito advolans, securi praecidit. Corpus eius, nullis funeris impensis honoratum, ignobili sepulturae popularium cura mandavit.

14.19.16. Ulvonem bello captum Wibergique custodiae traditum, Hesberno dumtaxat, quo minus puniretur, obstante, capitali supplico Kanuti milites affecere, sanguine eius ducis ducis sui manibus parentandum putantes. Prensus quoque Thetlevus, cum ad eculeum abstraheretur, primo culpam apud captores excusare pergebat; postremo, cum sine effectu preces esse cognosceret, adeo effeminate se gessit, ut virum exuere visus ne lacrimis quidem abstineret aut planctu muliebremque animum virili corpore clausum confiteretur. Itaque prius dedecore, deinde morte multatus, geminam interfecti a se principis manibus poenam persolvit.

14.19.17. Magnus vero, posterioris Erici ex pelice filius, qui et ipse Suenoniani nominis acrior quam iustior defensor exstiterat, cum captus ultima se passurum arbitraretur, supra vota propitiam victoris clementiam expertus est. Quem Waldemarus sibi a captoribus praesentatum sub respectu cognationis non spiritu modo, sed etiam honoris ac potestatis incrementis donavit, cumque abunde esset impunitatem tribuisse, etiam liberalitatem adiecit, ne destrictum ultorem agendo plus irae quam necessitudini indulsisse videretur. Itaque, tametsi iniuriae supplicium deberetur, propinquitati salus tributa est. Igitur non minus in adversario affinitatem quam in fautoribus fidem atque obsequium veneratus, hostem amicis praemio aequavit. Burysium etiam, ut sanguine sibi, ita animo obsequioque coniunctum, quod optima ipsius opera adversum Suenonem usus fuerat, tum opibus, tum etiam honoribus prosecutus est. Cuius fratrem Kanutum pari munificentia ad praefecturae fastigium recenter evexerat.

14.19.18. Tum vero, qui Kanuticae militiae comites fuerant, nondum hostium cladibus contenti, communiter regem adeunt, ut eos, qui Suenoni interficiendi Kanuti consilium dederant, proscriptione persequeretur, orantes. Inter ceteros autem Thorberni poenam cupidius expetebant, quamquam is, cum apud Randrusii pontem dimicaretur, praesentibus, quorum consilio Kanuti caedes commissa fuerat, huic se perfidiae affinem negabat, auctores eius acerrime devovens. At rex, metuens, ne, si tot gentis suae nobiles exsilio multaret, Kanutum Barysiumque dubia fide suspectos proscriptorum adversum se armis instrueret, veniam sontibus quam aemulis opem afferre maluit. Ad ultimum instantium perseverantia victus, ne a Kanuti interfectoribus remissius ultionem exigere videretur, proscripturum se, quos iussissent, promisit nec alio pacto patriae redditurum, quam si eorum precibus revocarentur, quorum sententiis exsilio adacti fuissent. Sciebat enim facilem humani animi ab odio ad gratiam deflexum exsistere ac plerumque mortales affectus cum ipsa ipsa rerum varietate consentire. Nihil enim in his tam asperum reperiri, quod tempus aut casus lenire non possit. Ceteris eiusdem gregis, ut iisdem potius bonis militibus uteretur quam in eos animadverteret, exoratus, ignovit tantoque se iis amicitia propiorem exhibuit, quanto ipsos ab illius parricidalis commentia remotiores agnovit.

 

14.20.1. His ita compositis, ut regni initia strenuis militiae operibus auspicaretur patriamque, tot annis piratica laceratam ac ferme tertia ex parte ad situm et vastitatem redactam, iniuriarum ultione reficeret, publica classe Masnet insulam, bellum Sclavis facturus, accedit. Ubi dum populum in contione exhortaretur, seniores, quibus pro rostris dicendi mos erat, classem tuto processuram negabant; nam et suos commeatibus defici et hostes compertum regis habere propositum. Aucupandae ergo opportunitatis gratia dilatu opus exsistere, quoad melior gerendae rei facultas incideret. Ceterum non parvae temeritatis esse adversum providos et praemunitos armorum experiri fortunam. Praeterea in eam classem Danicum penitus coisse robur, quod si periclitari contingeret, profecto Sclavos unius victoriae beneficio Dania potiturus. Nam si res parum ex sententia cederent, nonne patriam penitus in eorum funere perituram? Minime igitur uni proelio tantae nobilitatis vires impendere debere, cum inde victrices parum gloriae, victae dedecoris plurimum sint laturae. In hanc sententiam totius contionis suffragia consonabant. Cuius arbitrio rex expeditionem remittere coactus, proposito suo celerius quam cupidius cessit.

14.20.2. Apud quem Absalon in navem regressum desidiam eius eludens facetissime cavillatus est. Nam cum solutae expeditionis causam perquireret dixissetque rex: ne fortes periculo obiectarentur, 'Ergo', inquit, 'cum ignavis et ignobilis coeptum exsequere, aut proficue victor futurus aut parum damnose vincendus, cum nullo in momento vilium internecio ponenda sit!' Ita lepidi ingenii adolescens indignationem suam ad inertiae exprobrationem sub ioci specie convertit. Quae tam faceta eius urbanitas tacitum regis convicium fuit.

 

14.21.1. Per eadem tempora, Ascero Roskyldensium antistite decedente, super subrogando pontifice plebis a clero suffragia dissidebant. Eadem etiam tempestate, dividua Roskyldensis populi coniuratione, cum mutuis caedibus civitas exundaret, advenis partim caesis partim urbe eiectis, non contenta indigenarum sodalitas alienigenae coniurationis partes protrivisse, etiam in eum, qui regium numisma administrabat, non tantum aedes eius solo aequando, sed etiam bona omnia diripiendo vesaniam suae consternationis exercuit. Tunc rex, ob maiestatis suae contemptum acrius civitati infensus, cum ad excidium eius magna provincialium manu niteretur, missis ad se deprecandum legatis, ne armis, quae pro patria ferre debuerat, adversum patriam uteretur, incolumitatem urbi, suscepta pecuniae pactione, donavit.

14.21.2. Quam continuo placida mente ingressus, Trinitatis aedi inservientium penates intravit, eorum de creando pontifice suffragia suo prosecuturus assensu. Quamquam autem ei in ecclesia a maioribus condita ac dotata iuris aliquid competere videretur, nihil se tamen adversum eam aut illicita affectatione aut insolita consuetudine praesumpturum dicebat; sacris siquidem legibus cautum nosse, ne clerus peculiare eligendi ius regali imperio obnoxium habeat. Itaque praesentiam suam haudquaquam impedimento futuram, quo minus electoribus libera suffragiorum arbitria maneant. Tunc clerus, religiosam eius iustitiam summis gratiarum actionibus prosecutus, concilio excessit, delectum curiosius habiturus. Cumque tres spectatae opinionis viros, quibus quartus ob virtutem Absalon adiciebatur, circumspexissent, ut ex eorum numero potissimus assumeretur, Waldemarus tacita singulorum suffragia in unius tabulae segregata volumina referri iussit, sinceriorem electionis habitum ratus, si uniuscuiusque voluntas ante manu quam lingua proderetur. Evenitque, ut, omnium scripto in unam coeunte sententiam, honoris culmen Absaloni decerneretur.

14.21.3. Qui mox antistes creatus non minus piratam se quam pontificem gessit, parvi aestimans intus religionem tueri, si foris eam periclitari pateretur. Neque enim minus sacrorum attinet cultui publicae religionis hostes repellere quam caerimoniarum tutelae vacare. Itaque pontificalibus tectis maiore ex parte solo aequatis, quo patriam firmioribus vallaret excubiis, maritimam assidue stationem peragens, habitationis usum interdum a silvis frondibusque mutuari solebat. Cuius tam humilis mansio convulsos patriae penates erexit. Eloquentiae quoque eius praesidia Sialandenses salutaria senserunt; nam domesticas contiones ad vim et rixam usque litigiosas moderatione sua ad pacatiorem habitum perduxit, tantaque facundiae eius ornamenta fuere, ut eos semet stoliditatis damnare cogeret, qui eum inertem elinguemque crediderant. Nec pensi duxit duratos gelu fluctus hibernis sulcare navigiis, ne ullum anni tempus salutaribus vacaret excubiis aut insignis eius erga patriam pietas necessitati cedere videretur. Itaque non minus patriae parentem quam pontificem egit, militiae et religionis sociato fulgore conspicuus.

14.21.4. Prima illi pridie, quam Palmarum sollemne instaret, apud Borslundam vicum adversum Sclavos congressio exstitit. Nuntiata namque eorum irruptione, clientela dumtaxat sua, quae decem et octo militum numerum explebat, instructus, adversum quattuor et viginti navium copias, ut periculoso, ita felici certamine dimicavit. Compluribus siquidem adversae partis equitum fusis, pedites ferme omnes oppressit. Nec in tanto discrimine quempiam ex suis praeter unum amisit, pontificatum et militiam pulcherrima victoria auspicatus. Paucos ex hostibus, arma spoliaque fugae liberius ineundae gratia per ignaviam abiectantes, iuncta campis silva servavit.

 

14.22.1. Eodem anno civitas Arusiensis acerrimis piratarum incursibus afflicta proditur. Tunc quoque Falstrensibus paucitatem suam adversus infinitam Sclavorum classem publica munitione tuentibus, cum forte pincerna regis ad alia negotia obeunda in eam provinciam missus communi obsidione premeretur, provincialium quidam, arbitris regis segnitiem exprobrando, dixisse fertur priores reges in talis, praesentem vero in prima pedum parte calcaribus assuevisse. Quod dictum pincerna, desidiae conscientia provocatus, maligna animi interpretatione regiis auribus modo, quo non debuit, inculcavit et, quod suae contumeliae erat, in maiestatis opprobrium transtulit.

14.22.2. Alia quoque haud leviori criminatione adversum Falstrenses asperatum regis animum inflammabat, unius praecipitis linguae vehementiam universorum excidio multare cupiens. Siquidem impiisimam iis proditionis noxam affixit, quasi consiliorum omnium adversum Sclaviam conceptorum indicia ad eam transmittere solitis, familiaritatemque, quam interdum conciliandae sibi salutis gratia ad hostes habebant, in crimen deducens, obsequia, quae timori potius quam caritati erogabant, perfidiae deputabat. Nam et captivos a Sclavis sibi commissos in custodia asservare et plerumque patriae arma, metu potius quam benevolentia adducti, lato hostibus nuntio praecurrere consueverant, scilicet ut salutem suam, quam viribus protegere nequibant, saltem beneficio munirent.

14.22.3. Huius itaque pestifera rex exhortatione corruptus reliquias Falstriae ferro penitus exhaurire constituit atque ad id peragendum Sialandiae dumtaxat ministerium sufficere credidit. Absalone ergo orientalibus insulae copiis praeesse iusso, occidentales ipse ductare statuit, ingentibus passim exiguisque navigiis exercitum traiecturus. At Sialandenses, quod cum Falstrensibus diutinas ac vehementes inimicitias gesserant, acceptas iniurias communibus armis pensare cupientes, ultro imperium obsequio praecurrebant, laetati regem sibi adversum aemulos belli ducem auctoremque futurum.

14.22.4. Sed hunc eius errorem, sinistris monitis concitatum, fortunae violentia felici remedio praecucurrit. Nam cum rex magnis viribus succinctus iter ingredi vellet, apud Ryngstadium subita febri implicitus, Absalonem, remissis copiis, ocius ad se venire iubet. Ita pestiferae regis molitioni opportuna valetudinis conquassatio remedio fuit. Nec minus Waldemari innocentiae quam insontis populi saluti misso caelitus languore consultum. Quam porro tunc non solum deformem, sed etiam miserabilem rei Danicae statum fuisse credendum est, cum foris hostilibus, intus regiis armis appeteretur? Quis vero divino numine effectum ambigat, ne patriae reparator futurus in ipso paene fulgoris sui primordio regnum, quod ex hostium manibus erepturus erat, obrueret, quia patriae habenas tenenti difficillimo morbo quam maximo facinori implicari satius fuit?

14.22.5. Itaque languore in dies acrius grassante, Absalon pro salute regia votis excubare non destitit. Ad ultimum veluti remedii desperatione perfusus, cum unicum in virtute divina auxilium restare animadverteret, ad eam propitiandam summa cum exanimatione vota pro aegroto nuncupaturus accessit divinamque rem sacerdotali veste amictus rite peregit, sacrificia deinde legitimis verbis confecta ad aegrum detulit ac paene exanimi delibanda porrexit. Quibus ille refectus, continuo oborto sudore, bonae valetudinis habitum recuperavit.

14.22.6. Antistes tamen, adhuc de eius convalescentia dubius, languore ex molestia contracto, repente corporis firmitate defici coepit, ac nisi caeleste remedium affulsisset, spes tantae indolis in ipso ortu suo occubuisset. Sed nec illi sanitatis alienatio impedimento fore potuit, quo minus curam regis, quam sospes gesserat, aeger exsequeretur. Ratus siquidem emendatam ipsius valetudinem tristi nuntio corrumpi posse, affectionem suam ei nuntiari prohibuit, ne subita animi tristitia implicatus in pristinam pestem relaberetur. Sospitate reddita, ambo tam exitialis propositi interpellatori Deo saluberrimae admonitionis grates solvebant, errorisque eos non sine rubore paenitentia subiit, cogitatae impietatis effectum divinae animadversionis beneficio sublatum esse gaudentes. Salubriori itaque sententia animum amplectente, a civium periculis ad hostes usque lacessendos studium traduxerunt.

 

14.23.1. Tunc rex, Absalonis, Petri, Sunonis et Hesberni, qui potissimum consiliis eius praeerant, prudentioribus monitis informatus, citiore quam maiore exercitu occultoque magis incursu quam aperta classe expeditionis in hostem agendae consilium cepit, cum multo facilioris sit negotii inopinatos quam providos oppugnare, et plerumque praevalidae multitudinis sententia salutaribus maiorum iussis obniti soleat, apud quam plus virium Sclavici nominis terror quam regium possideret edictum. Idcirco autem perpaucos huius rei arbitros ascivit, quod sciret, quaecumque ferro geruntur, publicis viribus, sed privatis consiliis administrari oportere. Et quoniam de Sialandensium nihil obsequio dubitabat, Scanicae classis ducem agere praeoptavit.

14.23.2. Cumque nondum integra valetudine Scanienses Lundiae contractos expeditionis sollicitaret edicto, maximus pontifex Eskillus (nam ei ceteri proloquium deferebant) negabat in expedito naves esse, quibus tam subito iussum perageretur. Cumque rex obtemperantibus gratiam, supersedentibus iram se repensurum dixisset tantaque propositi cupiditate perfusum, ut unico proficisci navigio quam expeditionem remittere mallet, Eskillus, indubitata voluntatis eius firmitate comperta, non solum consilium probavit, sed etiam, qui regi comites deessent, admodum exsecratus, sua eum navi impensaque excepit. Iam pridem enim regem expeditionum desuetudo navigio spoliaverat. Postremi Lalandenses ac Falstrici in classem coire iussi, ne longa praescientia edocti furtim ad Sclavos imperatae rei indicia deferrent.

14.23.3. At ubi Landoram classe perventum, rex, spectandi exercitus sui avidus, in campo copias explicare constituit, ut totas vires oculis subiciendo, an ea manu tuto bellum commissurus videretur, aspiceret. Ab huius litoris continenti longior arenae tractus brevibus abscissus curvatis anfractibus portum navigiis facit, humilis ita, ut veniente aestu lateat, abscedente visatur; nam vadosus eius introitus diffusiore spatio opacae altitudinis undas includit. Sed quoniam hunc locum cuncti Danorum reges vanissimi erroris deliramento suspectum perinde ac fatalem cavere consueverant, proximo portu universi agminis apparatum curiosissime contemplatus est, adhibitis, qui militiae rudes rei bellicae documentis imbuerent, quatenus vires suas potius solida oculorum fide quam caeco aestimationis augurio metiretur.

14.23.4. Huic militiae speculationi quattuordecim diebus intentos maior commeatuum pars otio consumpta defecerat. Egressis portu tranquilla toto mari navigatio incidit. Sed ut taciti improvisique appellerent, remigiis eam quam velis instruere maluerunt, Absalone cum septem navibus praemisso, qui Rugiani litoris excussius indagaret accessum. Siquidem Arcon oppidum, vetusto simulacri cuiusdam cultu inclitum, ignaris incolis incendio tentare cunctosque eius praesidium petituros ex improviso opprimere statuerant, munimentum quidem habitatore vacuum serarumque dumtaxat claustris firmatum, existimantibus indigenis parum humanae tutelae egenum, quod praesentis numinis excubiis esset vallatum. Summa vero contractae classis ordine digesta ducentarum et sexaginta navium numerum reddebat.

14.23.5. Absalon exsequendae speculationis gratia cum propemodum ad Rugiam pervenisset, indicantibus nautis cognoscit regiam navem subito remigium velo mutasse, miratusque, quid ita cetera classis incederet, quae paulo ante velis, quo occultior navigatio gereretur, abstinendum condixerat, postquam eam a statuto declinare cognovit, et ipse, non suppetentibus propositi sociis, per summam animi confusionem puppim ultimus vertit regemque Mønensium in portu receptum maestior quam libentior comes petivit. Quippe quia coepti comitibus deficiebatur, indignatus optimam gerendae rei facultatem omitti, cum et aeris favor et militum arridebat alacritas, ab inchoata navigatione aegre proram avertit.

14.23.6. Hunc Petrus, Suno et Hesbernus, cum quibus rex consilia sua participare solebat, rate egressum excipientes, tam deformem regis ab utili illustrique consilio defectionem anxie querebantur. Quos tandem rex, obviam sibi venire iussos, ubi tristes animadvertit, admirans, cur eo vultu essent, visum sibi inquit, ne tarda et intempestiva navigatio proferretur, cursum eius ad insulam fuisse flectendum, mane cuncta commodius exsecuturo; quippe dies labori, noctes quieti familiares exsistere. Cumque nullum ab amicis responsum daretur, taciturnitatis admiratione permotus, proferre eos, quae sentiant, imperat. Illi, quae invicem contulissent, Absalonem proponere iubent.

14.23.7. Tum ille: 'Quid miri est', inquit, 'segnes haesitare voces, quas ingenti maeroris pondere obrutas quasi fauce occlusa latens animi strangulat aegritudo? Enimvero vicem tuam ad ignominiam vergere conspicientes, interno mentis luctu perfundimur. Quippe imperii ius obsequio mutas paresque, quibus praeesse debueras, utilissimis consiliis spretis, eorum monita consectando, qui in aequo ponunt, pulcherne rerum tuarum cursus an deformis exsistat. At postquam sine collega aut aemulo regnare coepisti, altera nunc expeditio geritur, nec illius remissio quam huius foedior apparet. Siquidem summa rerum opportunitate contempta, parvulas commeatuum reliquias habentes, otiosis navigationis excessibus excusabilem reversionis titulum quaerimus et, cum nullis urgeamur obstaculis, ignaviam nostram necessitatis nomine censeri cupimus. Hiscine patriam operibus vindicandam talibusve regnum ingeniis auspicandum duxisti? Si vero maris saevitia navigationem interpellari contigerit, quid superest, nisi ut, necessitatis imperio cogente, domos inglorii petamus, taeterrimis effeminatae mentis opprobriis insectandi?' Haec et similia, tum molestiae stimulis, tum fiducia familiaritatis evectus, per summam verborum acerbitatem apud regias aures eloqui non dubitabat.

14.23.8. Quamquam autem rex adversum dictorum eius libertatem acrius exarsisset, tamen, ne monitorem impudentius avertere videretur, magnitudinem irae, quam vultu teste conceperat, moderatione sua ad leve et tolerabile responsum deflexit, dicendo complures operum suorum teste exstare nihilque tam fortiter ab Absalone gestum, quod, si nondum virtute aequaverit, adhuc factis aemulari non possit. Nec plura eloqui passus, cymba navigium repetivit, subiungente Absalone haudquaquam eum utilia suadenti succensere debere, cum aliquanto satius sit apertis amicorum monitis instrui quam occultis amarae sugillationis morsibus obtrectari.

14.23.9. Postera nocte concitatum acrius mare eo tempestatis excessit, ut regia classis non portu, non ancoris, quo minus sparsa pelago disiceretur, retentari potuerit. Nulla ex parte remissior eodem aeris habitu quatriduo perseveravit. Quae res iram regis adversum Absalonem accensam magnopere delenivit. Sed quod iam corde salubre deprehenderat, voce fateri erubescebat, pudore serum animi eius intellectum celante. Nam interim nulla ad amicos communione habita, postridie praedictos viros forte litori insistentes accessit, comitibusque propius accedere vetitis, concitationem animi sui, inquit, tametsi dissimulatione uti vellet, iracundis oris notis proditam esse dicebat, parum quidem admiratione dignum, cum consultantis vocem monitis potius quam contumeliis excipi deceat. Quaedam tamen ab iis sapientius quam tempestivius dicta, quae si ante triduum prolata fuissent, ingentis mali materiam praecurrere poterant. Seras quidem monitoris partes esse, quae rem, dum in arbitrio est, neglegentius obeunt, exactam sollicitudine prosequuntur. Inemendabilia autem corrigere velle proximum amentiae errorem esse. Frustra igitur se conviciis attentatum fuisse, cum et irrevocabiles praeteritorum eventus exsistant et plerumque animi commotio parum cum ratione consentiat. Orturae vero tempestatis saevitiam absque caelestium monitis humano praesagio comprehendere nequivisse neque, quin ea delictorum poenas lueret, dubitare. Quamobrem aut naturae ignorantiam aut improvisae necessitatis violentiam vitio sibi verti non oportere. Omissis igitur praeteritorum querelis, ad tempestiva rebus consilia animum operamque devocare par esse. Malle enim se spiritum specioso exitu quam expeditionem deformi reditu finire.

14.23.10. Tunc Petrus, Absalonis sententiam aliquanto leniori monitorum genere prosecutus, docet minime regem fidas amicorum voces infensis auribus excipere convenire, cum saepe clari illustresque viri spreti salutaris consilii poenas perniciosa sorte pependerint. Ceterum aura, dum faveat, utendum esse, quod eius anceps incertaque varietas exsistere soleat. Sustinendum itaque, donec tempestatis immensitas ad tolerabilem remigiis habitum concidat. Adhuc enim tridui commeatus superesse, exiguoque traiectu hostes accedi posse. Quod si praesenti alimentorum ope deficerentur, alia armis esse poscenda. Oportere ergo, mox ut undas remigio habiles viderint, sparsam ocius uniri classem incessuramque sociali remigio progredi. Quippe navigationem omnem hoc alacriorem, quo aequabiliorem exsistere.

14.23.11. Rex, monitore laudato, Absaloni speculandae tempestatis officium mandat, sibi, cum primum eam remigii patientem adverteret, indicaturo. Absalon cupide praecepto, quod suis monitis extuderat, obsecutus, nocte postera aura sensibiliter impetum remittente, eventu gavisus, antelucano tempore, peractis divinis, ad regem pervenit, nuntiando tempestatem ex parte collapsam, possibilem quidem profectioni, sed difficilem fore nec nisi summa cum remigii difficultate navigationis capacem exsistere. Respondente rege moras esse rumpendas, per ludibrium subtexuit pulchre se operam impensuros, si, navigationis medietate confecta, unde solverant, sint reversuri. Cuius dicti protervitas, tametsi ioco mordacior videretur, ingens regi capessendae virtutis praebuit incitamentum. Lepida tamen irrisione non caruit, subiungente rege revertentem se ex eo, quae in Sclavia gerantur, posse cognoscere.

14.23.12. Principio classis laetam alacremque navigationem pleno fiduciae remigio proferebat; nam intra propinquae telluris anfractus aurae vis, quae aperto mari licentius incumbebat, latentium undarum habitum asperare non poterat, terreni tractus obstaculis undiquesecus incitatiorem fluctuum allapsum arcentibus. At ubi in altum dirigi navigia coepere, intolerabili paene tempestatis occursu excipiebantur. Antistes, ne fortissimos monitus suos parum iusto conatu prosequi videretur, ingenuo pudore firmatus perseverantissima remigii obluctatione quasi cum necessitate certabat regemque virtutis aemulatione provectum coepti sui comitem exsistere coegit. Itaque lenta et inhabilis ac paene inconcessa navigatio, hinc saeviente mari, inde claudicante remigio, fuit.

14.23.13. Ea freti repugnantis violentia regiam navem, adversis undarum molibus implicatam, per summam procellarum asperitatem, laxatis propemodum compagibus, disiungi coegit. Quo viso, rex, tum vitandi periculi, tum etiam complendae navigationis gratia tutiore excipi cupiens, Ingimari Scaniensis ratem propius adesse iussam, ensem dextra signumque laeva corripiens, ut temerario ita prospero saltu involat eamque remis acrius citari iubet Eskyllum, virtutis pertinacia aliquamdiu subsequi conatum affectumque regis quam debilitatem navigii sui propensius intuentem, partim regiae vocis prohibitio partim referta periculo necessitas reverti compulit. Eo viso, complures reversionis occasionem ab erroris simulatione mutuari ignavia docuit. Quibus tamen erroris commentum patrocinio fore non debuit, cum regem navigium, non iter mutasse translati signi indicio liquere potuerit. Nonnulli quoque conquassatioribus navigiis inviti relabebantur, quod, iisdem compagum firmitate defectis, concitati maris incursum sustinere nequibant. Qui vero procedere perseverabant, ut viribus corporis laboris continuitati sufficere possent, edendi navigandique pariter officio fungebantur; ne enim navigationis cursum vel parvula remigii intermissio moraretur, dextra remos, laeva cibos tractabant. Exigua classis pars, Absalone duce virtutis et gloriae aemulantior, inusitatae tempestatis saevitiam incredibili remorum certamine superavit, obluctatumque pelagus infatigabili permensa navigio, hora antelucana ad insulam Hythini, ipsa quoque necessitate superior, appulit.

14.23.14. Tunc Absalon, ne quid inexcussum omitteret, per Wethemannum, piraticae operibus clarum, officio speculationis addictum, et portus hostilibus navigiis vacuos et Rugiam nihil hostile metuentem cognoscit. Nam armenta, securis custodibus, propter litus errantia inopinatos incolas esse fidem fecere. Rex, languido remigio seram navigationem emensus, obtento portu, protinus in Absalonis navem se contulit fatigatumque taedio ac vigilia corpus somno excepit. Reliquiae, quae cum eo fretum superaverant, annumeratae, sexaginta dumtaxat navigiorum classem explebant.

14.23.15. Duo tunc Hallandenses, natu quam animis nobiliores, paucitatem suam indubitato periculo oblatam rati, navigio, quo communiter utebantur, Absalonem petebant seque praepropero regis alloquio opus habere dicentes, postquam somno eum acquiescentem audierant, ocius excitari poscebant. Absalon, salutarem eius quietem importune rumpendam negans, quae afferrent, regem ex se cogniturum affirmat. Tum illi, conquassationem navigii, inopiam commeatuum, longinquitatem reditus praetendentes, optimam sibi navigationis facultatem prosperantibus ventis incidisse dicebant, quod, quibus adversis aegre processerant, secundis facile reverti possent. Quamobrem eorum se beneficio uti malle quam cassam et inutilem expeditionem agendo aut navigii vitio aut inediae malo perire.

14.23.16. Quos Absalon non solum deformitatem propositi specioso consilio mutare, sed etiam, quo minus se probris obicerent, honesto silentio supprimere iubet, ne tam pudendae voces alienis auribus exceptae inexpiabilem iis timiditatis notam inurerent. Itaque enervis et effeminati animi trepidationem falso causarum commento colorare eos asseverabat, docendo facilia refectu navigia fore et opima commeatuum supplementa per praedam late patentem levi negotio conscisci posse. Ceterum ipsos famam et opinionem suam gravissimo crimine corrupturos, si regem apud hostes in tanta suorum paucitate sine respectu pudoris deserere sustinuissent.

14.23.17. E quibus alter domi se negotia regia, quae summa cum celeritate exsequi necesse haberet, manere subtexuit. Contra Absalon, simulationem eius, quia blandimentis nequibat, minis discutere cupiens, eos, qui in expeditione solvenda plus arbitrio suo quam regiae indulserint reverentiae, non tantum bonorum, sed et lucis ac spiritus ereptionem patria lege meritos astruebat. Sed ne ea quidem periculi denuntiatione, quo minus faventem navigationi ventum velo colligerent, imbecillitatem eorum durare trepidationemve corrigere potuit. Discedentes itaque exsecratione et convicio per summam verborum acerbitatem insequi perseveravit. Quod cum experrectus rex ex Absalone cognosceret, tam impudentes et improbos desertores poenas sibi luituros iurabat.

14.23.18. Conscensa deinde insula, accersitos navigiorum rectores agendorum percontatione sollicitat. Compluribus, ut redeatur, expedire visum, quod tuto hostem lacessere nequeant. Placituram rex sibi sententiam affirmabat, nisi ea res et gravis patriae rubor et ingens hostium incitamentum exsisteret. Nam et eos Danicae expeditionis praesentiam ex castrorum vestigiis comperturos et clandestinam eius reversionem timiditati dumtaxat dumtaxat imputaturos. Huius rei causa periculo se quam rubori patere malle, haudquaquam proram nisi lacessito hoste versurum. Praeterea se eorum, qui simulata navium fragilitate defecerant, ignaviam aequaturos, si, quos labore vicerant, virtute non superarent domosque, impensa male navigatione, repeterent.

14.23.19. Tunc Wethemannus, incautas Rugiae res recenti speculatione expertus, admovendas litori copias suadet, si ignari incolae fuerint, impune praedam caedemque facturas, sin providi, confestim absque discrimine redituras. Utro autem modo se gerant, per arantium morem deprendi posse asseverabat, qui, cum primam diurnae operae partem exegerint, quo ad laborandum fiant vegetiores, sopori se prosternere soleant. Hunc vero non nisi metu vacuis altaque securitate firmatis obrepere solitum; ceterum nemine talium dormiente reperto, praecautae gentis indicium accipi. Quem rex piratico potius muneri consentanea quam magnitudini suae convenientia docuisse dicebat. Numquam enim Danorum reges a Sclavis fugatos memoriae proditum fuisse, sed ne se quidem primum regiam dignitatem hoc deformitatis genere maculaturum.

14.23.20. Tunc Gnemerus Falstricus, quamquam alias vegetioris quam sapientioris animi aestimaretur, sive ingenio suo sive regis fortuna monente, summam omnium haesitationem, ancipiti studio fluctuantem, salutari exhortatione discussit incertamque consilii contionem ad suam sententiam perduxit, affirmando temeritatis esse exiguam manum cum immenso hoste conserere. Ceterum Bartam provinciam, a Rugia brevi freto discretam, ob parvitatem sui, quocumque paratu esset, populatu perfacilem fore. Denique regem quiescendi gratia cubile petere exhaustasque vigiliis vires et attritum curis animum somno reficere iubet, vespere, quo minus provisus irrumperet, classem applicaturum. Praeterea vadosi fluminis angustias intraturos sparsam navigationem tacito conficere remigio iussit, ne aut obstrepentium remorum fragor securitatem incolis demeret aut ipsimet, impactis arenae navigiis, circa incertae altitudinis vada diutius haerere cogerentur. Cetera se exploraturum promittit.

14.23.21. Rex, cupide consilio obsecutus, vespere signo navigationi dato, destinatum amnem occupat. Cuius expeditius permeandi gratia ternis navigiis iunctis classem incedere iubet, ne confusa fluvialibus tardaretur angustiis. Cui Gnemerus, rate obvius, opportunitatem invadendae gentis aucupatus, interceptos incolarum speculatores adducit. Laetus eo rex, diluculo peragratis silvis, rura ac vicos hoc acrius, quo latentius irrupit incolasque adhuc somni securitate torpentes repentina incursione protrivit. E quibus complures, perstrepentis equitatus fragore perculsi, patrios duces adventare credebant. Sed hunc eorum errorem adacta repente corporibus iacula discusserunt. Complures eorum, exsertis per ostia capitibus, Kazymarusne an Bugisclavus adventaret, rogabant. Quorum percontatio propriis eorum funeribus excepta est.

14.23.22. Antistes, cum parte copiarum longinquam regionis plagam diverso complexus itinere, eo locorum pervenerat, ut a regia cohorte eximiae paludis interiectu distaret. De cuius admodum incessu dubius, ne direptos a se vicos exuri pateretur, industrio consilio providit. Tandem procul ignes a rege editos conspicatus, sibi quoque consimilis facti potestatem suppetere, confestim illato tectis incendio, declaravit sociisque sui prosperitatem excursus resperso flammis rure nuntiandam curavit. Cumque praedam abunde actam existimassent, iter ad naves remensi, quamquam grandi invicem a se interstitio discessissent, vestigia tamen sua, quo minus clandestinos reditus captasse viderentur, neve alter alterum impetuosa festinatione praecurreret, mutuis ignium fumigiis prodiderunt.

14.23.23. Interea Skyalmo quidam, cognomento Barbatus, in asservandae classis officium relictus, ne, hostili remigio praeveniente, amnis exitu prohiberetur, ad mare navigia reducit. Ubi cum Rugianorum navali incursatione peteretur, in paucas rates totius classis praesidium transfert, instructioribus quam frequentioribus navigiis hostibus occurrere praeoptans. Quibus obvia navigatione fugatis, ne sociorum reversio tardius navigiis exciperetur, omissa fugitantium insecutione, portum revisit. Iterato lacessitus, eodem ausu invasoribus restitit. Sed et compluries attentatus, crebra hostium irritamenta occursationis perseverantia superavit. Ita pertinaci magis quam acri incursatione vexatus, opportuna hostem agitatione premebat.

14.23.24. Inter haec regi in litus supervenienti non parvae admirationi fuit navigiis custodia vacantibus abesse Skyalmonem. Quem tandem ab agitatione redeuntem cetero prosecutus exercitu, Rugianos fugam a remigio mutuantes velorum intensione persequitur. Sed intervallo praecessionis et volucritate navigationis adiutos instando magis quam occupando vexabat. Tunc quendam vicinae ratis rectorem in anteriorem navigii sui partem fortitudinis simulatione progressum aspiciens verbisque magnam prae se laudem ferentibus prosecutus, ad ultimum, quaecumque viro forti erogarentur, egregie et laudabiliter impensa asseverabat. Ad ultimum vento obliquante prohibitus, quantum velis emensus fuerat, conversa navigatione, remorum obsequio pensat. Sed quo prosperiorem velificandi, hoc difficiliorem remigii usum habuit.

14.23.25. Itaque Danis adversa cum mari navigatione certantibus, Sclavi, quos locorum habitus non fallebat, ignotum nostris profundum compendiaria navigatione sulcantes, subito fugam in insidias vertunt. Quos Absalon per occultos pelagi recessus prosilire conspiciens, sociis metu navigationem citantibus, subsequi quam antecedere maluit, praeviae classis terga pietatis excubiis tutaturus. Pudet referre quod sequitur: Maxima Danorum pars, rubore posthabito, quamquam hostes imminere conspiceret, deserto rege, velis malos onerare sustinuit. Rex, cum paucis admodum navigiis relictus, aliquanto desertores aegrius quam hostes ferebat. Tunc etiam militem, quem paulo ante in prora astantem probaverat, brevitatem veli sui, quo maior navigationis cursus exsisteret, pannorum additamentis producere conspicatus, laudem convicio mutavit, honorem timidis erogatum imprudenter impensum affirmans. Ita absque supremae necessitatis discrimine verae ac solidae fortitudinis habitum explorare promptum non est.

14.23.26. Enavigantium discessio non clamore, non signis, denique nullo exhortationis genere revocabilis fuit; adeo omnium aures pavor concluserat. Cumque rex, intermisso paulisper remigio, a praesentibus, quid factu opus potissimum esset, inquireret, cunctantibus ceteris, Absalon insulam Hythini petendam ibique secunditatem aeris exspectandam hortatur. Quod Petrus fieri oportere non sine rationum assertione negabat, quod perseverante tempestate nec reditum nec supplementum classis habituri viderentur, Sclavis adversum se quotidiana copiarum incrementa sumpturis. Pandenda igitur vela eamque navigationis aequalitatem habendam esse, ut naves volucritate praestantes, complicata velorum parte, tardiores opperirentur et, quas celeritate praecurrerent, societatis iure consequi deberent. Ita strenua Absalonis adhortatio eximiae Petri prudentiae cessit. Uterque siquidem annis suis similia cogitabat: ille etenim iuvenili animo condigna, hic canis consentanea proponebat.

14.23.27. Ita septem solis navigiis ex omni Danorum classe residuis, Sclavi multitudine freti incitatissimo remigio acerrimoque clamore cum contemptu paucitatis irrumpunt. Sed maiore impetu quam audacia rem exsequebantur. Quippe cum primum excepere sagittas, propius ferre remos ausi non sunt. Paulo post destrictorum ensium laminis nunc cervices suas nunc scuta pulsare coeperunt, rati se Danos hoc minarum genere territuros. Remigium deinde magno clamoris strepitu prosecuti, horribiles late sonos edebant. Hic quoque procursus priori persimilis fuit; obviis namque Danorum missilibus repulsi, continuo remigium retulerunt. Tertio ut hostem apparatu terrerent, contractos sole clipeos aqua perfundere genibusque superpositos in pugnae usum extricare coeperunt, veluti indubitatum nostris proelium illaturi. Ac tum demum, seu cupiditate praedae seu vi pudoris accensi, vehementius navigia concitant. Quae species, ut initio acris, ita exitu inanis apparuit. Telorum enim obiectu velut ante deterriti, invictam paucitatis constantiam ulterius lacessere destiterunt, quamquam Danorum provocatione admodum sibi insultari conspicerent.

14.23.28. Rex, cum ad aspectum patriae pervenisset, concidente paulatim vento, tam remissam et languidam navigationem agebat, ut, quamquam propasso velo uteretur, eo fere loci diem opperiretur, ubi noctem ingressus fuerat. Sed cum Zephyris deficeretur, processum a remigio mutuatus est. Tandem obviam Eskilli ratem ingressus, Scaniam repetivit. Qui novissime eum prosecuti fuerant, Sialandiae partibus advehuntur. Tunc Petrus Ranonis, eloquentissimi viri, imperitam calliditatem eludere cupiens, non solum nexos, sed etiam remiges suos, ut praedae speciem augeret, in eminenti navigii parte constituit, captivorum imaginem praebituros. Quem cum Rano liburna praetereuntem videret, dissolutionem navigii simulare desiderans, sentina aquam egeri, increpitis acrius remigibus, iubet. Tunc quodam respondente eo triduo sentinam aqua vacasse: 'Non rite', inquit Petrus, 'remiges tui, quibus te responsis excipere debeant, callent.' Tunc Rano, paucis intra Petri navigium remigio occupatis, otiosae iuventutis multitudinem, exserto capite, conspicatus, praedam existimabat, quietisque suae paenitentia permotus, non similiter sibi ut Petro fortunam affuisse dicebat, quod, naufragii periculo interpellante, expeditionis comes exsistere nequivisset.

 

14.24.1. Autumno rex crebra Sialandensium ac Scanorum, rara vero Iutensium manu provinciam Arcon urbi confinem adortus, cum, ingenti praeda acta, ad litus reverteretur, Rugiani, repetentem naves exercitum iisdemque scandendis intentum a tergo per insidias circumfundere gestientes, magnis viribus in insulam e continenti traiciunt. Per idem tempus coorta nebulae vis spissam caelo caliginem intendit. Quae res incertos viae Danos atque errore nebulae implicatos aliquamdiu subsistere coegit. Crediderim hunc aeris habitum propitiae fortunae interventu futurae eorum victoriae paruisse. Iamque Sclavi, quia nubium obscuritas prospicere non sinebat, caliginis errore protracti, in medios ferme hostes inciderant, cum subito, discussa sole nebula, exercitus propemodum consertos aspiceres.

14.24.2. Tunc Prisclavus, olim e Sclavia profugus, equo provolans, adesse barbaros factamque Danis optatae pugnae copiam nuntiat, exhortans omnes invictam Danici nominis aemulari virtutem. Responsum a rege est reperturos hostes, qui fatum fugae praeferre cupiant. Igitur Dani, quorum animos praeceps belli cupido exagitabat, praeter usitatum pugnae morem, confusis copiarum ordinibus, conspectos hostes incursare coeperunt. Nec tardior victoria quam impetus fuit, pugnam fuga praecurrentibus Sclavis. In quo procursu duo regii milites ita inter se fortuitis equorum impulsibus concurrerunt, ut uterque excussus prosterneretur. Super quos rex, corruente equo, ita praecipitatus est, ut laevus eius cubitus, pertuso clipeo, terrae altius infigeretur. Absaloni itaque erigendi eius gratia descendere cupienti manu, ne subsisteret, innuit, feliciter se lapsum reputans, si modo hostium cladibus attolleretur. Sed hic eventus tristior specie quam omine fuit. Regis namque lapsus hostilis ruinae praesagium edidit; quippe superati sine proelio barbari impune obterebantur.

14.24.3. Quorum magna pars sinum, per quem traiecerat, avidius repetens, salutem in undis, quam quaerebat, amisit, nec minor fluctibus quam ferro periclitantium numerus exstitit. Pars, quo tutius hostem vitaret, ore tenus de industria aquis corpus immerserat. Nec hoc quidem auxilii genus, quo minus a Danis in eadem vada descendentibus interimerentur, latebram iis praestare potuit. Cumque, ceteris intra aquam prostratis, unus adhuc, occultum pedibus saxum complexus, sociae stragi superesse videretur, Absalon, militibus ad opprimendum eum descendere profunditatis metu cunctantibus: 'Non hic', inquit, 'ea proceritate est, quam vestra, milites, aequare non possit. Neque enim vadabiliorem sibi quam nobis gurgitem occupat.'

14.24.4. Quam vocem frater eius Esbernus exhortationis loco suscipiens, quamquam barbarum latentis saxi beneficio uti non dubitaret, saluti suae fraternae voluntatis imperium praetulit, aliisque renuentibus, aquas hostili cruore infectas armis onustus intravit. Cumque, emissa in barbarum lancea, solum repetere vellet, undis verticem involutus, profundo se excipiente, demergitur perissetque, nisi sociorum praesentia auxilio fuisset. Enimvero Olavus, undis eum abstrahere cupiens, stimulatum calcaribus equum in illud profundum egit exceptumque brachio levare conatus, paene sella pronus excutitur. Igitur, urgente fato, suae quam alienae saluti propior exstitit sibique, caeptam amici curam postponendo, consuluit. Cuius propositum Nicolaus quidam fortius quam felicius aemulatus, non temperavit, quo minus concitato equo gurgitem peteret. sed ab incepto se, pari periculo revocatus, abstinuit. Igitur equitum ope defecto peditum opera servari contigit. Cumque litori restitutus fuisset, exstinctus ab intuentibus putabatur; adeo illapsus corpori humor anhelitum occludebat. Tandem, sociis corpus suum diutius agitantibus, vomitu undam egerere coepit. Cuius onere liberatus suspicere magis quam eloqui valuit. Itaque, qui aderant, corpus eius frigore obstupefactum applicatae vestis fomento prosequebantur. Quibus percalefactus non oculorum modo, sed etiam vocis usum recuperavit. Ceterum ipso die adeo exsanguis permansit, ut vix eum funebris oris notae desererent.

14.24.5. Nec silentio oblitterandam alterius Danici equitis virtutem existimo, qui cum, nemine sociorum comitante, fugam hostium avidius quam cautius insecutus fuisset, barbaris, qui effugerant, ut se iis capiendum praeberet, rogantibus, spreta prece, equo desilivit mortemque dimicans quam deditus lucem amplecti maluit. Igitur ingenti hostium caterva ad se opprimendum nitente quotquot propius accesserant, interfecit, ac sine ulla specie metus pugnans, super factam a se stragem plenis gloriae vulneribus corruit. Itaque non solum innumeros fati comites habuit, sed etiam superstites fortitudinis suae spectaculo attonitos reliquit. Cuius excellenti virtute tantum promotum est, ut deinceps Sclavi manum cum Danis acie conserere non auderent.

 

14.25.1. Anno postero Danis expeditionem parantibus, Rugienses, ob recentem cladem suscipiendi belli fiducia defecti, Domborum quendam, praestanti facundia, ad pacem ab ipsis petendam decernunt. Quo Absalon excepto, navigium eius expeditionis sibimet usui vertit, nautis vero, quoad reverteretur, hospitia cum impensis expedienda curavit, ipsoque Domboro secum assumpto, regiae classis conventum petivit. Siquidem legatos hostium, expeditionis tempore susceptos, ad reditum usque eius mutua Rugiensium Danorumque consuetudine retentari fas erat, ne ad suos exterarum rerum nuntii reverterentur, speculationis potius quam legationis officia peracturi. Sed contrariae tempestatis perseverantia navigationem morante, cum Iuti, labentibus alimentis, expeditionem soluturi viderentur, eorum egestati Sialandenses ac Scani, impensis liberaliter commeatibus, affuerunt, ne tanta virium parte maligno necessitatis obstaculo fraudarentur. Fionienses vero, tametsi commeatibus abundarent, ne minimam quidem eorum partem ad sustentandam sociorum inopiam contulerunt.

14.25.2. Quod videns Domborus pacem, quam ante supplex petiverat, sub aequis tantum condicionibus offerebat. Ceterum Absalonis apud regem interventum poscebat. A quo oblationem suam liquida fide prosequi rogatus, pignoris loco lapillum se aquae iniecturum asseruit. Siquidem icturis foedus barbaris religioni erat calculum in undas conicere seque, si pacto obviam issent, mersi lapidis exemplo perituros orare. Sed contra poscente obsides Absalone fucosaque superstitionum mendacia in rebus seriis recipienda negante, haudquaquam Domboro mutua petendorum obsidum fiducia defuit. Quod Absalon indigne ferens, Rugianos non solum obsides Danis, sed etiam pecuniam cum supplementis classis transmittere solitos asseverabat, cum Dani nihil tale Rugianis umquam a se concessum solutumve meminerint.

14.25.3 Tunc Domborus: 'Si sapientia', inquit, 'qua te praeditum existimas, viges, quae a me proponenda sunt, docili animo excipes, tenaci memoria apprehendes. Quisquis rite se gerit, circa tria tempora maxime cogitationem expendit; ex iisdem duo leviori cura complectens, tertii prae ceteris habitum intuetur. Siquidem praeterita meminit, futura prospicit, praesentia colligit. Stolidus vero inter spem futuri memoriamque praeteriti praesentium facultatem omittere et, quod in manibus retinet, excutere consuevit. Quo pacto tu quoque, vanissimis sollicitudinis ambagibus implicatus, adeo scrupulosa cura praeteritorum imagines recolis futurosque meditaris eventus, ut ea, quae prae manibus sita sunt et oculis obversantur, aspicere nequeas. Quippe dum prioris aevi recordationi animum inseris, felicitatis eius exemplo futura metiris, teque, spem ex memoria adeptum, quid instans aetas afferat, praeterit. Fateor olim Danos gente nostra potitos, sed praesens fortunae benignitas iisdem nunc favoris blandimentis partes nostras prosequitur, quibus quondam vestras excolere consueverat, sortemque nostram ad hanc felicitatis summam perduxit, quam vestrae quandoque rei status attigerat. Quippe quanto vobis inferiores exstitimus, tanto nunc viribus successuque praestamus, eo rerum fortuna ductante progressi, quo Danicae quondam prosperitatis incrementum excesserat. At dum temere votis extenderis, nova ac recentia stolida vetustatis simulatione praetergrederis iisque me condicionibus adigere conaris, quas pro praesentium habitu praestare potius quam postulare debueras. Fines vestri, armis et exercitibus nostris miserabiliter obtriti, situ marcidi culturaeque inopes iacent; nostrarum diffusio partium vix alendae, quam genuit, multitudini sufficit, et tamen, quos omnifariam potentiores advertis, non superiores modo, sed etiam pares habere fastidis. Tunc demum tributi nos exactione sollicita, cum et sortem nostram successibus aequaveris et eam malis, quibus tua nunc premitur, adactam conspexeris!' Haec Domborus. Sed Absalon, dissimulato indignationis conceptu, paucis eum responsis excipiens, ad regem, quae acceperat, perfert. Verum pertinax freti saevitia navigationem interpellando finem expeditioni fecit.

14.25.4. Rex, quamquam superius Sclavos secundis successibus attentasset, plus tamen negotii in eorum expugnatione quam, ut propriis viribus exsequeretur, advertens, Saxoniae satrapam in armorum militiaeque collegium ingentis praemii pollicitatione sollicitat. Ille, tum amplissimae mercedis captura, tum etiam potiendorum finitimorum spe invitatus, expeditionis societatem spopondit.

14.25.5. Sed superius Waldemarum rex Noricus per summum amicitiae cultum navigio draconem simulante donaverat. Quod Absalon, mira arte effigiatum, Roskyldensi remige exornare et ad conventum usque Danorum dirigere iussus, cum in portu Isørensi, parum secundantibus ventis, voto diutius moraretur, nihil aegrius tulit quam, quod, aliis in expeditionem proficiscentibus, tardior ipse superventurus videretur, qui ceteros et velocitate apparatus et procinctu navigationis alias praecurrere consueverat. Itaque cum, mente taedio et pudore sopita, in puppi iaceret, futuram maris tranquillitatem nocturnis imaginibus speculatibus est. Existimavit enim ab homine se accersi accessoque litore cum Burglanensi pontifice Tokone aliquamdiu spatiatum iussumque ab eo, quae audiret, sagaci mente comprehendere et tenaci mandare memoriae. Tokonem deinde melos, quod in divini natalis pervigilio rite recini assolet, semel iterumque et tertio replicuisse ipsumque ad ea, quae canerentur, sollicitis auribus esse iussisse.

14.25.6. Expergefactus adeo praesentes visorum imagines animo repraesentabat, ut rem veram, non somnium fuisse arbitraretur. Et quia crastinae egressionis opem per quietem sibi promissam meminerat, tam certam commodae navigationis spem animo praesumpsit, ut conscensa cymba, quamquam nihil adhuc tempestati detractum erat, malum regiae navis, cui Astradus praeerat, ocius attolli iuberet cibumque capere properaret. Epulanti supervenit Astradus, indicans tempestatis occasum et, quidnam fieri expediret, interrogans. Issus est illico, erecto navigii malo, fauces Isøricas penetrare iisque praeteritis insulam, qua ventus iuberet, ambire.

14.25.7. Quod eo exsequi pergente, expeditionaria classis, quae in eundem forte portum appulerat, subito tranquillitatis incessu gavisa, velorum usum navigationis avida praeparabat. Verum effectus minor impetu fuit: siquidem modo orientem, modo occasum, incerto ventorum flatu ludificata, vicissim petebat, navigationemque mutabilis aurae varietas optato cursu fraudabat. Divinitus consultum crederes, ne aut solitaria Absalonis navigatio aut aliis incessu tardior haberetur. Quod etiam ipsius liquido comprobavit adventus: siquidem, adnavigante eo omni nubium errore discusso, certus pelago flatus incubuit, tantaque propitii venti stabilitas incidit, ut navigatio, quae ante dubiis velis incertum cursum tenuerat, continuo prosperitatis ordine frueretur. Ita naturae rerum temperies, quae se ceterorum usui inviderat, Absalonis respectuit tributa est. Qui etiam, cum navem regis sibi creditam validis tempestatis incrementis contusam extremoque naufragii periculo propinquam adverteret, continuo in litus subductam necessariae trabis vinculo refecit laceramque ac paene confractam pristinae firmitati restituit. Sed et prorarum eius cacumina, quo cultior incederet, aureis apicibus texit. Quo rex apud Masnetam exceptus, Polam provinciam, comite classe, petebat.

14.25.8. Itaque communibus, sed discretis viribus alterum Sclaviae latus Dani invaserant, alterum Theutones lacerabant, interdumque exercitus alter ab altero invicem spectari poterat. Cumque Theutonum forte satellites petendi pabuli gratia latius evagatos Sclavi per insidias adorti interemissent, equites recentis iniuriae ultionem audaci calliditate quaesierunt: siquidem militiae insignibus occultatis loricisque, quibus corpus munierant, familiari ac sordida veste tectis, pabulantium more fruges metere aggressi, Sclavos, Nucleto duce ad se opprimendum ex abdito provolantes, ocius ascensis equis falcesque gladiis mutantes trucidaverunt. Caput Nucleti abscissum ac pilo affixum sicque in castra perlatum gratum utriusque exercitus oculis spectaculum praebuit.

14.25.9. Quod cum filio eius Priszlavo, qui ad Danos et Christiani ritus amore et paganae superstitionis odio patria pulsus transierat, cenitanti nuntiatum fuisset, aliquantisper manum ab escis retractam demisso capiti subiciens, Dei contemptorem tali exemplo interire par esse dicebat, revocatoque a cogitatione animo, consuetam oris ac mentis hilaritatem cenae consortibus exhibebat, magnus potentia, sed maior divini cultus memoria. Neque enim sibi parentem iudicabat, quem publicae religionis aemulum noverat. Itaque ambiguae aestimationis esse potuit, utrum magis fortem animum gesserit an piam vocem emiserit. Sed neque patriae plus solito misertus, eam ductu et incitamentis suis duarum gentium praedam exsistere coegit.

14.25.10. Interiectis diebus Henricus Waldemaro, sermonis invicem conferendi gratia se accedenti, cum Absalone solo in tabernaculum suum perducto, epulum praebuit, ingenti magnatum frequentia administratorum officio fungente. Quae cena, licet multigena ciborum varietate splenderet, aliquanto tamen plus luxus in obsequiis quam epulis habuit, praesertim cum gloriae, non usui serviretur. Clientela vero seorsum discubitu excepta.

14.25.11. Post reditum suum Waldemarus, novarum rerum casibus sollicitatus, intento ad sciendum animo, ubinam Henricum necessariae collocutionis gratia obvium habere posset, atque ad id negotium explicandum prudenti viro opus asseveraret, alii sibi claudicare equos, alii parum cultis ungulis esse fingebant. Cunctis itaque metum excusationis astutia protegentibus, nemineque tam periculosam legationem suscipere audente, Absalon forte, lignis ex more per otium caesis, e nemore superveniens interrogatusque, an regiarum partium legatum agere vellet, iturum se pollicetur.

14.25.12. Igitur legendorum comitum optionem habere iussus, potissimum necessarios ac sanguine semet contingentes ascivit, consanguineam fidem alienae praeferendam existimans. Priszlavus quoque, potentissimi Sclavorum principis Nucleti filius, quem, quod Waldemari sororem in matrimonio haberet Christianaeque disciplinae sacris initiatus esset, pater iam pridem perinde ac insidias sibi nectentem e conspectu suo summoverat, localis peritiae fiducia propositae viae conductorem agere pollicetur. Huic siquidem tum rex ob bonae fidei experientiam, tum ob connubii affinitatem magnam nobilium insularum partem fruendam concesserat.

14.25.13. Profectus Absalon affatusque ducem, cum apud eum pernoctare rogaretur, regem anxia suorum exspectatione sollicitum longioris morae interpositione molestari oportere negabat. Praeterea classem sine portu esse asseverabat, undique ventorum impulsui patentem. Cumque, festinationis ratione reddita, propinqua nocte equos abiturus scandisset, quidam claro Saxonum loco natus, ultro adito duce, perituros Danorum legatos, nisi comitatiores abscederent, querebatur, obiurgare quoque eum vehementius ausus, quod illustrium virorum paucitatem tot ingruentibus periculis incomitatam a se dimittere sustinuisset. Revocatis itaque comitum offeruntur auxilia; sed non minorem se Absalon in recusando comitatu gessit, quam in pernoctationis egerat obsequiis respuendis, gloriosius ratus suam ac sociorum salutem dubiis casibus credere quam alienis armis protegere.

14.25.14. Cumque haud procul tentoriis abesset, Priszlavus, omnibus frenos succutere iussis: 'Si meo', inquit, ductu res expedienda foret, comitum supplementum nostra paucitas non refugisset. Siquidem adversum pericula abundare industriae potius argumentum est quam timoris indicium. Hoc enim probabilior est fortitudo, quo minus cum stoliditate consentit; illa vero reprehensionem meretur, cui vires temeritas administrat. Sed nunc exigere perquam deforme est, quod paulo ante oblatum acceptare contempsimus. restat igitur, ut unicam salutis viam in pectorum ac virium nostrarum fiducia reponamus spemque ex desperatione certissimam capiamus. AEmulanda itaque Danici sanguinis et nominis virtus, omnique studio enitendum, ut aut nobis victoria reditum aut speciosa mors aeternum famae pariat monumentum. At minime dubium, quin de transitu nostro hostes equina fecerint vestigia certiores, nec magis ambiguum eorum reditum insidiis excepturos esse, quorum adventum adesi callis indicio perviderunt. At mori vobis, commilitones, quam capi praestat. Capti enim occisi parentis mei poenas perinde ac eius interfectores crudeli morte pendetis, fratresque mei paternis manibus per summam cruciatuum acerbitatem vestro sanguine parentabunt. Aliquanto ergo satius est propriae virtuti spiritum impendi quam alienae violentiae miserabiliter puniendum relinqui. Haec non proprii periculi metu, sed vestrae potius caritati consulendo monuerim; eo enim sanguine oriundus sum, quem nulli Sclavorum attentandi umquam ausus incessit. Per patrem vos optimum maximum perque illud Danorum celebre cunctis gentibus nomen obsecro obtestorque, ne fiduciae et fortitudini imbecillitatem atque ignaviam praeferatis.' Haec Priszlavus.

14.25.15. Denique laeta omnium acclamatione exceptus, nihil se de victoria ambigere asseveravit, cui militum alacritas praesagio fuisset, praesertim cum omnis Sclavorum irruptio specie quam re formidabilior exsistere soleat. Circa incessum vero id ordinis observari debere, ut iuvenes parum armati medium inter milites equitandi locum tenerent, eorum utrimque praesidiis muniendi. Ceterum militarium turmarum per binas acies distinctarum alteram ab altera auxiliis invicem tutandam esse; quippe geminae cohortis specie hostium animos labefactari posse. Praeterea clamabundos incedere variisque cantibus obstrepere iubet, fiduciam, quae plerumque multitudini inest, simulaturos. Nec fortunae expers consilium fuit: siquidem in portum iis, ubi classis acquiescebat, nullo incessente perductis, rex exspectantis more sollicitus prolixamque legatorum absentiam cura ac maestitia prosecutus, dolorem ex temeraria suorum emissione contractum religiosae lectionis officio leniebat. Quibus redisse compertis, soporis blandimentis ob tristitiam dilatis ocius aditum dedit.

14.25.16. Inde ad Gudacram amnem navigatione discessum. Cuius vadosus aditus haudquaquam magnarum navium capax exstabat, exiles dumtaxat transmittere solitus. Itaque rex propter fauces, fixa ancora, sedem navigio conscivit, magnitudinem eius parvitate amnis admittere nequeunte. Habilior classis, et quam fluviale profundum ferre poterat, Absalone duce angustos amnis attentabat anfractus. Quo auctore eo loci perventum, ubi gurges diffusior ingentis stagni speciem praeferebat. Has faucium angustias barbari crebra classe praestruxerant, hostem transitu prohibituri. Quos nostri deturbare gestientes, profunditatis ignari, imperitae navigationis errore vadosis locis affixere puppes. Quas dum profundo defectas ad loca navigatu facilia reicere cupiunt, cum minus remigio liceret, passim in vada desiliunt manibusque foros complexi remorum vices corporum viribus exsequuntur. In quos Sclavi, navigiis suis tamquam propugnaculis utendo, superne tela librabant. Nec sic eos attentasse contenti, et ipsi saltim in vada delapsi, comminus dimicandi locum petebant. Sed nostris strenue occursantibus, pari celeritate deserta ac repetita sunt navigia. Ante alias binae Prizlavi rates subiere stagnum. Quarum alteram, qui vado institerant, tam frequentes insiluere, ut media, fractis penitus lateribus, finderetur. Quippe dum avidius se ingerunt, multitudinis onere mediam rupere puppim. Subsequente classe, deserta fugientium barbarorum navigia capiuntur. Vicorum quoque ripae iunctorum incendia peraguntur.

14.25.17. Noctu redeunte Absalone, rex adhuc insomnis diutinam eius moram angore et vigilia prosequebatur. Quo excepto gavisus, liburna sua, quod ob granditatem navigationi inhabilis videretur, domum remissa, in aliquanto minorem se contulit, eaque ad lacum devectus, Sunonem binis instructum navigiis in longinquos paludis recessus praedatum mittit. Urbem quoque Rostock, oppidanorum ignavia destitutam, nullo negotio perussit. Statuam etiam, quam gentis profana credulitas perinde ac caeleste numen divinis honoribus prosequebatur, incendio mandavit. Post haec Henricum cum exercitu suo conserendi secum sermonis gratia venientem praeparato ponte traiecit.

14.25.18. Eodem tempore Nucleti filius Pribislavus ripa altera superveniens, cum fratrem Priszlavum Bernardo, cuius manu Nucletum occidisse fama fuerat, navigio communicantem aspiceret, convicio lacessivit, impietatem obiciens, quod cum parentis sui interfectore amice conversari sustinuisset. Contra Priszlavus bene de se meruisse eum, per quem patre sacrilego careat, affirmabat. Sed neque se eius filium censeri velle, quem maximi sceleris parentem exstitisse constaret.

14.25.19. Interea, dum haec geruntur, subito fama pertulit Rugianam Pomeranamque classem ex disposito convenisse, Danos amni includere avidam. Igitur rex per Henricum necessariae discessionis admonitus, ne se locorum angustiis implicari pateretur, protinus amne excessit. Cumque Sclavicae collectionis famam nulla adhuc indicia confirmarent, insidiarum suspicione permotus, hostium calliditati invicem occurrere statuit. Qui in occultos litorum sinus collati, si rex rura diriperet, classis eius incursandae copiam explorabant. Quos ut opportunitatis simulatione protraheret, Magno cuidam exurendorum litoralium vicorum curam demandat, militibus intra navigia latere iussis, sciens profecto Sclavos ab universo Danorum exercitu incendium peragi putaturos sicque promptiorem exercendarum insidiarum ausum capturos. Nec secus, ac ratus est, hostile propositum fuit.

14.25.20. Quippe Magno oppidis facem subiciente, Rugiani, universas Danorum vires eo negotio occupatas existimantes, avidius edendi propositi fiduciam rapuerunt, perinde ac eorum classem defensoribus vacuam reperturi. Sed quorundam regis imperium ignorantium occursu maturius excepti, incursandi studium repente fuga mutarunt. Quos cetera Danorum classis, certatim magnis remigii nisibus insecuta, velocitate navigationis aequare non potuit. Cumque relevandae lassitudinis gratia aestum umbraculis leniret, Lundensium pontifex, ceteris portum tenentibus superveniens, postquam medio ferme diei tempore navigia velaminibus obducta conspexit, cunctis segnitiem exprobrans: 'His', inquit, 'tumulis, commilitones, cum animi exercendi sint, corpora sepelire gaudemus?' Quo dicto militibus diurnae quietis ruborem ingessit et regem desidia obsessum torpentes militiae suae vires excitare perdocuit. Qui etiam ad pontificis vocem modesto indignationis genere permotus simulque iusta desidiae suae reprehensione commonitus, cito hos tumulos relinqui posse aiebat statimque, discussis tegminibus, hostile solum petere properavit.

14.25.21. Post haec circa australem insulae plagam praedae in biduum actae; inde Walungiam navigatum. Ubi nuntiato Rugianorum occursu, cum quidam e Danis hastam suam, quo commodius ea in acie uteretur, in conspectu sociorum aliquanta parte curtasset, ceteri ipsius factum secuti, congestis in unum locum putaminibus, ingentem brevi cumulum exstruxerunt.

14.25.22. Sed interim apud hostes pacis, non belli studia agitabantur. De qua acturus Domborus ad Danos dirigitur. Quibus ad naves digressis, ignem in litore accendit, cuius indicio se legationem afferre monstraret. Sed Absalon, ne quis eum nave exciperet, vetuit, ne pax, quam petere venerat, invicem a Danis affectari videretur. Ita Domborus, aliena rate non habita, propria classem petivit Absalonemque per interpretem aggressus, ut se inter regem et Rugianos faciendae pacis auctorem exhiberet, orabat, obsequium cum obsidibus spondens. Contra Absalon, perinde ac eorum, quae ab ipso poscebantur, ignarus, reponsionis loco desertas Danorum insulas numerabat, earum solitudinem nuper sibi ab ipso exprobratam acri memoria prosecutus.

14.25.23. Domborus orationem suam parum competentibus responsis excipi per interpretem cognoscens: 'Ratione', inquit, 'non vacat, pontificum optime, quod tuam ceteris opem in advocationis petitione praeferimus. Siquidem eo nunc iustius ad tui nominis opinionem votis decurrimus, quod quondam ad promerendam Danorum concordiam avi tui praesidiis nitebamur. Eius nutu perinde ac regalibus edictis contenti fuimus. Quia vero filiorum eius nemo superest, supplices ad nepotis genua manus tendimus, ne extra consuetae familiae seriem auxilia circumspexisse videamur. Nec non pari industria in fratre tuo praetereundo, quamquam natu praestet, usos nos esse constat. Tibi enim auctoritatis praerogativam honores, non anni, nec aetatis privilegia, sed dignitatis ornamenta conciliant. Ante vero quam pacem domesticam bellis civilibus foedaretis, constantem Danorum imperio fidem praestitimus. At postquam in vestra republica seditiosa suffragia adolevere regnique affectatores armis instruere coepistis, propriae libertatis quam alienae factionis studiosiores evasimus vestrique nominis quam pietatis desertores esse maluimus. Sed et bellum vobis inferendo quid aliud quam ingeniis vestris finiendarum simultatum causam praebere tentavimus idque efficere, ut nostra arma excepturi mutua concordia indigeretis? Itaque secures vestras, civili sanguine madentes, in nosmet ipsos convertimus bellaque vestra alienis quam patriae perniciosa fore maluimus. Siquidem adversarios vestros specie, re vera amicos egimus caritatisque partes hostilitatis simulatione praebuimus. Etenim concordiam vestram magis quam spolia, piraticam a benevolentia profectam exercendo, quaesivimus. Et nunc quidem opera nostra coeptorum deviis ac parricidalibus bellis abstracti, merito tanti beneficii auctoribus gratulari debetis. Cur ergo, cunctis inter vos amice compositis, soli communionis vestrae ianuas intrare non possumus, quarum ipsi claustra reseravimus, aditum patefecimus? Cur ea factorum nostrorum prudentia, delicti vestri saluberrima correctrix, a viris sapientia claris parum grata aestimatione colligitur?'

14.25.24. Cumque finisset, adhuc Absalone vastatas Daniae provincias supputante: 'Nil factum est', inquit, 'quod homines patrocinii tui indigos ab illius clementiae sinu repellas, quam nemo supplicum umquam difficilem habuit. Etenim repulsi identidem tuis genibus advolvemur, puerorum perseverantiam imitaturi, qui, quo atrocius iratae matris verberibus lacerantur, hoc avidius eius gremiis allabi nituntur. Quod si parum supplicii de nobis sumptum creditis, iram vestram, quoad libet, cladibus nostris impune exsatiare poteritis. Vastentur licet agri, exurantur vici, evertantur urbes, trucidentur populi, precibus vobiscum, non armis agemus, pro bello veniam quaesituri. Si sanguinem sititis, ultro iugulum gladiis vestris feriendum praebebimus. Si servitium affectatis, quid deditione maius praestare poterimus? Quis autem tam efferae mentis, qui eius oblatoribus parcere praesto non sit? Extremae autem dementiae est velle laboribus adipisci, quod otio possit acquiri. Scio autem illud tibi succurrere, quod priore colloquio patriae tuae vastitatem inter probra posuerim, ideoque te tam pertinaciter eius solitudines aestimare, ne prius de pace agatur, quam totidem apud nos vestris armis effectae fuerint. Ego vero iam pridem, sapientibus monitis insipienter usus, adversarii partes secus ac expediret edocui, ignarus, quod auditori tam attento praeceptor exstiterim. Nam rem puerilibus deliramentis consentaneam dixisse satius fuerat. Quod vero locutum me nunc paenitet, te etiam audisse piguerit.

14.25.25. At si tunc intellectu digna tuis auribus deprompsi, quae nunc quoque dicturus ero, pari mentis ratione suscipito, eodem ingenio praesentia hauriens, quo prioris alloquii documenta sumpsisti. Quo maiorem de nobis stragem egeritis, hoc minorem subiectorum numerum militiae vestrae residuum facietis. Quid ergo aliud cladem nostram exercendo agitis, quam quod viscera vestra viribus exinaniendo consumitis? Quod si parum adhuc nos punitos ducitis, hostibus vestris bello proterendos obicite, aut morte nostra vindictae satietatem sumpturi aut victoria rebelles sub iugum missuri. Victi namque parum maeroris, victores multum alacritatis vestris animis ingereremus; utralibet ergo fortuna vestris successibus obsequeretur. Praeterea, si nos armis lacessere perseverabitis, casus efficere poterit, ut stragem nostram alicuius vestrum fato luatis, cuius capite totius Rugiae subiectionem emisse difficile fuerit. 'Talibus Absalon monitis invitatus Rugianorum vota apud regem sua prece complevit. Rex acceptis obsidibus redit.

 

14.26.1. Eodem fere tempore de Urbis pontificatu, controversia inter cardinales orta, varie provinciarum suffragia ferebantur. Nam Gallia Alexandro obtentui fuit, Germania auctore Caesare Octaviani partibus obsecuta est. Sed iustior religionique propior Gallorum sequacitas fuit. Quod postquam in Dania percrebruit, Lundensis pontifex, qui et ipse praedictae expeditionis comes fuerat, ne, fervente religionis tumultu, deposito fraudaretur, pecuniam, quam in Gallia collocaverat, per ministros reportandam curabat. E quibus unus, monachicae professionis, apud Stadium oppidum inter cenitandum, ligneo forte calice non suppetente, aureo, quem in custodia habebat, arrepto, nitidius quam tutius cenam exegit. Cuius facti irritamento iis, quorum hospitio receptus fuerat, tacitam latrocinii cupidinem ministravit. Maioris namque pecuniae conscium animadvertebant, quem praestantiori poculo privatas mensas exornantem videbant. Ceterum hospitii reverentia palam facinus exsequi veriti, quoniam intra penatium limina hospitalitatis sacra violare nefas ducebant, in Holtsatiam eum subsequendo sarcinis exuerunt.

14.26.2. Quo Eskyllus, dum ab expeditione reverteretur, audito, regem super earum recuperatione sollicitat, ratus auctoritate eius restitutionem a praedonibus fore. Nec iam precibus, sed pactione agendum existimans, portionem pecuniae, dummodo per eum reddita foret, in praemium pollicetur tantoque eius auxilium instantius expetebat, quanto eum in annuendo tardiorem advertit. Rex, petitionum eius perseverantia fatigatus, aegre operam pollicetur, quod et raptor incertus et pecunia repertu difficilis videretur. Ceterum eam requisitu promptiorem, si a potentibus quam si a plebeis occupata fuisset, arbitrabatur. Igitur antistitem Sleswicum secum petere iubet.

14.26.3. Ubi cum forte per iocum inter familiares amissoris auro bibentis iactantiam eluisset, interfuere, qui regis dicta sinistre excipientes clandestini sermonis mordacitate pontifici illusum putarent. Quorum obtrectatione Eskyllus ad deserendam regis amicitiam adductus, eo dementiae prorupit, ut opes, quas amisisset, ab eo obtentas suspicaretur eumque rapinae sibi inflictae conscium asseveraret. Ita se conceptae vesaniae moles falso regis convicio patefecit. Igitur nescias, utrum antistes insaniae maioris an rex patientiae fuerit, quorum alter integerrimum virum taeterrima suspicione notare sustinuit, alter, conscientiae puritate succinctus, adversum innocentiae suae criminatorem aequo lentius iram destrinxit.

14.26.4. Inter haec Occo, cui superioris schismatis contagio deponendi pontificatus causam praebuerat, tamquam recepta ab Octaviano dignitate, conciliato regis favore, Sleswicensem sedem sacrilego occuparat regimine. Quem Eskillus catholicae partis aemulatione inter rei divinae actionem cum suis fautoribus exsecratus, magnopere regem permovit. Ita contentione paulatim ad invidiam simultatemque progressa, accito apud Sialandiam Absalone, querimoniam suam a rege tum spretam, tum etiam irrisam conqueritur. Quippe eum erga pecuniam amissam parum honesta conscientia esse, restitutionem in facultate habere, si velle suppeteret. Quin etiam cum Occone, schismaticarum partium comite, criminosum iunxisse collegium inque eius excolenda societate catholicae partis adversariis exsecrabilem obtentum praebere; quamobrem se belli adversum eum suscipiendi infinita cupiditate flagrare. Saepe enim numero consimilia ausum potiusque praeesse regibus quam obsequi solitum. Praeterea ad hoc audendum se non infimis amicorum praesidiis abundare.

14.26.5. Veritus Absalon palam tanti viri sententiam obiurgare, temperato reprehensoris officio, impatientiae eius errorem modesto genere castigationis excepit, regis integritatem deformi notatu perquam indignam iudicando, eiusque conscientiam, collatis innocentiae rationibus, ab omni suspicionis turpitudine alienissimam comprobando. Ceterum non tam catholicarum partium odio quam eius regisque litigio Occonis susceptionem imputandam docebat. Ad haec, si litem ingrederetur, quos auxiliares speraverit, hostes sensurum. Quippe homines inter adversa plerumque parum iusta constantia amicitias colere. Sibi potius ad ipsum legati partes mandari precatur, discordiarum pericula compositionis officiis avertere tentaturo.

14.26.6. Eskillus, tanti consilii documento parum salubriter aestimato, percontationibus eum fatigat, num sibi in eam rem auxilium sit laturus, quem non tam gerendorum arbitrum quam belli socium deposcat, dicendo iam non se consultorie cum eo, sed precarie agere. Absalon antistitis sublimitatem regis caritati componderans: 'Quoniam', inquit, 'me tibi iam pridem iurisiurandi religio fidei debitorem effecit, malo simplicitatem tuam verioribus monitis obiurgare quam blandioribus fallere, ne, rebus in perniciem vergentibus, vanum promissorem egisse videar. Sed neque cervicem meam eo usque sponsionis titulus obnoxiam facit, ut amatissimum mihi herum, cui tum fidei, tum etiam amicitiae stipendiis obligor, neglectis caritatis officiis, attentare sustineam. Praeterea reges de rerum summa certantes lacessere iam pridem haud difficile fuit; huic vero, cum regnum sine aemulo gerat, vim inferre temeritas est. Quem si communibus viribus adorti fuerimus, communis iacturae pericula sentiemus. Sed tuos quidem conatus, saepius consimilia ausos, res ipsa minore cum vituperio admittit, meum vero facinus, nullis excusationis praesidiis nixum, hoc magis reprehensionem mereretur, quod summam benevolentiam, perruptis amicitiae vinculis, iniquissima praesumptione rependerem.'

14.26.7. Eskyllus, speciosissimis sapientiae responsis ad summum irae stridorem evectus, per sacram oboeditionis religionem eum adiurat, mandata ad regem ferenda suscipiat. Absalon, mandatorum latione promissa, responsorum nuntium abnuit, quod inter illustres viros inimicitiarum auctor haberi nolit. Huic Eskyllus, aegre legatione credita, Gerardum Esromensis domus praelatum associat, sciturum, an Absalon fidus mandatorum minister exsisteret. Quorum tanta asperitas erat, ut non solum simultates augere, sed etiam amicitias odiis convellere potuissent. Hanc austeritatem Absalon, quoad licuit, temperare conatus, specioso verborum delenimento truces mandatorum sententias castigabat.

14.26.8. Rex, audita legatione, praeter morem accensus, Eskyllum, superiorum regum cruorem combibere solitum, nunc et suum sitire respondit multaque in hunc modum per summam verborum asperitatem remandanda curavit. Quibus Eskillus ex Gerardo cognitis, impatientiam metu mutavit, tantumque ei pavoris surrepsit, quantum prius furoris incesserat. Igitur evitandi periculi gratia longinquas Werundiae partes accessit, salutem secessu, non bello, quaesiturus.

14.26.9. Tunc rex urbem in solido Letricae paludis ab eo constructam obsidione tentat, captu quidem difficilem, quod et naturae praesidio munita et commeatibus affatim instructa fuerat. Cuius custodes, animis quam moenibus debiliores, expugnatiorem deditione praecurrere cupientes, ni pax ab Eskillo quam citissime cum rege componeretur, nepote eius, qui apud Esrom educabatur, obside dato, urbem se tradituros promittunt. Pactus condicionem rex, adolescente suscepto, obsidionem amovit.

14.26.10. Haec cum Eskillo nuntiata forent, respondit maiorem se urbis quam nepotum sollicitudinem gerere, haudquaquam huius incolumitati illorum capita praelaturum. Igitur rex, iterata obsidione, aliam sibi munitionem, per quam obsessis artius immineret, aedificat, quoniam in absentem adversarium saevire non licuit, adversum nominis eius defensores acerrimos irae suae conatus exacuens. Maxima siquidem potiendi castelli spes in hiemis auxilio reponebatur, aditum, quem unda negaret, glacie paratura.

14.26.11. Inter haec iuvenis parum cognitus, a quibus nescio subornatus, litteras adulterinis notis obsignatas, tamquam ab Eskillo transmissas, Gerardo obtulit, iubens, ut per eum obsessis porrigerentur. Quas ille continuo, nulla doli suspicione concepta, per familiarum quendam urbi inferendas curavit. Harum series habebat maiore Eskillum nepotis quam urbis caritate teneri parumque sibi milites placituros, si rei ignobilis curam pertinacius gerendo nobilissimi adolescentis salutem periclitari paterentur; quamobrem iubere se exitium eius maturata deditione praecurri. Quod vero superiore mandato tutelam urbis incolumitati nepotis praeferendam decreverit, irae, non deliberationis fuisse praeceptum. Perlectis litteris, oppidani liberandi obsidis consilium circumspiciebant. Incertum, quis commenti huius auctor exstiterit; regem tamen complurium suspicio notavit.

14.26.12. Interea rex, erecto magnae arboris trunco, admotum obsidem defensae urbis poenas suspendio sibi luiturum simulabat. Quo audito, Gerardus cum domestico religiosorum coetu ad regem processit, eiulabundis vocibus deprecans municipii sibi ingressum permitti suppliciumque, quoad inde reverteretur, differri. Rex, alienissimam sibi crudelitatem simulanter amplexus, tandem rogatui cessit, praefatus, ni urbe potiretur, obsidem periturum. Conventis oppidanis, Gerardus, quid mandati litteris receperint, perquirit. Ut cognovit adolescentis capiti deditione consulendum iuberi, parendum hortatus, effecit, ut oppidani, sua ac rerum incolumitate pacta, vacuum regi municipium traderent. Ita religiosissimi spiritus circumventa simplicitas finem proelio fecit.

14.26.13. Haec audientem Eskillum nihil aegrius umquam tulisse proditum est. Qui tamen postmodum, praemissa pacis legatione, in Scaniam reversus, eodem praecipitio mentis ad recuperandam regis amicitiam procurrit, quo ad deserendam prolapsus fuerat. Siquidem beneficia, quae superiores reges sacris aedibus religiosa liberalitate detulerant, regiae potestati praeter fas potienda restituit. Quod parum licite gestum postera regum usurpavit auctoritas. Inde, ne schismatis contagio implicaretur, Hierosolymitanae peregrinationis iter ingreditur, satius ratus a suis penatibus quam a Romanae amicitiae liminibus exsulare.

14.26.14. Eodem tempore Christiarnus quidam, adhuc privatae sortis, antequam Maguntiae pontifex creatus esset, Daniam legationis titulo petivit, qui eam exhortationibus suis ad societatem Octavianae factionis impelleret. Ceterum multis adulationis conatibus aliqua ex parte regis conniventiam assecutus, obseratas Eskilli aures habuit. Interea Nicolaus quidam, Razi filius, recenter Sleswicensium satrapa constitutus, cum eorum antistite Esberno inimicitiis vehementius gestis, per summum temeritatis excursum celeberrimum eius fundum speciosissimo spoliaverat aedificio. Quod cum plaustris devehendum mandasset, a militibus Esberni deportationem inhibituris occiditur. Cuius facti poenas Esbernus dare metuens, perinde ac curiam petiturus, ultionem exsilio vitavit. Sed dum apud Saxoniam moraretur, morbo periclitatus est. Quod audiens Occo sedem, quam olim falso antistitis titulo occupaverat, Octaviani nixus auctoritate recuperat.

 

14.27.1. Post haec, Rugianis ex pacto comitatum praebentibus, castellum Walogastum obsidetur a rege. Quod quamquam in Sclavia situm foret, a communi tamen eius dicione secretum propriis ducibus regebatur. Ab huius incolis Pomeraniae satrapa Bugisclavus in auxilium evocatus, pacis magis quam belli consilia circumspexit. Quam etiam pro iis apud regem hoc modo composuit, ut non solum ipsi regi parerent, sed etiam neminem ex piratis sui fluminis ostiis excedere sustinerent eamque pactionem obsidibus firmarent.

14.27.2. Illic forte, rugianis ad contionem vocatis, cum Bernardo quodam Henrici filio, qui, quod neptem regis in matrimonio habebat, duobus eum navigiis secutus fuerat, iurgium incidit. Interrogati enim ab eo, cur illustrissimi Saxoniae ducis gratiam amplecti supervacuum ducerent, cum se nullo in momento Saxonici nominis respectum ponere respondissent, quid virium duci esset, brevi agnituros subiunxit. Tunc quidam, principis, quem tanti aestimaret, potentiam floccipendentes, Bernardi percontationem ac minas ludibrio insectabantur. Ea altercatione per regem sedata, Masco quidam, inter Rugianos natu atque auctoritate praestantissimus, luminibus orbatus, sed ingenii sagacitate perspicuus nec annis quam animo vivacior: 'Concitatioris', inquit, 'petulantiae equis mos est, quo artius retinentur, hoc vehementius habenas tendere. Laxentur itaque Saxonibus freni, ne retentationis nimietate rumpantur. Siquidem et nobis ipsorum et ipsis nostra perquam nota est virtus.' Quae vox apud ducem vulgata inter eum ac regem simultatum seminarium fuit.

 

14.28.1. Per idem tempus schismaticorum legatio confictis iustitiae argumentis Danorum suffragia pertentabat. Quorum rex assertionis dubius cognoscendae veritatis gratia scribam suum Radulfum, origine Britannum, lingua quam animo promptiorem, ad Caesarem destinat. A quo per summam venerationis simulationem exceptus, non minus ab Octaviano honorificentiae expertus est, ita ut inter eos quasi quoddam culturae eius litigium atque officiorum contentio foret. Octavianus tamen, cui iniquissimorum suffragiorum consensus auctoritatis umbram tribuerat, Caesarem, quem maiestate anteire videbatur, etiam adulandi comitate vincebat. Nam sacerdotem, qui cum Radulfo quotidie sacras preces decurreret, providit, ne divina ab eo sine socio parum celebriter agerentur. Nec officiis eum coluisse contentus, obsequiis beneficia sociavit. Siquidem in re divina agenda anuli usum ei indulsit, pontificalis ordinis insigne aliquanto obscuriori gradui tribuens. Ita nescias, dantis an accipientis beneficium ridiculosior dementia fuerit.

14.28.2. Huius audita legatione, Caesar dolenter se dividuae religionis statum ferre asseverabat, neutri tamen parti acclamaturum, quoad publicum ecclesiae decretum acceperit; tunc demum ei, quam universorum sententia probaverit, assensurum. In cuius rei speculationem nuper a se totius Italiae maiores concilii nomine contractos fuisse; Octavianum aequitatis fiducia causam suam humiliter generalis ecclesiae iudicio substravisse, Rodlandum vero, pravitatis conscientia retusum, non solum contumaciter supersedisse, sed etiam dixisse maiorem se esse, quam ut cuiuspiam censurae parere debeat. Cuius controversiae finiendae gratia terrarum reges secum adesse oportere, publicae religionis negotium communibus studiis inspecturos. E quibus paene omnes in adversae partis praesidium concessisse, sibi vero neminem ex his suffragiorum societatem praebere.

14.28.3. Quamobrem se magnopere prudentissimi Danorum regis alloquium affectare, partium suarum moderationem eius potissimum sententiae crediturum, quippe quem animi virtus et generis sanctitas tantae rei iudicem deposcant. Praeterea attendendum esse, quantum pietatis opus ederet, si tot animarum salutem ancipiti iudicio fluctuantem sententiae suae sagacitate servaret. Super haec omnia, si tam religiosi itineris laborem suscipiat, se ei in praemium fatigationis unam ex Italiae provinciis cum totius Sclaviae praefectura daturum. Talibus Radulfum Caesar hortamentis aggressus, non pauciora litteris, quas per eum in Daniam destinarat, complexus est. Regressus inde Radulfus Caesaris Octavianique caritatem in regem uberrimam praedicabat. Rex, promptius quam prudentius familiaris assertione suscepta, nec tam religioni consulere quam exterarum gentium mores cognoscere avidus, petendi Caesaris cupidinem concipit.

14.28.4. Ea tempestate Bernardus quidam ab Octaviano legatus, in Daniam profectus, pontificum suffragiis inhiabat. Verum paucorum favore exceptus, ut universos ascisceret, datis per provinciam epistolis, concilium simulat. Quod, tenui frequentia habitum, maiore ludibrio quam gloria celebravit. Eo rex apud Sleswicum dimisso, eximiis Caesaris illectionibus captus, Absaloni in insulis excubanti propositum aperit eumque viae comitem deposcit. Tunc Absalon, fidem Caesaris astutiamque damnando, fallaces eius promissiones fideli spe excipiendas negabat. Quin etiam sine religionis violatu familiaritatis eius usum haberi non posse, quod schismaticae factionis acrior quam iustior defensor exsisteret. Se vero tum commeatuum inopem, tum etiam longinquae peregrinationis laboribus imparem memorabat. Rex, quoad sibi commeatus suppeterent, ei non defuturos respondit. Absalon, quantiscumque commeatibus abundaret, haudquaquam se salutem spiritus sui neglecturum affirmat. Rex, non se minus animae suae studiosum testatus, ob hoc maxime eius comitatum affectare respondit, ut, si iustitia posceret, per eum ab Octavianae partis societate facesseret. Adhuc Absalone profectionem abnuente publicaeque religionis hostes adeundos negante, hactenus eum a se prae ceteris cultum asseverabat; cuius si nunc ope deficeretur, se nihil ulterius ex eo commodi speraturum.

14.28.5. Tunc Absalon, exprobratam sibi ab eo ingratae mentis labem iudicans: 'Ad deserendam', inquit, 'tui nominis amicitiam nullis corporis periculis adduci potero; at cum de animae negotio agitur, humano timori divinum praeferre fas est. Ego vero, tametsi circumstantia damna pervideam, tamen, ut animae tuae vestigium ab errore prohibeam, meam periculis implicare non metuam.' Tunc rex, assumpto eo, viros genere et honestate iuxta nobiles, scilicet e Sialandia Sunonem et Esbernum, e Fionia Takonem et Esgerum, comites ascivit. Burisius dumtaxat, ne quid interim in patria novaret, ex necessariis assumptus. Nec defuere, quos ex Iutia profectionis participes legeret.

14.28.6. attigentibus Eidoram principis Holtsatiorum Adulfi ignotus eques obvius exstitit, interrogatusque, an ipsos prosecuturus venisset, dominum suum huius rei praestandae gratia transitum eorum in vicino praestolari denuntiat. Cuius ductui fidendum vetantibus arbitris, rex, perinde ac ingenuo duce fretus, primus pontem equo transgreditur, profectionis aviditate metum pariter monitusque contemnens. Hunc ceteri subsequentes sententiam suam quam regem deserere maluerunt. Procedentes paululum Adulfus excepit salutatumque regem benignissimis verbis amicissimoque vultu prosequitur. cui cum occursum suum ob vetera odia onustum magis quam gratum sentiret, ut iram obsequiis flecteret, apud Ekeho oppidum suis eum impensis excipere statuit. Sed rege beneficium spernente, ne quis ei necessaria venditaret, edixit. Tunc Danis, domesticos cibos sumentibus, confectas epulas per ministros inferendas curavit sicque demum verecundia superatos munificentia sua uti coegit. Interrogatus tandem, an regis processum tutari posset, posse se quidem, quoad Bremam veniatur, asseruit.

14.28.7. Albia pertransita, cum Bremam versus contenderetur, Esbernus, profectionis stoliditatem animadvertens, quamque vanum iter carperent, non segniter contemplatus, fratrem Absalonem aliosque Danicae nobilitatis proceres consilio illustres clam ceteris accersitos obsecrat, regem arrepti itineris emensione prohibeant, quod praesertim sine duce conficiat, neque eum tam periculosi propositi exsecutorem exsistere patiantur. Quod Absalon inane tentatu iudicans proposito regem cessurum negabat, dicendo monitorem non solum operam perditurum, sed etiam sensurum, quantum odii pertinax error piae monitioni referre soleat.

14.28.8. Tunc Esbernus: 'Tametsi me', inquit, 'gravissimas monitorum poenas e vestigio daturum praenoscerem, quae ad regis salutem pertinere deprehenderim, silentio dissimulare non paterer. Adestote ergo mecum et in regis admonitionem, si linguam abnuitis, aures praebete. Enimvero, cum honestatis periculum obversatur, offensam principis utilia suadendo quam amicitiam inaniter blandiendo contrahere malo. In his etenim melius ex reprehensione ira percipitur quam ex adulatione gratia conciliatur.'

14.28.9. Absalon, haud fratrem rege faciliorem intellegens, cum neutrum a proposito revocabilem cerneret, fratris tamen in adeundo rege socium gessit, si quid irae ex dictis eius conciperetur, mitigaturus, ceteris ne interesse quidem tutum ducentibus.

14.28.10. Tunc Esbernus mirari se inquit, quo impetu rex tantum iter duce vacuus ingrederetur, suam pariter patriaeque salutem in unius Caesaris perfidis praecordiis depositurus. Videri enim, quod liberam gentis suae cervicem nullisque barbarorum obsequiis assuetam per foedam et ignobilem servitutem miserabili Theutonicorum iugo subicere cupiat. Quid autem stultius esse quam, nullo impendente periculo, ultro ad deditionem procurrere summamque libertatem extrema servitute mutare, insuper regno precario quam potenter praeesse malle? Itaque Caesarem, cum Daniam suae dicionis effecerit, miraturum, quod tam validam gentem ante promissis superaverit quam armis tentaverit.

14.28.11. Rex, paucis iram exprimere solitus (quippe raras voces turbatus edere consueverat): 'Etsi te', inquit, 'adeo metus perurgeat, ut viae comes esse non audeas, me quidem trepidationis tuae socium non habebis. Virtute enim quam familia comitatior sine te propositum exsequar nec adduci potero, ut taeterrimis ignaviae tuae monitis consentire sustineam.' Ita salutares Esberni monitus regiae festinationis impetus aspernatus est. Quos si imitari voluisset, supplices Caesari manus deformiter non dedisset. Adeo, quem temeritatis incursus transversum abripit, rectae rationis aestimatio deserit.

14.28.12. Ingressos Bremam civitatis antistes, omnibus humanitatis numeris instructissimus clementiaque et liberalitate conspicuus, impensioribus hospitalitatis officiis prosequendos suscepit. Idem, de ductu dando sollicitatus, comitandi sibi regem, non ductandi fas esse respondit. Complures quoque Saxoniae principes, quo tutius curiam peterent, regiis se sodalitatibus devinxerunt, adeo ut de Danorum familia ac grege exsistere putarentur. Itaque crescente eius comitatu, cum multitudo speciem hostilis exercitus reddere videretur, perterrefacti incolae cum uxoribus ac liberis divinis semet penatibus intulerunt, a sacrarum aedium hospitiis auxilium quaesituri. Eo comperto, rex praemisit, qui gentis trepidationem pacis denuntiatione corrigerent sibique commeatuum emptionem fieri iuberent.

14.28.13. Cum ad urbem Methis venisset, oppidanis ob advenarum frequentiam emendorum pretia aggravantibus, iniuriam senatui conquestus effecit, ut necessaria tum sibi, tum etiam comitatui tolerabili pretio venderentur. Igitur sinceritatis ac iustitiae eius rumore increbrescente, Germanicae matres parvulos suos in eius adventum offerendos curabant, ratae eos regio contactu perinde ac caelesti aliquo beneficio feliciora naturae incrementa sumpturos ac prosperioribus educationis auspiciis nutriendos. Nec minus superstitiosi agrestes, qui iaiciendorum seminum grana, quo melius adolescerent, dexterae eius disicienda praebebant.

14.28.14. Quo curiam ingresso, praeses Saxoniae Henricus veteris amicitiae recordatione castra sua maiore ex parte eius adventui cessit hospitalitatemque ei suis sumptibus erogavit. Die postera Absalon cum Radulfo missus apud Caesarem, Latinae vocis admodum rudem, per interpretatum Coloniensis antistitis mandata prosequitur. At Caesar imprimis moram regis tarditatemque causatus, iniuriosum, quod ante non venerit, aiebat, asserendo eum ob regnum quod Romani imperii beneficio gerat, sibi servitiorum debitorem exsistere. Tunc Absalon decuisse inquit Caesaris fidem, ut haec potius ante itineris ingressum regi proponeret, ad quod tantis eum promissionibus impulisset. Caesar, simulata admiratione, per quem regi promissa fecisset, interrogat. Absalon, demonstrato Radulfo: 'Hic est', inquit, 'qui credulam regis simplicitatem promissorum tuorum commentis illexit,' eoque negationem Caesaris repellere non audente, seriem totius promissionis edisserit. Infitiante id Caesare, reducem regi dari deposcit. Ille plus se negotii eius reditui tributurum, quam adventui impenderit, negat. Simili modo die postero regis legatio excepta.

14.28.15. Quo agnito, rex, salutaris monitus spreti paenitentia afflictus, tametsi mucronem cervici suae applicatum aspiceret, ante se eam ferro quam patriam servituti subiecturum asseverabat. Aestuante eo opisque modum impensius disquirente, Absalon, liberationis viam a se repertam professus, non amplius illic regi quam in patria trepidandum asseruit. Siquidem trans pontem, quo Gallorum regnum a Germanico secerneretur, venationis simulatione saepius eum obequitare debere ac demum, cum consuetudine suspicionem vicisset, cum potiore familiae parte aliquod e finitimis Galliae oppidis petere, haud dubitaturum, quin a rege Francorum ornatius in patriam dimitteretur.

14.28.16. Cuius consilii exsecutionem Caesar arte praevenit. Siquidem vim regi inferre veritus, cum eius famulatum coactionibus impetrare nequiret, beneficio mercari tentavit. Universos quippe Germaniae principes sacramento adactos iurare compulit se eius dicioni Sclaviam substraturos. Quod si parum perficerent, se ipsum id, cum primum ex Italia reverteretur, exsecuturum spopondit, eaque fraude ad obsequia sibi paciscenda ambas regis manus pertraxit. Ceterum ei non curiam communi principum more petere, non in Romani imperii praesidium copias ductare solaque specie, non re Caesari parere concessum. Filio vero post eum proxime regnaturo liberum fore paternas condiciones abicere, ne ad omnem Danorum gentem hereditarium manaret obsequium. Cuius servitii pudorem minuere videbatur Gallorum dicioni in consimili famulatus genere Britanniae regis inclinata maiestas.

14.28.17. Post haec Octavianus, vocato concilio, quam iustis suffragiis in adipiscendo sacerdotio usus fuerit, loquacius quam verius astruere conabatur; Rodlandum vero honorem, quem oblatum repudiasset, vetitum occupasse, seque causam suam generali pontificum cognitioni inspiciendam praebente, illum impietatis conscientia canonicae discretionis iudicium formidare. Praeterea ad conciliandos sibi pontificum animos eorum dignitatem benignis decretorum sanctionibus adornavit, haud prius Romanam ad sedem provocandum constituens, quam si lis ipsorum pronuntiatione finiri non posset.

14.28.18. finiente eo, Caesar provinciarum reges huius controversiae finiendae gratia ad colloquium a se invitatos dicebat, eorum sententiae repugnare nefas ducturo. Quos ideo non adesse, quod in Romani imperatoris iniuriam Romae pontificem creare cupiant, alienae civitatis ius suis suffragiis administrare conantes. Post haec Regnaldus, Coloniae urbis antistes, religionis causam dicere adorsus, quanto iniuriae pondere Romani imperatoris aequitatem provincialium regum temeritas attentaret, argumentando demonstrare pergebat. Nam si controversiam in eorum civitatibus de pontificatu ortam Caesar suis suffragiis finire vellet, haud dubie id gravium iniuriarum loco ducerent, cum ipsi simile in urbe Roma perpetrare conentur. Quam assertionem tam valido rationis praesidio subnixam putavit, ut nunc Latialiter, nunc Gallice Germaniceque fando ternis actionem vocibus iteraret. Sed quantum hac oratione gentis suae favorem illexit, tantum nostrae suffragia deturbavit.

14.28.19. Assensis itaque pontificibus, cum Octavianus, qui sibi falsum Victoris nomen inscripserat, accensis luminibus adversum Alexandrum eiusque suffragatores solemni exsecratione usurus videretur, Waldemarus, hortante Absalone, ne sacrilego eius facinori interesset, contione excessit, adversaeque partis iustitiam aemulatus, praesentis curiae errorem quam absentis rectitudinem postponere praeoptavit. Cuius egressum secutus Absalon, cum ab Octaviano supersedere rogaretur, ab eius vestigiis se, cuius comitandi gratia advenerit, nullo iure prohiberi perdocuit, eoque responso exsecrabili pontificum collegio liberatus, ne schismatis errore laberetur, effecit.

14.28.20. Die postero Octavianus Livonem, Othoniensium electum, vehementer ab Absalone prohibitum, falsa pontificis unctione prosequitur. Inde ad oppidum Bisuntium concessum est. Ubi equorum pabulo non suppetente regeque emendae eius facultatem sibi non fieri conquerente, Caesar eum, qui stabulo praeerat, necessaria Danis expedire praecepit. Qui mox, eorum satellitibus secum eductis, in vico eminus sito, quibus egerent, capienda demonstrat. Qui cum, earum consuetudinum ignari, equorum alimenta ab oppidanis inermes deposcerent vocesque suas sagittis ac iaculis repelli conspicerent, depositis precibus, proelium ordiuntur. Capto itaque vico, cum, latius crebrescente fumigio, facem oppidis subiectam agnoscerent, similia sibi licere rati, confestim expugnationi incendium addiderunt. Quae res incredibili regem angore permovit.

14.28.21. Interiectis diebus, cum Caesar, quem vindictae modum a Maguntinis, proprii pontificis interfectoribus, exigere deberet, in contione perquireret, Waldemarus, iterata superiore querela, equis annona defectis venalium alimentorum subsidia postulabat. At Caesar, circumiacentem provinciam coniugis suae patrimonium esse testatus, frustra eum emptu affectare dicebat, quod raptu petere licuisset. Contra Waldemarus regem se, non praedonem esse proclamans, commeatus latrocinio quaesiturum negabat aut, quod domi iniquum duxerit, apud exteros approbaturum. Quamquam enim eiusmodi violentia necessitate excusabilis videretur, permissis uti passus non est, ne domesticae aequitatis mansuetudinem peregrina austeritate corrumperet. Cuius sanctitatem universi Germaniae principes maximo plausu comprobantes seque mutua admiratione invicem contuentes, beatos aiebant, quos tanti viri integritas regendos curaret. Qua laude tacitum morum suorum vituperium ediderunt.

14.28.22. Dimisso itaque rege, Caesarem Henricus hortari coepit, redituro regi impensas expediat neque eum hospitalitatis suae expertem dimittat, cuius patria quasi commune advenarum hospitium exsistere soleat. Quod Caesar facile pollicitus parum exsecutus est. Pontifex vero Maguntinus humanitatis specimen maioribus experimentis quam promissis exhibuit, geminae pernoctationis impensis regium iter excipiens. In Henrico quoque, crebis regem commeatibus prosequente, clarum amicitiarum indicium patuit. Lodowicus autem, Thuringiae princeps, non solum liberalitate vacuus, sed etiam habendi cupiditate refertus, impudenti precatione effecit, ut equus regis sibi daretur.

14.28.23. Post haec Adolfus, Holsatiorum praefectus, Absalonis officio primum amicus regis, mox miles sollemni fidei datione effectus, obsequiorum principium officiis hospitalitatis explevit. Ita patriae parens, prosperum reditum emensus, exoptatam adventus sui copiam ovantibus civium animis obtulit. Insignem hunc annum filii eius Kanuti ex Sophia suscepti natalis effecit, qui etiam pontificali Absalonis ministerio stato lavacri tempore regenerationis sacramenta suscepit. Quod religiosae exsecutionis officium Sueonum ducis Guthormi, qui neptem Waldemari, eorundem regi Karolo desponsam, abducendi causa legationem attulerat, praesentia venustabat.

 

14.29.1. Per idem forte tempus Norvagiensium legati regem petiverant obsecrantes, ut Norvagiae regimen, tot civilibus bellis corruptum ac taeterrima tyrannorum dominatione distractum iamque exsangue et ruinae propinquum, eius occupatores incessendo tentaret. Et quoniam externa nostris hoc loco connexa sunt, quaedam de re Norvagica summatim cognosse fastidio non sit.

14.29.2. Siwardus quidam, summae audaciae, post multa et praeclara facinora bellis edita ab Haraldo Hyberniensi, cuius hostis exstiterat, interceptus, cum navi in alto mergendus veheretur, quasi funus suum inferiis praecessurus, empta de industria potione remiges oneravit. Quibus exhilaratis, gubernandi potestatem supremi beneficii loco poposcit. Ea re impetrata, nautas impensius edere remigium hortatus, cum vehementissimum navigii cursum animadverteret, proiecto gubernaculo, praeceps undas insiluit priusque se litori, quam concitata ratis impetum correxisset, restituit. Ita et suo acumine et hostium socordia servatus periculoque, cui destinabatur, ereptus, Haraldum, amandi gratia noctu castra latenter egressum, in amplexu pelicis per insidias interfecit, dantem poenas et sibi, quem ceperat, et Magno, quem regno luminibusque privaverat. Igitur ut belli titulum apprehenderet, ipsum protinus Magnum monachalibus saeptis abstractum, tametsi virilibus careret, virum induere perpulit deiectamque regis fortunam ad pristinum regni fastigium erigere statuit, ne deesset, cuius auctoritate et titulo bellum adversum Haraldi subolem susciperetur.

14.29.3. Huius itaque nomine et auspiciis fretus cum tribus Haraldi filiis, Ingone et Sivardo et Osteno, paternum regnum affectantibus, navali certamine dimicavit. In quo partim caesis, partim fugientibus sociis, incredibili et praestantiori humanis viribus fortitudine solus aliquamdiu navigium ab hostibus vindicavit. ad ultimum, compluribus eorum prostratis omnique superstitum multitudine ad se unum opprimendum undique concurrente, singulari nandi peritia fretus, quamquam hibernum tempus instabat, armis militaribus tectus profundo se credidit atque sub undis, quas hostium cruore consperserat, enatans dubium effecit, maiores audaciae specimen in puppi praebuerit an inter undas agilitatis ediderit. Siquidem loricam, qua corpus munierat, quo liberius enaret, cum reliqua armatura sub undis sibi detraxit ac demum, cum capessendi spiraculi gratia fluctibus emersisset, a quodam familiari suo per habitum hostibus indicatus, tunicam, qua se prodi suspicabatur, rursum corpus aquis occultando deposuit. Sed cum ne sic quidem proditoris notitiam fefellisset, ad extremum suprema se veste nudavit. Nec adhuc tamen indice ludificato, cum solus ex sociis superesset seque haec omnia, quae et callide et animose tentaverat, frustra expertum animadverteret, tandem fati simulatione profundo diutius immorans, insidiatoribus, an viveret, dubium reliquit. Ad ultimum, cum humanae respirationis consuetudine superne aerem capessere debuisset, cuiusdam forte navigii gubernaculum pertinacissimis brachiorum amplexibus apprehendit eique aliquamdiu tacitus inhaesit. Plura tamen elapsionis genera animi firmitate tentasset, si non eum hiberni frigoris saevitia obstupefactum corporis robur deseruisset. Tandem cuiusdam altum curiosius contemplantis indicio deprehensus intercipitur, interceptus vincitur et in contionem hostili sententia damnandus abstrahitur.

14.29.4. Ubi nemine sacerdotum adhibito, qui delictorum eius confessionem exciperet, eam astantibus modo, quo licuit, explicavit, praefatus se emendationem ab iis decretam paenitentiae nomine praebiturum, memor sane, sacerdotali copia non suppetente, et ad privatorum cognitionem commisa referre licere. Magno quoque, quem Haraldus Hyberniensis patrem asciverat, se genitum memorabat. A cuius generosissimo spiritu etiam inter adhibita sibi supplicia non descivit. Primo siquidem verberibus affectus ac deinde malleorum ictibus artuatim contusus, scilicet ut a cunctis corporis partibus poenae exactae viderentur, non gemitum, non suspirium edidit, non supplicem aut tristem vocem emisit, denique nullum doloris indicium praebuit, sed quasi in otio psalterium relegens, inter sacras preces et sollemnium verborum nuncupationem spiritum posuit.

14.29.5. Felices profecto religionis alumni forent, si cuncti eo animo mortem amplecterentur, quo eam vir bellicus amplexatus est. Fuerit ille insidiosus, pacem patriae corruperit bellumque civibus intulerit, fortitudine tamen eius impunitas ab hostibus donanda fuerat. Sed homines vindictae cupidi plus suas ulcisci molestias quam alienae virtutis insignia venerari meminerant. Nec in vivum saeviisse contenti, tamquam parum eius exitio satiati, mox exstinctum patibulo suffixerunt, eadem crudelitate fatum prementes, qua spiritum torserant, nihilque a se actum existimantes, si saevitiam suam saltem ab umbris et cineribus continuissent. At Magnus eodem proelio, quod a Siwardo sub eius auspiciis gestum fuerat, periclitatus est. Quem prius oculis, deinde vita privatum, bis luce defunctum crediderim.

14.29.6. Post haec summa penes Haraldi filios fuit. E quibus Ingo dumtaxat iusto matrimonio ortus, fratribus, quorum alter Norvagica, alter Hiberniensi pelice editus fuerat, ut ingenuitatis, ita et morum ornamentis praestabat. Erat enim omnibus honestatis numeris instructissimus, cum eorum alter avaritiae maculis respersus, alter luxuriae sordibus obsitus haberetur. Sed infantiae suae tempore per incuriam nutricis forte sinu delapsus, ita humo inflictus est, ut, confracto dorso, reliquum vitae tempus gibbo oneratus exigeret. In quo quidem homine excellentis animi venustatem corporis deformitate affecti ludibrio foedatam putares neque discernere queas, maius fortunae beneficium receperit an opprobrium senserit.

14.29.7. Contigit autem, ut eius satellites apud Berginum oppidum, iurgio cum Siwardi militibus habito, dum socii ab iis occisi poenas instantius expetunt, non interfectores modo, sed ipsum Siwardum, saevissimis consternationis furiis concitati, per vim et seditionem appeterent eumque in aedem fugere coactum, convulsis tabernaculi claustris, raptum trucidarent, homicidium specie, re vera coniugum suarum prius ab ipso constupratarum contumeliam ulciscentes.

14.29.8. Cuius rei nuntio Ostenus, cum classe Berginum peteret, per obvios accepto, petendi fratris quam cavendi cupidior, nihilo minus ad eum processit. A quo cum debitam sibi regni partem negari animaverteret, paucis eum affatus discessit vultuque fidem promittens, sed perempti fratris exemplo perire metuens, fugae se quam novi sceleris auctoribus offerre maluit. Quem Siwardi interfectores, priori facinore parum contenti, Ingonis aemulum iudicantes, navalem fugam terrestri mutare compulsum, sed eam ob nimiam corporis saginam lentius exsequentem, propter litus peditem occiderunt, duobus regni participibus sublatis a superstite dignitatis et stipendiorum incrementa sperantes.

14.29.9. Quorum scelesta fames, in tantorum ducum cladem esuriens vixque gemino exsatiata parricidio, ab Haquino quodam, paternae caedis ultionem petente, postmodum vindicata est. Siquidem trium fortuna ad unum Ingonem per vim et facinus redacta, non sustinuerunt Amundus Simonis filius et Philippus aliique complures insignis industriae viri regnum ei, quod partim proprio, partim alieno scelere quaesivisset, tutum intentatumque persistere. Indignum quoque compluribus visum, ut homini ridiculas corporis notas habenti liberum regnandi locum militum suorum conciliaret impietas.

14.29.10. Quapropter Haquinum, quem dixi, factionis suae ducem creantes eiusque tirocinium regio nomine venustantes, bellum adversum Ingonem decernunt et quasi Siwardi vel Osteni manes ulturi crebro pugnam cum hostibus ineunt. Verum pluribus continuis proeliis subacti, in Suetiam tandem cum pupillo diffugiunt. Quos Ingo prope Sialandiam fugandi studio subsecutus, magna hostium parte propinquas pelago silvas petente, Absalonem per legatos sollicitat, eos, qui in litoralia nemora profugerant, prendendos curaret. Quod Absalon honestate sua ac dignitate indignum iudicans, parum precibus obtemperavit.

14.29.11. Appetente hieme, qui cum Haquino profugerant, patriam repetere adorsi, tamquam fortunam loco mutaturi, proelio in hiberna glacie conserto, Gregorium, summae post regem dignitatis virum, manu et consilio promptum, in quo spes et fiducia Ingonis quasi quodam cardine nitebatur, non minus acumine quam viribus usi, cum omnibus copiis deleverunt. Siquidem in eam glaciei partem, cuius firmitatem nocturnis excisionibus debilitaverant, proelii tempore protractos hostes profundum petere coegerunt.

14.29.12. In quorum morte Ingo maximam spei partem deposuit, nec secus animo quam viribus fractus, exitiosum sibi fidissimi fautoris Gregorii interitum ominatus est. Tandem, instaurato bello, sed adhuc eodem aquarum habitu persistente, nihilo felicius Gregorio glacialis elementi fortunam tentavit. Siquidem gelato mari in pugnae locum electo, dum eius duritia quasi camporum firmitate gauderet, quamquam militum numero praestaret, cum omnibus paene copiis interemptus est, luensque poenas seu admissi seu tolerati parricidii, fraternis umbris piacula exsolvit. Hoc bello, quo nullum maius aut cruentius Norvagia habuit, universum regni illius columen propemodum a stirpe interiit. Huius cladis superstes Erlingus cum filio suo Magno admodum parvulo, sed ad waldemarum artam materni generis propinquitatem habente, ad Iutiam appulit, ibique in summa regis dignatione versatus, uberes exsilii impensas et amplissima commeatuum instrumenta percepit.

14.29.13. Interea Siwardus quidam per summam commilitonum invidiam, fortitudinis praemium recepturus, dux ab Haquino constituitur, idque, aegre ferentibus ceteris, summae seditioni locum dedisset, ni Erlingus, repente e Dania superveniens, internae factionis certamen rumpendo novum hostibus negotium peperisset. Quippe praedictum filium, quod maternum genus cum priscis Norvagiae regibus communicaret, regem continuo nominavit, ne aut Haquino aemulus aut Ingoni ultor deesset. Ita novis rebus increbrescentibus, Haquinus a Siwardo, quod ei impensas belli negasset, deseritur acieque cum Magno congressus occiditur.

14.29.14. Siwardus ad Suetiam dilapsus, dum interiectis diebus in patriam revertitur, ab Erlingi militibus interficitur. Quo evenit, ut obscura et ignobili caede spiritum deponeret, quem honeste in acie profundere noluisset. At qui ex Haquini militia superfuerant, partim novarum rerum cupiditate, partim hostium fortunae invidia accensi, Marci cuiusdam alumnum, optimae spei puerum, in regem asciscunt. Nec felicius quam proxime fortunam tentarunt. Siquidem proelio ab Erlingo obtriti, victoria pariter ac rege privati, ad Karolum Suetiae regem profugiunt ipsumque belli ducem exposcunt, cui cum Norvagiae regibus etiam aliqua necessitudinis communio videbatur. A quo diu promissorum alacritate protracti, postquam eum magis de proprio regno servando quam alieno obtinendo sollicitum compererunt, legatos ad Waldemarum auxilium implorantes misere.

14.29.15. Tandem ipsi benignioribus responsis invitati venere. Quos cum rex supplices recepisset seque per eos, Norvagiae partitione promissa, sedulo sollicitari animadverteret, tantum belli pondus sola legatorum adhortatione suscipere stolidum ratus, prius popularium animos tacitis legationibus tentavit. Postquam eorum mentes legatorum vocibus consentaneas repperit, absque cunctatione expeditionem instituit.

14.29.16. Quo audito, Erlingus, quam longissimo secessu potuit, abstrusas Norvagiae partes petivit extremosque patriae fines fuga amplecti quam primos armis tueri tutius existimavit. Pauca siquidem navigia, sed habilia fugaeque quam proelio commodiora paraverat. Quo evenit, ut regis adventus formidolosus Erlingi fautoribus, hostibus acceptabilis haberetur.

14.29.17. Itaque Waldemaro consultationem cum amicis habente, quidam, postpositis omnibus, hostes ocissimi persequendos, alii prius plebis favorem conciliandum auxiliaque popularium contrahenda docebant. Sed accelerationis consilium tarditatis sententia superavit. Igitur Waldemarus ingentem regionis partem prospere permensus magnaque plebis alacritate receptus, cum ad urbem Sarpam venisset, nomen regium a Wicensibus sibi decretum suscepit ibique cum popularibus contionem per summam verborum concordiam habuit. Quod si, omissis aliis, insequendis hostibus operam praebuisset, haud dubie regno Danico Noricum coniunxisset.

14.29.18. Inde ad oppidum Tunsbergum navigatione progressus, paucis Erlingi studiosioribus in editam rupem salutis causa confugientibus, religionem saevitiae praeferens, vicum incendere passus non est, ne sacras aedes privatis penatibus intersitas communibus flammis absumeret. Nemo tamen pontificum, quorum ea tempestate ingens apud Norvagiam auctoritas erat, eum adire sustinuit, quod quidem eos potius patriae quam Erlingo tribuisse crediderim. Ormo autem, quem regis germanum cognominabant, petito Waldemaro, salva fide, quam Magno dedisset, obsequia pollicetur. Tandem ob inediam tractu temporis obortam cum rex defectam impensis expeditionem remitteret, Norvagiensium, qui ad eum transierant, multitudo poenae metu cum ipso discessit diuque partim regis, partim principum impensis exsilium sustentavit.

 

14.30.1. Postea rex, orientalium Sclavorum sibi virium fiducia rebellantium defectionem expertus, cum Henrico Saxoniae satrapa belli societate condicta, quo firmius amicitiae necterentur, filiam eius ex coniuge postmodum repudiata susceptam adhuc incunabulis utentem filio Kanuto primum aetatis annum agenti sponsam ascivit. Itaque Henrico terrestri apparatu exercitum instruente, ipse in classem collatus, cum apud Rugiam pervenisset, auxilia ab incolis, amicitiam suam dubia fide secutis, per Absalonem contrahenda curavit. Deinde, ne Henrico tardius occurreret eumque promisso fraudaret, ad Penum fluvium ocissime navigationis cursum direxit.

14.30.2. Absalon, quamquam adhuc Rugianorum pactio paucorum obsidum pignore niteretur, eorum contionem ingressus atque inter ipsos honoratissimo sedendi loco receptus, cum legationis mandata proferret eamque Danicae vocis ignaris per interpretem explicaret, accidit, ut quidam e Rugianis adolescens Sclavico ingenio Dani militis equum, pro quo se pretium numeraturum fingebat, veluti incessus eius experiendi causa conscendens, fugam tentaret. Quod cum Absalon ad se perlatum in contione proponeret, universa populi multitudo, magnum fidei suae crimen unius hominis perfidia allatum iudicans, similem furori impetum confessa dissiluit auctoremque fraudis raptim insequi properavit.

14.30.3. Igitur Absalonis comitibus ad metum et stuporem usque subitum vulgi concursum mirantibus, pauci, qui adolescentem affinitate tangebant, plus privata caritate quam publico rubore permoti, supplices Absalonis genibus advolvuntur, equi restitutionem polliciti, si modo per eum ab incepto contio revocetur. Quorum Absalon permixtas precibus lacrimas miseratus, missis, qui plebem pacarent, tumultum compescuit, consternationem sedavit, equoque protinus reddito, militem suum stultitiae damnavit, quod per inertiam et stoliditatem raptori se circumveniendum dedisset. Deinde gentis rege Tetiszlavo classis supplementum pollicito, regem subsequi maturavit.

14.30.4. Interea Henricus Holsatiorum principem Adolfum cum Henrico Razaburgensi praefectumque Suerini oppidi Guncellinum, quod nuper a Saxonibus in potestatem redactum ius et formam civitatis acceperat, nec non Regnaldum quendam, parum origine liberum operibusque quam genere clariorem, cum insigni copiarum parte praemittit, expeditum sibi transitum paraturos. Quorum ingressum Sclavi cum partim fama, partim experimento cognovissent, cum parte hostium confligere quam universos aggredi maluerunt, multum ex eorum robore, si praevios oppressissent, defluxurum credentes. Cumque summa cura ac flagrantissimo studio ad eos opprimendos contenderent, daemonem horrendae formae superne verticibus imminentem videre. Quo monstro tamquam divinitus dati ducis adventu firmati, sumptis victoriae auspiciis, ex improviso hostium se castris immergunt eosque imparatos confodiunt.

14.30.5. Adolfus et Regnaldus, in ipso castrorum aditu interfecti, neglectae militaris prudentiae poenas sanguine persolverunt. Quibus prima caede prostratis, Guncellinus et Henricus, mediis irruentium globis elapsi, correptis aquilis, ad se fugientium sociorum reliquias contraxere ac demum hostes praedae incubantes audacter adorti fugam victoria mutavere. Ita Saxones, quamquam improvidi bellum tentassent, maiorem cladem gesserint an acceperint, virtute dubium reliquere.

14.30.6. Quo accepto, Henricus, suorum caedibus, ut par erat, permotus, exigendae vindictae studio ad obsidionem Deminae urbis, quantacumque potuit celeritate, contendit. Quam postquam ultro ab incolis obustam comperit, ut universa ipsius munimenta subrueret, reliquias moenium solo exaequari praecepit. Et quoniam in homines grassari non licuit, tamquam a rebus mutis supplicium exacturus, urbem Cozcovam, simili incolarum trepidatione desertam, cremandam curavit. Walogastini quoque, finitimarum urbium, quarum excidio terrebantur, exemplum secuti, clandestino traiectu fluminis cum uxoribus ac liberis municipium deserunt, penates dumtaxat rebus vacuos hostili saevitiae relicturi. Quorum urbem rex nullo negotio interceptam militibus ac stipendiis instruit eamque Wethemanno piratae curandam committit. Oznenses quoque, plus ex aliarum urbium fortuna timoris quam ex suis moenibus fiduciae capientes, ut sibi vicinarum civitatum, quarum formidinem sequebantur, exemplo consulerent, urbem, ne ab hostibus coli posset, desertam incendunt, penates suos igni quam hosti relinquere praeoptantes.

14.30.7. tunc rex, ponte, qui medium amnem secare videbatur, abrupto sublatisque ceteris navigationis obstaculis, ad Stolpam vicum processit, ubi et ducem postmodum obvium habuit. Igitur, ne Walogastum, eodem exemplo desertum quo captum, post discessum suum hostibus redderetur, praesertim Danos, si eo fruerentur, sempiternum Sclaviae imperium habituros existimans, Absalonem, Burisium Suenonemque, tunc Arusii pontificatu insignem, eius municipes efficere statuit, quibus et filium Christophorum sociavit, quo plus a ceteris in auxilio suo fiduciae reponeretur. Qui cum amicos et necessarios in muneris consortionem asciscere iuberentur, Sialandensibus dumtaxat Absaloni praesidii societatem spondentibus, reliquis ob imminentis periculi magnitudinem nec animus ad resistendum nec comites suppetebant, quamquam tota classis et alimenta sua cum iis communicare et vicinas segetes publico officio in eorum horrea comportare decreverat; quippe fruges, messore exercitu, residuorum usibus addici iubebatur.

14.30.8. Ita rex consilii cassus, cum neque pugnandi copia neque pactio ulla ab hostibus fieret, vafro ingenio excogitavit, qualiter eos ad alterutrum horum praestandum impelleret. Siquidem Absaloni tacitis mandatis praecepit, ut palos in amne defixos ceteraque navigationis impedimenta magna remigum cura sublegeret, veluti toti classi transitum paraturus. Ita demum fluvio obstaculis vacuefacto, cum progressam classem angustior alveus excepisset, complures a Sclavis utrique ripae inequitantibus comminus sauciabantur. Quam hostilis audaciae petulantiam Petrus Elivi filius animi virtute non sustinens, protinus cum remigibus nave desiluit hostesque strenue propulsatos ripa cedere coegit. Tandem comitum ignavia desertus, sociorum navigationem fato suo incolumem praestitit.

14.30.9. Itaque rex non solum expertem metus progressum habuit, sed etiam Henricum cum toto exercitu consertis artius navigiis tamquam ponte traiecit. Quo agnito, Sclavi, reliquarum urbium excidium formidantes, praecurrendi periculi studio pacis, quam ante contempserant, Waldemaro obsides offerebant, quos se Henrico nullo pacto daturos dicebant. At rex, sine militiae socio cum hostibus pacisci fraudulentum existimans, per Thorbernum Henrico, quae ab hostibus offerentur, enuntiat. Quo se condicionibus ab eo factis libenter usurum asseverante, pactum cum hostibus habuit, ut, Walogasti dominio trifariam diviso, pars una Tetiszlavo, reliqua Kazimaro, tertia Nucleti filio Prizlavo vindicaretur, piratisque praedam Danicam appetere solitis Peni fluminis ostia clauderentur, Henrico quoque munitionum, quas apud Sclaviam obtinuisset, incolumis possessio permaneret. Post cuius discessum comites Kazimari, exterorum societatem acrius perosi, sed viribus agere non ausi, Rugianos assiduis furtis vexatos ac per latrocinia ad paupertatem et inediam usque redactos communi urbe excedere compulerunt. Piraticae quoque licentiam tribuere modisque compluribus ictum foedus rupere.

 

14.31.1. Postmodum Rugianis, recepta per Henricum fiducia, palam adversum Danos inimicitias profitentibus, rex, non minorem in amico perfidiam quam in hostibus levitatem expertus, Arkon provinciam verna expeditione petitam incendio populatus est. Inde ad portum Por ab incolis vocitatum cursum direxit. Siquidem, ne cum universis Rugianis manum acie consereret, separatim eos attentandos existimans, Absalonem nocturna navigatione Ziudram praecedere iubet Quem ut continuo subsequeretur, curiose discessionis eius tempus a vigilibus observari praecepit. Quibus somni delicias imperio praeferentibus, Absalon, absque regio comitatu progressus, non solum Zyudram, sed etiam agros vicosque ei confines partim igni partim ferro vastavit.

14.31.2. Cuius equites duo, contentione prius habita, uter audacia praestaret, cum ad militarem operam edendam fortitudinis aemulatione pari impetu raperentur hostesque cuidam forte stagno adactos cymbis fugam petere animadverterent, plus iis persequendis quam suis periculis dispiciendis intenti, ne alter alterum virtute forte praecurreret, ambo cum contemptu spiritus stimulatos calcaribus equos in profundum egerunt, armorum haud memores, quorum obruti pondere perierunt. Ita temeritatis vindex elementum viris gloriae quam salutis studiosioribus, in exitium suum ruentibus, fatum pariter ac tumulum ministravit.

14.31.3. Interea Absalon provinciam rapinis pariter incendiisque permensus, cum ingentem praedam et opima spolia referendo naves repetere statuisset, magnam hostium manum subsequi conspicatus, ultra bina vada admodum transitu difficilia de industria cedere voluit, ut eos, formidinis simulatione protractos locorumque tandem difficultatibus implicatos, opprimeret. Quorum primum Sclavi libero intinere transgressi, circa reliquum redeundi diffidentia constiterunt. Eodem fere momenti spatio duo pedites Sialandenses, ingentem praedae fascem gestantes, errore locorum in ipsum paene Sclavorum exercitum inciderunt. Qui cum a duobus eorum equitibus appeterentur, quamquam tuto vadum transgredi poterant, ne recessum per ignaviam quaerere viderentur, hostibus resistere quam socios accedere maluerunt, deforme existimantes ab iis, quos numero aequarent, audacia superari. Itaque, quo magis expeditos se redderent, presso vestigio proiectoque fasce, enses destringunt. Quorum constantiae et virtuti fortuna debitam incolumitatem concessit; siquidem equitum neutro procedere audente, resumpto fasce, coeptum iter carpserunt. Cumque rursum Sclavi binos equites ad eos opprimendos misissent, eorum incursum eadem animi praesentia repulere. Quo facto tam hostium quam civium in se admirationem vertere magnumque illis ruborem, his inter metum et laetitiam haesitantibus, peperere. A sex tandem equitibus attentati, invariabili mentis habitu perstitere, tamquam hostium ignaviae plenis fortitudinis animis insultantes.

14.31.4. Nec defuit Absaloni prompta mens ad opem eorum virtuti fiduciaeque praestandam. Siquidem tot suorum equitum, quot hostilium animadverteret, iis pro supplemento transmisit. Sclavi quoque suorum paucitatem certatim numerosis militum praesidiis prosequebantur. Itaque supplementis utrimque tamquam ex pari crescentibus equitibusque veluti ad militiae spectaculum e diverso convenientibus, Sialandenses, ulteriorem hostium petulantiam inspectare non passi, universa acie iis occurrunt. Quorum fugam vadis impedientibus, longum insequi nequeuntes, maiorem equorum quam hominum stragem egerunt. Cumque iter ad naves reflecterent, remigum suorum aciem armis pariter ac signis instructam obviam habuerunt, quam ad auxilia sociis ferenda fortuito nuntio monita virtus adduxerat. Hi profecto cum Absalone victoriae gloriam communicaverunt, cui se sponte virtutis socios obtulerunt.

14.31.5. Interea rex, seris vigilum monitis excitatus, omissae navigationis moram praepropera festinatione discussit. Qui cum, visis Sialandensibus, populandi gratia ad litus appellere voluisset, ab Absalone nihil hostilis praedae, quod eius rapinis pateat, superesse perdoctus, magnopere gratulatus est, quod tam parva manus nihilo languidius, quam si ipse adesset, rem propriis gessisset auspiciis. Hinc, cum alios insulae fines armis ignique tentasset, domum concessit.

 

14.32.1. Rursum circa autumni principia classe regressus, primam vastandis agris operam dedit, ut, segete consumpta, incolas muniendarum urbium instrumento privaret. Cum ad urbem Arkon sparso militiae genere pervenisset, oppidani fiducia virium portam, quam urbs unicam habebat, egressi, ne virtutem suam intra moenia cohiberent, obviam processerunt. Quos rex, Danis ex consulto cedentibus, longius moenibus amovere conatus, postquam sperato cautiores animadvertit, incursatos urbem repetere coegit. Porta tamen, ne equi iaculis confoderentur, abstinuit.

14.32.2. Tunc Sialandensis eques Nicolaus, forma et virtute praecipuus, telo per portam iniecto quendam ex hostibus in aditu resistentibus exanimem prostravit innocuusque, reflexo protinus equo, discessit. Cuius facinus Thorbernus, inter praecipuos Sialandiae equites numerandus, pari audacia, sed dispari fortuna aemulatus, cum unum ex hostibus directa in globum lancea vulnerasset reditumque reflexis habenis tentasset, ita lapide ictus est, ut multus e capite cruor profunderetur. Quamobrem longa corporis debilitate contracta, seram incolumitatem aegre recuperavit. Burisius quoque, dum nobilitatis suae splendorem conspicuis virtutis operibus aequare nititur, simili audaciae genere portae propugnatores adortus, tam asperum saxi ictum capite excepit, ut paene equo exanimis delaberetur. Cui corporis viribus carenti sociorum interventus, ne ab hostibus opprimeretur, auxilio fuit. Quo evenit, ut Rugiani haudquaquam sibi tuto extra moenia dimicaturi viderentur, intra quae tam obstinatam hostium praesentiam experiebantur.

14.32.3. Inde ad provinciam Iasmondam tota classe concessum. Absalon, cum et fortitudine et prima rei bellicae peritia vigeret, accedente exercitu primi agminis ducem revertente extremi comitem agere consueverat semperque Danicae iuventutis promptissimos seu praedae seu gloriae studio sodales habebat, rege dumtaxat cum robustiore exercitus parte gravi et composito militiae genere paulatim procedere solito. Itaque pugnandi copia nusquam accepta, magnam regionis partem permensus, tandem equestrem manum praedandi gratia spargi permisit paucosque secum in comitatu residuos habuit.

14.32.4. Illic forte nuntio de sociorum conclusione suscepto, quam sine succursu posse effugere negabantur, eorum saluti, quoad milites revocarentur, adesse non distulit neque sibi comitum paucitatem, quo minus conclusos peteret, obstare permisit, sed protinus, primipilo signa attollere iusso, pleno fiduciae spiritu locum, in quo continebantur, accessit eoque festinationis signo perosos praedam equites ad se contraxit. Quem tanta fiducia ceperat, ut plus remedii in celeritate quam in sociis duceret. Cuius adventum Sialandenses, qui intra difficilium locorum angustias artabantur, experti, imminentis auxilii fiducia eos, a quibus obsidebantur, incursare coeperunt, ne periculum aliena virtute propulsare viderentur.

14.32.5. Itaque Sclavis partim solido partim aquoso itinere dilabentibus, Eskyllus, animi et generis nobilissimus eques, militaribus armis praegravis, unum ex iis, inermem per palustria loca citato cursu fugientem, pedibus insecutus, illius vestigiis limi mollitie subsidentibus, nec voraginum illuvie nec armorum onere depressus, facilem currendi eventum habuit. Quin etiam occupatum barbarum capite spoliavit ac tunc demum, ne plantis quidem caeno infectis, solidam humum repetiit. Quod factum, religiosa admiratione praedignum, non pedum agilitate, sed divino beneficio editum, potius caelesti miraculo quam humanae virtuti imputare debemus.

14.32.6. Post haec, vicis per militum manum undique deflagratis, etiam ad Gorum promontorium longinquae excursationis incendia proferuntur. Tunc se Rugiani contrahendi a Saxonibus auxilii spe fraudatos experti, quattuor obsidibus praebitis, apud Strelam insulam pacem a rege pecunia quaesiverunt.

 

14.33.1. Itaque principibus graves periculorum motus et difficilia rei Danicae tempora attendentibus, filio Waldemari Kanuto regios honores decernere placuit, qui non solum paternae maiestatis futurus possessor, sed etiam praesens dignitatis socius nosceretur, ut haberent proceres, ad cuius nomen titulumque decurrerent, si quid de regis capite fortuna variaret. Quorum prudentia rex ac benevolentia delectatus, probata sententia, regni maiestatem cum sanguine suo participare non damnum honoris, sed claritatis incrementum putavit primatumque voces ad regium nomen filio deferendum contionando perduxit.

14.33.2. Qua de re universi exercitus consensu habito, Burisius dumtaxat, sive tacita regni affectatione sive rei novitate permotus, nullam paene vocem suffragiis attulit. Qui cum ob hoc se regi suspectum esse sentiret, taciturnitatem suam non odii, sed amoris indicem affirmabat, quod Daniae regnum a pluribus amice participatum esse memoriae xxxxxx, et crebra antiquitatis experimenta sint inter patrem et filium de rerum dominio bellum crevisse. Verum tamen se, si regiae voluntatis praescius fuisset, silentium non acturum; tacuisse vero, quod rem neque ab ipso neque ab amicis praecognitam habuisset. Ea silentii excusatione iram regis in dissimulationem convertit.

14.33.3. Idem, peracta expeditione, cum ceteris Daniae primatibus apud Roskyldiam Kanuti miles sollemni more fieri iussus, aliis imperio obtemperantibus, id facere recusavit eaque re magnam sibi concupitae dominationis suspicionem conscivit. Verum hunc imperii contemptum quaesitis callide rationibus protegere perstitit, praefatus se, exstante eo, cui primam fidem dederit, alius militem non futurum nec adduci posse, ut pristinum obsequium recenti permutet remque tam patriae consuetudini quam honestati inimicam committat, quippe cum nemo Danorum dividuo famulatus officio teneri soleat solisque Saxonibus hunc servitiorum morem stipendiorum cupiditas faciat; nam si inter duos unius obsequium communicantes bellum incideret, amborum miles alterutrum iuvando fidem utrique servare non posset. Nec regi ad iram mitibus responsis placidoque vultu tegendam aequa simulatio defuit.

14.33.4. Quem cum Hallandiam petendo comitem haberet, tamquam insidias sibi nectentem tacitus notavit. Quam ut effugeret suspicionem, imperata se facturum spondebat, si potentiam eius rex beneficiorum incrementis extendere voluisset et, sicut ipse regnum, quod eatenus electio variabat, hereditarium efficere gestiret, ita quoque necessariorum suorum liberis suppares dignitates et minores potentias perpetua hereditatis lege fruendas tribueret. Itaque praecipuam Iutiae partem Absalonis auxilio pactus, Kanuto supplex fore sustinuit; haudquaquam tamen solidam regis amicitiam recuperavit; ea enim regiae irae pertinacia erat, ut semel accensa funditus exstingui non posset.

 

14.34.1. Vere appetente, Absaloni, Christophoro et Magno particularis adversum Sclavos expeditionis ductus committitur; nam orientales Dani dumtaxat cum Fioniensibus classem confecerant; Scaniensium vero penes Christophorum summa, penes Absalonem arbitrium consistebat. Quibus Tribusanam adortis provinciam, Christophoro tamquam iuniori inter Absalonis Magnique copias medius militandi locus decernitur, ut regii sanguinis latera fidis stipatoribus cingerentur. Tanta autem vicorum exustio fuit, ut iidem, adhuc usque cultu vacui, praeteriti incendii magnitudinem praesentibus testentur indiciis.

14.34.2. Absalon, cum repetendae classis tempore extremos curaret, nuntiato hostium superventu, quamquam tanta vis frigoris erat, ut primi revocari non possent, quadraginta solis equitibus stipatus prius hostem quam vadum, per quod erat rediturus, tentavit. Quibus fugatis, lento itinere ad amnem concessit. Quem structo ponte transgressus, post tergum opus abrumpere noluit, ne ulla timoris vestigia relinquere videretur. Cum ad litus venisset, classem in alium portum appulsam comperit. Tanta autem hiberni frigoris saevitia exstitit, ut nautae equos paene frigore exstinctos defossis humi specubus conderent nemoque ex toto exercitu reperiretur, qui pariter utramque manum necessariis usibus aptare posset. Illic crebri angues, ligonibus detecti, magis admirationi quam metui visentibus fuere; nam algoris immensitas vires eorum ac spiritum hebetaverat. Scanienses tunc, prosperantibus ventis, discessionis licentiam adepti, mox, iisdem contrariis, navigatione prohibiti, tandem, toti classi favente caelo, Sialandenses ac Fionios repetendae patriae comites habuerunt.

14.34.3. Post haec rex Petrum et Selgrenum Christophoro paedagogos asciscit, qui adolescentiae eius rudimenta ad honestatis mores exsequendos plenis sapientiae documentis instruerent.

14.34.4. Aestate deinde expeditionem instaurat; quippe Walogastenses dupliciter ictum foedus corruperant: nam et Rugianos moenium socios per furta urbe eiecerant et piratis Peni fluminis ostia patere permiserant. Igitur dum Leutitios peteret, ab Henrico missae litterae superveniunt, admonentes, ut rex insidias propinqui perinde ac regnum affectantis caveret, indicantesque Burisium cum Norvagiensibus opprimendi eius consilium habuisse, iisdemque, cum expeditio reverteretur, occursum pollicitis, aut ipsum regem aut regium nomen occupandum duxisse. Cuius rei certissimum experimentum fore, si revertentem a Sclavis expeditionem Norvagica classis exciperet. Eodem paene momento suscepta Norvagiensium epistola par proditionis indicium edidit. Quod cum rex paucis arbitris, suppressis indicum nominibus, prodidisset, auxit rei suspicionem fidemque litteris addidit Tokonis Wendilensium pontificis consentanea affirmatio, dicentis Burisii milites ab eo iurare coactos, quicquid ipse auspicaretur, esse prosecuturos. Re tamen dissimulanter habita, ad locum, cui nomen Ostrozna, citata navigatione profectus, profligatis provinciae rebus, urbem Orthungam, universa classe comitante, repetiit.

14.34.5. Illic Burisio cum ceteris regni primatibus accersito, quidnam de eius insidiis acceperit, aperit eique proditionis crimen affigit. Quem se quicquam tale adversum eum excogitasse negantem, quoad nuntiorum experimenta sumerentur, secum commorari praecepit, tunc demum, si secus ac nuntiatum erat accideret, incolumen discessurum. Ille contra nihil absurdius aiebat, quam ut capitis sui iudicium incertis eventuum argumentis committeret. Qua voce se non solum regi, sed etiam arbitris suspectum effecit. Igitur ne remiges quidem suos revisere permissus, ad urbem Latrensem cum rege meare compellitur, ubi leni, sed firmae custodiae traditur.

14.34.6. Interea Erlingus et Ormo, Burisii frater, cum navali exercitu supervenientes, Iutorum classem, in amne Dyursa repertam, gubernatoribus vacuam facile debellant, ipsiusque Burisii intercepto navigio, protinus ad vicum, qui Mercatorum portus nominatur, deproperant. Quos Absalon, cum Sialandensibus occurrens, etiam litorum ascensu prohibuit. Qui cum compertum haberet Norvagienses plurimum praesidii in arcubus ducere, provocandi gratia cum quindecim peditibus in litus progressus, ultro se eorum sagittis appetendum praebebat, profecto ostendere cupiens, in quam parvo momento praecipuam eorum fiduciam poneret. Igitur Norvagienses, quo propius litus accederent, cymbas conscendunt, ob quarum trepidationem destinata certis ictibus ferire non poterant. Itaque tela partim in humum, partim in undas innocua cadebant. Ita artis suae effectu fraudati nostrisque ludibrio habiti, ingenti cum rubore maiora navigia repetunt.

14.34.7. Postea cum Absalone, data acceptaque fide, sociale colloquium habuere. A quo diutius illic acquiescere iussi, non prius obtemperaverunt, quam Absalon fidem suam interposuisset se nihil insidiarum iis terra aut mari interim paraturum. His finitis, collocutores a se invicem discessere, die postero cum paribus armis aequali comitum numero conventuri. Cumque Erlingus uno comitatior affuisset, Absalon, circumspectis omnibus: 'Miror te', inquit, 'Erlinge, hominem aetate confectum ac toties gravia expertum, non adeo sapientem quam senem exsistere. Nam cum tu scapha adveneris, nos equis insideamus teque nullo negotio, si libeat, opprimere possimus, cur condicto comitatior adversum caput tuum rumpendae pacis occasionem fortioribus praebuisti? Nisi autem fides nostra praestaret, solutae condicionis poenas exitio persolvisses.'

14.34.8. Tunc Erlingus, inter metum et ruborem circumspectis comitibus, cum veram Absalonis assertionem animadverteret, unum ex his obiurgare coepit, quod non rogatus comitandi rapuisset officium. Postquam diu excusationis verba quaesierat, ut siticulosum recrearet exercitum, palustris aquae petendae licentiam obsecrat. Cuius rei permissionem haud modici beneficii loco ducebat ac protinus patriam repetere properabat, laetus, quod sibi incolumi Daniae partibus excedere contigisset.

14.34.9. Postquam regi insidiarum fidem rerum experientia fecerat, Burisium, perinde ac maiestatis rerum, inter vincula asservari praecepit. Interea Erlingus extremum Sialandiae composita classis applicatione complexus, dum a sacris missae, quae consueto religionis cultu petiverat, remearet, Absalonis equitibus clandestino itinere prorumpentibus, improvisam palantium sociorum stragem accepit. Nec minori Hallandensium virtute exceptus, apud Nyszam amnem una rate eiusque remigibus universis spoliatus abscessit.

 

14.35.1. Eodem anno deturbandae piraticae gratia Absalon, insulam maritimam novi castelli fundamento complexus, exigui munimenti beneficio ingens patriae praesidium attulit. Nam et suspectum praedonibus vicum reddidit et tutam vicini maris navigationem incolis tribuit.

14.35.2. Verum ne confestim Norvagiensis iniuriae vindictam Danica virtus arriperet, Theutonicae fidei lubricitas effecit. Quippe Henricus Bugiszlavi, Danorum metu ad se decurrentis, obsequium pactus, initam cum rege societatem tamquam ineptum et ignobile vinculum disicere parvi habuit. Quin etiam apud Krempinum fluvium in colloquium cum eo descendens questus est, quod militem suum Bugiszlavum coram se non accusatum bello lacessat, quem si iniuriosum existimet, prius accusationibus quam armis aggredi debeat. Contra rex negare se ullius potentiae respectu cessaturum, quo minus acceptas iniurias mutuis damnis rependere liberum habeat. Ita, perstante controversia, foedus cum colloquio solvitur.

14.35.3. Hoc loci memorabile Saxonici equitis dictum strictim percurram. Qui cum forte ducis ac regis colloquiis interesset eosque expeditionis negotia languidioribus verbis prosequi animadverteret: 'Quaedam', inquit, 'de hero meo Henrico praesentibus referre habeo, quae, si adesse eum scirem, tacere quam eloqui mallem. Qui cum pupillus propinquorum iniuria patrimonio privaretur, nemine sibi patrocinium accomodare volente, quattuor soli ex amicis, paternorum ipsius meritorum respectu permoti, quorum ego numero intereram, adversantibus ceteris, infantiam eius tutorio munere fovendam sumpserunt. Pro cuius salute et incrementis tum votis, tum etiam officiis impensius excubabant. Hunc tandem humani auxilii diffidentia altaribus offerentes, religiosa voti nuncupatione sanxerunt, si paternos honores divina clementia adipisceretur, susceptum beneficium, quoad viveret, pagani nominis odio pensaturum.

14.35.4. Mox voti probator Deus ingenui principis Conradi patrocinium ei conciliavit. Cuius opera paternorum bonorum heres effectus, quamquam voti auctores exhortationis officia non omitterent, a bello adversum Sclavos continuando, tum avaritia, tum etiam desidia adductus, abstinuit, perceptam munificentiam ingrato aestimans animo. Tanta autem cura monitoris partes exsequi voti nuncupatoribus fuit, ut, cum unus ex iis, ultimae aetatis, ad inspicienda ducis arcana inter arbitros admissus, sedulum stertendi usum haberet excitatusque, quid de re praesenti sentiret, a considentibus interrogari soleret, maiorem praeteriti voti quam instantis negotii memoriam retinens, ductandum in Sclavos exercitum responderet. O immensam constantiam, quae ne in ipso quidem aetatis occasu promissi immemor esse potuit! Quis autem mentis compos hanc religiosi consilii vocem senilis animi deliramentum fuisse crediderit? Vereor autem carissimum mihi herum, amicorum religione contempta, ex summo fortunae fastigio in humilem privatorum sortem extrema ruinae deformitate casurum. Ego vero promissi dudum belli militem agendo ternas adverso corpore plagas accepi. Quibus si binas sub eodem militiae titulo sociassem, supremi iudicii tempore divina vulnera meis aequata audacibus oculis inspectanda praesumerem.' Quo dicto et temporaneam Henrici ruinam et sempiternum virtutis suae praemium auguratus est.

 

14.36.1. Rex, Scaniam ingressus, parvo post Saxonum irruptione falso nuntiata, Scanienses equestri militiae ascriptos proprio ductu prosequitur, imperataque Sialandensibus navigatione Slaglosam advectus, Absalonem e portu Hulyuminnensi accitum multa gerendorum consultatione sollicitat. Praeterea se parum veri rumoris credulitate fatigatum significat expeditionemque falso nuntio contractam remittit.

14.36.2. Habebat autem in clientela Absalon Arnoldum Tylensem, qui, sive ingenii acumine sive coniecturarum sagacitate, saepenumero futura ad sua vel amicorum negotia pertinentia raro praesagio deprehendebat. Nec minus antiquitatis quam divinationis peritus, sollerti historiarum narratione callebat. Qui cum Absaloni delectandi gratia supradictae expeditionis comes exsisteret, brevi eum manum cum piratis conserturum praedixerat, vehementer se mirari testatus, quo pacto certamini interfuturus non sit, praesertim cum inseparabiliter eum comitari decreverit. Cumque, rege res gestas ex eo cognoscere cupiente, discessuro Absalone, quiescere rogaretur, pertinacissime precibus obluctatus, non prius rogatui cessit, quam rex operam se daturum polliceretur, ut eum post Absalonem prima luce dimitteret.

14.36.3. Erant autem sex navigia Absalonem comitantia, e quibus tria, quo commodius ignis alimenta contraherent, in superiores maris anfractus concesserant, quae postmodum aestus, subito regressu destituta, caeno paludis affixerat, Absalone totidem residuis exteriora sinus ostia complectente. Qui cum matutino tempore una cum scriba suo religiosum psallendi ritum perageret, tumultuatione eminus audita, quidnam hoc esset, concentorem dispicere iubet. Quo novem longas naves a se prospici referente, piratas esse non dubitans, stertentes adhuc remiges alta voce compellat. Quibus summo cum stupore exsilientibus nec veste, sed armis corpora protegentibus, ocissime hostes petendum hortatur, quorum iam tanta vicinitas sentiebatur, ut ab iis crebris silicibus contunderentur. Quin etiam, ancorae vinculis rumpendae morae gratia discissis, remigium exserit.

14.36.4. At Sclavi, facile nostris metum inicere rati ac veluti ipsorum animos horridis vocibus hebetaturi, ingenti clamore edito, obstrepere coeperunt. Quod postquam frustra se conatos animadvertere, diffugiunt, eorumque ratis una cum universis remigibus intercepta. Sed nec Ursinae silvae latebra ad se decurrentibus subsidio fuit, agrestibus eam curiosius perlustrandam curantibus.

14.36.5. Ea tempestate Esbernus, urbem Kalundam molitus, novi munimenti praesidio portum hostili piratica liberum praestitit. Ipse quoque et Inguarus et Olavus ultro Absaloni se infatigabili piratici muneris exsecutione iunxerunt.

 

14.37.1. Eo tempore res Danica, circumquaque difficillimis offusa periculis, crebris finitimorum insidiis tentabantur, hinc Norvagiensibus, inde Sclavis Saxonibusque sibi perniciem machinantibus. Quo evenit, ut nulli hostium audacter obviandi fiduciam haberet, metuens, ne, dum unum repelleret, ab altero premeretur. Ea patriae necessitudine permotus Guthscalcus, qui et ipse Sclavis, tum ob linguae eorum peritiam, tum ob paternae amicitiae favorem ac proprii convictus assuetudinem, perfamiliaris habebatur, Absaloni tacite artem a se repertam insinuat, qua eos repente ex amicis Saxonum hostes efficeret. Quippe se Sclaviam non legationis, sed benevolentiae simulatione petere velle significat, tamquam propriae caritatis ductu utilia amicis consilia largiturum. Fore enim, ut hostium credulitas, callidis commentorum laqueis circumventa, Danorum amicitiam, abiecta Saxonum dominatione, repeteret. Quod studium maxime sibi gentis illius moribus persuaderi dicebat, quae plerumque temeritate niti cunctaque pronius quam prudentius exsequi soleat.

14.37.2. Absalon, interdum privatum acumen publicis viribus praestare ratus, laudata Guthscalci industria, cavendum monet, ne quid iis ex parte Danorum falso polliceatur, incorruptam patriae fidem haberi cupiens memorque eam fortibus viris refertam armis, non mendaciis bella meditari debere. Ille primum Pomeranos aggressus, se priscae familiaritatis memoria ac totius populi Sclavici caritate permotum retundendae eorum inertiae causa advenisse dicebat, quod perniciosa ab iis utilium loco duci perspectum habeat. Siquidem animadvertere eos oportere, quam noxiae dominationis iugum receperint, quodque iis obsequio pareant, qui ipsos patria tandem exuere cupiant. Quippe Saxones, quantum ex ipsorum finibus occupaverint, protinus cultu atque habitatione complecti, nec praeda aut gloria contentos, proferendi imperii cupiditate victoriae lucra continua possessione firmare. Quamobrem eos Nucletum vita, Pribislavum patria spoliasse, Razaburgam, Illogam ac Suerynam in totius Sclaviae ruinam vallo fossaque cinxisse. Danos vero diverso studio bella gerere nec hostium fines, sed mutuae pacis commercium affectare, proprium tueri quam alienum appetere cupidiores. Itaque summopere eos elaborare debere, uti Saxonicis praesidiis patriam vacuefaciant, omnique Theutonum plebe regno egesta, amicitias cum Danis componant, quos Saxonum hostes esse non ambigant; ita demum eos sempiternae libertatis beneficio patriam ornaturos.

14.37.3. His monitis concitati Pomerani loca a Saxonibus intra Sclaviam obtenta pervadunt; Illogam capiunt, reliquis eorum munitionibus defensorum virtute servatis, et, ne ducis inopes viderentur, Danorum regis titulum profitentur. Ita Guthscalcus duarum gentium vires Daniae imminentes odiis sequestravit, patriamque nostram, undique finitimorum armis obiectam, ab impendente periculo pio mendacii commento servavit. Cuius facinoris fama Guthscalci reditum praecurrente, rex admiratione perfusus, postquam ex Absalone, per quem res esset acta, cognovit, impensius auctorem laudavit.

14.37.4. Igitur Henricus, ut repudiatam regis amicitiam recuperaret, sine qua Sclavos arcere non posset, Henricum Razaburgensem et antistitem Lubeccensem legatione onerat, filiam suam minorem filio eius in matrimonium offerens; nam maior natu, quae prius ei desponsa fuerat, morbo occiderat. Per eosdem confirmandae oblationis gratia apud Bramnensem provinciam tempestivus ducis occursus promittitur. Quo rex legatorum adhortatione profectus, Guncellinum obvium habuit, qui sub impedimento adversae valetudinis ducis absentiam excusaret eumque apud Eydoram celeriter adventurum promitteret. Eo cum ventum esset, et ducis promissa complentur et militia adversum Sclavos paribus votis condicitur. Sed eo Diminum petente, rex Walogastum profectus, omissa urbis oppugnatione, finitima rura armis percurrit. Ozni quoque oppidi, post recentem vastitatem parum reaedificati, incendium iterat. Eodem vastationis genere diversa regionis loca petuntur. At Sclavi, quia viribus niti nequibant, utrumque hostem aere atque obsidibus placant.

 

14.38.1. Post haec rex belli Norvagici meditationem, ad id usque tempus rebus Sclavicis interpellatam, magna curarum parte liber ingreditur. Quam veris principio copiosis patriae viribus exsecutus, per summam Wicarorum dignationem non modo liberos aditus, ceterum etiam laetos occursus habuit. Nec hostis, sed ducis more sermone cum incolis habito, contionibus arma mutavit. Quorum benevolentia adeo delectatus, ut hostium oblivisceretur, otiosa procedendi tarditate eximium Erlyngo contrahendarum virium tempus reliquit. Magnitudo exercitus eius laetos Wicensium oculos in se convertit. Navigatio quoque eius, gratis eorum luminibus aspecta, liberos impetravit excursus. Enimvero complures in angustias, per quas classi seriatim meandum erat, multitudinis eius admiratione protracti, quo certius navigiorum numerum deprehenderent, non nocendi, sed spectandi aviditate edita loca complebant.

14.38.2. Tunsbergenses, quo ceteris regem impensius colerent, finibus suis exceptum honoratissimae processionis officio venerati sunt, religione servitium cumulantes. Erlyngi milites, qui superiorem regis adventum munimenti illic siti fiducia spreverant, praesentem fugae declinatione cavebant. Rex, superato clivo, collustratae rupis cacumen miratus, inexpugnabile loci praesidium comprobabat, artis opus transscendente natura. Fertur interim Erlingum cuiusdam sinus angustias Danorum navigationi opportunas prohibendi transitus gratia crebris machinarum tormentis vallasse, plus locorum difficultati quam propriis viribus in excipiendo hoste confidentem.

14.38.3. Quapropter rex, tarditatis suae dispendium exsecratus, vocatos amicos celeritatis exhortatione sollicitat; erubescendum morae crimen operoso festinationis impendio redimendum affirmat, quod iam, commeatibus quasi per otium et inertiam absumptis, inaniter tempus trivisse videantur. Ea res diverso maiorum iudicio excepta est, variaque sententia duces consilium agitabant, aliis tormentorum magistros expositis in terram equitibus deturbandos obiectasque rates transitu summovendas hortantibus, aliis in tantas angustias ingenti classe temere procurrendum vetantibus. Quidam, hostibus laxiore freto praeteritis, regionem armis occupandam censebant. Protinus enim Erlingum, aut pugnandi aut fugiendi necessitate perstrictum, quaesita locorum praesidia relicturum. Alii vero, absentis periculi praesentem metum ridentes, non ante deliberatione agendum docebant, quam res se propius inspectandam dedisset. Hi celeri processu utendum hortantes, otiosae navigationis moras amputari iubebant.

14.38.4. Ita cunctorum sententia variante, Nicolaus quidam cognomento Bos, natu quam virtute nobilior, mirari se inquit, cur viris ratione utentibus inclitoque solo natis, amoenissimae patriae gremio relicto, tot inculta locorum spatia pererrare liberet, praesertim quibus nihil praeter aspera saxa atque invias rupes occurreret. Eo siquidem dementiae ventum esse, ut ultimae aerumnae summarum voluptatum loco ducantur. Nam si regem Norvagia potiri contingat, fore, ut plus laboris ex utroque regno quam voluptatis ex altero sit percepturus. Praeterea cum iam labentium alimentorum necessitas urgeat, si longius navigatio proferatur, haudquaquam commeatus redituri suffecturos.

14.38.5. Haec ab eo timidius quam prudentius dicta silentio probari videbantur. Quod dictum Absalon diversa a ceteris aestimatione commensus, dimissis amicis, solitarium regem acrius obiurgare coepit, quod Nicolai sententiam, summa reprehensione dignam, taciturnitate probaverit eamque plenis contumeliae responsis praedamnare passus non sit. Quae enim ab eo per ludibrium dicta videbantur, acerrima factionis incitamenta fuisse. Cuius si comitatum nullo in momento posuisset cunctaque eo desertore quam comite melius exsequenda dixisset, ceteros, unius rubore permotos, similis opprobrii metu silentium acturos. Nunc vero, cum aut consenserit aut consentire visus fuerit neque palam eum timiditatis exprobratione confuderit, brevi complures, licentioris impunitatis exemplo protractos, similibus monitis succlamaturos.

14.38.6. Nec secus ac praedixerat accidit: nam cum principes omni studio redeundi cupiditatem processui praeferrent eamque manifestis votis prosequi non auderent, plebem clandestinis incitamentis instinctam seditiosis armavere consiliis. Ex qua quidam, petulantioris audaciae, explorata Absalonis absentia, cuius in protrahenda expeditione pertinaciam causabantur, navem eius silicibus petivere. Sed a remigibus mox excepti, quamquam numero praestarent, terga vertere. Quorum dementiam rex debita animadversione persecutus non est, abunde eos hoc fugae dedecore punitos existimans.

14.38.7. Inde ad sinum Porturiam, egregia Siwardi victoria inclitum, ubi scilicet innumeram classem tribus ab eo navigiis subactam ferunt, velificatum est. Illic e Iutensibus aliqui, iniquissima gubernatorum exhortatione provecti, contione facta, remissionem expeditionis violenta succlamatione poscebant. Ad quos comprehendos milites sub ignoto cultu missi, aliquamdiu in eorum concilio, obscurata sui notitia, consederunt. Tandem a circumstantibus agniti, veste, quam latendi gratia sumpsere, discussa, correptos seditionis auctores obtorta gula secum traxere. Qui cum ad naves abducti fuissent, graves regi poenas vapulando dedere; qui quo punitiores forent, vicissim in undas demittebantur iisdemque extracti renovatis verberibus multabantur.

14.38.8. Post haec eo loci processum, ubi solstitii aestivalis tempore inusitatae claritatis noctes sensere dieique tam similes, ut minimum temporum discrimen videretur; ad quarum lumen, solis beneficio procuratum, levi contemplatione exiles litterae legi poterant. Illic Iutensium magnates, quos aut metus aut impatientia stimulabant, regem apertis repetendae patriae monitis aggressi, inopem alimentorum expeditionem dimitti iubebant, anno postero, si animus in sententia mansisset, non per prolixos Wicensium partium anfractus, sed e Wendilae finibus directae navigationis compendio reversuram. Quorum voces etiam querulum inediae vulgus adiuvit, adeo ut nemo ex plebe esset, qui non rerum inopiae citato reditu subveniendum clamaret.

14.38.9. Ita rex, obstrepente multitudinis imperitia, proposito cedere compulsus, solvendae expeditionis sententiam protulit. Et ne hostem omnis incommodi expertem relinqueret, praestantissimis totius Norvagiae navigiis secum abductis, peregrina patriam classe ditavit. Ita quorundam Iutorum impatientia maxima victoriae spes subruta est, quia, si debita coepto perseverantia non deesset, res Norvagica sub Danis mansisset. Norvagiensis nobilitas, quae venienti regi comes exstiterat, linquendae patriae pudore revertentem prosequi supersedit.

 

14.39.1. Interea, dum haec geruntur, Rugianorum ex regis longius agentis occupatione fidentium defectio incidit. Qui cum, finita hieme, expeditionem adversum se destinari cognoscerent, quendam conspectioris ingenii ac facundiae politioris subornant, qui regis propositum exquisita adulationis arte subverteret. Quod cum minime efficere quivisset, reditu suo hostium adventum praecurrere noluit, ne aut civibus bellum dissuadendo suspectus aut concitando perniciosus exsisteret. Igitur Absalonem, uti se comitem pateretur, oravit, quoad eius consilium a civibus posceretur, quod stolidae mentis hominibus plus requisita quam oblata consilia placere soleant. Rex, varias Rugiae partes adortus, cum ubique praedae, nusquam vero pugnae materiam repperisset, fundendi sanguinis aviditate perductus, urbem Arkon obsidione tentavit.

14.39.2. Haec, in excelso promontorii cuiusdam vertice collocata, ab ortu, meridie et aquilone non manu factis, sed naturalibus praesidiis munitur, praecipitiis moenium speciem praeferentibus, quorum cacumen excussae tormento sagittae iactus aequare non possit. Ab iisdem quoque plagis circumfluo mari saepitur, ab occasu vero vallo quinquaginta cubitos alto concluditur, cuius inferior medietas terrea erat, superior ligna glaebis intersita continebat. Septentrionale eius latus fonte irriguo scatet, ad quem muniti callis beneficio oppidanis iter patebat. Huius quondam Ericus usu violentius intercluso, non levius siti quam armis obsessos premebat. Medium urbis planities habebat, in qua delubrum materia ligneum, opere elegantissimum visebatur, non solum magnificentia cultus, sed etiam simulacri in eo collocati numine reverendum. Exterior aedis ambitus accurato caelamine renitebat, rudi atque impolito picturae artificio varias rerum formas complectens. Unicum in eo ostium intraturis patebat. Ipsum vero fanum duplex saeptorum ordo claudebat, e quibus exterior parietibus contextus puniceo culmine tegebatur, interior vero, quattuor subnixus postibus, parietum loco pensilibus aulaeis nitebat nec quicquam cum exteriore praeter tectum et pauca laquearia communicabat.

14.39.3. Ingens in aede simulacrum, omnem humani corporis habitum granditate transscendens, quattuor capitibus totidemque cervicibus mirandum perstabat, e quibus duo pectus totidemque tergum respicere videbantur. Ceterum tam ante quam retro collocatorum unum dextrorsum, alterum laevorsum contemplationem dirigere videbatur. Corrasae barbae, crines attonsi figurabantur, ut artificis industriam Rugianorum ritum in cultu capitum aemulatam putares. In dextra cornu vario metalli genere excultum gestabat, quod sacerdos sacrorum eius peritus annuatim mero perfundere consueverat, ex ipso liquoris habitu sequentis anni copias prospecturus. Laeva arcum reflexo in latus brachio figurabat. Tunica ad tibias prominens fingebatur, quae ex diversa ligni materia creatae tam arcano nexu genibus iungebantur, ut compaginis locus non nisi curiosiori contemplatione deprehendi potuerit. Pedes humo contigui cernebantur, eorum basi intra solum latente. Haud procul frenum ac sella simulacri compluraque divinitatis insignia visebantur. Quorum admirationem conspicuae granditatis ensis augebat, cuius vaginam ac capulum praeter excellentem caelaturae decorem exterior argenti species commendabat.

14.39.4. Sollemnis eidem cultus hoc ordine pendebatur: Semel quotannis post lectas fruges promiscua totius insulae frequentia ante aedem simulacri, litatis pecudum hostiis, sollemne epulum religionis nomine celebrabat. Huius sacerdos, praeter communem patriae ritum barbae comaeque prolixitate spectandus, pridie quam rem divinam facere debuisset, sacellum, quod ei soli intrandi fas erat, adhibito scoparum usu diligentissime purgare solebat, observato, ne intra aedem halitum funderet; quo quoties capessendo vel emittendo opus habebat, toties ad ianuam procurrebat, ne videlicet dei praesentia mortalis spiritus contagio pollueretur.

14.39.5. Postero die, populo prae foribus excubante, detractum simulacro poculum curiosius speculatus, si quid ex inditi liquoris mensura subtractum fuisset, ad sequentis anni inopiam pertinere putabat. Quo annotato, praesentes fruges in posterum tempus asservari iubebat. Si nihil ex consuetae fecunditatis habitu deminutum vidisset, ventura agrorum ubertatis tempora praedicabat. Iuxta quod auspicium instantis anni copiis nunc parcius, nunc profusius utendum monebat. Veteri deinde mero ad pedes simulacri libamenti nomine defuso, vacuefactum poculum recenti imbuit, simulatoque propinandi officio statuam veneratus, tum sibi, tum patriae bona civibusque opum ac victoriarum incrementa sollemnium verborum nuncupatione poscebat. Qua finita, admotum ori poculum nimia bibendi celeritate continuo haustu siccavit repletumque mero simulacri dexterae restituit. Placenta quoque mulso confecta, rotundae formae, granditatis vero tantae, ut paene hominis staturam aequaret, sacrificio admovebatur. Quam sacerdos sibi ac populo mediam interponens, an a Rugianis cerneretur, percontari solebat. Quibus illum a se videri respondentibus, ne post annum ab iisdem cerni posset, optabat. Quo precationis more non suum aut populi fatum, sed futura messis incrementa poscebat.

14.39.6. Consequenter sub simulacri nomine praesentem turbam consalutabat, eamque diutius ad huius numinis venerationem sedulo sacrificii ritu peragendam hortatus, certissimum cultus praemium terra marique victoriam promittebat. His ita peractis, reliquum diei plenis luxuriae epulis exigentes, ipsas sacrificii dapes in usum convivii et gulae nutrimenta vertere, consecratas numini victimas intemperantiae suae servire cogentes. In quo epulo sobrietatem violare pium aestimatum est, servare nefas habitum.

14.39.7. Nummus ab unoquoque mare vel femina annuatim in huius simulacri cultum doni nomine pendebatur. Eidem quoque spoliorum ac praedarum pars tertia deputabatur, perinde atque eius praesidio parta obtentaque fuissent. Hoc quoque numen trecentos equos descriptos totidemque satellites in iis militantes habebat, quorum omne lucrum, seu armis seu furto quaesitum, sacerdotis custodiae subdebatur, qui ex earum rerum manubiis diversi generis insignia ac varia templorum ornamenta conflabat eaque obseratis arcarum claustris mandabat, in quibus praeter abundantem pecuniam multa purpura vetustate exesa congesta fuerat. Illic quoque publicorum munerum ac privatorum ingens copia visebatur, studiosis beneficia poscentium votis collata.

14.39.8. Hanc itaque statuam, totius Sclaviae pensionibus cultam, finitimi quoque reges absque sacrilegii respectu donis prosequebantur. Quam inter ceteros etiam rex Danorum Sueno propitiandi gratia exquisiti cultus poculo veneratus est, alienigenae religionis studium domesticae praeferendo, cuius postmodum sacrilegii infelici nece poenas persolvit.

14.39.9. alia quoque fana compluribus in locis hoc numen habebat, quae per supparis dignitatis ac minoris potentiae flamines regebantur. Praeterea peculiarem albi coloris equum titulo possidebat, cuius iubae aut caudae pilos convellere nefarium ducebatur. Hunc soli sacerdoti pascendi insidendique ius erat, ne divini animalis usus, quo frequentior, hoc vilior haberetur. In hoc equo opinione Rugiae Suantovitus (id simulacro vocabulum erat) adversum sacrorum suorum hostes bella gerere credebatur. Cuius rei praecipuum argumentum exstabat, quod is nocturno tempore stabulo insistens adeo plerumque mane sudore ac luto respersus videbatur, tamquam ab exercitatione veniendo magnorum itinerum spatia percurrisset.

14.39.10. Auspicia quoque per eundem equum huiusmodi sumebantur: Cum bellum adversum aliquam provinciam suscipi placuisset, ante fanum triplex hastarum ordo ministrorum opera disponi solebat, in quorum quolibet binae e transverso iunctae conversis in terram cuspidibus figebantur, aequali spatiorum magnitudine ordines disparante. Ad quos equus ductandae expeditionis tempore, sollemni precatione praemissa, a sacerdote e vestibulo cum loramentis productus, si propositos ordines ante dextro quam laevo pede transscenderet, faustum gerendi belli omen accipiebatur; sin laevum vel semel dextro praetulisset, petendae provinciae propositum mutabatur, nec prius certa navigatio praefigebatur, quam tria continue potioris incessus vestigia cernerentur.

14.39.11. Ad varia quoque negotia profecturi ex primo animalis occursu votorum auspicia capiebant; quae si laeta fuissent, coeptum alacres iter carpebant; sin tristia, reflexo cursu propria repetebant. Nec sortium iis usus ignotus exstitit; siquidem tribus ligni particulis, parte altera albis, altera nigris, in gremium sortium loco coniectis, candidis prospera, furvis adversa signabant. Sed ne feminae quidem ab hoc scientiae genere immunes fuere; quippe foco assidentes absque supputatione fortuitas in cinere lineas describebant; quas si pares numerassent, prosperae rei praescias arbitrabantur; si impares, sinistrae praenuntias autumabant.

14.39.12. Huius igitur urbis non magis rex munimenta quam ritus evertere cupiens, universae Rugiae profanos cultus eius excidio deleri posse arbitrabatur. Neque enim dubium habebat, quin exstante simulacro facilius gentis moenia quam sacrilegia domarentur. Itaque quo ocius expugnationem perageret, ingentem lignorum materiam faciendis machinis opportunam magna cum totius exercitus fatigatione propinquis e silvis petendam curavit.

14.39.13. Quibus dum artifices coaptandis intenderent, frustra his rebus operam dare asseverabat, sperato citius urbem capturos. Interrogatus, quonam id augurio deprehensum haberet, ex hoc potissimum augurari se dixit, quod Rugiani, quondam a Karolo Caesare expugnati sanctumque Vitum Corwegiensem religiosa nece insignem tributis colere iussi, defuncto victore libertatem reposcere cupientes, servitutem superstitione mutarunt, instituto domi simulacro, quod sancti Viti vocabulo censuerunt; ad cuius cultum, contemptis Corwegiensibus, pensionis summam transferre coeperunt, affirmantes domestico Vito contentos externo obsequi non oportere. Quamobrem Vitum, veniente sui sollemnis tempore, eorum moenia turpaturum, a quibus tam similem monstro figuram acceperit. Merito namque eum ab his iniuriam poenas exigere debere, qui venerabilem eius memoriam sacrilego cultu complexi fuerant. Hoc se non ex somniorum aut rerum accidentium coniecturis, sed sola praesagientis animi sagacitate colligere testabatur. Admirabilior cunctis quam credibilior praedictio exstitit.

14.39.14. Et quoniam insula Archonensis, quae Withova dicitur, a Rugiae complexu parvula freti interrivatione, quae vix fluminis magnitudinem aequare videatur, abrumpitur, ne eo loci ulla Archonensibus auxilia porrigerentur, missis, qui transitum observarent hostemque traiectu prohiberent, cetera manu urbis obsidionem arripuit ac primum operam tormentis vallo applicandis exhibuit. Absalon, inter manipulos castrorum loca distribuere iussus, designandi officium mensurato inter maria spatio exsequebatur.

14.39.15. Interea oppidani portam urbis, quo minor eam attentandi facultas pateret, ingenti glaebarum acervo praestruxerant, aditumque coacta caespitum compage claudentes, tantum ex eo opere fiduciae contrahebant, ut turrim, quae supra portam sita fuerat, signis tantum aquilisque protegerent. Inter quas erat Stanitia magnitudine ac colore insignis, cui tantum venerationis a populo Rugiano tributum est, quantum omnium paene deorum maiestas obtinuit. Eam enim prae se ferentes in humana divinaque grassandi potestatem habebant, nec quicquam iis, quod libitum foret, illicitum habebatur: populari urbes, aras demoliri, fas ac nefas in aequo ponere, cunctosque Rugiae penates aut ruinis aut incendiis evertere potuissent, tantumque superstitioni indultum est, ut exigui panni auctoritas regiae potestatis vires transscenderet. Plectenti se signo perinde ac divino gestamini honorem habebant, officiis damna, iniurias obsequiis rependentes.

14.39.16. Interea variis inchoandae obsidionis operibus insistente exercitu, aliisque stabula, aliis tentoria ad necessarios usus militari procuratione versantibus, rege vero diurni caloris intemperantiam otio atque umbraculis leniente, Danorum forte pueri, plenis petulantiae excursibus ad vallum perducti, contortos funda lapillos in propugnacula iacere coeperunt. Quorum ingenio delectati magis Archonenses quam territi, similes lusui nisus armis excipere erubescebant ob idque eos spectare quam repellere maluerunt. Adolescentibus subinde puerorum coeptum in consimili provocationis genere aemulantibus, spectandi voluptate deposita, aegre pugnam capessunt. Iuvenes quoque nostri, relictis variae occupationis officiis, ad auxilia sociis ferenda concurrunt, equitibus ista puerilium exercitiorum loco ducentibus.

14.39.17. Ita res, parvulis ac paene despicabilibus initiis coepta, grandem haud levi in momento ponendi certaminis progressum accepit, paulatimque puerilis ludi incitamentum ad serium virilis pugnae modum prorepsit. Forte autem aggesta portae humus in antri sive crepidinis formam, subsidente glaebarum mole, concesserat, vastusque inter turrim et caespites hiatus patebat. Quem cum egregii animi ignotus iuvenis gerendarum rerum proposito opportunum animadverteret, attingendi eius opem a sociis imploravit, quo si ipsorum auxilio processisset, expugnationem illico subsecuturam seque victoriae gradum facturum spondebat. Quibus, quonam modo iuvari posset, percontantibus, telorum cuspides, quis tamquam scalis evaderet, mediis caespitum locis immergi praecepit, eoque negotio subvectus, postquam animadvertit ita se undique eius antri praesidio vallatum, ut ab hostibus laedi non posset, exstruendi ignis gratia stramentum poposcit. Interrogatus, an accendendi eius materiam haberet, ferrum sibi ac silices suppetere respondit, praemonito, ut, aestuante incendio, ab iisdem descensurus exciperetur.

14.39.18. Igitur foci nutrimenta circumspicientibus fors materiam obtulit. Forte enim quidam ad necessarios usus onustum stipula currum agebat; qua direpta, alius alii fasciculos iacientes eosque cuspidibus affixos iuveni porrigentes, brevi patulum replevere cavum, turris desertione tutos aditus dante. Nam oppidanos partim rei ignorantia, partim turris immanitas fefellit, cuius etiam prominens latitudo oppugnatoribus ab utroque latere praesidio fuit. Quae cum, repentino igne correpta, conflagrare coepisset, incendii auctor, facto victoriae gradu, excipientibus sociis solo illabitur.

14.39.19. Conspecto fumo, oppidani, improviso periculo attoniti, igni prius an hosti resisterent, ambigebant. Tandem, collectis animis, summa vi incendio occurrunt omissoque hoste bellum cum flammis gerere coeperunt, nostris exstinctionem prohibere conantibus, ut ex pari his reprimendi incendii, illis protegendi cupido incessisse videretur. Tandem aqua defecti flammas lacte sparsere, quae tanto vehementius incendium concepere, quanto hoc liquoris genere saepius perfundebantur. Ea res plurimum incrementi incendio adiecit.

14.39.20. Orto deinde clamore, rex spectandi gratia extra castra progressus simulque eventus admiratione concussus, cum dubium haberet, an ignis ullum expugnationi momentum adiceret, quid factu potissimum foret, ex Absalone perquirere institit. Ille regem, ne se puerilibus coeptis insereret aut quicquam inexplorato negotio repente aggrederetur, hortatus, magnopere rogare coepit, ut sibi primum, an ignis potiendae urbi efficax esset, speculari permitteret; nec rem perscrutari cunctatus, clipeo dumtaxat ac galea tectus, portam accessit iuvenesque eam oppugnare conantes hortari ad confovendum incendium coepit. Quod, aggestis undique nutrimentis evectum postiumque ac columnarum roboribus alitum, ligneum turris pavimentum absumpsit, ac deinde summa corripiens, singulare simulacri signum aliaque domesticae religionis insignia cineri aequavit. Quod postquam rex nuntiante Absalone accepit, eiusdem monitu urbem corona cingi praecepit ac protinus, sella extra castra posita, pugnae spectator consedit.

14.39.21. Tunc quidam Danicae militiae fortissimus adolescens, dum ad propugnacula ante alios eximia capessendae laudis aviditate evadere niteretur letalemque ictum corpore excepisset, ita collabendo se gessit, ut non fato oppressus ruere, sed de industria saltum edere videretur. Qua virtute, pulchrius dimicaverit an occiderit, incertum reliquit.

14.39.22. Pomerani quoque sub Kazimaro et Bugiszlavo ducibus, spectante rege, dimicare egregium rati, audacissima urbis oppugnatione singulare virtutis specimen ediderunt. Quorum excellens opera grata admiratione regis oculos permulsit.

14.39.23. Ex oppidanis complures, ancipiti periculo circumventi, partim incendio, partim hostilium telorum impulsu prostrati cadebant, incertumque erat, plus ignem an hostem metui oporteret. Quidam vero, salute postposita, adeo obstinatam ac perseverantem urbis defensionem egerunt, ut simul deflagrati aggeris excidio obruerentur seque super moenium suorum rogum proiectos communibus flammis cremandos praeberent. Tanta siquidem patrii munimenti caritate tenebantur, ut eius ruinarum socii quam superstites exsistere praeoptarent.

14.39.24. Ita desperatis oppidanorum rebus excidioque et morti propinquantibus, quidam e propugnaculis excelsa voce clamitans, Absalonis alloquium postulabat. Quem Absalon in tranquillissimam urbis partem, quae scilicet a caede plurimum strepituque distaret, secedere iussum, quidnam afferret, interrogat. Ille, vocis affectum manu ac gestibus prosecutus, bellica nostrorum opera relaxari poscebat, quoad oppidanis deditionem arripere liceat. Negat Absalon ullam oppugnationis remissionem fore, ni et ipsi pariter a prohibendo incendio operam retraxissent. Quam condicionem barbaro comprobante, acceptas preces illico regi porrexit, eoque protinus hac de re evocatos pugna principes consulente, barbari votis annuendum subiunxit, dicendo oppidanos grassantis incendii impetum hoc difficilius, quo tardius sopituros; quod si reprimere destitissent, etiam remoto hoste victoriam igni daturos; nostros vero, tametsi otio indulgerent, id propugnantium flammarum viribus obtenturos, quod ne propriis quidem assequi valuissent. Quos, quamquam ad horam armis abstineant, otiosos existimandos non esse, praesertim alieno ministerio sine ullo sui discrimine proeliantes.

14.39.25. Probato consilio, rex oppidanos in fidem hac lege recepit, ut, simulacro cum omni sacra pecunia tradito, captivos Christianos ergastulo liberatos absque redemptione dimitterent omniaque verae religionis momenta Danico ritu celebranda susciperent; quin etiam ut agros ac latifundia deorum in sacerdotiorum usus converterent seque, quoties res posceret, Danicae expeditionis comites exhiberent nec umquam accersiti regis militiam prosequi supersederent; praeterea annuatim ex singulis boum iugis quadragenos argenteos tributi nomine penderent totidemque obsides in earum condicionum firmamentum praestarent.

14.39.26. Quo audito, populus, repentinis seditionis facibus inflammatus hostilisque praedae ac sanguinis cupidus, magnopere queri coepit, quod propinquae victoriae praemiis spoliatus nihil ex tanta fatigatione praeter ictus et vulnera retulisset, quodque sibi de paene victo hoste tot iniuriarum ultionem proprio arbitrio exigere non licuerit, praefatus illorum saluti iam consuli, de quibus tot spoliorum, tot domesticarum cladium minimo negotio speciosissima vindicta accipi potuisset. Praeterea deserturum se regem, quod urbem capi passus non sit exiguamque pecuniam ingenti victoriae praetulerit, minitatus est. Talibus rex obtrectationis sibilis vexatus, quo longius strepitu abessent, principes extra castra perductos, deditionem urbis an direptionem probent, perquirit.

14.39.27. A quibus Absalon, quidnam ea de re sentiret, disserere iussus, munitionem quidem capi, sed non sine diuturno obsidionis impendio posse asseverabat. Quamquam enim studia sua sinistra vulgi interpretatione exciperentur, malle se tamen apud malignos eorum aestimatores ob salutares monitus displicere quam sociorum salutem, tacita rerum utilitate, subvertere. Nam etsi ignis, potius caelesti miraculo quam ulla mortalium opera accensus, superiores aggeris partes, quae lignis humoque constabant, propemodum in cineres redegisset, inferiorum tamen solidiorem compagem incendio non cessuram, quae altitudine sua haud facile hostium incursui pateat. Ad haec oppidanos cuncta paene incendii loca luteis refecisse figmentis, eosque partim flammarum viribus urgeri, partim praesidio muniri, quarum asperitas nostris non minus oppugnationis quam illis defensionis impedimentum ingerere videatur. Praeterea, si incolumitas Arkonensibus negaretur, fore, ut ceterae Rugianorum urbes, necessitate in virtutem conversa, hoc acrius quo desperatius rebellarent. Quos si in fidem recipi comperissent, facile eodem exemplo salutis consilia circumspicerent. Cum ergo multarum urbium expugnationem sola expeditione concludere quam unius obsidione pertinacius inhaerere praestantius ducatur, deditionis oblata respui non oportere. Sin ceteris secus videatur, inviolatos obsides dimitti debere, ne parum sincera fide cum iis actum existimari posset aut gentis nostrae promissioni praeter solitum ulla lubricitatis labes accederet.

14.39.28. Hanc sententiam maximus pontifex Eskillus consentaneis suffragiis fraudari passus non est, dicendo plebem patribus, non plebi patres obtemperare debere, neque par esse maiores minorum arbitrio cedere. Qui autem optabiliorem victoriam acquiri posse quam alienae religionis populum non solum tributis, verum etiam Christianis sacris subiectum efficere? Sed etiam potius Arkonensium opera adversum reliquos hostes utendum quam caedibus inhiandum monebat, quippe subiurgare hostem quam necare tanto praestantius esse, quantum pietas a severitate distare cognoscitur. Insuper aliquanto satius fore complurium munitionum praesidia pariter occupare quam unius obsidionem omnium expugnationi praeponere. Ea monitorum ratione permotos principes tam suae quam Absalonis sententiae assensores effecit. Rex quoque, eodem consilii vigore firmatus, infestas populi voces clausis patientia auribus respuit.

14.39.29. Quibus ad curanda corpora dimissis, Absalon, suscipiendorum obsidum mandatum amplexus, partim liberorum pignora recipiebat, partim parentes in crastinum usque pro liberis admittebat. Eodem proximae noctis hora concubia quietem capiente, ingens barbari clamor insonuit, Guthskalki, quo Absalon apud Sclavos interprete utebatur, copiam flagitantis. Qui hac voce excitus, quidnam barbarus afferret, mutuo clamore perquirit. Ille, postulato Absalonis aditu, propius accedere permissus eumque extra tentorium ad se progressum per interpretem allocutus, impensius orare coepit, permitteret sibi Karentinis Arkonensium fortunae nuntium afferre hortarique, ut similibus pactis exitium praecurrentes suam atque urbis incolumitatem pacisci non differant, praefatus se voluntatis eorum indicium postridie relaturum. Praeterea se patre Littogo Karentiae natum Granzamque dici asseverabat; praesentis urbis non civem, sed advenam esse nec in eam sponte profectum, sed cum aliis inter supplementa transmissum. Quod ne fraudulenter asserere putaretur, debilitatum vulnere lacertum ostendit, sine cuius usu civibus opem ferre non posset.

14.39.30. Absalon, in homine tam graviter affecto parum momenti hostium viribus accedere iudicans parvique ducens, pugnae an deditionis hortator exsisteret, petitionem eius ad regis arbitrium relegavit ac protinus Waldemarum e somno excitatum consuluit. A quo rem arbitrio suo tractare iussus, expectanti barbaro omnia a rege praeter tridui indutias concessa respondit, sollicite providens, ne hostibus longum muniendae urbis tempus daretur. Ceterum insequentis diei spatium, ne omnino indutiarum expertem dimitteret, pollicetur, praefatus, ni in litore, quod urbi suae proximum foret, se cum omni Rugiae primatu tempore praedicto obvium praebuisset, ulteriore pactionis aditu cariturum.

14.39.31. postero die Esbernus ac Suno, iubente rege simulacrum eversuri, quod sine ferri ministerio convelli nequibat, aulaeis, quibus sacellum tegebatur, abstractis, famulos succidendi officium arripere iussos attentius monere coeperunt, ut adversum tantae molis ruinam cautius se gererent, ne eius pondere oppressi infesto numini poenas luere putarentur. Interea fanum ingens oppidanorum frequentia circumstabat, Suantovitum talium iniuriarum auctores infestis numinis sui viribus insecuturum sperantium.

14.39.32. Iamque statua, extrema tibiarum parte praecisa, propinquo parieti supina incidit. Cuius extrahendae gratia Suno ministros ad eiusdem parietis deiectionem hortatus, cavere iussit, ne succidendi aviditate pericula sua parum dispicerent neu se labenti statuae per incuriam proterendos obicerent. Ruinam simulacri non sine fragore humus excepit. Praeterea frequens aedem purpura circumpendebat, nitore quidem praedita, sed situ tam putris, ut tactum ferre non posset. Nec silvestrium bestiarum inusitata cornua defuere, non minus suapte natura quam cultu miranda. Daemon, in furvi animalis figura penetralibus excedere visus, subito se circumstantium luminibus abstulit.

14.39.33. Igitur oppidani simulacro urbe egerendo funes inicere iussi, cum id pristinae religionis metu per se ipsos exsequi non auderent, captivis exterisque quaestum in urbe petentibus, ut illud egererent, imperabant, ignobilium hominum capita divinae irae potissimum obiectanda ducentes. Quippe domestici numinis maiestatem, quam tanto cultu prosequi consueverant, graves e vestigio poenas a suis violatoribus exacturam putabant. Tum vero variae incolarum voces exaudiebantur, aliis dei sui iniurias lamento, aliis risu prosequentibus. Nec dubium, quin ingens prudentiori oppidanorum parti rubor incesserit, simplicitatem suam tot annis tam stolido cultu delusam cernenti. Pertractum in castra simulacrum admirantis exercitus concursus excepit, nec prius sibi principes spectandi licentiam indulserunt, quam plebem visendi satietas amovisset.

14.39.34. Reliquum diei in obsidibus, qui pridie remanserant, accipiendis deductum est. Sed et scribae principum in urbem mittuntur, qui sacerdotali ministerio rudem religionis populum Christianis sacris assuefacerent eiusque sacrilegis sensibus sanctitatis disciplinam ingenerarent. Vespera appetente, omnes, qui culinis praeerant, simulacrum attentatum securibus in exigua frusta aptosque foculo stipites redegerunt. Crediderim tunc Rugianos pristinae piguisse culturae, cum patrium avitumque numen, quod maxima religione celebrare solebant, igni deformiter applicatum concoquendis hostium alimentis famulari conspicerent. Post haec nostri pariter et fanum cremandum et basilicam lignis machinamentorum exaedificandam curabant, belli instrumenta pacis domicilio permutantes. Itaque, quod obterendis hostium corporibus excogitaverant, salvandis eorum spiritibus impendebant. Dies quoque, quo thesaurus Suantovito votorum nomine consecratus a Rugianis traderetur, praefigitur.

14.39.35. His expletis, Absalon, Granzae Karentinensis promissione ducibus exposita, cunctisque eius experimentum sumi debere iudicantibus, cum triginta navigiis noctu discessit, rege sub primam lucem insequi monito. Tantus autem Karentinis Arkonensis expugnationis nuntio terror incesserat, ut locum, qui ab Absalone praenotatus erat, ante praefixum tempus accederent. Illic Granza equo insidens, voce eminus missa, quisnam classi praeesset, rogabat. Quam postquam ab Absalone ductari cognovit, Granzam se esse confessus, regem Tetiszlavum cum Iarimaro fratre et universis Rugianae nobilitatis proceribus advenisse perdocuit. Quos Absalon interposita fide nave exceptos ac per omnia Arkonensium exemplo deditionem pactos ad regis adventum usque detinuit.

14.39.36. Quo per omnia pactionibus assentiente, solo Iarimaro ex Rugianorum optimatibus assumpto, una cum Suenone Arusiensi Karentiam pergit; reliquos, quo tutius urbem peteret, per Esbernum fratrem epulis allectos non ante reditum suum dimittendos curavit. Triginta solos domesticos milites secum habebat, quorum maiorem partem, orantibus Karentinis, ne quid rixae per eius comites in urbe concitaretur, remisit fiduciaque quam familia abundantior ad urbem contendit. Haec, undiquesecus voraginibus ac lacunis vallata, unicum palustri ac difficili vado aditum habet, a quo si quis incautis viae excessibus aberraverit, in profundum paludis incidat necesse est. Hoc vadum emensis praetentus urbi callis occurrit; hic ad portam ducit mediusque vallum et paludem interiacet.

14.39.37. Itaque Karentini, quo deditionem suam concinniorem efficerent, sex millium numerum explentes, armati sese portis effundunt viamque nostrorum progressui opportunam, suffixis humo cuspidibus, diversa acie circumstare coeperunt. Quo aspectu stupentem Suenonem rogantemque, quidnam sibi hostium vellet excursus, Absalon metu carere praecepit, eorum egressionem ab obsequendi studio profectam docendo; qui si nocendi animum gererent, facilius intra urbem facinus exsequi potuissent. Quanta porro illum fiducia praeditum aestimemus, qui capitis sui potestatem armati hostis ancipiti arbitrio tam facile credere non dubitavit! Sed et milites, eius exemplo firmati, nec vultu nec ordine mutato, parem procedendi constantiam servaverunt, plus spei in unius Absalonis praesidio quam metus in hostium multitudine reponentes. Transgressos vadum viamque vallo citeriorem aggressos Karentini, qui se hinc inde centuriaverant, humi prostratis corporibus, perinde ac superos adorandi officio venerati sunt exsurgentesque eorum vestigia benevolo studio consectari coeperunt. Iucundus Absalonis ingressus avido egressionis populo exstitit; neque enim ut privatae rei legatus, sed tamquam publicae pacis minister excipitur.

14.39.38. Insignis hic vicus trium praepollentium fanorum aedificiis erat, ingenuae artis nitore visendis; iis tantum paene venerationis privatorum deorum dignitas conciliaverat, quantum apud Arkonenses publici numinis auctoritas possidebat. Sed et hic locus, ut pacis tempore desertus, ita tunc frequentibus habitaculis consertus patebat. Quorum altitudinis tres ordines fuere, infimo medii supremique ponderibus sustentamentum praebente. Quin etiam tantae consertionis angustiae fuere, ut, si tormentis in urbem lapides iacerentur, nudam humum, in quam conciderent, non offenderent. Super haec natus immunditiis foetor cunctos urbis penates asperserat nec minus corpora quam metus animos cruciabat. Unde nostris Karentinos obsidioni resistere nequivisse conspicuum fuit; neque enim eorum tam promptam deditionem ulterius mirari voluerunt, quorum tam artam necessitatem liquido perviderunt.

14.39.39. Maius fanum vestibuli sui medio continebatur, sed ambo parietum loco purpura claudebantur, tecti fastigio solis dumtaxat columnis imposito. Itaque ministri, direpto vestibuli cultu, tandem manus ad interiora fani velamina porrexerunt. Quibus amotis, factum quercu simulacrum, quod Rugiaevitum vocabant, ab omni parte magno cum deformitatis ludibrio spectandum patebat. Nam hirundines, quae sub oris eius lineamentis nidos molitae fuerant, in eiusdem pectus crebras stercorum sordes congesserant. Dignum numen, cuius effigies tam deformiter a volucribus foedaretur. Praeterea in eius capite septem humanae similitudinis facies consedere, quae omnes unius verticis superficie claudebantur. Totidem quoque veros gladios cum vaginis uni cingulo appensos eius lateri artifex conciliaverat, octavum in dextra destrictum tenebat. Hunc pugno insertum firmissimo nexu ferreus clavus astrinxerat nec manui nisi praecisae evelli poterat; quae res truncandae eius occasio exstitit. Spissitudo illi supra humani corporis habitum erat, longitudo vero tanta, ut Absalon, supra primam pedum partem consistens, aegre mentum securicula, quam manu gestare consueverat, aequaret.

14.39.40. Hoc numen, perinde ac Martis viribus praeditum, bellis praeesse crediderant. Nihil in hoc simulacro iucundum visentibus fuit, lineamentis impoliti caelaminis deformitate sordentibus. Iamque famuli maxima cum totius urbis exanimatione tibiis eius secures applicare coeperunt. Quibus abscissis, comitante sono, lapsus terrae truncus impingitur. Hoc viso oppidani, dei sui viribus insultantes, religionem mutavere contemptu.

14.39.41. Nec eius excidio contentae satellitum manus ad Porevitum simulacrum, quod in proxima aede colebatur, avidius porriguntur. Id quinque capitibus consitum, sed armis vacuum fingebatur. Quo succiso,Porenutii templum appetitur. Haec statua, quattuor facies repraesentans, quintam pectori insertam habebat, cuius frontem laeva, mentum dextera tangebat. Haec famulorum ministerio securibus icta concidit.

14.39.42. Has statuas oppidani Absalonis edicto intra moenia cremare iussi, preces imperio opponere coeperunt, orantes, misereatur confertae urbis nec incendio obiciat, quorum iugulo parcat. Nam si ignis ad vicina prolapsus unum e tabernaculis corripuisset, ob eximiam consertionem universa indubitanter convelleret. Quapropter eas urbe egerere rogati, diu repugnaverunt, quod se membrorum, quorum ministerium imperio exhibuissent, numine poenas exigente, usum amissuros metuerent, contemptumque religione excusare pergebant. Ad ultimum Absalonis monitu dei, qui sibimet opitulari non posset, potentiam floccipendere docti, spe impunitatis accepta, imperio ocius paruerunt.

14.39.43. Nec mirum, si illorum numinum potentiam formidabant, a quibus stupra sua saepenumero punita meminerant. Siquidem mares in ea urbe cum feminis in concubitum ascitis canum exemplo cohaerere solebant nec ab ipsis morando divelli poterant, interdumque utrique, perticis e diverso appensi, inusitato nexu ridiculum populo spectaculum praebuere. Ea miraculi foeditate sollemnis ignobilibus statuis cultus accessit, creditumque est earum viribus effectum, quod daemonum erat praestigiis adumbratum.

14.39.44. Sueno vero, quo magis simulacra aspernanda doceret, super ea, cum a Karentinis egererentur, sublimis consistere voluit. Quo facto pondus contumelia auxit nec minus trahentes rubore quam onere vexavit, domestica numina alienigenae pontificis pedibus subiecta cernentes.

14.39.45. Dum haec a Suenone geruntur, Absalon, tribus coemeteriis in agro Karentino dedicatis, vespere Karentiam rediit, deletisque simulacris, una cum Iarimaro profunda nocte ad naves pervenit eumque secum cenitare coegit. Iamque Absalon ternas continue noctes absque somno exegerat, adeoque oculorum eius aciem vigiliae debilitaverant, ut paene videndi usum exstinguerent. Sequenti luce scribae, et qui privata principum sacra tractabant, sacerdotiorum ornamentis donati, regenerandae per aquam provinciae ministerium praebuerunt. Item basilicas compluribus in locis moliti, privatae superstitionis tuguria publicae religionis domiciliis mutaverunt. Eodem die pariter accipiendis obsidum reliquiis vacatum est.

14.39.46. Quo tempore Pomeranorum duces, qui Tetiszlavum regno exuendum seque Rugianae rei dominium in praemium militiae recepturos putabant, postulata abeundi licentia, amicitias hostilitate mutarunt. Quae res ipsis postmodum ac Danis longam belli discordiam interiecit. Vespere portu solventes se ad proximam continenti insulam appulerunt. Illic regi septem aequalis magnitudinis arcae, consecrata deorum numini pecunia refertae, a Rugianis allatae sunt. His peractis, remittendae expeditionis decretum vulgatur.

14.39.47. Qua reversa, Absalon novos sacerdotes non solum ordinis sui insignibus, verum etiam commeatibus instructos, revocatis prioribus, in Rugiam delegavit, ne alienis impensis utendo populum, quem sacris documentis erudituri erant, in exigendis vitae necessariis onerarent. Nec praedicationis eorum ministerio miracula defuere: siquidem compluribus debilitate corporis resolutis per eorum salutares preces bonae valetudinis habitus recuperatus est, quod potius lucrandae gentis respectui quam sacerdotum sanctitati divinitus concessum videri potest. A quibusdam etiam detractae religionis supplicia varia membrorum strage graviter exigebantur, ut manifeste Deum et cultus sui praemium et contemptus vindictam afferre putares.

14.39.48. Ibidem quoque nuper clarum inauditi generis miraculum incidit: matrona quaedam, a viro immerens adulterii insimulata, cum purgandae infamiae gratia candenti laminae dexteram obtulisset, subito ferrum, quod exceptura erat, perinde atque innoxiae manus contactum fugiens, neglecto pondere, sublime se extulit, penduloque motu gradientis feminae incessum comitans, cum ante aram iactandum erat, inter religiosam astantium admirationem proprio impulsu humi decidit. Ea res et mulieris infamiam levavit et visentium animos religioni proniores effecit. Nec temere quidem pudicitiam suam tam ancipitis argumenti iudicio credidit, cui corporis animique fiduciam certae sinceritatis conscientia ministravit.

14.39.49. Capta Rugia, cum adhuc piraticae labes cunctos maris nostri secessus foedaret, sollerti Danorum instituto provisum est, ut, eorum classe recensita, quarta quaeque navis adversum maritimos praedones, quoad temporum habitus sineret, excubandi officio fungeretur, sicque quorundam assiduitas universorum laborem absolveret. Tantum enim commodi gens nostra in paucitatis continua quantum in multitudinis intercisa militia reponebat. In quod munus potissimum iuvenes coniugiorum expertes legi placuit, ne militiae studium tori caritate torpesceret. Iisdem Absalon et Christophorus duces adduntur. Qui domestici freti liminibus non contenti, etiam Rugiana litora ac Leuticios scrutabantur anfractus.

 

14.40.1. Per idem tempus legati regis, quos, ut sibi paternae animae sanctitatem sacris honoribus venerari liceret, Romam transmiserat, consentaneas voto litteras retulerunt. Quibus cognitis rex, omni Danica nobilitate sub edicto Ryngstadium evocata, circa solemne Ioannis, quod in aestivo solstitio colitur, et parenti caelestes honores et filio regios celebrare constituit, maxima claritatis incrementa accepturum se ratus, si una eademque luce ex iis alterum ara, alterum corona donasset, ut et huius infantia regnum reciperet et illius spiritum publica religio consecraret. Sed neque se ulla alia ex re tantum voluptatis hausturum credebat, quam si in filio maiestatis suae insignia vivus conspicere potuisset.

14.40.2. Quin etiam naves a propinqua statione revocatas longinquam agere iussit, quo citius profundae barbariae piratas offenderent, ante feriam, quae Ioannis censetur, participandae sollemnitatis gratia reversuras. Discedentes quoque praemonuit, ne huius generis piratas, callidius quam fortius confligere solitos, repente lacesserent, ut quibus id consuetudinis sit, ut, hostili classe superveniente, navigiis suis in litus subductis, de industria citato cursu latebram petant hostibusque liberum instandi locum tribuant, sed mox ut eorum navigia ardenti remigum studio passim litoribus applicata conspexerint, improviso recursu latebris erumpentes, eadem brachiis per foros iniectis apprehensa subducant subductaque, nautis partim lapidum, partim telorum nimbo obrutis, ferro perfodiant ac crebris foraminibus absumant. Hos itaque, tametsi fugere videantur, avidius insequendos non esse, quorum non minus fuga quam impetus metui debeat; neque terga praebentibus praepropere innitendum, sed potius et litus composito navigationis genere petendum et in aciem iunctis patienter ordinibus descendendum. Haec agentibus in expedito victoriam fore, quod inermes illi nudisque paene corporibus dimicantes plus astu quam apparatu niti soleant. His monitis incalescentes se in Olandiam appulerunt.

14.40.3. Verum quamquam Sueones ac Dani inimicitias gererent, ne destinatam paganis cladem Christianis infligerent, insulae parcendum duxerunt, religionis concordiam regnorum odiis praeferentes. Hic ab indigenis permixtos Estonibus Curos propinquo in portu piraticam exercere perdocti, indicatum sibi locum, ut cuique navigationis celeritas suppetebat, cum contemptu hostium, regii monitus immemores, certatim subintrant. Quo viso, speculatrix Estonum ratis remigio in altum excessit deviaque navigatione diffugere quam sociae classi visorum nuntium afferre maluit.

14.40.4. Quod reliqui piratarum experti, subductis in continentem navigiis, de industria se propinquae silvae fructibus occultare coeperunt. Quorum commentum Sueno Scølingus et Nicolaus Wendilensis haud callide aestimantes, vehementi remorum impulsu concitatis navigiis, cum universis remigibus litus insiliunt, ubi protinus fallaci barbarorum recursu excepti diuque cum iisdem strenue proeliati, neglecti regalis consilii poenas exitio pependerunt. Quibus dum Tovo Longus et Esgerus, insignes Absalonis equites, auxilio fore gestiunt, quorum spiritum protegere student, sociantur funeribus. Talibus sociorum periculis Magnus Scaniensis irritatus magis quam territus, diverso litoris aditu similem pugnae eventum habuit. Horum omnium navigia barbari remigibus viduata, mox securibus perfossa profundo merserunt.

14.40.5. Has militum strages Christoforus contemplatus, temperato remigii cursu terris navem abstinuit. Quae cum, fluctuante prora, litori latus adverteret, tanta saxorum vi ab hoste petita est, ut remiges, sua tantum corpora munire contenti, aliena attentare nequirent nec iam inferendis ictibus sed vitandis vacarent. Haec postquam Esbernus animadvertit, ne sanguis regius frustra sibi creditus videretur, strenua navigatione continentem petendo mediis se iaculantium saxis immersit oneratumque periculis iuvenem ab imminenti exitio navigii sui interiectu servavit. Quod protinus barbari magnis viribus apprehensum, vulneratis, qui prorae praeerant, in litus haud segniter pertrahendum curarunt.

14.40.6. Esbernus cum se, tribus spiculis ballista emissis, toties ictu fraudatum videret, confracto tormento, cuius usum frustra tentaverat, a puppi in proram armatus concessit solusque tot hostes aliquanto diei spatio mira animi corporisque virtute sustinuit. Tandem silicibus adeo contusus telisque perstrictus, ut pedibus quoque deficeretur, aegre puppi repetita consedit. Iamque a comitibus desertus (nam cuncti praeter unum, pellente metu, profundo se dederant), postquam barbaros navigium, cuius iam latera dolabris perfregerant, insilire conspexit, virtutis pristinae non oblitus, viribus recollectis, semel iterumque ac tertio exceptos fugavit telaque in se congesta acerrime in hostem retorsit, auxilio sibi vertens, quod in eius perniciem vis aliena contulerat.

14.40.7. Ad ultimum, hebetatis nervis, lassitudinis nimietate confectus, cum, potius debilitati quam hosti cedens, resumendarum virium gratia paululum gradum referre coepisset, tam gravem lapidis ictum capite excepit, ut ante puppim paene exanimis collaberetur. Quem cum barbari, conscenso navigio, iacentem obtruncaturi concurrerent, unicus eius comes, cum voce semianimem suscitare non posset, dextera comprehensum erexit solaque consistentis imagine propinquas hostium catervas repulit. Tanta quippe fortitudinis eius experimenta fuerant, ut aspectu non minus quam viribus hostem terreret. Postremo, sensibus redditis, comitem percontatus, curnam ab eo fatigaretur, postquam navigium barbaris completum audivit, pristino animi vigore, pulsis omnibus, in proram concessit, pugnaque strenue edita, cum, viribus propemodum absumptis, ad malum regredi vellet, rursum semianimis concidit perissetque, ni eum Christofori remiges ocius nave exceptum servassent.

14.40.8. Quae res ceteros in litoris accessione cautiores effecit. Eo namque prospectius abstinentes, eminus rem fundis iaculisque gessere. Et quoniam rebus ulterius attentandis noctis propinquitas officere videbatur, sumpto differendae pugnae consilio, ne qua barbarorum ratis nocturno portus egressu clandestina fuga dilaberetur, excubiis observandum duxerunt. Igitur barbari, cum se tantae classis obiectu conclusos viderent, fortitudinem ex desperatione capientes, iam non de fuga, sed victoria cogitare coeperunt. Itaque partim propriis hostiumque navigiis, quibus potiti fuerant, partim silvestribus truncis arboreisque molibus munitionem ad urbis instar aedificant, binos habentem introitus artos admodum angustiisque difficiles, quibus quis veluti posticis submissus irreperet; latera quoque, quae ex navigiis compegerant, velis in multiplices ordines convolutis exterius muniebant, propugnaculorum usum a telarum consertionibus mutuantes. Praeterea aliis sectos stipites figendis ictibus exacuere, aliis litoralia saxa iactibus idonea legere curae fuerat, et ne ulla ex parte remissi animis viderentur, bacchantium more cantu choreisque laetitiam simulabant, Danis tristem silentio noctem ducentibus.

14.40.9. Tunc Lucas, Christofori scriba, nationis Britannicae, litteris quidem tenuiter instructus, sed historiarum scientia apprime eruditus, cum infractos exercitus nostri animos videret, maestum ac lugubre silentium clara voce perrumpens, sollicitudinem alacritate mutavit. Siquidem memoratis veterum virtutibus nostros ad exigendam a sociorum interfectoribus ultionem tanta disserendi peritia concitavit, ut non solum maestitiam discuteret, verum etiam cunctorum pectoribus fortitudinem ingeneraret, dictuque incredibile fuerit, quantum virium in nostrorum animos ab alienigenae hominis sermone manaverit.

14.40.10. Diluculo reddito, paucis ad prohibendam hostium elapsionem relictis, remoto ab eorum castris spatio litus conscendunt, ne in ipso apparatu repentinos supervenientium paterentur incursus. Itaque cultius armatis in acie praeire iussis, ignobilibus quibusque subsequendi locum attribuunt. At barbari non per acies, sed passim munitione delapsi, ingenti clamore edito, in pugnam prosilire coeperunt, existimantes Danos, strepitus viribus perterrefactos, primo congressionis impetu superandos. Tantus autem clamoris eorum horror increbruit, ut in postrema acie collocatis non solum metum, sed fugam incuteret. Verum a praecedentibus secus ac rebantur excepti, non minore impetu castra, quam reliquerant, repetebant. Complures ex iis caesi, solus e nostris Olavus, guttur telo traiectus multoque sanguinis profluvio debilitatus, semianimis in litus refertur.

14.40.11. Primus Nicolaus Stigonis filius, vir genere et viribus iuxta splendidus, defensam a barbaris munitionem irrupit, sed in ipso mox aditu vehementi fustis ictu exceptus procubuit. Quem Ako frater proprii corporis obiectu protegere cupiens, dirum in gutture vulnus excepit. Quorum fortitudinis vestigia ceteri insecuti, facto irruptionis gradu, cum contemptu periculorum atrocius in hostem grassantur. Quibus etiam, qui excubiis praeerant, supervenientes opem tulere, alii, malis appositis munimenti fastigium transscendentes, ferendi sociis auxilii studio hostilibus sese globis immergunt. Tanta autem in barbaros strages exercita est, ut ex ipsorum multitudine ne cladis quidem nuntius superstes reperiretur. At nostri, praedae partitione acta refectisque navigiis, nobilium sociorum cadavera salientes, ignobilibus ibidem tumulatis, in patriam referenda curabant.

14.40.12. Qua inita, Waldemarum apud Ryngstadium magna cum optimatum frequentia regio apparatu feriantem reperiunt; ubi Lundensis pontificis ministerio, cuius id exsequendi officium erat, et patris eius ossa arae traduntur et filius, septem annos natus, regia in sella purpura venustatur.

 

14.41.1. Quibus debita religione celebratis, Helgo pontifex Asloensis et Stephanus Upsalensis ab Erlingo missi, editiore loco occupato, pacem Norvagiensibus benigno precabantur alloquio. Quam a rege eo potissimum die concedendam esse monstrabant, quo et filium diademate et parentem altario honoratum vidisset, tantumque excellenti eorum facundiae tributum est, ut Erlingo familiaris colloquii aditus promitteretur. Ad quem Esbernus, poscente Helgone, nondum resanatis vulneribus, legatus dirigitur, Erlingo et Ivaro Norvagiensibus interim obsidum loco apud regem retentis.

14.41.2. Multa illi in contione Erlingus insolenter, hic multa Erlingo audacter respondit. Quo Erlingus domi suae detento, Waldemarum allocuturus Syalandiam quattuor navigiis, Stephano Upsalensi comitatus, accedit. Quem cum Absalon, nuper a regis in Iutiam proficiscentis comitatu magna classe regressus, Isørensi in portu adventantem videret, sociis quicquam hostiliter conari vetitis, ne supervenientibus metus iniceretur, tranquille eius navigationem excepit, quem etiam, maiore classis suae parte dimissa, ad regem perduxit. Is cum, prima colloquii die obiurganter exceptus, de concordia desperaret, Absalonem per Stephanum orat, tuto sibi discedere liceat. A quo timidius, quam si in patria foret, sentire prohibitus, colloquium repetivit pacemque probatis condicionibus impetravit.

14.41.3. Enimvero, cunctis Norvagiensium magnatibus in eandem sacramenti formam obstrictis, iureiurando pollicitus est, se filium regis Waldemarum admodum parvulum educationis officiis prosecuturum, eundemque prius Norvagiae ducem, deinde regni heredem futurum, si filius suus Magnus absque liberis iusto matrimonio susceptis decederet. Quin etiam miles regis effectus, quotiescumque res posceret, sexaginta Norvagiensium naves in eius comitatum expediendas promisit. Cuius pactionis tenorem, Danorum fide laudata, domi postmodum in contione vulgavit. Quem Tovo discedentem reducendi Esberni gratia proprio sequebatur navigio. In quo profecturus Esbernus munificentia gentis arcuum telorumque donis onustus abscedit.

14.41.4. cum ad Oddam provinciam pervenisset, ex eius speculatoribus regem expeditione Pomeraniam petivisse cognoscit; iidem ab eo interrogati, an ullos recenter piratas vidissent, quadraginta ferme navigia ad insulam Syram appulisse denuntiant, praefati parum se nosse, negotiatrix an piratica classis exstiterit. His auditis Esbernus, ut noctu inscios praeteriret, neglecto sideris habitu, quam remotissime terras navigando vitare constituit, piratico se conspectui subducere cupiens. Sed dum obscuritatis auxilium expetit, subito collucentis lunae fulgore proditur. Nam Sclavi, serena nocte conspecto velo, obiecta classe navigantem excipiunt. Quibus conspectis, Esbernus nautas arma capere loricatosque suis in locis consistere hortatus, reliquos secum in proram perductos ex utroque navigii latere spiculis hostes incessere iubet, ut salutem suam protegere necesse habentes segnius alienam impeterent. Praecepit quoque, cum primum classis obiectum veli beneficio penetrassent, eodem defensionis genere, quo proram instruxerant, se duce puppim communiant, observato, ne quis praeter eum inter proeliandum fandi licentiam usurparet, quo melius imperantis iussio exaudiretur. Quem si occidere contigisset, Tovonis vererentur imperium; hic si perisset, Esgero proloquium deferretur; quibus prostratis, minimum pugnae restaturum dicebat.

14.41.5. Quo demum loricam sumere volente, is, qui gubernaculo praeerat, quo se sit protecturus, inquirit, cum, utraque manu circa gubernandi officium occupata, neutram necessariis defensionis usibus aptare possit. Cui continuo Esbernus munimentum, quod erat sumpturus, tradidit seque quam gubernatorem hostibus inermem offerre maluit. Quo facto unius hominis corpus ferro, omnium vero mentes audacia instruxit, tantopere hostes a se contemni demonstrans. Omnibus iuxta Esberni consilium oboedienter ac strenue gestis, postquam classis globum aciemque perruperant, primus sequentium Sclavorum incursus vi telorum abigitur. Secundus, aliquanto maiore conatu editus, pari modo repellitur. Tertio barbari, tantam unius navigii virtutem mirati, cum quibus proelientur, interrogant.

14.41.6. Respondet Esbernus frustra nomina rimari, qui praedam occupare non possint. Hunc vocis iactum expertus Ericus Iurisii filius, vir generis clari, sed cordis obtusi, quem forte Sclavi illic captivum habebant, quam poterat clara voce praedicavit Esbernum ab iis capi non posse. Quo audito, se ipsos, nisi eo potirentur, invicem exsecrati, hostilis navigii latera citra malum communibus rostris impellunt. In quo conflictu complures ex iis exanimati sunt, Sialandensium nemine periclitato. Cumque ventus, cuius non modicum auxilium erat, aliquantulum ex pristino habitu remittere videretur, interrogatus a suis Esbernus, an velo remigium adicere oporteret, id fieri prohibuit, ne navigationem metu conficere putarentur.

14.41.7. Cumque barbaros identidem firmatis animis pertinacius instare cognosceret, perseverantiae eorum metu, an silex intra navigium suppeteret, percontatus, postquam haberi eum animadvertit, malum conscendi inque eius cacumine ignem extundi praecepit. Cuius facti acumine barbaros, sequentem classem invitari putantes, ab ulteriore sui insectatione cohibuit. Cum velum extra prospectum hostium esse crederet, demisso eo, domesticum in portum remigio pervenit. Ita non minus ingenio suo quam sociorum viribus adiutus, partim a fortitudine, partim ab astutia praesidium mutuatus est.

 

14.42.1. Interea rex, Rugianorum classe auctus perque ostia amnis Zuynae Pomeraniam ingressus, Iulini oppidi, ipso intacto, confinia populatur. Deinde ad fluvium Iulino Caminoque iunctum, uniformem principiis, ostiis bipertitum, regia classe progreditur. Cuius navigationem crebra saepium obstacula a piscatoribus defixa difficilem faciebant. Pons quoque praelongus, Iulini moenibus contiguus, media amnis intercisione transitionem coartabat, citra quem, impedimentis arcentibus, pernoctatum est. Mane rex continentem aggressus ex adverso urbis in ripa australi pontem disici iussit; nec minori Syalandensibus piscatorias saepes convellere studio fuit.

14.42.2. Quos cum Iulinenses, per occultum pontis transitum cymbis prolapsi, propellere niterentur, Absalon, qui simul cum rege ripam ascenderat, alienis navigiis correptis, opportunum iis praesidium attulit. In cuius clipeum coniecta tela inania cadebant, sociorum scutis immissas cuspides retentantibus. Cumque eius navigium huic spectaculo procul intentum, hortante rege, propius accessisset, repulsis hostibus ingentique pontis parte convulsa, ceterae classi navigandi iter tribuitur. Quam cum oppidani praetereuntem scaphis incesserent, Absalon et Suno cymbas suas sagittariis completas iis obiciunt, ancepsque exercitatio erat, naviculis vario tormentorum genere decertantibus. Verum ut Iulinensibus oppidum, ita nostris classis refugio fuit. Ad ultimum cedentes oppidanorum scaphae liberum classi progressum dedere.

14.42.3. Quam cum Suno posterius sequeretur, quendam e Iulinensibus insolentius ripae incursantem eiecto ballista spiculo interemit eique mox alium subvenire conantem simili ictu prostravit. Quorum corpora totidem ocius accurrentes humeris suis excepta celerrime deportarunt. Cumque nostros ob id factum unus ex oppidanis, perinde ac sociorum necem maledictis ulturus, acerbiore convicio insequeretur, proterve eum Guthskalcus agere praedicabat, quod dona, quae in alios ultro collata conspexerit, contumeliosa verborum violentia assequi cupiat. Nam cum duos eorum pedites a nostris equites factos conspexerit, reliquos, si propius accessissent, similibus equis esse donandos. Quo dicto non solum insectatoris petulantiam contudit, verum etiam oppidanorum omnium insolentiam proculcavit.

14.42.4. Inde ad insulam Crisztoam perventum, cuius incendio abstineri rex, ut annonae equorum alimentis necessariae parceret, edixit. Proxime ad urbem Caminum, permeato amne, proceditur; cuius septentrionali provincia armis incendioque vastata, proelium eius in ponte conseritur. Sub quem Sclavi per occulta vada repentes, lanceis inter rimas porrectis, furtim nostros vulneribus appetebant. Cuius incommodi fraudem Danicarum illico scapharum frequentia dispulit. Pontis quoque fragilitas, excidium minitans, amplius quam hostis saevitia in metu reponebatur. Igitur, omissa urbis expugnatione, Crysztoam reditur.

14.42.5. Ubi reducendae expeditionis summa cum totius exercitus haesitatione consilium agitantes, qua parte pontum repeterent, ambigebant. Nam cum Pomeranorum lacus tribus ostiis in fretum decurrat, duobus, Penensi videlicet et Zuynensi, longinquitatis taedio fastiditis, propinquam Caminensis exitus brevitatem adire placuit. Quem Gero quidam, regionis eius locorum peritus, adeo vadosum incertaeque profunditatis asseruit, ut eum aestus dumtaxat regressu suo meabilem faciat. Cuius cognoscendi gratia Absalon cum tribus navigiis missus, contigui maris saevitia interpellante, profunditatis habitum excusse rimari non potuit.

14.42.6. Hic fluvius, ubi lacu emanat, contractiore alveo stagnat, progressu vero suo supra modum latitudinis incrementa suscipiens, eximiam paludem aut facit aut invenit; rursum ubi pelago influit, pristinae contractionis mensuram resumit. Quamquam vero classis regia Absalonis reditum opperiri deberet, navigationis ardore praecepti oblita, imperio festinationi posthabito, ad idem amnis deverticulum procurrit ac se ipsam proprio ductu difficillimis alvei locis inseruit. Cuius cum Christophorus terga custodis more postremus tutaretur, insulantibus Sclavorum navigiis, haud facilem fluvii ingressum habuit. Quod attentationis genus partim viribus suis, partim sociorum auxiliis propulsavit.

14.42.7. Cumque rex eodem die Iulinensis provinciae denuo invadendae consilium agitasset, Absalon, concubia nocte opportuna ascensui loca scrutatus, ubi solidiorem fundi situm advertit, illic aut palos fixit aut harundines ripae iunctas nodis signavit, posteraque luce easdem indiciorum notas secutus, exponendis equitibus facilem continentis aditum praemonstravit. Qui cum Magnum Erici filium diurnae excursationis agendaeque praedae socium haberet eumque incautius evagantem ab hostibus prope interceptum acciperet, quamquam a rege vicorum incendiis insistente revertendi imperium accepisset, caritatem oboedientiae praetulit Magnumque, partim navali partim equestri hostium militia artissimo in loco conclusum, e vestigio, concitato agmine superveniens, imminentis exitii periculo liberavit. Nec ingratus auxilii Magnus salutem suam se ei debere confessus est. Ad haec ingentes servatori grates exsolvit seque etiam spiritum suum, si necesse foret, eius saluti impensurum promisit.

14.42.8. Verum Absalon, memor hanc opem a se latam adversum regis imperium esse, ne tristiorem eius vultum experiretur, gratiam, quam contemptu laeserat, praedae obiectu recuperare constituit. Igitur pecorum ordines prae se agi captivosque in castra praecedere iussit eoque aspectu permulsos regis oculos in adventum suum sereniores effecit. Is namque, cognitis Absalonis operibus spoliisque conspectis, iram, quam contemptui inflixit, virtuti remisit eumque levi reprehensionis genere venientem excipere contentus fuit.

14.42.9. Repetita classe, anceps educendae eius consilium fuit. Alii siquidem medias faucium angustias ad commodum navigationis ligonibus patefacere strictasque fluvii partes fossorum opera ampliandas censebat; sed quia manifestum erat, futurum, ut arenis maritimo aestu appulsis fossa obstrueretur, opus attentatum non est. Alii naves subiectis trabibus communi vi in pontum pertrahendas duxere, equitatu utrimque ripas tuente. Rugianis solis sex parvulas rates hac arte educere contigit, ceteras vero, oneribus admodum impeditas, disiungi quam abstrahi facilius fuit. Igitur cum nostri infinito procedendi ardore aliquamdiu fauces frustra tentassent, revocante rege, aegre coepto cesserunt. Tanta omnes (Absalonem excipio) hoc exitu utendi aviditas stimulabat. Is namque, explorato amne, faucium profunditatem navigiis inaccessam fore compererat.

14.42.10. Interea Kazymarus, imperita nostrorum secessione gavisus, claudendi amnis gratia quinquaginta navium classem eius principio obiciebat, ratus nihil hostium fortunae praeter mortem aut captionem residui fore. Insignes ei sagittarii Konon et Cirinus fuere, ab Henrico in Sclavorum auxilium Danorum odio missi. Bugiszlavus quoque cum equestribus copiis superveniens, navigiis in supplementum fratri transmissis, Iulinenses, quod cum nostris acie non conflixerint, ignaviam iis obiectando contempsit.

14.42.11. Quae res adeo Iutensium animos metu confecit, ut Absalonem veluti contione circumdatum palam conviciis aggredi deforme non ducerent, eius ductui imputantes, quod propriae festinationis impulsu commiserant. Quin etiam muliebriter et quasi per lamentum queri coeperunt olim regum consilia ad illustrium virorum arbitrium propendisse, nunc in stolidissimi cuiusque monitis sententiaque consistere. Enimvero Danis eo loci perventum esse, unde reditus spes praesumendae non sit. Quamobrem pauca navigia, quibus rex ac principes dilabi possent, publico conamine extrahi oportere, ne Danorum vires ac nomen uno temporis momento funditus collaberentur. Quam insectationem Absalon adeo patienter ac moderate tulit, ut nihil ex consueto mentis aut vultus habitu deponere videretur, idque solum monere contentus fuit, ut eas tantum ad praesens voces profunderent, quarum in futuro meminisse non pudeat.

14.42.12. Huic forte obstrectationi Scorro Wagnonis filius interveniens, primum ob confusas populi voces, cuiusnam rei mentio haberetur, liquido exaudire non potuit. At ubi, cessante iurgio remissoque strepitu, Absalonem maledico astantium sermone lacerari cognovit: 'Desipitis', inquit, 'commilitones, piissimi ac valentissimi viri industriam tamquam scelus aliquod aut flagitium obscena verborum petulantia proculcando ignavasque et indignas fortibus voces in eius convicium muliebriter iaciendo. Neque enim strenuam ac fortem operam iniqua aestimatione pensare fas est. Ipso siquidem ductore eas terrarum partes armis lustravimus, quas ne aspicere quidem maioribus nostris contigit. Et sane principibus ductandi, militibus sequendi ius competit. Ergo nos propriis operis niti, alienis vero imperiis regi convenit; neque enim ab eodem et defendi et ductari debemus. Quapropter nos illi grates habere par est, qui fortunas suas toties pro nostra praeda victoriaque devovit, cuiusque nunc fortissimo ductu eo necessitatis pervenimus, ut salutem armis protegere debeamus. Iam enim patriam ac penates affectantibus ante hostium oculos conspicuum virtutis opus edere necesse est reditumque probitatis actibus impetrare. Has autem populi nostri querelas a summa animorum trepidatione profectas quis dubitet? Sed, pro dolor, quid causae est, quod tot illustrium virorum praecordia tam repente fiducia defecit, ignavia occupavit? Quid nobismet ipsis, nullo concutiente, metum parimus abiectaque spe sine periculo trepidamus? Corporibus integri sumus neque nexus neque plagas experti. Dextris enses gestamus, nihilque robori nostro inopia aut clades detraxit. Age tantam fortunae incolumitatem virili mentium robore prosequamur! Meminerimus nos viros exercitatos, non imbelles feminas esse et inter paene inermes hostes summa cum armatura versari! Certe si classis nostra aut naufragio aut incendio perisset, nihil impedimenti esset, quo minus per medios hostes patriam equis repeteremus. Mittite ergo trepidas ignavasque voces muliebriter auribus tantae contionis inserere, exsurgentesque animis hebetatos fortitudinis nervos pristina virtutis fiducia recreate!' Talibus aliquamdiu monitis insistens, potius obtrectantium ora cohibuit quam animos correxit, depressitque iurgium exhortantis auctoritas, quod ei summa pietas ac praecipua fortitudo maximam sociorum gratiam conciliaverat.

14.42.13. Interea Kazymarus, classis nostrae potiendae spe admodum incitatus, simulandae fiduciae gratia, tentorio in ripa defixo, aureis argenteisque poculis sibi ac militibus merum propinari constituit. Cuius insolentiae fastum fugatus postmodum rubore mutavit.

14.42.14. Interea Waldemarus principes, a classis pertractione revocatos, curatis corporibus, ad se coire iubet. Quos cum intra navigium suum frequentes adesse cognosceret, quid factu potissimum ducant, inquirit. Quibus responsum non dantibus, taciturnitatem miratus, causam eius exponi praecepit. Tunc quidam, haesitantibus ceteris, pueros ei in consilium adhibendos dicebat, quorum praecipue monitus sectari soleat, ut, quos duces elegerat, etiam reduces habeat. Qua voce Waldemarus Absalonis sibi familiaritatem exprobrari cognoscens, non moris esse inquit fortes viros invicem se muliebriter reprehendere; quin potius, ubi publicae necessitati consulitur, privatas lites facessere oportere. Sed neque hominem, qui ab ipsis imperitiae damnetur, si consultus fuerit, responsionis ignorantia silentium acturum; intuensque Absalonem, quid suadeat, rogat.

14.42.15. Ille consilium in expedito esse, cum eo rege libitum foret uti, pronuntiat; quae enim aliis impedimenta atque obstacula videantur, dispulsu facilia fore, neque aut navium obiectum aut equitum incursum morari posse, quo minus ea parte egressus pateat, qua aditus fuerat. Regem quippe, expositis in continentem equitibus, protegendae classis gratia ad ipsas fauces secedere debere, eoque navigia nonnulla loricatis remigibus instructa ceteris singulatim praeire et classem hostilem, cum primum frequentium comitatus affuisset, irrumpere. Ridentibus cunctis et, an ipse praevius fore vellet, percontantibus: 'Volo', inquit, 'ne fortius dixisse videar quam fecisse. Etenim audacium consiliorum auctores, quod ore suadent, manu prosequi convenit.'

14.42.16. Delectatus consilio rex Absaloni naves remigesque, quos posceret, expediri praecepit ac protinus, ripam stipatus equitibus petens, ad amnis principium properavit. Quo Kazymarus eminus adventare conspecto, relicto ocius tabernaculo, ad classem trepido cursu se retulit. Septena, delectu habito, navigia procurantur eademque loricato remige exornantur. E quibus bina Absalonis fuere, totidemque Esbernus ac Suno ductabant; reliquis tribus Thorbernus et Olavus et Petrus Thorstani filius praeerant. Cumque Absalon, cetera classe seriatim subsequi iussa, navigio primus incederet, ignotum amnis deverticulum inoffenso navigationis compendio penetravit; cuius reliqua navis gubernantis errore subito vadis insedit. Sed hunc deviae navigationis excessum, detrusa arenis puppe, remigum velocitas correxit, statimque barbara classis ceu ventis correpta passim dilabitur.

14.42.17. Cuius fugam Dani magnis ac laetis vocibus insecuti, discissum sacci vinculum effuso clamoris gaudio praedicabant deque accusatoribus Absalonis veneratores effecti, ingenti gratia ipsi relata, contumeliam laudibus redemerunt. Sed et eius animus, moderationis et constantiae viribus praeditus, mobilis vulgi adulatione extolli parvi habuit, tantumque se in despiciendis laudibus gessit, quantum in contemnendis vituperiis egerat. Tantulo negotio tam ingens periculum dispulsum est.

14.42.18. Bina Sclavica navigia, remigum metu deserta, apud Criztoam a nostris excepta sunt; tertium, substantibus aquae palis affixum, sociorum succursu servatum est. Cumque rex citatis equis Iulinum petisset, Bugiszlavus, circa pontis refectionem ineundae urbis studio occupatus, conspectis Danis, operam fuga mutavit; adeo illum subita animi trepidatio pristinae dictorum suorum insolentiae oblivisci coegerat. At rex, confestim refecto ponte, tamquam hostium operam consummaturus, in australem ripam equites traiecit, quo facilior exoneratae classi inter amnis consaepta progressus pateret.

14.42.19. Quo postquam Absalon subsequenter navigia ductando pervenit, ne eadem Iulinenses, ut soliti erant, incesserent, instructam sagittariis scapham conscendit eamque medio inter urbem et classem amne direxit. Verum oppidani, nimio timoris haustu perculsi, anxia cum desperatione totius militaris fiduciae vacui, moenibus suis inclusi latebant. Pertransitis impedimentis, navigiis equi redduntur, defessaque remigio classis in portum colligitur. Cumque Absalon ac Suno consueto excubandi officio postremum, fixis ancoris, locum cepissent, veriti, ne eorum navigia, vento circumferente, solido propius adacta nocturnae equitum irruptioni paterent, conscensis naviculis, quantum ripa a profundo distaret, curiosa amnis collustratione explorare coeperunt.

14.42.20. Interea quidam e Iulinensibus, mero solutus, sed venusta admodum clientela stipatus, ripam insolentius obequitando petivit, benigneque iis Guthscalco interprete locutus atque obsides pacis postero die dandos pollicitus, reliquiis rerum parci praedaque abstineri poposcit. Quo discedere volente, equus, insolentius ab eo per iactantiam concitatus, subito lapsu corruit eumque vehementi ictu humo inflictum paene exanimem prostravit. Hunc satellites veloci accursu iacentem attollere frustra conati sunt, quippe cuius sensus, halitu intercluso, magnitudine casus sopiti viderentur, nostrorum vero sagittis petiti capiendum hosti herum liquerunt. Qui protinus a vernulis Absalonis in scapham coniectus ad liburnam defertur, ubi, visu demum motuque corporis recuperato, inter suos se constitutum existimans, assidentes osculo amplexuque petebat. Quo errore risum spectantibus suscitavit.

14.42.21. Interea rumor falso dispersus exercitum subit hostes impediendi exitus studio Zuynensia ostia crebris occupasse navigiis. Cuius opinionis fidem idem barbarus, rumorem falsitatis arguendo, levavit, praefatus excussum sibi exploratumque fore Sclavicum robur Danico adaequari non posse. Quod si Pomeranorum vires Polonensibus sociatae ferro cum Danis decernere debuissent, malle se tutiusque posse Danicas partes quam adversas fovere. Ceterum si Polanis ac Sclavis contra Danos dimicaturis etiam Saxonica accessissent auxilia, nescire se, quam partem victoriae propiorem esset auguraturus. Qua asseveratione nostros ad capessendam cum hostium contemptu navigationem alacriores effecit.

14.42.22. Tanta autem timoris vis Sclavorum animos hebetaverat, ut ne extremos quidem, sicut olim consueverant, incessere tutum ducerent. Petrus quoque cognomento Toddo, cum navigium suum palis illisum rupisset eiusque reficiendi causa abeuntem sociorum classem relinqueret, tempus reparationi impensum, ut solitarius, ita omnis periculi immunis exegit, refectaque puppe subsecutus socios, nemine lacessente, per tutam et liberam navigationem ad classem pervenit. Adeo Sclavorum petulantiam pristini metus reliquiae castigabant. Ergo inconcussus peractae expeditionis reditus fuit; residuum anni otio tributum est.

 

14.43.1. Interea Kazymarus et Bugiszlavus Danicarum virium metu Henrico se subdunt regnumque suum hucusque liberum Saxonici muneris faciunt. Ergo dum ex hostibus alterum metuunt, alterius iugum sumpserunt auxiliumque petendo antiquae libertatis beneficium amiserunt. Sed Waldemarus, Saxonicam opem frustra a Sclavis petitam iudicans, utroque hoste contempto, cum instructa classe Stitinum, veterrimum Pomeraniae oppidum, petit. Huius navigationis praecessor Absalon benigni erga Stitinenses animi ductorem habebat. Cuius fraude per Oddorae amnis dispendia abductus, ceteris rectam et compendiariam navigationem sequentibus, mutato ordine postremus ad urbem pervenit. Est autem Stitinum eminentis valli sublimitate conspicuum, insuper natura arteque aequaliter munitum, ut inexpugnabile paene existimari possit. Hinc mos proverbii sumptus eos, qui se tutos inaniter iactant, Stitini praesidio non defendi.

14.43.2. Huius tamen urbis expugnationem Dani spe viribus maiore complexi, cum maceriam eius partim incendii capacem animadverterent, constructas virgis crates admodum breves ob iacula vitanda velut scuta prae se gestabant iisdemque freti ligonibus aggerem petere coeperunt, tutius intra cuniculorum latebras ignem sparsuri. Rex interim oppugnationem orsus, muralibus machinis omissis, coronam admovit. Solis sagittariis ac funditoribus excelsa moenium propugnacula appetere possibile fuit, aditum fastigio negante. Fuere tamen ex iuvenibus, qui gloriae studio summa moenium, clipeis tantum protecti, conscenderent. Alii contiguas solo portas, contemptis propugnatoribus, comminus securibus tentant, minusque iisquam procul agentibus periculi fuit, quod tanta telorum vis in hostes undique congerebatur, ut ab iis non nisi remotiores cerni impetique possent. Quo evenit, ut audacia salutem, ignavia discrimen afferret tutioresque propinquitas quam remotio praestaret. E contrario Danorum armis non magis propugnatores ipsi quam ceteri intra urbem populares opprimebantur, ancipiti iactu valli consaepta transscendentibus telis. Nulla res oppido magis adversum oppugnantium multitudinem quam defensorum paucitas nocuit, utpote quorum bellicus labor successionis auxilium non habebat.

14.43.3. Praefectus urbis Wartyszlavus erat, qui et ipse Bugiszlavo et Kazimaro sanguine contiguus habebatur. Huius animus, nihil paene cum civium ingeniis commune sortitus, tanto amplificandae exornandaeque religionis studio flagrabat, ut Sclavico sanguine editum barbarisque moribus imbutum negares; siquidem, ut patriam superstitioni deditam ab errore cultus revocaret exemplumque ei corrigendae credulitatis proponeret, monachalis vitae viris e Dania accitis in latifundio suo cellam exstruxit eamque multis et magnis stipendiis locupletavit. Qui cum, lassatis pugna sociis, urbem captioni propinquam animadverteret, hostium saevitiam veritus offerendae deditionis gratia pacem petivit, acceptaque fide protinus a pavoris consortibus funiculo submissus, regia castra petere non dubitavit.

14.43.4. Quo viso, Danorum populus languidius pugnam exercuit, periculis suis regi pecuniam emi seque eius cupiditate victoria pariter ac praeda fraudari conquestus. Quo rex animadverso, demendae notae cupidine urbem equo circuiens, milites ad insistendum hortari coepit. Postquam, multo labore edito, cassam ac difficilem oppugnationem aspexit, reversus in castra Wartyszlavum admittit. Cuius precibus motus dedendi potestatem oppidanis indulsit pecuniamque, quantam aegre universa Sclavia exsolvere posset, cum obsidibus pactus, statuit, ut urbem Wartyszlavus a se in beneficium receptam tamquam regium munus consortio Sclavicae dominationis eriperet. Igitur revocatis ab obsidione militibus, neque capi urbem neque diripi passus, signum suum propugnaculis affigi praecepit, receptae deditionis indicia praebiturum. Illic cernere erat vallum ab imo in summum ita sagittis undique consitum, ut harundine concretum putaretur; quas nostri ingenti studio lectas pharetris reddiderunt.

14.43.5. Post haec navigationem remensi, capto Lyubino, Rugiam revehuntur; et quoniam Rugianae piscationis tempus supervenerat, in commune consultum est eo loci tertia totius classis parte excubias ordinari, ne publicis alimentis petendis hostilis viciniae metus officeret. Huic manui Kanutus Priszlavi filius a rege praeesse iussus, deformiter imperio repugnavit, praefatus se nihil praeter angustos Lalandiae fines in Dania possidere eosque tanti non esse, ut pro iis tuendis se ipsum indubitato periculo obicere cupiat. Ceterum id negotii iustius ad pontifices, quos solos rex arbitros habeat, pertinere, quod tanto indignius ad se referri, quanto remotiorem a regis familiaritate gradum obtineat. Tam impudenti iuvenis responso percitus Waldemarus exigua illum beneficia, quod exiguis dignus sit, accepisse respondit, de cetero se efficiente spoliandum magis honoribus quam beandum. Sed nec eum pontificum familiaritatem inter probra ducere oportere, e quorum numero reperire facile sit, qui praesens negotium suo ductu finire non abnuat.

14.43.6. Ita Kanuto imperium detrectante, Absalonem accersit eique Kanuti responsionem exponit; deinde, an naves, quibus ipsum praeesse oporteat, instruxisset, perquirit. Contra Absalon, interrogato, an ea res pontificum opera absolvi posset, suam cupidius offert, praedicando consentaneum desertioni opus fore regem periculis relictum reditum affectando dimittere. Quem Waldemarus ob responsi virtutem impensioribus verbis laudatum Kanuti moribus dissimilem praedicabat, quod ille imperio parere non audeat, hic iussum ultronea suimet oblatione praecurrat.

14.43.7. Regressus a rege Absalon amicis e Syalandia denuntiat, ne eo torpidius remansuras naves instruant, quod ab ipso ductari regique debeant. Primus Thorbernus incunctanter se comitem eius futurum respondit, cuius succursu quondam patriam exsuli sibi redditam esse meminerit. Petrus quoque Thorstani filius non sine magno rubore eum a se deseri posse, quem et necessitudinis et matrimonii affinitate contingeret, praedicabat. Cuius comitandi Suno non minus sibi quam ipsis debitum incumbere professus est, quod ei intima iunctus propinquitate noscatur. Esbernus, quem solum fratrem habebat, comitatu suo orbandum negabat. In hunc modum tota paene Syalandensium classis condixit. Quo cognito, rex non solum ipsis, sed et Absaloni grates habuit, qui sibi tam propensum civium favorem virtutis meritis peperisset. Igitur Absalon, post regis discessum ad tuendos Rugiae fines relictus, non tam tutam incolis evagationem quam securam ipsi Daniae quietem praestitit, Pomeranorum classe patriae terminis excedere non audente. Huic Sueno Arusiensis cum aliquanta Iutensium manu voluntarius operum comes ac socius fuit.

 

14.44.1. Eo tempore princeps Rugiae Tetysclavus cum Iarimaro fratre superveniens, gratiis Absaloni actis, tum ei, tum ceterae classi suffecturos excubiis commeatus benignissime praestitit iisque inter navigia dividendis industrios ex nostris viros praefici postulavit. Sed Iutis allata passim et sine distributione rapientibus, Absalon hac munificentia ulterius uti noluit, excepto quod halec e captura sibi deferri constituit, ne obsequium iniuria rependeretur. Inde domum repetiturus apud insulam Phymam sequacem Iutorum classem dimittit. Quorum incautior pars, dum australia Fioniae latera praetervehitur, apud urbem a Kanuto Priszlavi filio conditam piratis obviis, terrestri sibi fuga consuluit navesque suas metu deserere pudori non duxit.

14.44.2. Qua fama accensus Absalon, contracta ocius classe, magno scrutandi studio loca, quae maxime piratis familiaria noverat, indagabat. Igitur opacos insularum anfractus et abstrusos maris angulos assidua navigatione rimatus, miseras captarum navium reliquias tristiaque praedae vestigia repperit. Quarum inventu ultionis avidior redditus, divisa classe separatim lustrationis officium peragi iussit; ipse ad insulam Masnetam cum potiore Syalandensium classe concessit.

14.44.3. Iamque praeviae navigationis excursu sociae classis conspectu excesserat, cum forte quidam in destinato consistens litore crebra pillei ventilatione colloquium eius expetere videbatur. Quem magnae rei nuntium arbitratus, incognita ex eo cognoscendi cupidine, velo posito, terram cymba petivit agnitique eminus hominis fidem prima voce damnavit, quod egressae nuper a Sclavis piraticae parum eo praescius fuerat. Is namque bissenas nummum libras annuatim mercedis loco pactus, quoties quattuor pluresve piratici myoparones Daniam petere statuissent, indicia ad Absalonem se delaturum promiserat. Cuius non alia salvandi promissi ratio exstitit, quam quod ante pactionem secum initam piratas profectos asseruit. Idem Absalonem, quorsum tenderet, percontatus, ut comperit domos repetere velle, tunc denique expeditionem ab eo solvi, cum inchoari debuerat, astruebat. Iam quippe a Sclavis adversum Daniam ingentem classem esse contractam; quod ut cognitum sibi compertumque fore, ita ambiguum exstare, quasnam Daniae partes hoc paratu petere destinaverint.

14.44.4. Aestuante Absalone et, quo se hostes effusuri essent, praediscere cupiente, explorationem promittit, praequisito, quo nuntium referre debeat. Absalon promontorium Mønense designat rogatque tempus, quo obvium mittere debeat; ille diem sextus definit. Nec diutule moratus abscedit priusque conspectum fefellerat, quam comes Absalonis classis appelleret. Nostrorum siquidem praesentiam perosus, repente dilabi curae habuit, ne, re comperta, proditi civium consilii morte aut exsilio supplicia lueret.

14.44.5. Nec Absalon tacite habuit; siquidem acceptum nuntium venienti sociorum classi, suppresso auctoris vocabulo, publicavit, praefatus tunc a se domos repeti, cum classem exseri satius foret. Ignaris cunctis, quonam id auctore compertum haberet, tantamque eius praescientiam admirantibus, bifariam optione divisa deliberare eos iubet, aucta classe an contracto equitatu venturum hostem repellere mallent. Quod si neutrum probent, vel litorum incolas, quo minus piratarum saevitiae pateant, propriis relictis, tutioribus recipi locis iubeant.

14.44.6. Igitur magnates, concordi sententiarum voto neque incertam hostium appulsionem equitatu excipere promptum neque litorale vulgus ad interiora reicere speciosum ducentes, navaliter confligendum decernunt. Igitur portubus augendae classis gratia repetitis, remiges, velata navigia dimittere iussi, passim ad petendos alterius expeditionis commeatus discurrere coeperunt. Absalon ob nonnulla negotia Roskyldiam proficiscitur. Quem inde revertentem hibernum subito frigus excepit, cuius tanta vis fuit, ut etiam aquas repente crustaret; cumque Syalandensium populares, contractis alimentis, onustos commeatibus currus navigia repetendo ductarent, tanta glacialis luti moles rotarum orbes implicuit, ut prorsus gyrare non possent. Quippe pertinax gelu veluti glutino quodam lignis limum astrinxerat. Quo evenit, ut curruum rectores, iisdem relictis, iumenta oneribus subderent ipsique pedestrium ductorum officia subirent; quorum ocreas gelatae sordium tabes, supra quam tibiae ferre poterant, onerabant. Hos cum Absalon equo praeteriens miseratoriis verbis prosequeretur duraque pro patria perpeti praedicaret, responderunt maioris aerumnae esse captivum piraticis in transtris considere plusque se ex praesenti labore voluptatis quam amaritudinis capere.

14.44.7. Igitur expeditionem orsus, cum prope Mønam venisset,obvium accipit, quem nuper ad eiusdem insulae promontorium novarum rerum ex Sclavo cognoscendarum causa transmiserat. Illic accepit classem Sclavicam Sualdensi in portu morantem petendae Mønae propositum gerere, in australi ipsius litore equites, pedites in septentrionali edituram, navigia vero Kyalbyensis sinus anfractibus immissuram; quam idcirco copias spargendas duxisse, ne incolis ullus fugae locus admitteretur. Quo comperto, optimum arbitratus est tranquillo navigationis genere Coztam petere nec prius ab ea devertere, quam classis hostica se ipsam ex consulto praedicti sinus angustiis infudisset; cui si inopinatae supervenire queat, reliquas hostium copias occupatu facillimas autumabat, quibus nullus absque navigiis reditus pateat.

14.44.8. Sclavis segnius agentibus, dilationem miratus Falstriam petit ibique e tota classe bina navigia legit, quibus hostium actus speculari praecepit. Horum alterum Sialandensibus, alterum Falstrensibus instruere iussum, statuo, ut, si eadem ab hoste capi contigisset, reliquae classis impensis redemptio taxaretur. Quod audiens, qui a Sialandensibus in alterius navigii regimen ascitus fuerat, operam se daturum asseverabat, ne redemptionis beneficium captivitatis iniuria pacisci necesse habeat; quod non ignaviae causa officium detrectando, sed vigilantis industriae fiducia securitatem praesumendo astruxit.

14.44.9. Verum Absalone Coztam regresso, Gnemerus quidam, convivio Falstrensibus praebito, navem, quae speculandi gratia ab iis expediri debuerat, epularum dulcedine retentabat; siquidem, humanitatis specie fraudem occultans, omnium sobrietatem eximio potionis onere fatigatam ad salutare Absalonis imperium exsequendum lentam nimis inhabilemque reddiderat. Is Gnemerus, nimia Sclavorum familiaritate corruptus, nostrae gentis consilia latenter iis prodere consueverat; eodem quoque tempore Sialandensium classem corpore magis quam animo secutus fuerat. Ad cuius penates Sclavi, iam portu Sualdensi petendae Falstriae proposito egressi, praemittunt, qui ipsum super Danorum negotiis secretius percontentur. Tunc vero Gnemerus, ab Absalone in classem vocatus, patriae excubias specie, re vera insidias exhibebat. Qua de re nuntii per eius domesticos certiores effecti, mature suis, quae acceperant, indicant.

14.44.10. Ea res Sclavicae classis coeptum propositumque frustrata est. Itaque, ceteris rebus omissis, ad sinum, quem Viridem vocant, appellere contenti fuere. In cuius litore crucem religiosa ab incolis cura constructam excidere adorsi sunt, insigni stipitis ruina maiorem piraticae gloriam habituri. Cuius sacrilegae temeritatis supplicia postmodum turpissima fuga tristissimoque naufragio pependerunt. Falstrensibus quoque hesterno mero sauciis supervenissent, ni Sialandicus speculator, inter remos aegre delapsus, ebriis somnum clamore dempsisset.

14.44.11. Per quem Absalon cognito hostium occursu, noctu Inguarum et Olavum, probatae sollertiae viros, levibus navigiis ex insula Boka ad speculandum eorum consilium dirigit. Quibus profectis, eorundem reditum praestolari non passus, abscessum prosequi statuit, praecurrendos potius quam imitandos existimans, ne longa nuntii exspectatione cuncta tardius exsequeretur. Meminerat siquidem moris esse Sclavis exercitum ducturis antelucanos amare procursus rebusque celeriter confectis festinis studere regressibus. Quos ne tardius aggrederetur, remigium maturius instruit, una speculatoris ac ducis partes acturus.

14.44.12. Quem Sclavi diluculo conspicati, adventanti cunctas navium suarum puppes opponunt, proris in altum aversis, perinde ac fugae, non proelio consulturi. At ubi Sialandensium signum enituit, vehementi remorum conatu veram fugam intendunt, corpore viros, animo feminas exhibentes. Nec aegre Absalon fugientibus institit; a quorum insecutione coorta subito tempestate prohibitus, Falstriam repetivit. Tanta autem undarum colluvio fuit, ut navium quaevis in aliam iactaretur, nec collisioni levi opera succurri poterat, periculo omnes aeque pulsante, perissentque nostri, nisi tempestati cedere maturavissent.

14.44.13. Igitur Sclavi, cum remigio adversum undarum saevitiam eluctari nequirent veloque sibi consulere vellent, tempestatis magnitudine eversis navigiis mergebantur. Quorum periclitationis certissimum indicium crebra piraticarum navium fragmenta, regionis nostrae litoribus appulsa, dedere. Bina ex iis navigia, remigum virtute a fluctibus defensa, in Iarimarum Rugiae principem inciderunt, qui postmodum alterum ex iis Absaloni praemii nomine transmisit, utriusque captionem ipsius negotio imputans. Sollemnis hic dies Nicolai nomine erat, cuius auspiciis effectum est, ut Sclavorum exercitus ad hoc usque tempus Daniam hostiliter petere ausus non fuerit.

14.44.14. Iamque nostros reditum intendentes (ut hieme fieri assolet) repentinum gelu conclusit, quod tantae violentiae erat, ut ipsam sinus, in quo pernoctabant, superficiem enata subito glacies occuparet. Huic tanta soliditas inerat, ut spissitudinem eius unico ictu transverberare non posses. Cumque eximia glaciei moles portu egressuris obsisteret, industria provisum est, ut unius navis praecessu ceterarum insecutio expediretur. Sed nec una quaevis praeeundi officio diutule fungi poterat, quod partes carinarum extrinsecae glacialium crustularum acumine perinde ac ferri impressione exederentur. Quamobrem praecessionis vices inter navigia aequo ordine dividi curatum est. Ita demum, per maritimos anfractus navigatione protracta, in apertum pelagus perventum est indeque ad propria cuique remeatum. Iamque Absalon, temporum supputatione habita, universas praesentis anni partes, ternis mensibus exceptis, piratico labore emensus fuerat.

14.44.15. Postera aestate apud Eydoram inter Henricum et regem communium negotiorum agitatio, contractis utriusque provinciae principibus, habebatur.

 

14.45.1. Vere reddito, Christophoro, solis praefecturae suae viribus succincto, prospera adversum Bramnesios expeditio fuit. Qua peracta, alia protinus regalibus iussis instruitur. Hanc Absalon et Christophorus ducum nomine prosecuturi primi Masnetam venere. Qui cum, rege tardius agente, rursum Bramnesios aggredi stauissent, advehitur Eskillus insigni Scaniensium classe stipatus. Hic nuper Hierosolyma regressus barbam admodum immissam longinquae peregrinationis testem gerebat. Igitur Absalon, si quid clam tanto viro experiretur, vitio sibi vertendum existimans, per Esbernum ei, quid cupiat, indicat. Ille, studio Absalonis impensius laudato, orat, socium se propositi habeat canitiemque suam iuvenilia quandoque experiri permittat. Nec segniter, promptissimis Scaniensium delectis, Absalonem secutus communi navigatione appulit Lalandiam.

14.45.2. Illic nostri obviae septem Rugianorum rates fuere; unde cum noctu solvissent, erroris metu peritum navigationis ex Absalone deposcit. Quo recepto, prospero cursu destinati portus compendium assecutus est. Absalonem vero noctis opacitas aliquantis navigationis excessibus errabundum effecit; sed nec Sialandenses erroris prorsus expertes reliquit. Par ignorantia Rugiana quoque navigia fefellit, et forte in eum locum inciderunt, prope quem Bramnesiorum classis piraticam actura coierat. Cuius rei inscii Rugiani, cum primum lux affuit, nostrorum se copiis inserunt paremque cum ipsis militiam auspicantur, paucis ad navium praesidia relictis. Quas Bramnesii conspectui subiectas, dilapsis metu custodibus, populantur, nec praeda spoliisque contenti, bina ex iis navigia, praestantioris fabricae visa, secum abducunt. Quae cum, prohibentibus Sialandicae classis custodibus, ulterius amovere non possent, ferro pertusa merserunt.

14.45.3. Unicam haec provincia urbem habebat, quae a Danis rebus vacua reperta est, incolis eidem defensionem suam credere non audentibus. Cuius desertioni partim defensorum, partim valli inopia causam praebuit. Antiquam incolae vocitabant. Qui moenium suorum diffidentia cum coniugibus ac liberis ad ecclesiam extra vallum sitam certatim se contulerant, religionis quam belli praesidio tutiores futuri pacisque domicilio periculum vitaturi. Sed nec quisquam e nostris ad eorum bona manus porrigere ausus est, ne praedandi libido sacrilegio implicaretur, quamquam in sacra aede iniquas opes attentare nefas non esset; neque enim religionis auctoritas eius detractoribus auxilio obtentuique fore debuerat. Iamque militante Absalone, Eskillus, ne quid consuetae religionis omitteret, primam sacris operam exhibebat. Cuius animo tantus hostium contemptus incesserat, ut in exercitu toga, non armis uteretur.

14.45.4. Interea Hurna quidam et Marcradus, quem Adulfus Holsatiae praefectus filio moriens tutorem reliquerat, Danorum copiis superbo sermone contemptis, ingentem Sclavorum Saxonumque manum contraxerant. Forte autem nostris, intermisso obequitandi labore, respirandi gratia aliquantisper humi cubantibus, Eskillus adeo se aestatis magnitudine contusum confractumque asseverabat, ut ne equum quidem sine adiutore conscendere posset. At ubi hostes in conspectum venere, quovis iuvene ocior equum insiluit, ita ut corporis eius robur nulla ex parte quassatum putares; adeo virtus aetati imperat. Itaque, qui dictis senectutem causatus fuerat, hanc postmodum factis iuventam redolentibus decorabat; quem in hanc virtutis dissimulationem nihil praeter virtutem adduxit.

14.45.5. Eodem forte tempore ex nostris manus parvula praedae dulcedine a ceteris digressa, cum hostes militum numero superiores et fuga vitare deforme duceret et pugna aggredi non auderet, inter metum pudoremque defixa, sociorum praestolabatur adventum. Inter quam et reliquas nostri exercitus copias palustribus aquis medius fluebat uno tantum vado meabilis rivus. Quem Absalon, cunctante primipilo, primus equo transgressus, sequentibus superandae difficultatis compendium praemonstravit. Cuius rei ignari, hostes securius quam cautius opperiebantur, Danicorum equitum adventum editi montis interiectu celante. Igitur, qui prius a nostris divulsi fuerant, non exspectato sociorum auxilio, quod sibi tam propinquum cernebant, avide in hostem procurrunt, ne bellum proprio metu dilatum aliena virtute expetere viderentur. Quorum Sclavi paucitate contempta, postquam maiorem hac aciem, humilioribus locis relictis, montis iuga superare conspiciunt, terga vertentes, ab iis, quorum vires summa animi dictique petulantia lacessiverant, nullo negotio funduntur. Tantum semper ludibrii insolentiae exitus afferre consuevit.

14.45.6. Tunc quidam ex nostris, quos ex fugientibus occupabant, nuda hastarum parte equis detrudere contenti, ob communem religionem ferro prosternere passi non sunt, ne peremptorum caedes plus percussoris animae noceret quam gloriae prodesset. Quam iniuriam beneficii loco a passis acceptam crediderim. Ingenti deinde praeda acta, tam diu in litore perstatum est, quoad Rugianorum navigia, quae Bramnesii violaverant, reficerentur.

 

14.46.1. Interea, Henrico duce apud Bavaros agente, universi Saxonum satrapae gerendi cum Danis belli cupiditate, quod minimo conficiendum negotio arbitrabantur, insignem viribus exercitum applicabant. Qui in itinere a profugis occurrentibus accipiunt Danos non rustica aut ignobili armatura, sed operoso ac militari instrumento bella gerere solere tantaeque in Christianos clementiae esse, ut fugientes colaphis quam armis insectari maluerint. Nam aciem suam, cum ab iis capi interficique posset, equis, non spiritu spoliatam; auctorem vero victoriae solum Sialandensium antistitem exstitisse. Id mirum satrapis visum. Quorum unus Guncellinus, cui bellicae virtutis experientia apud Henricum ducem familiaritatis palmam creaverat, de re praesenti a ceteris consultus, Absaloni in maritimis occurrendum monebat, quod cum unius insulae manu dimicare magni non sit. Interrogatus ab iisdem rursum, an cum ipso rege manum tuto conserere possent, ne id quidem Henrico duci sine periculo audendum respondit. Quo dicto cunctantibus cunctis Danicaeque virtutis impetum formidantibus, viam se tutioris consilii repperisse subiunxit. Nam cum universae Danorum vires maritima expeditione confluxerint, si interim Sleswicensium partes hostiliter peterentur, plus dispendii Danos, quam foris inferant, domi esse passuros.

14.46.2. Quo audito, Bernardus Razaburgensis in eam provinciam arma se translaturum negabat, quam per regem beneficii iure possideat. Sed neque Sleswicensium portas, tametsi rex extrinsecus agat, adeo usque defensoribus carere, ut plane hosti patere videantur; nam earum custodiam sexaginta Danorum millibus esse mandatam. Quod audiens Henricus, qui Saxoniae primatum vicario nomine administrabat, bellum a se Danis temere parari protestatus est, qui pacis patriaeque caritate flagrantes propulsandae magis quam irrogandae iniuriae gratia adversum insolentissimos servos taeterrimosque latrones Martem induant. Quos cum innocentes incessere nefas habeatur, Tartareas sedes mereri, qui tam iustae gentis cruore manus suas contaminare praesumerent. His monitis decretum remittendae expeditionis obtinuit, cunctis tam indignum militiae genus detrectandum censentibus.

14.46.3. Igitur Guncellinus, qui bellicae virtutis operibus apud Henricum excellentem familiaritatis locum meruerat, cum sententiam suam sociorum arbitrio damnatam animadverteret, pacificandum cum nostris ratus, Sunonem poposcit, eoque compositionis partes plenius exhibente, usque ad Henrici ducis e Bavaria reditum belli dilationem obtinuit.

 

14.47.1. Rex deinde, Rugiam advectus, Circipanensem statuit attentare provinciam. Quam dum peteret, eximiam vastae caenulentaeque paludis difficultatem offendit. Cuius superficies, tenero vestita caespite, graminis quidem ferax, sed vestigii ita impatiens erat, ut plerumque calcantes obrueret. Nam, limo funditus subsidente, in luteas voragines sordidamque colluviem prolabebantur. Haud aliud progressuris iter patebat. Tunc equites extenuandae difficultatis vitandaeque lassitudinis gratia arma sibi detracta equis imponunt eosque praevii ductare coeperunt. Quos ut altius caeno obrutos sustentabant, ita, cum et ipsi ductando subsiderent, equorum comam amplexi fulciebantur; rivulos quoque, qui in ea palude crebri admodum discurrebant, nexis virgarum compagibus superant.

14.47.2. Tunc vero insignis quorundam probitas fuit: nam quidam ex equitibus armis onusti, ductis post se equis, passibus incedebant, agilitatis fiducia onera abicere recusantes. Quorum factum hoc illustrius, quo inusitatius exstitit. Sed et equi, dum corpus lacunis immersum avidius erigunt, interdum ductores ungulis obruunt. Rex ipse, duorum militum humeris innixus, omnibus praeter proximam corpori vestem reiectis, aegre limi mollitiem superat. Raro umquam plus sudoris Danica virtus expendit. Ingentem hostibus peragratae paludis admiratio stuporem invexit, neque illis resistere tutum ducebant, a quibus et ipsam rerum naturam superatam cernebant. Victor tantae difficultatis exercitus, haud secus quam si hostem fudisset, alacer incedebat.

14.47.3. Ingentes deinde silvas emensus, animadvertit vicum apta navigiis palude circumdatum. Is aquarum natura quam arte munitior erat eaque dumtaxat parte vallum habebat, quam pons inter ipsum et continentem porrectus tangebat. Hunc princeps urbis Otimarus prohibendi aditus gratia, adventante exercitu, undis illico exaequare curavit, solis stipitum reliquiis infra aquam manentibus. Quas nostri ceu quaedam alterius pontis faciendi fundamenta sortiti, propinquae villae saepibus applicatis, paulatim intermeandae paludis compendium moliuntur. Huius itaque loci oppugnationem rex, hortante moenium inopia, aggressus, Absalone cum maiore equitatus parte praedatum misso, quaecumque exaedificandi pontis instrumento opportuna animadvertit, summo negotio contrahit.

14.47.4. Huius operis contextum verentes oppidani, contractis undique sudibus, ligneam turrim instituunt, cuius praesidio hostem tamquam arce vetarent, eiusque propugnaculis freti nostros, promovendo operi quam protegendo corpori intentiores, immissis subito funditoribus, incessere coeperunt. Contra Dani sagittis decernere adorsi, quia propius accedere nequibant, rem eminus tentant; nec minus Otimarus novi pontis progressu territus, stagnum rate transgressus, regem petebat ac, prout nostrorum operam aut segnem aut vegetam animadvertit, ita nunc parcius nunc impensius pacis supplicationes agebat semperque pro oppugnationis habitu deditionis verba concipiebat.

14.47.5. Tunc vero remissior operis exsecutio fuit; sciebant enim milites, si bellum revocari deberet, pontem a se conseri non oportere. In quem tanta iam armatorum moles concesserat, ut ne locus quidem suppeditandis, quae structurae necessaria forent, suppeteret. Adeo vincendi avida multitudo operandi angustias sibi ipsa conscivit. Sed nec aliter allatae saepium moles, quam super militum vertices eorundem manibus ductatae, proferri poterant. Nec inutilis ea necessitas fuit, cum saepes in altum libratae non minus coporibus muniendis proficerent, quam aquis sternendis prodessent. Eodem exemplo vulneribus saucii referebantur.

14.47.6. Tum vero rarior tenuiorque pontis contextus fiebat, militibus plus eius incrementis quam firmitati studentibus. Et iam paene eundem insulae commiserant, cum hostes, partim arte partim viribus freti, novo pugnandi genere bellum exaggerant: siquidem hastatas falces e turri directas ad militum nostrorum scuta tendebant eaque pertinacius apprehensa proeliantibus detrahebant. Obnitentes interdum violentiore tractu ponte excussos profundum petere cogebant. Cui malo ni maturius occursum fuisset, Danorum iuventus propemodum scutis vacua occubuisset: nam ex nostris quidam, lignei unci adminiculo iniecta sibi falce potitus, eodem ceteras occupando hostem subsidio spoliabat.

14.47.7. Iamque dies occiduus erat, cum rex contiguae noctis metu, quid potissimum ageret, incertus, seram oppidi captionem futurumque pontis incendium verebatur. Quis rebus cum se urgeri animadverteret, ne victo similis magno cum ignaviae rubore ab oppugnatione discederet, ad intuendas Otimari preces paulatim animum deflexit. Quem desperationis errorem Absalon, cum ingenti praeda superveniens, consilii sagacitate mire discussit: siquidem regem, si se ignaro Otimari votis annueret, exsecratus, interpretemque secretius abductum, quaecumque a barbaro pacifice tractarentur, contrario modo exponere hortatus, armatus in pontem descendit militisque eum prohibendae pugnae gratia adesse ratos acrius instare compellit, praedam, si vincerent, eorum iuris futuram pollicitus. Grata militibus promissio fuit. Iamque, explicito opere, alacres non solum telluris aditum, sed et turris fastigium occupant; quam scalis gratibusque adorti, fundunt obvios, resistentes obtruncant.

14.47.8. Tunc Herborthus, eques Danicus, ne, pontis angustiis officientibus ac turba sociorum obstante, tardior superveniret, facilem ad hostes transitum novo irruptionis genere quaesivit. Etenim, armorum onere retento, profundo se credidit, quosque gradu non poterat, incredibili nandi virtute praecessit. Quod factum aemulantibus ceteris, teneram pontis compaginem militum concursus repente subsidere coegit. Cuius ruina Absalonem quoque inter alios excussum pessumdedit; qui cum nandi usu calleret, tametsi armis obsitus esset, non solum inter undas securus emersit, verum etiam alios eius artis ignaros ab imminenti periculo tutos praestitit.

14.47.9. Interea Sclavi, non suppetentibus ad fugam navigiis, doliis committere ausi, iisdem pro rotunditatis habitu circumvolventibus, ab insequentibus occupantur; qui nimirum ob inusitatum navigandi genus, ut suis miserabiles, ita nostris ridiculi fuere. Itaque ludibrio permixta eorum infelicitas erat. Capto vico, trucidantur mares, feminae captivantur. Fuere etiam, qui regi capiendi Otimari consilium instillarent; quem, ne recentis victoriae gloriam unius hominis perfida captione corrumperet, inviolatum dimisit hostique parcere quam famae nocere maluit. Cum omni deinde exercitu pristinum iter remensus, prius classem, mox patriam repetivit.

 

14.48.1. Postera aestate Henricus, Bavaria reversus, apud Eydoram sollemne cum Danis colloquium habuit. In quo ob prosperos rerum successus adeo se insolenter ac tumide egit, ut medium pontis, sicut ante consueverat, visendi regis causa transgredi recusaret, ne sibi dignitate praestare, quem peteret, fateretur, immemor prorsus illum paternum avitumque regimen gerere, sibi alieni imperii praefecturam cessisse. Quam insolentiam rex adeo patienter ac moderate tulit, ut in eius occursum, exaequatis pontis spatiis, tamquam par, non maior, descenderet, honoratiorem se ratus, si cum indignantis viri fastu humilitate certasset. Siquidem praeditus mansuetudine animus celsitudinem suam citra debitam maiestati venerationem submittere quam alienae superbiae exemplo insolescere maluit.

 

14.49.1. Itaque pace cum Henrico composita, Absalon, cum secus Stethiumense promontorium navigationem haberet, levibus saxis et ad iaciendum habilibus in eius litore lectitatis navigium onerat, usurus iis ad castelli tuitionem, quod in publico negotiatorum portu condiderat. Quibus navigio impositis, ad idem castellum postera die pervenit. Ubi cum munditiarum gratia balneis uteretur, animadvertit cuiusdam navis e septentrione venientis mentionem foris stantium collocutione crebrescere. Quam ut piraticam intellexit, semiloto corpore vestem poposcit navemque, quam in portu velatam dimiserat, remigibus lituo contractis, conscensam in altum dirigere curavit.

14.49.2. Nicolaus quoque, qui clientelae eius et stabuli curam habebat, aliud navigium iam pridem rimarum vitio pessumdatum, exhausta sentina, ad patientem navigationis habitum celeriter perduxit. Sed Absalon velo, Nicolaus remigio piratas petebat. Qui cum Absalonis navigationem suam superare conspicerent, callidum fugae commentum amplexi, submisso velo, contrariam vento navigationem remigio moliuntur. Id attentantibus Nicolaus rate obvius fuit. Quam adversa navigatione petentes mira gubernatoris sollertia fefellere: nam cum ad eius paene contactum pervenissent, obliquato remigio in illud navigii sui latus, quod ab hostibus aversum erat, pariter concurrere iussi, reliqui se erigentis oppositu perinde ac muro hostilia, quibus incessebantur, iacula vitavere. Sic hoste eluso, deverticulum nacti, callidis navigationis ambagibus recessus petebant.

14.49.3. Quos tanta fugae aviditas ceperat, ut, cum ingens telorum vis in eorum navigium effunderetur, etiam manus sagittis traiecti, manentibus spiculis, remigandi officia non omitterent. Adeo illos timoris magnitudo vulnerum molestiam neglegere coegit. Fuere etiam, qui undis impensius obluctantes vitam remigio finirent. Alii, telis terga confixi, maiorem navigandi quam spicula propriis corporibus avellendi curam praestabant. Adeo illis minorum vulnerum dolorem maiorum metus ademerat. Cumque anceps diu navigationis certamen fuisset, quod ex remigiorum volucritate pendebat, nostris tandem superantibus, occupantur.

14.49.4. Tunc quidam ex iis, indubitati periculi metu ferrum exspectare non ausi, in undas desiliunt mortemque sibi ipsi inferre quam ab hoste recipere maluerunt. Ita plerumque timidos unius periculi metus aliud praecipites iactare consuevit. Maxima horum pars, qui fluctibus abstinuerant, ferro perempta est, quamquam ignobile sociorum fatum comitari nolentibus iure parcendum videretur. Quorum capita corporibus avulsa propter Absalonicae urbis moenia iisdem stipitibus affixa sunt, qui nuper aliorum piratarum a Sialandensibus captorum cervicibus onusti fuerant.

14.49.5. Ea res ingenti praedones pavore confecit; plurimum siquidem ad exstirpanda piratarum latrocinia spectaculi huius atrocitas valuit. Gubernator ipse cum paucis admodum remigibus captus, cum falsam redemptionis spem animo praesumpsisset, at forte putria sociorum capita conspicatus idem se Danis facturum dixisset, captivitatis suppliciis consumptus est poenasque non solum veteris piraticae, sed etiam recentium minarum exitio pependit.

14.49.6. Per idem tempus Esbernus et Wethemannus opportunas patriae excubias multo navigationis impendio prosecuti sedulumque piraticae opus ingressi, in septem piraticos myoparones quattuor incidere navigiis. Tunc Mirocus, pugil spectatae audaciae, fortitudinis suae motum intra propriae navis spatia continere non passus, Wethemanni se appetentis navigium virtutis fiducia solitarius insilit, cedentibusque per ignaviam remigibus, neminem in eo praeter Wethemannum rebellem habuit. Quos Esbernus rate praeteriens, risu prosequi contentus fuit neque aut hostem laedere aut civem iuvare sustinuit, ne pluribus adversum unum opem tulisse videretur. Progressus itaque Strumicum, athletam insignis fortitudinis, capit. Sed nec prius Mirocus, ut pedem referret, adigi poterat, quam alius navigii supervenientis viribus urgeretur. Cuius respectui tantum venerationis a victoribus tributum est, ut, cum captus supplicium mereretur, redemptionem acceperit, potiusque in eo probitas honorata sit quam facinora punita. Ita cum impietati pernicies deberetur, fortitudini salus donata est.

 

14.50.1. Eodem tempore Eskillus, domesticis supra vires negotiis fatigatus, dum quieti intentius consulit, proficiscendi licentia a rege difficulter extorta, nobile Galliarum coenobium, quod Claravallis nuncupatur, petivit, ibique privati more tranquillam vitam degens asperum patriae convictum voluntariae peregrinationis lenitate mutavit, iuncundiorem rerum usum apud exteros quam inter cives habiturus.

 

14.51.1. Per idem quoque tempus Walogastenses, moenium suorum angustias perosi, contractiora urbis spatia propagare coeperunt, nec incrementa adiecisse contenti, nova defensionis praesidia excogitabant. Siquidem frequentibus palis circa moenia defixis, quo minus hostis aditu potiretur, propinqua muris vada claudebant, profundiora fluenti loca advolutis ingentibus saxis navigiis inaccessa reddentes. Ceteros quoque meatus navigationibus opportunos aut lapidum coagmentis aut alio impedimentorum genere praestruebant.

14.51.2. His obstaculis rex optato locorum accessu prohibitus, classem postera adversum Sclavos expeditione promotam Zuinensibus ostiis inserit, Iulinique vacuas defensoribus aedes incendio adortus, rehabitatae urbis novitatem iterata penatium strage consumpsit. Nec solum Iulini viciniam, sed et confinia Camini, ipso praeterito, populatus est, ut factu celerius, ita quoque hostibus perniciosius ratus patentem ruris ubertatem diripere quam dubia munimentorum claustra pulsare. Nam Iulinenses, cum urbis suae recentes ruinas ferendae obsidioni inhabiles cernerent, perinde ac viribus orbati, deserta patria, praesidium Caminense petiverant, aliena amplexi moenia, quia propria tueri diffiderent.

14.51.3. Ab his demum finibus exercitus noster ad urbis Oznae solum dirigitur. Cuius moenibus abstinens viciniam irrumpit, certam agrorum vastationem incertae urbium obsidioni praeponderare existimans; sed etiam idem aliquanto satius faciliusque reputabat persequi dispersos quam urgere munitos. Cui postmodum compendiariae navigationis reditum circumspicienti in commune provisum est propinqui fluminis abstrusos reserare secessus, cuius ostia, cum quondam navigantibus pervia fuerint, nunc arenis offusa ad pristinum habitum fossa redigi possent. Quam sententiam considerata difficultatis magnitudo quassavit, rege eximiam obstaculi molem ligonibus penetrari morosum ducente vetanteque negotio suscipi, quod plus impensae quam utilitatis afferre videretur. Igitur, repetita Ozna tormentisque propter vallum erectis, obsidio fingitur, cuius specie deditio obtineretur. Quam simulationem spernentibus oppidanis, expeditioni finis imponitur.

14.51.4. Aliam rege post ver posterum exorso eiusque opinione finitimos terrente, cum se Sclavi nec propriis viribus nec peregrinis auxiliis adversum Danica arma abundare conspicerent, delegatur Priszlavus, qui bellum apud Danos deprecaretur. In quorum praeparatam classem incidens, oblatae pecuniae pactione non solum profectionem prohibuit, sed etiam pacem in biennium taxavit. Ceterum publicae religionis condiciones barbaris ingestae non sunt, cuius professores plerique eorum principes exsisterent, vulgo sacrorum societatem damnante. Qui tametsi Christiano nomine censerentur, titulum moribus abdicabant, professionem operibus polluentes.

 

14.52.1. Per idem tempus Henricus, compositis in Bavaria rebus, quia Sclavis adversum Danos adesse non poterat, amicitiam Waldemari, prius per internuntios petitam, mox apud Eidoram colloquio obtentam, callidius quam verius amplexatus est. Nam pervicaci eius ingenio nulla boni stabilitas serviebat; cum gente nostra numquam diutinas ac constantes amicitias gerere sustinuit. Mentiri virtutem ducebat, bonarum artium loco fallaciam amplectebatur, fidem simulatione colebat, honesto utile anteferendo, assidue nostros rupta turpiter societate laedebat. E contrario regem conspicua animi integritas perpetuaque in cunctis constantia decorabat. Quid ergo miremur, quod inter eius virtutes et Saxonicam levitatem firma societatis copula aut solidum concordiae vinculum contexi non poterat?

 

14.53.1. Iisdemque fere temporibus Suerus quidam, fabro patre genitus, sacerdotii, quod in Ferogia aliquamdiu gesserat partibus abdicatis, Norvagiam petens, religionis munus militia mutavit, Osteni cuiusdam ab Erlingo prostrati occasione adductus. Cuius agmini per deserta fugienti fortuito obvius ducem se praebuit resque adversum victores novare coepit. Et ne generis titulo carere videretur, originem mentitus, Haraldum Hyberniensem avum sibi vindicando, Siwardo se procreatum confingit. Cuius etiam nomen filio, quem antea patris vocabulo Unam appellaverat, aptavit. Et ut omnia prioris fortunae momenta subrueret proavusque vocabulo in eo repraesentari crederetur, simulatae prosapiae decus novi nominis ornamentis usurpare sustinuit Magnumque se in argumentum generis vocitari constituit. Quod tam impudens mendacium, turbulento militum errore credulaque vulgi suffragatione protectum, ad totius Norvagiae cruentissimam stragem exstremamque perniciem penetravit. Idem, cum adhuc privatus Suetiae ducem Birgerum petisset, sacerdoti, cuius forte hospitio usus fuerat, stolam, praecipuum diaconi insigne, cum libro sacerdotalia sacra continente dono dedisse fertur.

 

14.54.1. Sed ne peregrinis ulterius immorer, stilum ad propria referam; neque me domestica scelera per idem tempus exorta diutius externis insistere patiuntur. Siquidem Magnus Erici filius, praesentis fortunae stipendiis non contentus, cum Kanuto et Carolo, quibus paterna cum Waldemaro necessitudo, maternus autem avus Eskillus erat, aliisque compluribus in societatem facinoris ascitis, opprimendi per insidias regis consilium capere sustinuit, a quo, cum Suenonis partibus militando bello Grathico captus fuisset, non solum spiritu, sed etiam amicitiae et familiaritatis iure donatus atque ex privata fortuna ad eminentem dignitatis locum provectus fuerat. Tantam victoris caritatem supplicii, quod meruerat, loco expertus est. Cuius insidiarum apparatus hoc securior, quo incredibilior exstitit; neque enim facile regis animum subire poterat ab illo sibi insidias necti, cui quondam salutem a se tributam meminerat. Cum res diu latuisset, indicium huiusmodi fuit.

14.54.2. Quidam Theutones insidiarum conscii, Magno clientelae obsequiis devincti, cum forte, negotiorum eius curam administrando Holsatiam peragrantes, cuiusdam solitariam vitam degentis hospitio excepti fuissent eiusque cubiculum a se medio tantum pariete discretum nescirent, nocturno invicem sermone effusius habito,vehementer se mirari dixere, quo pacto rex inter tot praeparata sibi insidiarum commenta mortalium adhuc luce fungeretur, quas Magnus cum Karoli filiis eius capiti clandestino consilio molitus fuerit. Has vero omnes adversum inscium excogitatas non fortuitis humanae condicionis casibus, sed constantibus divinae protectionis subsidiis esse dispulsas. Siquidem Magnum gladio dumtaxat venabuloque, quo tigres occupandi consuetudinem habebat, utentem petituro Sialandiam regi comitandi obsequium ad cuiusdam usque vadi transitum exhibuisse ibique Kanuti, qui pari armatura instructus (nam id genus in venationis sectatoribus suspectum esse non poterat) cum coniuratis eodem tempore supervenire debebat, occursu fraudatum facinusque sine complice experiri non ausum, per summam propositi dissimulationem, consalutato rege, propria repetivisse.

14.54.3. Post cuius discessum Kanutum regi vadum transgresso obvium exstitisse turbatumque consortis absentia prosecutionis officium simulasse. Aliquanto tamen eum acrius avidiusque quam Magnum propositum exsequi perseverasse, qui regem equites ad mare praemittere stipantibusque feminis morabundum in litore considere et inter exstremos navigium conscendere solitum aggredi constituerit; peregissetque facinus, ni rex absque omnis humani indicii monitis, benigniore caelestium cura compulsus, relictis ocius pedissequis, ratem praeter solitum scandere maturavisset. Karolum autem antea a coniuratis in Scaniam transmissum fuisse, si fratri propositum ex sententia cessisset, ad exstirpandam regis subolem amicorum auxilia contracturum.

14.54.4. Sed ne sic quidem Kanutum proposito cedere voluisse, quod apud Fioniam frustra tentatum in Scania maiori cum oppurtunitate consummare speraverit, Waldemarum ad Helsingorum urbem praecurrere maturando eumque, cum primum Scaniae advectus rate excederet, incautum opprimere moliendo, quem post diurna venationis exercitia, praemissis arbitris, eo loci parvula rate crepusculo transire solitum non ignoraret. Quam machinationem fortuitis necessitatis praesidiis elusam fuisse: nam ratem, quae regem vehebat, cum forte glaciali impulsu procul a concupito litore detorqueretur, militum eius adventum praestolantium ingenti cohorte exceptam fuisse, eamque manum necessitati subvenire conatam coniuratorum insidiis obstitisse. Ita Kanutum et Carolum, bis propositi cassos, loricas, quas invadendi regis gratia sub tunicis gestabant, hospitiis reddidisse.

14.54.5. Horum autem omnium admirationem vincere, quod Waldemarus unius ex coniuratis sibi perfamiliaris suspectum minime ferrum vitare potuerit, qui, cum regi per redam aucupium exercenti solitarius comes aurigaque exsistere soleret, deficientibus coniurationis auctoribus, parricidale ministerium circa ipsum, cum, prehensa ave, curru delapsus iuvandi accipitris curam intenta corporis inclinatione tractaret, sua manu peragendum promiserat; fortunam tamen in tanta tamque facili insidiandi materia promissis parricidii partibus aditum non dedisse. Horum itaque eventuum miraculis liquere mortali manu regem perire non posse, cuius salutem inter tot exitiosa arcanaque pericula non industria humana, sed caelestis protexerit diligentia.

14.54.6. Hanc hospitum relationem, a rerum admiratione profectam, eremita perinde ac sibi divinitus dati indicii mysterium veneratus, cuidam monachorum rectori ad se venienti memori narratione replicuit, iusso horum indicandorum gratia ad regem transitum non differre.

14.54.7. Quibus acceptis rex, cum ex definitione locorum argumentisque temporum nec non itinerum suorum circumstantiis fidem assertis habere coepisset, non minus sibi subsidii Deum in prodendis insidiis praestitisse, quam in frustrandis tribuisset, gratulatus est. Cuius rei ignorantia Karolus, pristina adhuc securitate succinctus, sive tegendi parricidalis propositi calliditate seu peragendi desperatione, Absalonem ob cognationis fiduciam petitum impetrandi sibi a rege provincialis beneficii adiutorem deposcit. Quo propinqui preces attentius exsequente, Waldemarus, dissimulata insidiarum cognitione, ex fisco suo se stipendia Karolo soluturum promittit, quoad honoris ei impertiendi facultas incideret.

14.54.8. Cumque Roskildiam veniens in aede Trinitatis optimae maximae morem sacris gessisset, amotis arbitris, Absalonem adesse praecepit. Quo secum considente, indicem advocans, quae sibi detulerit, iterato exponere iubet. Ille propinquitatis metu, qua Absalon a Karoli filiis contingebatur, eloqui veritus atque os Rubore perfusus, aliquamdiu plenum haesitationis silentium egit. Cuius taciturnitatis rex illico causam coniectans: 'hoc', inquit, 'te metu Absalonis fides liberat, apud quem meae respectum caritatis propriae necessitudinis affectioni praeponderare non dubitem.' Quo dicto senioris vocem, verecunda animi haesitatione torpentem, ad eloquenda, quae iubebantur, intrepidam reddidit. Is itaque relationem ab insidiarum principio orsus cunctasque earum partes veris narrationis indiciis prosecutus, hoc non suae, sed alienae compertionis fuisse testatur, rogatum se tantum eadem regi referenda curare.

14.54.9. Tunc rex, eo secedere iusso, ductis alte suspiriis, privatim apud Absalonem queri coepit numquam sibi vel cognationis ius vel beneficentiae meritum obtentui fore potuisse, quo minus malis propinquorum artibus appeteretur. Quorum fraudem si dissimulanter tolerare coepisset, effectum insidiis praebere posse, quae tam potentum tamque sibi familiarium studiis necterentur; si vero, parum adhuc publicato facinore, supplicia de indemnatis sumere maturasset, dolique notitia a paucioribus sumpta, crudelius in aemulos consuluisset, innoxia capita confictis criminationis partibus obruere videretur invidiaque virtutis accensus ad communem generis sui interitum variis insimulationis modis exsurgere, necessitudinis eversor affiniumque consumptor censendus. Igitur et patientiam periculosam et ultionem, si praepropera foret, probrosam exsistere. Ita se, quem vindictae modum apprehendere debeat, ignorare, cuius et ignominiosa acceleratio sit et perniciosa dilatio. Ceterum insidiarum periculis patere malle quam in auctores facinus retorquere, ni mors sua ad aliorum confestim exitium redundaret, quam liberorum suorum amicorumque miserabilis strages, mox discordia civilis saevaque exterorum irruptio ac totius patriae taeterrima vastitas insequeretur. Haec et consentanea rex crebris anxiisque gemitibus prosecutus, quae maxime sibi conducant, Absalonem dispicere iubet.

14.54.10. Ille se nihil a regis aestimatione diversum perpendere refert, praefatus ipsum ex repentino vindictae procursu non levius famae dispendium quam salutis ex dilatione capturum. Quamobrem animadversionis ius divino permittendum arbitrio, qui potis sit insidias, quas eluserit, publicare; sed neque rem, cuius multitudo conscia sit, diutule vulgus latere posse. Hortatur deinde, corporis sui custodiam consuetis comitibus attentius mandet iubeatque numquam sibi inermes assistere nec magis salutem suam diurnis eorum officiis quam nocturnis excubiis vallari curet. Sic enim coniuratorum aliquos, se proditos suspicantes, repentinum propositi indicium edituros.

14.54.11. Gratum Waldemaro consilium fuit; cuius Roskildiam linquentis Absalon comitem agens sollicitatur a Carolo petitionis suae partes, quas nuper apud regem egerit, iterare. Quod exsequente eo, respondetur a rege raram beneficii gratiam esse, quod accipiens parricidio pensare studeat. Praeterea miram quorundam ingeniis et fallendi pertinaciam et dissimulandi inesse versutiam. Se nihilo minus, cum primum Iutiam introierit, insidioso militi munificum futurum, a quo potentiae ius in id maxime vulgus affectari non dubitet. Iucunda Carolo promissio exstitit, quam sibi per Absalonem expositam impensiore gratiarum relatione prosequebatur. Finxit enim oris hilaritatem laetitiamque effusius praetulit, quam non tam recipiendi beneficii quam implendi parricidii affectus progenuit, quod ei regiae dissimulationis industria securitatis incrementa tribueret.

14.54.12. Huic postmodum forte materni avi Eskilli per idem tempus a Gallia navigantis appulsus urbem Ripam cum Kanuto fratre petendi causam praebuit. Quorum Benedictus quidam solo patre germanus, sed pelice editus, regiae clientelae fortior quam fidelior comes, Waldemaro paucis post diebus, quam Fioniam ingressus fuerat, in propatulo prandente, sive celandae fraudis impatientia adductus, seu parricidii, quod cogitaverat, furiis concitatus, neglectis epulis, cultrum, quem forte prandendi gratia sumpserat, compressa manu huc atque illuc actum varia ancipitique versatione stringebat, perinde ac usum eius ad inferendas plagas agitationis exercitiis praediscere cupiens. Interdum ferrum sinu condebat detectumque rursum digitis inserebat. Inter haec assidue regem oculis destinabat, quibus non minus quam manui minarum inesse videretur.

14.54.13. Cuius motibus amentiae consentaneis Waldemarus per sponsam filii Gerthrudem ob id muliebriter lacrimantem oculos inserere monitus, Nicolaum, qui regiae mensae praeerat, quam poterat arcanis nutibus accersitum, visum ad inusitatos Benedicti gestus obliquare tacite iubet, amotisque post epulas mensis, ceteris sibi propiorem consistere, praedicti equitis, si quas moliretur, insidias excepturum. Sed Benedictum tum ipsius regis, tum commilitonum plena stuporis contemplatio ferrum vaginae reddere coegit. Crediderim vero hunc animi aestum eius praecordiis divinitus ingestum eodemque auctore proditum facinus quo prohibitum esse.

14.54.14. Tum demum Waldemarus, neglectum Absalonis consilium paenitentia prosecutus, devocatis in cubiculum militibus, inter quos et Benedictus astabat, rem maestam iisque perquam maxime displicituram aferre se dixit, quam et prodere triste sit et celare pestiferum, nec se dubitare, quin, eadem in commune delata, amicorum mentes tristitiae salebris sit implicatura tantoque iis plus amaritudinis incussura, quanto regem suum propensiore caritatis cultu contingerent. Siquidem quorundam conspirationem de nece sua habitam non dubiis coniecturae rationibus, sed veris consciorum indiciis certisque rerum vestigiis sibi proditam esse, cuius auctoribus primam salutis suae custodiam credere consueverit. Nolle vero se eorum declarare vocabula, quod noxios resipiscendi indutiis donare quam insimulandi studio obruere mallet. Hortatur deinde, maiore cum sedulitate vallandum se curent nec usquam gladiis vacui incedentem comitari sustineant stipandique officia hactenus per incuriam gesta, deinceps elaborato famulandi studio prosequantur tantaque id sollicitudine peragant, perinde ac quivis propriae sinceritatis certitudine de aliena ambigere necesse habeat. Sed neque se universos notabiles ducere, de quorum grege complures ad mortem pro se excipiendam, si res posceret, paratissimos sciret.

14.54.15. Tunc milites, mutua fidei aemulatione consciorem indicium flagitantes, a perfidis erga regem capitibus vindictam se exacturos promittunt neque aut necessitudinis aut familiaritatis gratia temperaturos, quo minus sanguinis eius cupidos poenas, quas mererentur, persolvere sint coacturi. Ad haec rex referre fidei sinceritate contentos ulteriores indicii partes expetere non oportere. Ita militum preces, ab innocentiae conscientia profectas, plenum moderationis responsum cessare compulit.

14.54.16. At Benedictus, coniurationem a consciis regi proditam ratus eumque his, quos incautos opprimere cuperet, callidis simulationis ambagibus veniam polliceri, plerisque militiae insignibus relictis, Iutiam, qua potuit celeritate, petivit, detectae factionis nuntio ad Magnum dimisso. Ita perfidum eius animum mordax conscientiae crimen regiae mansuetudinis promissis fidem habere vetuit. Quae res Magno proxima nocte navigio Lubecam proficiscendi indeque Henrici contubernium expetendi causam praestitit. Eodem nuntio Kanutus et Carolus per Benedictum accepto, tacite Ripensium urbe egressi, conscensa apud Randrusium nave, praefectum Gothiae Birgerum propinquitatis fiducia petivere. Adeo illos malignae conscientiae vis, securitate defectos, subito pavore quati coegit.

14.54.17. Quorum profectionem Eskillus, tum propriam, tum nepotum fortunam miserabilius questus, infinitae aegritudinis molestia prosequebatur. Ob cuius magnitudinem linguae debilitate contracta, parum vocalis evasit. Quem rex ad se Wibergi venientem iucunda admodum fronte suscepit, ne quid suspicionis in eius adventu reponere videretur. Quam regis moderationem pontificis prudentia aequavit: supplicem enim pro nepotibus vocem mittere non sustinuit, quo magis se ab insidiarum suspicione alienum efficeret neve eorum culpae affinis, quos precibus servare cuperet, existimari posset, consultius arbitrando taciturnitatis argumento malignitatis suspicionem vitare quam offensam pro noxiis supplicando contrahere. Cui postmodum Scaniam profecto opportuna medicorum industria debilitatae vocis opem redintegravit; at mentem eius, ingenti curarum aestu obsitam, aegritudine vacare nepotum proprio spiritu cariorum fortuna passa non est. Adeo facilius corporis quam animi discrimina vitantur.

14.54.18. At Magnus, facinoris pudore, quam exsilii causam haberet, Henrico pandere veritus, reconciliationis ab ipso dumtaxat remedia postulabat. Ille, exsulis vota aversari impium ratus, epistola ad Waldemarum transmissa, conceptae erga Magnum offensae remissionem efflagitat. Ad haec Waldemarus legatione quam litteris respondere satius ratus, Henricum, quem stabulo suo praeposuerat, Germanicae vocis admodum gnarum, in Saxoniam dirigi currat, apud eius ducem Henricum Magni perfidiam accusaturum.

14.54.19. Quo audito Magnus, rubore in audaciam verso, quam poterat pertinaciter, obiectis se affinem negare et veluti in argumentum innocentiae duello manum offerre, eodem acumine dissimulationem amplexus, quo facinus molitus fuerat. Refert legatus non ob hoc se eo missum, ut accusationis partes apud exteros ferro prosequi debeat, sed ut reum causam suam ad regis cognitionem transferre defensionemque patria lege decretam subire moneat. Tum duce, quem defensionis modum adversum hoc criminationis genus lex Danica statueret, rogante, penes ferrum purgationis morem consistere respondit.

14.54.20. Tunc Magnus, a duce rogatus, an tantum fiduciae in innocentia sua reponeret, ut huius experimenti iudicio spem defensionis petere auderet, anceps id genus nec semper miraculo praeditum aiebat, quod plerumque et insontes damnare et noxios absolvere soleat fortuitosque maxime experimentorum eventus habeat. Neque enim divinam potentiam tanta mortalium cura flagrare, ut quibuslibet eorum votis rerum naturam cedere compellat. Suspecta plerisque responsio fuit. Tum duce, quam a se opem sperare debeat, qui tanti criminis obiectionem patriis institutis refellere nollet, artius perquirente, quid ageret, incertus, aliquamdiu responsi cunctationem exhibuit.

14.54.21. Tandem, ulterioris profugii diffidentia adductus, ultro regem aditurum se dixit, si sibi, quemcumque causa exitum sortiretur, impunitatis fides daretur. In cuius fiduciae certitudinem stabularius sponsionis suae pignus offerre coepit, praefatus capitali crimine damnatis patriae legis instituto dilabendi indutias tribui iisdemque e vestigio supplicium irrogari nefas haberi. Qua Magnus oblatione contempta, solam Absalonis fidem se pignoris loco recepturum asseruit.

14.54.22. Quae cum rex ex legato cognosset, epistola duci redditur, qua Magno sub Absalonis obtentu veniendi discedendique potestas promittitur. Quo evenit, ut Absalon prius Magnum hospitio exciperet, quam ullum adventus eius nuntium a rege sumpsisset, litteras, quae pro eiusdem receptione destinabatur, nimio festinationis studio praecurrentem. Quibus tandem per regem susceptis, sollicitudinem improvisi hospitis plenis fiduciae promissis discutere curae habuit. Quibus erectus Magnus plus spei in Absalonis auxilio quam metus in sua noxa reposuit. Quo evenit, ut, maiore formidinis parte deposita, propria repetere non dubitaret, navigationem, qua Iutiam petiturus erat, necessariis usibus instructurus. Quippe causam apud Arusiam dicere iubebatur.

14.54.23. Verum hoc securitatis robur deprehensa secretorum eius legatio quassavit: siquidem binas eius epistolas, proditionis mandata gestantes, a publicorum itinerum observatoribus intercipi contigit. Quas cum regi allatas ab intermeantibus expertus fuisset, formulam, qua signatoria utebatur, proprii scribae neglegentia amissam confingit, idque non solum inter suos, sed etiam apud Absalonem simulatione prosequi curavit, opinionem serere cupiens adulterinas epistolas a formulae repertoribus odio sui fuisse compositas.

14.54.24. Appetente causae dictionis tempore, binis navigiis instructus Absaloni, Sialandiae et Scaniae magnatibus comitato, obvius affuit. Quo adito, conscientiae stimulis actus, trepidationem fide maiorem praeteritaeque vitae fortitudini indebitam exhibendo, nullis se exhortationibus, ut Iutiam peteret, adducendum iurabat, plus a se metus in regis offensa quam opis in cuiuspiam patrocinio reponi praefatus. Praeterea fortuitam sigilli sui amissionem causatus, aemulorum commento, occasionem ex eiusdem inventione nactorum, inimicas regi litteras suo nomine confictas asseverabat.

14.54.25. Sed Absalone, tametsi criminis acta ab eo confessio foret, nihil commissum, quo minus inviolatus discederet, constantius asserente, sociali illum navigatione prosequitur, plus amici monitis quam proprio pavori indulgens. Cui rex, omni Danica nobilitate stipatus, apud villam Wiby sibi per Absalonem oblato mensae sacra communicare passus non est, ne convivam agendo offensam deponere videretur. Quem die postero ad contionem vocatum, meritorum suorum in eum benignitate exposita, maiestatis reum agere coepit, pietatem parricidio rependere avidum, quod eius fuga non violenter ingesta, sed a solo conscientiae reatu profecta recenter prodiderit.

14.54.26. Ad haec Magnus se non cuiuspiam delicti, sed minacis nuntii per Benedictum accepti impulsu dilabendi consilium cepisse testatur, regiae suspicionis causam e longinquo tutius spectaturus. Praeterea mirari se, quo pacto rex propinquum, quem omni familiaritatis iure prosequi consueverat, inanium suspicionum ductu persequi sustineat.

14.54.27. Contra rex hoc eum ingratiorem, quo meritorum suorum neglegentiorem, astruere et in perfidiae argumentum supradictas ipsius epistolas, quarum altera clausa, altera aperta obsignabatur, in commune proferre; quas etiam per praesentes pontifices circumferri et, an vero Magni signaculo obsignatae essent, curiosius annotari praecepit. Quod inspectantibus cunctis adulterinumque esse negantibus, recitari eas in publico iubet. Aperta Scaniensibus scribebatur, regem super complurium oppressione calumnians cunctosque ad bellum cum eo gerendum exhortans: Magnum repetendae libertatis auctorem habituros. Clausa ad Kanutum et Karolum eodem quo prior titulo mittebatur, quae eos res in Scania novare moneret Magnumque idem apud Iutiam facturum promitteret; sic regem viribus cariturum, maiorum regni provinciarum auxiliis ad eum commeare prohibitis.

14.54.28. Perlectas epistolas Magnus cum responso excepturus putaretur, indice metus silentio utebatur. Quin etiam tantum stuporis animo contraxerat, ut voce quoque deficeretur, internae perturbationis notas confuso oris habitu prae se ferens. Notabilis viri taciturnitas fuit, quae ne confessionis loco duceretur, prudens Absalonis interventus effecit, miratu indignum dicentis ad novos criminationis obiectus hominem defensionis dubium pleno meditationis consilio respondendi officia tardius exhibere, protinusque eum dandi responsi gratia colloquio excedere et, quos velit, ex amicis in consilium contrahere iubet.

14.54.29. Quo dicto recreatus Magnus atque ad spem labefactandae accusationis erectus, acceptis consultationis indutiis, Absalonem cum Tokone Wendilensium antistite sevocat. Is Toko patri eius Erico diaconatus obsequiis percarus habitus deque eius clientela ad pontificatum accitus fuerat. Cuius rei grata recordatione Magni caritatem propensius animo insitam habebat. Quem multum diuque ob cogitati sceleris immanitatem profectis a dolore conviciis insecutus, respondente eo epistolas aliena fraude contextas, supervacuum id purgationis genus astruxit, non solum scripturae, sed et stili modum, quo scriba ipsius Lambertus in dictandis epistolis uti soleat, certissime recognoscere praefatus Cuius affirmationem Absalone consentaneis verbis prosequente, tantum Magno desperationis incessit, ut eos, an sibi confessionis remedia amplecti liceret, trepide percontaretur. Tum Absalon, tametsi confessio periculo careret, ad hanc tamen ante procurrendum, quam de venia actum excussumque foret, negabat suadetque, uti, stupore deposito, per se vel per amicum in posterum diem indutiarum facultatem audacter efflagitet, firmato animo rem felicius expleturus.

14.54.30. Quibus admissis, rex praesentem nobilium catervam, vespere iter ingressus, ad Unnonis locupletissimi viri penates secum perduxit. In qua profectione Absalon a Magno admodum aestuante, quisnam defensionis modus obiectis congrueret, curiosiore percontatione consultus, nullam partem probro aut periculo vacuam aiebat. Nam nec accusationem tot rerum indiciis subnixam refellere promptum nec purgationis partes detrectare sincerum, confessionis vero exitum ancipitem fore, quam nulla veniae certitudo praecurreret. Ita verax responsi dator consultori ignorantiam praetendere quam in dubiis certitudinem promittere fidelius duxit.

14.54.31. Tunc Magno omnia se veraciter relaturum, si veniam confessioni tribuendam speraret, dicente, intrepide eum sibi secreta, quae vellet, committere iubet, nullum eorum indicium ad regem ex se manaturum praefatus. Tum illo omnem insidiarum ordinem patefacere cupiente, Absalon narrationem admittere noluit, ne eam sacerdotali ministerio confessionis loco recipere videretur. Suadet itaque, Sunonem et Esbernum secum adhibeat, quos in rebus arcanis tegendis industrios sciat.

14.54.32. Quibus admissis Absalonique data fide pollicitis absque eius conniventia nullam se praesentis arcani mentionem acturos, Magnus, insidiarum seriem a principio retexere orsus, non solum se cum his, quorum crimen testis fuga prodiderat, iure notatum asseruit, sed etiam complura ad regis caput pertinentia, adhuc eius notitiae parum indita, apertissima confessione detexit. Eskillum (Asceri hic filius erat) et Christiarnum patre Suenone natum eiusdem culpae conscios asseverando, Christiarni fratrem Ascerum, cui in templo Lundensi prima post antistitem dignitas cesserat, coniurationis consilium scisse potius quam probasse testatus.

14.54.33. Confecto itinere, postquam opportunum colloquio tempus occurrit, Absalon cum Sunone et Esberno regem, paulisper sine arbitris esse iussum, contemplari causae exitum monet, in qua nec accusationem actori instruere expeditum nec reo confessionem amplecti tutum ducatur. Qui si indemnatus abscederet, complures ad innocentiam sibi decernendam adduceret; sin confessus venia careret, simplicitatis exemplo culpae sociis tegendae eius documentum praeberet. Igitur elaborandum, ut spontanea ab eo confessio elici posset, quem testimonio insequi promptum non esset.

14.54.34. In hanc sententiam perducto rege et se poenam confessioni remittere promittente, cum Magnus postera die in contione ab eo, quid super responso deliberasset, interrogatus fuisset, a coniurationis initio orsus, pudore posthabito, omnem insidiarum contextum, non solum conscios, sed etiam loca rerum ac tempora perstringendo, vera narrationis serie prosequebatur, regem inter tot pervicacissimae artis ambages non sorte humana, sed divina opera servatum affirmans seque non aliud magis mirari, quam quod fraudem tanta familiarium arte compositam propitiae fortunae interventus eluserit, hominemque tot civium dolis petitum casus incolumem servare potuerit. His dictis genibus regis supplice vultu gemebundus advolvitur.

14.54.35. Quem rex, praeteritae amicitiae verecundia consurgere iussum, ingratae mentis exprobratione coarguit, illius per insidias opprimendi cupiditate perfusum, cuius a primaeva aetate perpetuam caritatem expertus fuerit, a quo belli Grathici temporibus non tantum spiritum sibi datum, sed etiam adiecta potestatis incrementa meminerit. Se enim non solum propinquitati supplicium remisisse, sed etiam munificentiam impendisse; eum vero, cum fidem beneficio debuisset, perfidiam rependisse. Itaque meritorum suorum oblivionem ab eo tam nequiter actam admirans nec pristinae confessionis assertione contentus, an se per insidias opprimere cogitasset, inquirere perseveravit. Ille nec animum sibi nec arma nihilque, quod tanto facinori attinuit, excepto Dei nutu, defuisse subiunxit. Delectatus rex tam audaci hominis responso, veniam se confessioni tribuere, non familiaritatem restituere dixit, ne rursum amicitiae copia insidiarum irritamentum exsisteret. Eundem quoque tacita ad Kanutum Karolumve mandata habere prohibuit, monitum, ne culpam repetere velit, cui divinam potentiam tam constanter obniti persenserit. Ille se, si quid tale committeret, ulterioris veniae remediis indignum vocare, ne precibus quidem salutem deinceps tueri ausurum.

14.54.36. Quo rex sedendi locum repetere iusso, protinus Suenonis filium Christiarnum, quem, peracta Magni causa, per ignorantiam casus obtulerat, iracunda admodum accusatione persequitur. Qui cum se consortis indicio proditum accepisset, defensionis inops confessione veniam impetravit nec solum spiritum, verum etiam bonorum omnium incolumitatem assecutus est, exsilio dumtaxat poenas dare coactus, ne promptus ad crimen regressus suppeteret. Ita moderatio manifestam militis culpam extremumque supplicium meritam proscriptione insequi contenta exstitit.

14.54.37. Taliter exacto concilio Magnoque Fioniam reverso, Waldemarus insulam ferarum gregibus abundantem more regio praedae venaticae vacaturus ingreditur. Quo loci Absalon et Ascerus, a maximo pontifice Eskillo ob veniam eius nepotibus conciliandam, quae Magni exemplo sponderi videbatur, transmissi, inexorabilem regis animum experti sunt. A quo demum Ascerus, an coniurationis fautorem egisset, rogatus, cognitioni se quidem affinem, sed a consensu immunem asseruit nec tam odio regis quam delationis pudore prodendique commissi verecundia haec fecisse. Quem confessionis modum diuturni postmodum exsilii causam habuit. Huius legationis contemptum tam aegre Eskillus tulit, ut, variis corporis pestibus contractis, gravibus hiemem morbis exigeret.

 

14.55.1. Qua finita, Waldemarus, Daniae Suetiaeque primoribus accersitis, regales filio nuptias exornat. Quibus peractis, Waldemarum Eskillus secreta allocutione petitum enixe deposcit, arcani, quod ei committere velit, intempestivam confessionem non arguat. A quo postulata sperare iussus, iam pridem deponendi pontificatus allatam sibi cupidinem dicit, quem tanto oneri imparem aetas viribus defuncta constituat. Neque enim in fastigio se, sed privatum ac procuratione liberum decedere velle, praeteritae conversationis habitum monastica mutaturum. Quem cum rex verbis caritatem simulantibus proposito prohiberet idque ei sine Romana auctoritate exsequendi fas esse negaret, habere se summi pontificis epistolas, per quas non solum abdicandi honoris licentiam, sed etiam transferendi, in quem vellet, potestatem acceperit, testatus est. Huc accedere, quod se Romanae legationis officio fungentem, ne sedes successore vacua habeatur, subrogationis curam exhibere par sit.

14.55.2. Quod dictum rex, Ascerum ab eo pontificem adoptari ratus, suspicione insequi coepit, nec dubius Kanutum et Karolum, si quid ulterius adversum se conati forent, multum ab avo virium contracturos, cum diu verbis amicitiam praeferentibus egisset, ad postremum votis eius annuere se dixit, quod Romanae sententiae decreto obviam ire nequeat, penes quam publicae religionis norma consistat.

14.55.3. Tum Eskillus, honoris abdicationem contractorum pontificum frequentia celebrari magni aestimans, profecturum ab urbe regem precari institit, uti ipsos, exacto mense, secum reducat, quos non solum suae renuntiationi, verum etiam novi antistitis creationi interesse expediat. Quam rem prorsus silentio dignam exsistere, ne cognita quemquam electionis metu dilabi cogeret. Quo concesso, statam interim sollemnemque popularium contionem ingressus docet, quantam subditorum caritatem fastigio functus exhibuerit, quamque benevolo studio merita sua publicus eorum favor pensaverit. Iam vero sibi re pontificali cedere in animo esse, cuius administrationi supremae aetatis suae habitum dissidere conspiciat, ideoque se eorum curam, quam hactenus plenis pietatis officiis gesserit, divino mandare praesidio cunctisque sibi militiae fide devinctis huiusce generis nexum remittere; super haec omnia alienis delictis veniam dare, propriis petere; universos etiam discessum suum piis precibus prosequi votisque pro se excubare precatur, parem se iis dignationem repensurum pollicitus. Adeo autem miserabiliter in contione egit, ut eam lacrimis suffusam dimitteret.

14.55.4. Qua soluta, Absalonem Sialandia redeuntem, missis, quibus exciperetur, equis, penatum suorum hospitio uti compulit. A quo, quid ita plebem maestitia affecisset, rogatus, tum senium suum, tum exsilium nepotum dignitatis sibi patriaeque fastidium afferre respondit. Huc accedere voti religionem, qua se dudum Bernardo Claravallensi pontificatu ultro cessurum privatamque vitam et honoribus defunctam acturum spoponderit.

14.55.5. Die postero, cum praedicti provinciarum antistites in aedem Laurentii matutine coissent, ornamenta sacrarii armamentario egeri conspectuique subici iubet, quantum veteri altarium cultui pristinoque sacrorum splendori nova ac religiosa liberalitate adiecerit, in propatulo ostendere cupiens. Quibus prolatis, voce suspiriis permixta, quantis caritatis impendiis pro subditorum pace ac stabilitate excubuerit, quot aerumnis, quot periculis obsitum omne pontificatus sui tempus exegerit, edocet. Quem ob hoc se deponere statuisse, quod aetatis suae magnitudinem ulteriori eius functioni inhabilem sentiat.

14.55.6. Cuius orationem rex respondendi officio subsecutus, eum, tametsi crebras cum regibus simultates gessisset, pontificis partes laudabiliter exsecutum affirmat; suae vero sententiae resignationis eius propositum non placere, cui iam eo aetatis perventum sit, ut malignitatis ultra notari non debeat. Deinde eum, proprio motu an suo compulsu pastoris officium detrectaret, fateri iubet. Tunc Eskillus, directis in aram manibus, iurare et praesentia sacra testari se non odio regis aut ullius iniuriae ex eo receptae violentia, sed perituri honoris fastidio perpetuique studio huc propositi esse perductum.

14.55.7. Grata regi responsio fuit, cupienti vera pontificis assertione calumniae suspicionem vitare. Rogat deinde, an umquam regia severitate poenas ab iis exigere supersedisset, adversum quos ille pontificalem censuram prior destringendam curasset. Quo nihil tale eum egisse fatente, gravi metu liberatum se dixit, veritum, ne subita antistitis abdicatio occultam apud complures sibi notam crearet. Romani deinde pontificis epistola, sine cuius nutu rex dignitatem ab ipso deponendam negabat, in commune relegenda profertur. Ea scribebatur Romanum antistitem Lundensi pontificalis ministerii laxationem petenti, quod eum huic muneri perutilem scisset, hactenus repugnasse, nunc vero, precum eius perseverantia superatum, aetati ipsius assiduoque languori petitae rei licentiam detulisse. Cuius auctoritati rege refragandum negante, sua sede exsurgens virgam anulumque, praecipua pontificalis sacerdotii insignia, altario imponens, perfectam sui muneris abdicationem agere protestatus est. Cuius facti miseratione lacrimae astantibus obortae, suspiriisque murmuris instar reddentibus aedes repleta.

14.55.8. Igitur Eskillus, qui regni clerum excussius nosset, sedis a se relictae successorem a rege circumspicere rogatus, comprobata monitoris industria, aliam Romanae dignitatis epistolam explicat, qua sibi, legationis habenas tenenti, subrogandi antistitis arbitrium mandabatur. Ea perlecta, potestatem, quam sibi indulgentia Romana detulerat, ad eos, quibus eligendi ius esse consuerit, transferre se dixit, quod ultro iure suo cedere quam alienum offendere malit. ne ecclesiam, pro cuius maiestate tuenda semper excubuerit, consueto libertatis beneficio fraudare videretur.

14.55.9. Tunc iisdem, uti consilium suum exponeret, obsecrantibus, regeque cleri postulationem sub plebis nomine, cuius se partibus proloqui referebat, consentaneis precibus prosequente, sententiam suam inter divinam humanamque caritatem fluctuari asseruit, quarum alteram tacendo, alteram loquendo offendere posset. Dei namque mentem exasperaturum se esse, si illius, quem huic maxime regimini idoneum scisset, indicem agere supersedisset; si vero hominem huius officii gnarum pontificisque partes alibi laudabiliter exsecutum, sed et pro patria difficilia audere solitum nuncuparet, familiaris et propinqui gratiam violaret, quem huius honoris oblationem aversari non dubitet.

14.55.10. Tunc cuncti, quisnam ab eo destinaretur, animo perpendentes, solam vocabuli certitudinem flagitant. Et ille: 'Roskildensem', inquit, 'antistitem, mihi propinquitate, vobis opinione notum, designo.' Igitur compluribus bene ecclesiae consultum acclamantibus, exsurgens Absalon, maiorem hunc fascem, quam ut humeris suis imponi debeat, refert, nullo se pacto ad deserendam ecclesiam adduci posse praefatus, quam angustissimis rei Danicae temporibus susceptam ad eminentem fortunae habitum summa animi corporisque fatigatione perduxerit, cuiusque non solum externum hostem armis summoverit, sed etiam veterem atque hereditariam paupertatem felicius opum incrementis mutaverit.

14.55.11. Tum ii, quibus suffragandi ius erat, ab Eskillo taciturnae haesitationis increpiti et, cuinam officii sui partes cedere vellent, rogati, paribus in Absalonem votis pronuntiant adeoque concordes suffragiorum voces misere, ut nihil in his diversum aut dubium reperires. Nec oris officio contenti, manu comprehensum ad sedem, quam ei voce detulerant, vi pertrahere conantur. Nam primus Eskillus iniectae in eum dexterae exemplo ceteris idem audendi fiduciam tribuere videbatur. Qui etiam, ut mos est, concinere exorsi, celebrem electionis concordiam decoro psallendi officio prosequuntur. Quorum plenum venerationis concentum populus, ingenti plausu tripudians, sacro cantilenae genere aemulabatur, gloriosis clericorum vocibus aliquid honorificae modulationis adicere gestiendo, personantibus aliis, deformem sibi taciturnitatem existimans. Adeo in eligendo eo tota multitudo unam benevolae suffragationis vocem habuit.

14.55.12. Ille vero, trahenti se turbae summis corporis viribus obluctatus, complures robustiore impulsu praecipites humum petere coegit. Ab iisdem quoque exuviae renitenti detractae, iamque res, ad vim et rixam usque progressa, permixtos strepitu cantus exaudiri non patiebatur. Igitur Absalon, ad sedem pontificali fastigio consecratam pia plebis violentia perductus, in ea collocari passus non est, ne ulla ex parte cogentibus assentiri putaretur. Quamobrem prius ab Eskillo, mox a Waldemaro oblati sibi divinitus honoris ornamenta amplecti rogatus, ne praesentis ecclesiae maiestatem novo et inaudito contemptu perfunderet, impetrata loquendi copia, ad appellandi officium procurrit, cumque precibus obsecuturus putaretur, validissimum repugnationi suae tutamentum adiecit. Rapuisset alius oblatae dignitatis beneficium avideque se tanti sacerdotii tribunalibus ingessisset.

14.55.13. Nicolaus, Roskildensis chori senior, super irrogata antistiti violentia parem appellationis vocem edere cunctatus non est. Tum Eskillus, aliquanto concussior, certissime se suffragatorum partibus affuturum dicebat: sensurum Absalonem, sua an illius vota plus momenti Romae sint habitura. Hinc missae studium datur; qua percelebrata, benedictionem Eskillus Absalonis ministerio praestari praecepit, hac usurpatione eum electionis assensorem efficere gestiendo, se iam cunctis pontificatus partibus defunctum huic ministerio congruentia amplius exsequi non oportere praefatus. Quem Absalon, tametsi pontificalia deposuerit, legationis tamen iure benedicendi praerogativam retinere dicebat, neque ad inferioris potentiae viros debitum fastigio suo munus relegari debere. Ea Absalonis verecundia senem voti cupidum neglectae dignitatis suae meminisse coegit.

14.55.14. Alio quoque moderationis genere repugnationis eius perseverantiam idem labefactare tentavit: siquidem in cubiculum devocatum, cum precibus perflectere non posset, genibus nixus plenis supplicationis lacrimis aggredi conatus est. Profectu vacuus tertium irritamenti modum, quo electi mentem ad suam sententiam adduceret, excogitavit, incertum relinquens, maior in cogente an resistente perseverantiae conatus exstiterit. Siquidem equites suos numero et amplitudine insignes ad eum direxit, militari fide se eius partibus obligaturos. Quorum Absalon famulatum repudians, se prorsus in honorem eorum obsequiis dignum consensurum negabat.

14.55.15. Qua demum constantia evictus Eskillus, ne supellectilis, quam ecclesiae relinquere statuiiset, obscurior depositio foret, eundem, in arcanam vestibuli partem abductum, instantius hortari coepit, uti saltem oculis eam subicere dignaretur. Sed et hanc quoque sollicitationis partem superiorum victor mire contempsit, ne, qui gloriae tentamenta calcasset, avaritiae irritamentis succumberet. Quamobrem Eskillus, ira accendi creditus, minus se bonorum, quam cogitaverit, inquit sacris atque domesticis usibus relicturum, ipsumque tam stolidae pertinaciae quandoque damna sensurum. Aureo deinde poculo regem Absalonemque simili muneratus est. Praeterea neminem ex amicis indonatum reliquit, apud patriam sibi praeclara liberalitatis monumenta creare cupiens. Varia quoque membrorum debilitate perstrictus, ad postremum etiam igne, quem sacrum vocant, quadam corporis parte respersus abscedere maturavit, perinde ac divinitus iniecti sibi supplicii cruciamenta sortitus.

14.55.16. Quem cum Absalon Scania excedenten castelli sui hospitio excepisset seque tanto pedum frigore teneri, ut noctu quietem capere non posset, conquerentem audiret, calidum laterculum, cistula crebris foraminibus distincta inclusum, plantis applicuit eoque fomenti genere perfrigido seni patientem quietis calorem restituit. Cuius medicamenti beneficium hoc Eskillo gratius fuit, quod ab artificis caritate, non scientia aut professione manavit. Qui cum Absalonis navigio comitatusque Sleswicum perlatus fuisset, scyphum argenteum, ab eodem sibi pro munere oblatum, suscipere recusavit, praefatus se deinceps nullum insignium vasorum usum habiturum. Idem cum regem Sleswicensi in ponte obvium convenisset, ita corporis debilitate solutus est, ut a plerisque exanimis putaretur. Recreatus tandem fretumque rate transgressus ac praesentes benignius exosculatus, inter flebiles amicorum voces plorabundus et ipse curriculo per Absalonem procurato, cum prorsus equitandi impatiens foret, quo mollius veheretur, imponitur. Cuius flentis discessum amicorum turba, ipsum ulterius non visura, perinde ac funus lacrimis prosecuta est.

14.55.17. Post haec regis legati cum Lundensibus cogendi Absalonis gratia Romam mittuntur. Qui primum Claravallem profecti, reperti illic Eskilli epistolam, cuius ea tempestate non mediocris apud curiam favor vigebat, in adiumentum suae petitionis accipiunt. Nec minus Absalon ac Roskildenses legationibus curiam fatigant, electioni, quam Lundenses confirmatum pergebant, plenis reclamationis sententiis obnitentes.

 

14.56.1. Interea proceribus apud Roskildiam paschali tempore feriatis convivioque per summam omnium hilaritatem exacto, per Thordonem Lundensium praefectum regi significatum est Thormerum quendam, Magni nuntium, super Gothia reversum, tanto itinere Scaniam esse transgressum, ut captionem celeritate vitaverit; cuius occupandi gratia Beltensem transitum insidiis esse vallandum, quem ab eo ocius adiri ambiguum non sit. Rogatum super his Magnum praesidiumque negationis amplecti conatum rex tuto fateri posse promittit. Ille summa cum dissimulatione obiectorum fidem levare, si quid huiusmodi compertum foret, ulteriorem sibi veniam negari precatus. Rex, negatorum incredulus, Adulfo cuidam, insignis fidei, sed et clericalis condicionis, quod propter Belticum litus habitaret, observationis negotium mandat, per satellites ad eum directos cultus et corporis notis, quibus praedictus Magni nuntius dinosceretur, expressis.

14.56.2. Taliter captus Thormerus ac coram rege super mandatis, quorum esset gerulus, perquisitus, post diutinae negationis ambages quaestionis metu credita sibi secreta detexit, lignum compactile, quale more Danico inter amicos sigilli vim obtinet, a se epistolae loco gestari confessus, cuius dimidium a Kanuto et Karolo perinde ac syngraphus haberetur. Cuius nequitiam rex vinculis multare contentus, Absalonis eum custodiae tradit.

14.56.3. Igitur per Nicolaum, stabuli sui praepositum, Fioniensium militum eum sequi iussorum auxiliis succinctum, Magnum perinde ac denuo sibi insidiosum poenamque perfidia meritum capiendum curat. Qui in cubiculo nocte concubia circumventus, dum pristinae virtutis immemor salutem latebris, non armis, circumspicit, post aulaea repertus abstrahitur. Ita nescias, miseriorem eum deformitas captionis an captio ipsa reddiderit. Oblatus regi, cum super insidiarum consilio rogaretur, aliquamdiu obiectis se affinem negabat. Tandem, convincentibus eum captivi indiciis dissimulationisque materia non suppetente, confessione crimen aperuit. Cuius mentem rubor nescio magis an supplicii metus afflixerit. Hunc rex, ad urbem Laterensem missum Thorbernique custodiae traditum, carcere quam morte multare maluit.

 

14.57.1. Per idem tempus Sclavorum piratae, spoliatis Waldemari legatis, navigium muneribus eidem a socero transmissis onustum cepere. Cuius reposcendi gratia nuntiis ab eodem missis, superbe responsum dedere. Qua iniuria Waldemarus, ut par erat, accensus, Henricum in societatem ultionis sollicitat, Rugianisque, quod hostilium locorum gnari essent, in commilitium evocatis, per Zuinam invectus, Iulinum oppidum incolarum fuga desertum incendio tentat, Henrico Diminum obsidione complexo. Qui cum expugnationem dubiam difficilemque animadverteret, amnem, qui castra sua a moenibus dividebat, transverso deductum alveo, remotiore cursu urbem praeterlabi coegit. Quo facto hostium muris summam defensionis opem conciliavit, praesidium eius pro oppugnatione molitus. Ea re effectum est, ut actam aestate obsidionem autumno inglorius solveret. Cuius discessionem fortuitum urbis incendium subsecutum est, suis viribus tribuente fortuna, quod Saxonicis deferre dignata non fuerat.

14.57.2. Eadem, benigniore Danos lumine contemplata, eorundem ministerio Criztovam urbem conflagrare permisit, indigenas vero metu palantes ad loca paludibus obsita virium inopia confugere coegit. Quod Absalon captivi cuiusdam cum fratre minore coniugeque et liberis comprehensi indicio expertus, rogare eum coepit, an suam suorumque libertatem latentium civium proditione mercari cuperet. Ille condicionem cupide pactus, se ipsum terrestribus copiis petendam paludem cincturum, fratrem vero navigaturis ducem promittit; sic enim Sclavos ancipiti fuga implicitos nusquam dilabendi materiam habituros. Ea palus, a superiore per angustum amnis discrimen abrupta, minoribus dumtaxat accessa navigiis erat. Quibus dum Absalon eam peteret, a captivo errorem simulante ductum minis extorsit saltumque meditantis cervici nexum inferri praecepit. Multi in eum ex Sclavis, dum cymbis fugam capessunt, incidunt. Armenta, ab iisdem inter mare paludemque coacta, a Sialandensibus capta ac per totum exercitum distribui curata sunt. Quae res ei plus invidiae apud socios quam gloriae quaesivit, quod ab universis capiendum erat, a solis Sialandensibus occupari dicentes.

14.57.3. Quo paludem egresso, quidam ex nautis, petulantioris linguae, ducem supplicio dignum per iocum dixere, quod, cum navigationem praemonstrare deberet, ignotantiam finxerit promissumque suum secutos simulato errore fallendos curaverit. Ille, ludibriis pro serio ductis, laqueo destinari se ratus, dum aquam e stagno tamquam munditiarum gratia peteret, ultro praecipitato corpore profundum insiluit, anticipare fatum quam expectare praeoptans. Qua temeritate dubium reliquit, perieritne an sub undis salvus enaverit. Quibus rursum, ut fieri solet, evomitus, restim, quam collo innexam habebat, manibus, ne per eam attraheretur, complicandam curabat. Mersus denuo visentes eadem, qua prius, ambiguitate complevit; sed corpore eius tandem exanimi reperto, dubietatis quievit contentio.

14.57.4. In tantum autem illic exercitus noster captivi pecoris gregibus abundabat, ut in iisdem agendis quotidiana pastorum opera uteretur; quorum discursum periculo vacuum generalis earundem partium vastitas efficiebat, quam tanta incendiorum vis pepererat, ut hirundines quoque tectis, quibus habitare consueverant, orbatae, gubernaculis navium ac proris fetum procreaturae nidos affigerent, domiciliorum usum ab hostibus mutuantes.

14.57.5. Post haec rex, Henricum diutina Diminensium obsidione suspensum alloquio petiturus, terrestri itinere arrepto, urbem Cozcovam, a nemine defensam, igni implicitam reliquit. Cuius processum tum amnis cuiusdam profunditate insignis, tum ulteriorum locorum difficultas indicata cohibuit. Hinc regi in Caminensium provinciam transitus fuit quam rurali magis populatione quam ulla munimentorum oppugnatione permensus, Camino dumtaxat inaniter attentato, navigia, quis captivum pecus veheret, prendenda curavit. Haec tam uber pecoris opportunaque commeatibus erat, ut exercitum nostrum bimestri edulio aleret.

14.57.6. Legatione deinde ad Henricum missa, praesenti militiae finem imponere iubetur, illo obsidionem, quam frustra gesserit, ocius soluturo. Quibus responsis acceptis, interiacentia quaeque partim ferro partim igni adortus, per summam hostilis rei populationem Walogastum accedit. Quo viso, Walogastenses Zulistro duce extremam pontis sui partem convellere coeperunt, ne quis hostium per eum irrumperet, inhibituri. Cuius fragmentis pauci ex nostris perinde ac scalis utentes, adminiculantibus sociis ascensu obtento, hostium urbe exsilientium irruptione petuntur. Quibus ob paucitatem resistere nequeuntibus, Hemmingo excepto omnes cessere.

14.57.7. Absalonis hic armiger erat, levibus armis instructus, ad discrimina subeunda promptissimus semperque se periculis immergere solitus; qui dum se parvulo pedis regressu urgentibus subtrahit, talis gladii, quo cinctus erat, longitudine offensis, supinus concidit. Quo lapsu plus gloriae quam incommodi expertus est: nam inter crebras hostium hastas, quibus acerrime petebatur, non tam suo quam fortunae clipeo protectus, ut primum genibus se excipere potuit, destricto ferro propiorum tibias appetivit. Quibus paulisper cedere compulsis, sublimis resiliit, sociorumque tandem ex pudore fortitudinem capientium accursu petitus, oppugnatores urbem repetere coegit. Ita ad suos regressus ac toto corpore integer repertus, admirationi visentibus fuit. Igitur non solum fortitudini ipsius, sed etiam fortunae veneratio tributa est.

 

14.58.1. Ea tempestate Romani schismatis controversia, astipulante Caesare Frederico pertinacissimo Germanorum errore compluribus annorum curriculis alita, veri pontificis Alexandri pedibus proculcata succubuit, dividuumque ecclesiae statum catholicae concordiae vinculum colligavit. Quo in tempore regis Lundensiumque nec non Absalonis legati, Roma regressi, laeto patriam nuntio compleverunt. Qui tametsi diversas atque contrarias res petitione complexi viderentur, ea tamen Romani pontificis industria sunt excepti, ut pars utraque sibi pro votis consultum gauderet. Nam et Absaloni Lundensem pontificatum assumere iussum et Roskildensem administrare permissum. Ita geminum ecclesiae regimen in eius ius dicionemque concessit, alterum praecepto, alterum indulgentia sortientis. O novam et inauditam curiae munificentiam! Recusanti pallium ingestum est, insigneque, quod petentibus aegre praestari solet, repugnanti violenter imprimitur. Dignos humeros, quibus tam praeclarum onus imponeretur! Veniens siquidem Romanorum legatus Galandus, Lundensi clero Roskildiam evocato, praesentem Absalonem non solum litterarum recitatione, quae eum electioni parere iubebant, sed etiam anathematis comminatione, quo se adversum eum, si repugnare perseverasset, usurum dicebat, electoribus assentiri fidemque oboeditionis sollemniter ab iisdem recipere coegit. Quem postmodum Lundensi in templo pallio, quod attulerat, muneratus, die postero Ripensium electum Homerum religioso eius ministerio pontificem consecrari conspexit. Ita legatione sincerissime atque integerrime gesta, hibernis exactis Romam revertit.

 

Liber XV

15.1.1. Post haec rex, nondum ultionis in rerum suarum raptores satietatem adeptus, expeditione eam petere statuit. Quam dum, septentrionalibus Iutis supersedere iussis, australes immenso ventorum flatu peterent, Sleswicensium antistes Fredericus, perfectissimum honestatis specimen, dum veli magnitudine eximiam aurarum molem intolerabilesque navigationi notos complectitur, defecta gubernaculo puppe, cum omnibus paene sociis periclitatus, contractae classis animos ingenti luctus acerbitate confecit. Cuius fato minus triste non fuit, quod, sociorum cadaveribus ultro repertis, solum eius corpus impensius perquisitum ante Spiritus sancti sollemne deprehendi non potuit. Cuius tempore Sialandico litori appulsum, non odore triste nec aspectu deforme compertum est, prorsus ut corruptela vacuum existimares. Quo integritatis habitu sanctitatem viri divinitus declaratam crediderim. Nec minus veneratu dignum, quod idem, frustra ab amicis quaesitus, eius potissimum festum corporis sui repertione clarescere voluit, cui peculiaris cultus officio honorem habere consueverat. Tum vero insignis Absalonis gemitus erat, praecordialis amici casum lugentis.

15.1.2. Rex copiis apud Falstriam obvius, vocata maiorum contione, provisum sibi inquit parvula manu magnas hostium copias non lacessere, eam militiae condicionem habenti, cui plurimum gloriae vel opprobrii debeatur. Quamobrem se potius Absaloni Kanutoque filio expeditionis summam committere, si bene rem gererent, aliquantulum laudis, si male, parum vituperii relaturis. Illi iussis celeriter obsecuti, Rugianorum etiam classe, quanta subito contrahi poterat, adiuti, incessata navigatione Ostroznam accedunt, in occupando hoste non minus celeritate quam audacia usuri. Quorum tam latens improvisaque irruptio exstitit, ut plerosque Sclavorum domi inopinatos opprimerent provinciamque penitus incautam vastassent, ni incendio demum ab inertioribus edito proderentur. Illic binis forte Sclavis navigio fugam quaerentibus, cum alterum a Iarimaro teli iactu prostratum reliquus ulcisci cuperet, cognito, quod Rugianorum ducem appeteret, telo verecundius abiecto dilabitur. Tanta apud hanc gentem viris in fastigio positis veneratio penditur.

15.1.3. Interea classis per Penum amnem allapsa, equis, quos inter pascua repperit, captis, Walogastum progreditur. Cuius ponte disiecto transituque obstaculis vacuefacto, propter moenia ancoras iacit, oppidanis imparata adhuc tormenta tractantibus. Eadem, obsidionis fastidiis navigationis dispendia anteponens, tam vagum sparsumque militiae genus secuta est, ut hostibus errore ludificatis, ubinam maxime sua tueri deberent, incertum relinquerent. Siquidem evitatis locis, in quibus eos obvios habebat, defensoribus vacua petebat, quibus eadem accedentibus ex consulto cedebat et ad partes praesidio carentes militiam transferebat. Et ne ulla negotiorum intermissio foret, peditibus remigio noctes, somno dies exigere, equitibus vero nocturnam requiem diurnis militiae laboribus rependere constitutum.

15.1.4. Adversum quem excursationis modum Bugiszlavus et Kazimarus nihil in armis remedii ducentes, animadverso patriae vastitatem, nostrorum non minus agilitate quam viribus inchoatam, suo ductu propulsari non posse, emendae pacis consilium capiunt, quorum arma ferre non possent, amicitiam mercaturi. Quibus accessis, eorum se viribus impares confessi, praesentium finium iacturam inter damna non ducere simulant, amplissima Pomeraniae deserta novis sedibus complexuri. Ad haec Nicolaus Falstricus, in risum solutus, sinistre eos patriae consulere dixit, cuius inferiora Danis, superiora Polanis, finitimorum manu huc atque illuc iactati, cedere cogerentur. Quo dicto patriae salutem circumspicere moniti, centum libris nummum Absaloni, quod penes eum expeditionis arbitrium esset, totidemque Kanuto promissis, legatorum a se captorum dimissionem cum duobus millibus talentum, qua summa rapinam regi inflictam rependerent, pollicentur.

15.1.5. Ad haec Absalon responsum moratus, seductis maioribus, offerri condiciones ab hoste dixit, quarum usus perniciosus patriae, sed gratus, contemptus vero commodior quam carior esset futurus; siquidem pecuniam regi, pacem civibus, captivis missionem pacti nomine lucrari favori quam utilitati propius emolumentum esse, iisdem vero pro nihilo ductis, a bello non recedere saluberrimum. Iam enim Sclavorum vires eo tenuitatis esse redactas, ut, si pax desit, deditionem sequi necesse habeant. Ita se suis, bellum an pacem probent, deligendum relinquere, ne, alieno consilio praeterito, proprium audacter secutus videatur. Respondetur ei potissimum parti studendum, qua publicus favor possit acquiri.

15.1.6. Hac sociorum sententia Absalon uti compulsus, ne anxiam regis exspectationem inopinata reditus sui celeritate concuteret, ab Esberno se praecurri iubet, speciosum gestorum nuntium perlaturo. Qui propter Hythini insulam tempestatum adversitate coercitus, non ante tempestivum profectioni caelum sortitus est, quam Absalon, receptis obsidibus, eiusdem venti beneficio allaberetur. Cuius praecelerandi gratia navigationem impensius conficiebat. Qua forte rex inter venandum conspecta, praeproperum posterae classi reditum admiratus, fugam suis iniectam credebat. Quam sollicitudinem falso contractam, cognitis ex Esberno rebus, effusiore gaudio permutavit, utilius pace bellum confessus. Quem etiam hospitio benignissime exceptum plenis hilaritatis officiis prosecutus est. Die postero classem non solum impensioribus verbis laudatam, verum etiam osculis honoratam dimittit.

 

15.2.1. Quo postmodum apud Iutiam deversante, Kanutus et Karolus, petulantiore manu quam validiore delecta, Hallandiam adorti, exsilii proprio scelere contracti supplicium a patria sumere conabantur. Qui cum Hallandensium multitudine, quam sibi fauturam speraverant, repellerentur, fatum fugae anteponentes, propter nemus, quod Hallandiam a Gothia secernit, aciem ordinant. Ubi infelicibus auspiciis proeliati, graves tentatae patriae poenas dedere. Nam Kanutus, crebris vulneribus exceptis, ab agrestibus captus, eundem, quem Magnus, carcerem expertus est, supplicii socium sortitus, quem facinoris consortem habuerat. Karolus mortifico vulnere obrutus, parvulo viae excessu petito, fortem spiritum inter molles arborum frondes deposuit, felicior obitu quam frater vita. Quorum patrimonium Waldemarus lege, quae patriae reos omnibus bonis damnat, adeptus, insperata opum incrementa contraxit. Igitur Karoli corpus putre, postmodum ab indigenis repertum, documento fore potuit aliena fastigia cum propriae contemptu fortunae concupiscenda non esse.

 

15.3.1. Post haec Henricus, ob exercitum Caesari adversum Italos negatum gravem bello offensam expertus, cum tantae rei molem viribus suis maiorem cerneret, Waldemarum sibi obviam crebris nuntiis evocatum, pertransito ponte, cuius numquam antea dimidium excedere consueverat, per summam mutuae fidei exhortationem obnixa auxilii petitione sollicitat. Adeo superbiae necessitas imperat, fatusque infortunio domatur. Ad quod rex se nullo fidei debito compelli praefatus, amicitiae tamen, quam olim cum eo iunxerit, si monitis suis obtemperatum foret, affuturum promittit.

15.3.2. Igitur Henrico, quaenam haec essent, cognoscere cupiente, cum terrenum, inquit, imperatorem attentare inter ardua ducatur, multo caelestem lacessere periculosius, qui proprio nutu praeter humanum adminiculum prospera vel adversa afferre mortalibus possit. Quem si Henricus, iam pridem a se pontificalium bonorum rapinis offensum, congruis restaurationis officiis complacasset, victoriam mente praesumere posset, alioqui bellum temere conaturus; quod si infesto Deo communiter ab ipsis committeretur, ambos hosti victoriam cessuros. Neque enim dubium fore, quin caduca ac fragili potentia usurus sit, quisquis divinae pertinaciter obviare praesumpserit. Igitur se non nisi expiato piaculo commilitium praebere ausurum, publicae religioni quam privatae amicitiae propiorem.

15.3.3. Tum Henricus, multa a se pontificum bonis beneficii nomine extorta confessus, quibus si sponte cederet, ultimae paupertati subiceretur, corrasae attonsaeque cervicis hominis tanti a se aestimari negabat, ut ultro opibus carere plusque eorum irae quam gloriae suae tribuere velit. Repulsae tamen suae silentium ab ipso geri precatur, ne in vulgus negatae opis fama dissereretur. Sic rege dimisso, promissi ab eo praesidii simulationem apud milites, ne ad Caesarem deficerent, exhibebat, hac spe eorum animos firmare cupiens.

15.3.4. Regressis inde Danis, mirum dictu et novitate prodigium incidit: siquidem una noctium infinitus murium grex e longinquo rure concurrens, tristi occentu edito, Sleensibus aquis sua sponte submersus interiit; quorum cadaveribus vento iactatis litus mane constratum apparuit. Quae res utilior incolis an mirabilior fuerit, incertum est. Eadem quoque nocte Absalonis quietem capientis exuviae a soricibus corrosae certissimum futurae vexationis eius omen dedere.

 

15.4.1. Cui Syalandiam regresso nuntiatur, turbatis Scaniae rebus, plebem a primoribus dissidentem adversum regios quaestores publicae consternationis impetum destrinxisse. E quibus Achonem, splendidae praefecturae virum, in contione Lundensi plena temeritatis violentia probrosius contrectatum ac prope vulgi manibus discerptum, ni in aedem divi confugisset Laurentii. Quam facem, turbulentissimo multitudinis furore accensam, non nisi per Absalonem exstingui posse, cui facilius sit orientis quam adulti tumultus arma comprimere. Quamobrem oportere eum citato Scaniam petere, si rebus regis laborantibus digne consultum cupiat.

15.4.2. Qua de re Suno et Esbernus consulti, quam poterant dissuasoriis verbis profectionem damnabant, dicendo compertum sibi tacita principum conspiratione plebem instinctam non aliud hoc motu quam Absaloni periculum petere. Sed Scaniensium legatis rem sine eo sedandam negantibus, iturum se, utcumque fors tulisset, respondit, etiam salutem suam, si ita res posceret, tot egregiis regis meritis impensurum. Igitur praemissis, qui Scaniae primores habendae contionis causa ad urbem Lundiam contraherent, extemplo se venturum promittit.

15.4.3. Nec Scaniam petere cunctatus, patricio spiritu publico furori constantiam suam obicere properavit. Plebs siquidem, acerrimis consternationis fluctibus concitata, civilis iniuriae querelas seditioso accusationis genere prosequebatur. Sed et Thordonem, contionari exorsum, crebris sibilis infestoque clamore vexatum, coepto desistere coegit. Ceteris quoque regiarum partium assensoribus dicendi postestate negata, solam Absalonis vocem tranquillis auscultationis modis exaudire sustinuit. Qui cum multitudinem imperitam clamore et iurgiis obstrepentem salubriumque monitorum impatientem adverteret, dividendam ratus, provinciarum conciliis trifariam distribui iussis, cunctas se principum culpas emendaturum edixit. A quo Thordo, quod eum ad tumultus vix sedabiles parum veracibus mandatis evocasset, increpitus, concitatae plebis dementiam a temulentia coortam affirmat eiusque rei quosdam in contione stertentes fidem fecisse. Quamobrem non in urbe, sed campo contionandum fore, ne hominibus potionis avidis violandae sobrietatis accessus suppeteret.

15.4.4. Proxima Absaloni cum australibus contio fuit. Illic regium satrapam Petrum (Enari hic filius erat), profectis ab invidia accusationibus asperius quam verius laceratum, quo tutiorem ab hoc calumniae genere praestaret, proximo sibi sedendi loco recipi iussit venerabilique vicinitatis suae praesidio, ne quid in amicum atrocius consuleretur, providit.

15.4.5. Postera luce per summam litium cognitionem exacta, pleno aequitatis iudicio cunctas querelarum partes absolvit, causisque legitima definitione explicitis, delectatam beneficio plebem ad grates sibi rependendas adduxit. Inde progressus indigenae militis indicio cognoscit seditioso edicti genere concitatum populum apud Album fontem contioni quatriduo vacaturum. Igitur tametsi Scanorum potissimis stiparetur, ad supplendum tamen arbitrorum numerum etiam Thordonem nuntio vocatum, quid sibi super popularium motu recens fama prodiderit, edocet. Ille verbis suspicionem dementibus rumoris fidem levare nihilque tale metuendum astruere, ceteris adversum vim publicam res cautius gerendas monentibus. Ita sententia variante, rerum dubiis indubitato Sygoftham insulam explorandi gratia adire collibuit.

15.4.6. Illic Absalon, ante accepta certiore expertus nuntio, consternatam amentia plebem, quod ei se tuto obiecturus non videretur, procuratis, qui contionem accederent, per summam aequitatis promissionem delenire constituit. Qui cum omnia atrocissimo multitudinis furore misceri ipsamque ausu petulantiore instinctam effusa verborum licentia nobilitati insultare cognoscerent, acto mandatorum silentio, maximum seditioni incitamentum dedere, plus alienae dementiae quam propriae legationis officio tribuentes. Quod perfidia an metu egerint, dubium reliquere. E quibus Petrus Longus, insignis staturae, aegre dicendi potestatem adeptus, affirmare se, tametsi miles Absalonis esset, respectum eius civium cultui non anteferre, populi maiestatem pontificis partibus priorem ducere, plus publicae caritati quam privatae debere; ceterum ad omnes vulgi actus imitandos propensiore animo fore, libertatem eius iam quasi naufragam ac periclitantem ne armis quidem protegere dubiaturum.

15.4.7. Responsum a contione est ludificari plebem, quam Absalon magnatesque, rapinis vulgus affligere soliti, de industria petere supersedissent. Quam vocem universis acerrimo clamore comprobantibus, multitudo, maximo fragore dissiliens, armata passim equos involat, Absalonis penates hostiliter petitura. Neque enim eo properanti succurrit illos a se lares incursari, quos toties sibi munificos experta fuerat. Cuius nuntiandi gratia legatorum iuniores, telis, quibus undique petebantur, callidius evitatis, citato Sygoftham pervenere.

15.4.8. Ea re concussi milites Absalonis diverso consilio defensionis auxilia circumspiciebant: alii pratis spantiantes equos colligere, pars vadum praetentum insulae, Quod postmodum Absalon latericio opere vallandum curavit, contractis, quas fors obtulerat, quadrigis occludere, pars saxa iactilia lectitare. Tum Absalon, hortante seniorum turba aut obsidioni animum praeparare aut, primis incursantium ante nimium et intolerabilem multitudinis adventum oppressis, abscedere, neutram consilii partem probare se dixit, quod nec opportunos obsidioni commeatus haberet et se patrem potius quam praedonem exsistere meminisset. Sed neque se pacis studium, cuius condendae causa advenerit, humano sanguine polluturum aut pias pastoris partes truculento percussoris officio mutaturum. Malle vero, qui primi irrumperent, innocue et sine caede deturbandos curare, facile fugam daturos, quod nullo fulciantur imperio.

15.4.9. Militibus deinde quempiam plebeiorum violare prohibitis, primorum agmen propinquum collem acie occupantium praelata cruce adortus, in proximum nemus refugere coegit, comprehenso seditionis auctore, quem memores iussorum equites, armis amictuque nudatum, pulsare dumtaxat contenti fuere. E quibus unus, consertissimis hostium globis lascivioris equi petulantia adactus, loco palustri, ignorantibus sociis, concursu popularium interficitur. Ita Absalon, agrestium impetum elusisse contentus, nullo hostiliter imminente, liberum repetendae urbis iter habuit, iisdem avidissima insulae direptione irarum suarum procursum explentibus. Igitur patricii spiritus pontifex, ut tranquillum, ita salutare consilium secutus, pietatem saevitiae praeferendo, dum gregi parcendo consulit, plus gloriae et virtutis in innocentia ac moderatione quam laesionum suarum ultione constituit. Quo enim se longius a ferri licentia retraxit, hoc religionis laudi propius admovit.

15.4.10. Supervenientibus deinde, quos ad deleniendam contionem direxerat, eorum vocatione queritur simplicitatem suam huc discriminis esse perductam, percontatus, cur improvidum se et imparatum ad res tanta difficultate implicitas secura mandatorum specie pertrahere voluissent. Quibus se nihil tale suspicatos dicentibus culpamque neglegentiae confessione excusantibus, aestimare eos, quid nunc expediat, iubet, praeteritum errorem praesenti consilio correcturos. Respondent nec armis se nec auxiliis instructos contrahendi utriusque commodi causa domum digredi necesse habere, paratiores postridie reversuros. Ipsum interim exquisito latebrae genere uti debere; probro cariturum, qui tempori consulat. Quod utrum malignitate ingenii an inopia consilii protulerint, aestiment, quibus sequentia eorum acta cognosse fastidio non fuerit. Refert Absalon honestiorem sibi castelli, quod in Sialandia haberet, aditum fore, parum latebras exquirere solito. Quarum deformitatem perosus, Thordone navigium praebente, discedit. Neque enim claritatem suam obscuriore loco coartandam putabat, cuius fulgorem per tot terrarum spatia conspicuis virtutis operibus diffusum non ignorabat.

15.4.11. Sialandiam ingressus, Waldemarum apud insulam Samsam venandi studio inservientem, recepta ab ipso epistola, petere iubetur, necessariis patriae usibus vacaturus. Ubi cum Sunone Esbernoque propositas negotiorum curas debita agitatione complexus, postremo apud regias aures Scanici tumultus famam edidit primusque ipse perturbationum suarum nuntium agere non exhorruit. Aestuantem animo regem seditiosisque supplicia minitantem consilii sui delenimento a proposito retraxit exigendaeque ultionis affectum primorum Scaniae virorum benevola vocatione differre docuit. Quos etiam illum apud Fioniam petituros plenis humanitatis officiis prosequi non supersedit. A quibus eundem precari rogatus, ne Saxonem, Achonem, Sunonem et Esbernum, homines extra Scaniam ortos, eius rebus praeesse pateretur, affirmantibus finem seditioni fore, quae ob solam eorum petulantiam coeperit, si procurationem exteris attributam ad indigenas transferri curasset, invidere eos regis potentiae respondit, cuius in dandis beneficiis arbitrium abrogare nitantur. Se vulgi saevitiam experiri quam regiarum rerum dominium, tot saeculorum usurpatione firmatum, insidiosa prece subruere malle.

15.4.12. Tum illi, omnem consternationis rabiem in eius caput effundendam minati, superbius aequo responsum dedere. Iisdem a rege, quidnam mitigandis Scaniae rebus efficacissimum esset, interrogatis, solam eius epistolam, quae blanda asperis certae moderationis temperamento misceret, huic tumultui sedando suffecturam dicebant.

15.4.13. Quorum instinctu rex plebem Scanicam plenis minarum litteris aggressus, non parum nutrimenti publici furoris incendio addidit. Siquidem indignatus populus eum adversum se concitatioribus notis usum, adversum hunc scribendi ausum iram suam severius destringendo, omnia vectigalium iura sollemniter abroganda curavit. Pontificales quoque decimas exsecratus, sacerdotibus coniugia decernebat. Quorum etiam sacra sibi, exploso pontificis ministerio, sufficere praedicabat. Igitur in divina pariter humanaque grassatus, maiestatis contemptum religionis iniuriae sociabat.

15.4.14. Rex, frustra minis institisse se videns, armis agere constituit, exactoque messis tempore in traiciendo milite, magnis navigiorum copiis succinctus Helsingum oppidum petit, Absalone inter postremos appellere iusso. Plurimum illic vulgus, piscandi opportunitate contractum, crebris habitaculis occupaverat litus. Quod, Absalone viso, odium eius alimentorum suorum studio anteponens, litorales et, quos casus obtulerat, lapillos adventanti ipsius navigio obiciebat, parum recolendo illum a se Scaniae finibus pelli, qui cunctis Daniae locis tutum habitationis usum praestiterat. Pars, rege in contione relicto, per summum maiestatis contemptum ad mare decurrens, antistitis adventum pari iniuria excipiebat.

15.4.15. O ingrata Scaniensium gens, quae pleno temeritatis furore tot commodorum tuorum auctori iniuriam pro gratia rependere rubori non ducis! Pastoris parentisque tui navigium, improbissimis evecta furiis, finibus tuis prohibere conaris, cuius beneficio tibi piraticam toties saevitiam expertae tuta late navigatio patet. Illi praesentem litoris aditum negas, cuius bellica virtus, ne tu pridem hac litoris sede pellerere, perfecit. Desine ergo optimis amplissimi integerrimique viri meritis quasi gravissimis insultare delictis, erroremque iniquo animorum iudicio contractum veloci paenitentiae studio redime!

15.4.16. Nec patienter rex tam contumeliosam eorum audaciam ferre potuit. Aestuantem eum equosque et arma poscentem Arusiorum pontifex Sueno medium complexus, ne quid duri in plebem committeret, obsecrabat. Pietas illi an metus hunc ausum praestiterit, incertum est. Sed apud regis animum, continua Absalonis caritate flagrare solitum, venientis amici pericula complectentis precibus praeponderabant. Quo descendente, qui navigium infestaverant, summa cum innocentiae simulatione, repetitis tabernaculis, Absaloni litus cessere.

15.4.17. In quo postmodum dividuum ei regique cum Scanico milite colloquium fuit. Scanienses, apud quos rex sopiendae seditionis consilium agitabat, Absalonem advenasque Scaniae portioni praepositos remittendos monebant, dicendo nihil ad publicam dementiam comprimendam eorum absentia efficacius fore, quae non adversum regem, sed in illorum plenos malignitatis actus exarserit. Huius sententiae suffragatores Iutenses milites fuere. Creditum est eos partim decimarum odio, quarum nuper Scaniae Sialandiaeque solutio inoleverat, partim metu ex Fotensis pugnae recordatione contracto Absalonis affectasse discessum. Quam eiusdem equites honestiore animi iudicio exsecrati, tantum sibi necessitudinum, tantum generis armorumque robur esse dicebant, ut invitis infestisque popularibus herum suum absque regiorum militum adminiculo per cunctas Scaniae partes a se tuto libereque circumducendum sperarent.

15.4.18. Quorum animosis adhortationibus rex ob pacem plebi conciliandam ignavos Iutensium monitus anteponens, vocato Absalone secreto memorat, quantam invicem sententiarum concordiam semper gesserint. Numquam sibi tam diversa ac rigida animorum iudicia fuisse, quin ad postremum alter alterius arbitrio flecteretur. Orare deinde eum, progressionis in Scaniam propositum deserat Sialandiamque repetere deforme non ducat, speciosis aliquando consiliis utilia praelaturus.

15.4.19. Ad haec Absalon, ne tunc quidem se veterem obsequendi morem relicturum praefatus, consilio usurum affirmat, quamvis absentiam suam multis et gravibus mendaciorum notis lacerandam sciat. Rex, gratiis tantae moderationi impensius actis, equites eius in augmentum comitatus deposcit. Illi, in plenos fidei caritatisque fletus effusi, hunc sibi supremi perpetuique dedecoris diem affirmant, huc ignominiae non propria, sed alienorum ignavia protractis, ut, cui famulatus officia debeant, desertionis probra persolvant. Ita Absalone per summam animorum maestitiam relicto, regem prosequebantur.

15.4.20. Graves illi difficilesque cum plebe contiones fuere; ubique enim causas armata dicebat, animum habitu ostentatura. Quotidie Absalonem falso et inaudito obtrectationis genere lacerabat. Haec audientes Iutenses occulto laudationis studio prosequebantur, blanditiis foventes, quod armis punire debuerant. Qua adulationis deformitate maximum seditioni irritamentum dedere.

15.4.21. Rex, finitis commeatibus, Scaniam relicturus, lectos e plebe viros componendi cum Absalone gratia ad illud Sialandiae litus, quod ab Helsingo oppido vocabulum tenet, traicere iubet. Ubi demum Absalon, regi obvius factus, compluribus innocentiae testimoniis obiecta purgando, cunctas mendaciorum partes, quibus absens notatus fuerat, adeo validis copiosisque rationibus subruebat, ut criminatores reatum confiteri coactos ad veniam a se flagitandam adduceret deque accusatoribus sui veneratores efficeret. Nec parva apud omnes eloquentiae eius admiratio exstitit, compluribus, qui aderant, divino ore eum egisse dicentibus.

15.4.22. Sed haec omnia Scaniensium legati ad civium arbitrium relegantes discedunt, absque patriae consensu nullum sibi componendi ius esse testati. Sed neque eorum fida adhortatione populus Scaniensis ad deponendam consternationis suae rabiem adduci potuit; nam nec decimas pontificalibus usibus solvi curatum, nec quicquam, quod ad praestanda sacrorum iura attinebat, exhibitum.

15.4.23. Quorum infandam sacrilegamque pertinaciam Absalon, proximo sacerdotali concilio per epistolam visitato, cunctarum Scaniae ecclesiarum obseratione puniri praecepit. Cuius edicti praemonita plebs per idem tempus ante aedem Laurentii in contionem armata descendit. Ad quam sacerdotes, binis ordinis sui viris, qui pontificalis edicti rigorem exponerent, missis, sacrorum cessationem divinique taciturnitatem officii, si decimarum solutionem abnuere perseverasset, minati sunt. Delegantur totidem e plebe, mutuas sacerdotio minas intentaturi.

15.4.24. Ab his reponsum est sacerdotes alimenta sua plebi, non pontifici debere, quorum munere et beneficio necessariis vitae usibus instructi noscantur. Quocirca aut divinis inserviant aut ingrati patria cedant, si neutrum egissent, non solum bonorum omnium poenam, sed etiam saeva membrorum supplicia recepturi.

15.4.25. Ad haec clerus, responso constantissime dato, se neque mortis metu neque paupertatis respectu, quo minus antistitis sui imperium perageret, cessaturum affirmat. Tam pia tamque religiosa cleri constantia evictum vulgus, precibus minas mutando, quoad Absalon conveniri posset, sententiae dilationem poscebat; civile siquidem bellum se excitaturum timebat, si in sacerdotes sibi nobilitate pares animadvertere studuisset. Nam cum in Scania alienigenae indigenis permixti sacerdotia gererent, amplior tamen digniorque domesticis reverentia praestabatur. Quo effectum est, ut utriusque ordinis consensu mitterentur, qui iustae animadversionis indutias flagitarent. Haud aegre ab Absalone obtentae sunt, plus clementiae quam severitati indulgendum putante. Multum ab eodem gratiarum sacerdotalis coetus constantiae persolutum. Nihilo minus populus cum contemptu beneficii regiorum pontificaliumque militum penates publice diripere perseveravit.

15.4.26. Appetente publici ieiunii tempore, rex Scaniam, eius Sialandiaeque militia succinctus, Helsingi transitu petit, Fioniensium Iutorumque comitatum ob praebita ab iis iam dudum seditioni irritamenta pertaesus. Absalon ob chrismatis confectionem pontificali officio administrandam Lundiam deproperat, ubi paucos cum rege dies feriatus, vicino rure se recepit. Hac fama septentrionalis Scaniae populus cum Hallandensibus excitus, more gentis misso per omnes stipite, sub specie petendae libertatis belli titulum fingit eoque edicti genere exercitum construit. Quem tanta dementia ceperat, ut manum cum rege conserere properaret, summi imperii vires lacessere nullius negotii existimando. Quo rex e plaga australi regressus, apud Dysiam pontem excepto, oranti se Absaloni, fustibus quam armis agere mallet, cum viris sibi, non canibus confligendum respondit. Igitur non irae aut furoris impetu concitatus, sed conspicua animi industria ad corrigendam civium insolentiam metumque consimilis audaciae ceteris iniciendum, aliquid ab invisissima sibi feritate mutuandum ratus, mansuetudinem ingenii sui, deposita ad tempus clementia, crudelitatis actus imitari coegit.

15.4.27. In ponte res gesta est, utrisque transitum anticipare studentibus. Anceps diu proelium fuit, insignis illic agrestium pugna exstitit. Quorum aciem Absalonis equites per ignoti vadi compendium irrumpentes, repentinam victoriam edidere. Multi illic popularium caesi, compluribus amnis exitio exstitit; ferrum vitantes aqua periclitati sunt. Reliquiae fuga servatae. Ita nefarius ille coetus, divino iudicio profligatus, sacrilegi furoris poenas exsolvit.

15.4.28. Rex, Lundiam regressus, orientalium partium armatam plebem adventare cognoscit, unius iam exercitus victor alterum excepturus. Cuius generalem conventum pugnae celeritate praecurrere monitus, a Lundensibus, stipendiorum loco vectigalium laxationem poscentibus, aliquamdiu retentatur. Quibus obtentis, in proximum campum excessisse contenti, longius eum sub excusatione tuendae urbis prosequi supersederunt. Id regi tardius hostes excipiendi causam praebuit. Getungam appellant pontem, apud quem armata popularium corona consedit. Grandes illuc lapidum acervos prohibendi pontis gratia vecors turba congesserat. Rex, alio amnem vado transgressus, ferro decernere statuit.

15.4.29. Sed plebem non tam praesentia regis arma quam dira recentis sociorum cladis exempla terrebant. Missis igitur, qui pontem a rege repeti precarentur, ab armis se discessuram promittit. Praecipue regem Absalonis nimiam agrestium stragem vitandam dicentis temperamenta flectebant. Repetito ponte, supplices a seditionis auctoribus ad regis genua manus tenduntur, cunctaque famulandi officia avidius promittuntur. Cum de fide ambigeretur, iusiurandum promissionibus additur. Sic vulgi collegio dimisso, Lundiam reditur.

15.4.30. Scaniae deinde gyro pertransito, obsides a plebe recipiuntur. Ad reliqua facilis populus decimarum solutionem dumtaxat pertinacius abnuebat. Nihil magis regi quam ad earum remissionem Absalonem adducere curatum est, summopere cavendum dicenti, ne sibi forte, quod olim Kanuto Othoniensi decimarum iura propagare nitenti acciderat, eveniret. Absalon, quicquam ex consueto sacrorum iure decerpere non minus inglorium quam sacrilegum ratus, constantius id se facturum negabat, dicendo, tametsi rex plebis sententiam favore prosequeretur, sibi impedimento non fore, quo minus ab ea decimarum debitum exigere perseveraret, neminem ad participanda secum pericula provocaturus. Tutissimum igitur regi silentium fore, ne ecclesiae opem ferendo populari se ipsum odio implicet. Tam iustam tamque fortem Absalonis constantiam rex animo veneratus, cum remissionem admittere nolit, exactionem differri postulat: consilio postmodum effici posse, quod armis nequeat. Paruit precanti Absalon, praefatus se decimarum loco prioribus pontificum condicionibus non usurum, ne prorsus earum iura neglegere videretur. Tam modesta Absalonis promissio consternationi remedio fuit.

 

15.5.1. Summa postmodum Caesaris in attentando Saxoniae principe calliditas patuit: non enim minorem expugnandi eius spem in acumine quam viribus reponebat. Imprimis Waldemarum, quem eidem certius affuturum credebat, astutia tentat. Siquidem binas eius filias totidem filiis suis, quorum alterum successioni imperii destinarat, alterum Sueviae satrapam constituerat, per legatos in matrimonium postulabat, non quod sanguini suo bonae fidei nuptias quaereret, sed ut hostem amicis abundantem auxiliis spoliaret. Quod callidius an impudentius egerit, ignoraverim. Ad illum enim falsas iungendae affinitatis preces dirigere non erubuit, quem olim perfidiae laqueis complicatum ad obsequia sibi paciscenda pertraxit.

15.5.2. Amici regis, intellecta fraude, haec non matrimonii voto, sed Henrici odio flagitari dicebant. Tam veros Caesarianae calliditatis interpretes sola reginae sententia superavit, sanguinis sui connubiis affinitatem cum Caesare iungere gloriosum ducentis. Quaerente rege, quantum ab eo dotis nomine exigeretur, legati se ignorare dixere remque ad Caesaris arbitrium retulere. A quo rescriptum est curandum regi Lubecam petere, cuncta secum illic commodius definituro. Obtemperatum rogatui est.

15.5.3. Interea Caesar, omnibus imperii nervis ad obruendas Henrici partes connisus, urbes eius passim ad se deficientes in deditionem recepit. Defectionis causa non tam Caesaris amor quam Henrici odium exstitit. Is siquidem, nimiis ac diuturnis felicitatis successibus elatus inque summo fortunae fastigio nullum ruinae incommodum suspicatus, subiectas tyrannidi suae cervices inusitata dominationis saevitia atque intolerabili morum acerbitate vexabat nec hosti quam civi importunior exsistere consueverat. Igitur non bello aut clade, sed fraude militum et desertione viribus amissis, cum solas spei reliquias in Transalbianorum auxiliis haberet, Lubeco oppido relicto, quod se eius moenibus parum tutum arbitraretur, summa cum festinatione correptis navibus, in Stormariam, intimum fugae suae receptaculum, penetrat.

15.5.4. Huius provinciae praeses Adulfus, apud ipsum profusis caritatis officiis a puero alitus feliciaque naturae pariter ac fortunae incrementa sortitus atque ad ordinem militarem summis beneficentiae studiis provectus, tam foedam educationis suae mercedem exsolvit, ut inter omnes Henricianae militiae comites primus se defectoris nomine macularet. Post haec a Caesare navigia, quibus Albiam superaret, sagittariis et funditoribus completa, per pronum amnis alveum immittuntur. Pari studio classis, exquisito bellatorum agmine referta, ad impediendum Caesaris traiectum ab Henrico contracta. Quae postquam hostilium navium multitudinem in conspectu habuit, earundem numero perterrefacta, proposito per fugam deserto, Caesari transitum cessit.

15.5.5. Qui cum oppidum Lubecum obsidere coepisset Bugyszlavique et Kazymari fratrum vires admodum suspectas haberet, utrique se potentiae et claritatis incrementa daturum subornata legatione promittit, provincias, quas hactenus obscure et sine honorum insignibus gesserint, satraparum nomine recepturis. Iucunda Caesaris toties ab Henrico laesis promissio exstitit, non intellegentibus sibi sub specie beneficii deforme servitutis iugum intendi.

15.5.6. Interea Waldemarus, classe luxu quam armis ornatiore Lubecum profectus, occurrentibus sibi Germanorum equitibus eximiasque eius adventui grates habentibus, navigationem medio amne, quoad possit, proferre deposcitur, quo brevius inter ipsum ac Caesarem iter restaret. Quo facto, postero die, an Caesarem medio itinere obvium affectaret, a legatis rogatus, castra eius petere praeoptavit, Romani imperii rectorem in re modica fatigare supervacuum existimando. Nec minor Caesaris in excipiendo Waldemaro calliditas quam Waldemari in petendo Caesare moderatio exstitit: siquidem imprimis eum amplexu atque osculo decentissime veneratus, mox dextra honorabiliter apprehensa, deposito amiculo, per media castra perduxit, praeconis more cunctos ei via cedere iubendo. Tentorium quoque, nimio multitudinis conspiciendi regis avidae concursu collapsum, planum campi petendo deseruit, ubi sedandae pressurae gratia distenta virga, quam poterat celsa voce, cunctos locis, in quibus consisterent, considere praecepit.

15.5.7. Sed Waldemarus, cum eius dignatione perinde ac quadam moderationis aemulatione contendens, sellam suam se exspectaturum respondit, ne probato sedendi usu imperialis cathedrae honorem usurpare videretur. Magnates honoribus eminentes non ordine aut ratione discretis sedendi spatiis, sed ut quemque violentae pressionis casus iactaverat, sedilia habebant, fortuna, non dignitate locorum usum distribuente. Illic exaudire erat Theutonum voces formam regis staturamque mirantium; quos tanta visendi eius cupiditas ceperat, ut, cum sedendi humilitas obstaret, alter alterius conscensis humeris productis illum cervicibus inspectarent. Hunc regem, hunc dominum, hunc imperio dignum referre, Caesarem regulum homuncionemque vocare. Adeo barbaris eum excellens corporis habitus venerabilem faciebat. Crediderim Caesarem has militum voces dissimulanter tulisse, ne regis laudibus offendi videretur.

15.5.8. Quem post diutinam omnium admirationem, paucis secum exsurgere iussis, in proximum tabernaculum eodem comitatis genere deducendum curavit, quo venientem fuerat prosecutus. Illic eum, seriis omissis, aliquamdiu benevolo iucundoque sermone detentum, ad vesperam, prosequente totius Germaniae iuventute, discedere permisit, luce postera apud silvam portui vicinam opportunioris colloquii gratia praesentiam redditurum.

15.5.9. Interea filios regiam navem petere inque ea sub specie lusitandi morari praecepit, carissimorum pignorum familiari conversatione, in quanto regis adventum poneret, ostendere cupiens. De quorum nuptiis condicto in loco mentionem orsus, maiori triginta milia talentum, minori octo in matrimonii condicionem deposcit. Quae res suspecta Danorum maioribus fuit, virgines nondum ad nubendi aetatem provectas fraudulenter ab eo postulari credentibus. Sed Waldemarus, maiorem summam suis opibus imparem arbitratus, minorem Ungariae regis, arta sibi propinquitate coniuncti, fiducia pollicetur. Huic pactioni iureiurando firmitas adiecta est, desponsionisque vinculum sacramenti religione constrictum. His actis, rex navigia, Caesar castra repetiit.

15.5.10. Quo tempore Sclavorum ad ipsum regiae classis metu navigiis progredi non audentium legatis receptis, diluculo navigium regis, parvo militum numero comitante, eiusdem cymba advectus, cunctis inopinatus ascendit. Igitur rege exercitus sui primores participandi colloquii gratia contrahente, solum Rugiae principem Iarimarum, quem pridie compluribus venerationis officiis, insuper regio nomine adulatus fuerat, quod eum Danis perquam fidum non ignoraret, vocari passus non est. Habere deinde se dixit, quod ad regem secreto referre cupiat, quem ob futurum mutui sanguinis contractum non amicum modo, verum etiam unanimem habeat. Sclavos siquidem enervandi Henrici gratia a se promissionibus allectos esse, quas eodem expugnato minime exsequi velit, memor, quid olim sibi de subigenda Sclavia pollicitus fuerit. Orare deinde, patiatur se eam ad praesens sui muneris facere, binis fratribus gemino praefecturae titulo speciosius quam diuturnius tribuendam. Eandem quippe se ei, profligato Henrico, subicere curaturum.

15.5.11. Annuente rege posteroque die contionem petente, Bugiszlavum et Kazimarum, datis sollemniter aquilis, Sclaviae duces appellat, veterem atque hereditariam patriae libertatem vanis atque fucosis dignitatum nominibus venditantes. Qui si scisset, quanto oneri se exigui panni receptione substernerent, mortem beneficio praetulissent aut privati in omne vitae tempus degere maluissent. Sic sub honoris specie gravissimis dedecoris probris implicati discedunt, servitutem falsis dignitatum insignibus coloratam in patriam referentes.

15.5.12. Illic quoque Syfridus, splendido Thuringiae loco ortus, unam Waldemari filiarum, Caesare astipulante, despondit, regiaque nave devectus sollemnes Sleswici nuptias habuit.

 

15.6.1. Interea Sclavi, castello, quod propter Zuynensia ostia moliti fuerant, hiberna maris exundatione pessumdato, bina alia iisdem in locis, materia per hiemem contracta, veris principio condiderunt, inexpugnabiles se fore rati, si Penus amnis Walogasto oppido, Zuyna maritimorum praesidiorum obstaculis clauderetur. Quod rex sero nuntio expertus, cum ad Viridem portum impediendi operis gratia contractis copiis appulisset, ex Rugianis cognoscit consummatas arces praesidiisque completas. Praecipue eum in his expugnandis circumspecta portuum inopia desperare coegit.

15.6.2. Tunc Kanuto filio cum Absalone, Sunone et Esberno vocatis, refert difficilem arcium oppugnationem sibi visam, alienis eas auspiciis quam propriis incessere praeoptanti, ne, studiis parum ex sententia cedentibus, rerum toties a se feliciter gestarum fulgor corrumperetur. Igitur Kanuto atque Absaloni oppugnationis curam imponit, praefatus minus ruboris ex inefficaci illorum pugna quam sua ad patriam redundaturum; si vincerent, non minori sibi gloriae fore, quam si ipsemet victoriam edidisset.

15.6.3. Sed Absalon, Scanorum atque Syalandensium ductum pollicitus, Iutos sua opera ductandos negabat, quos non solum imperii sui, verum etiam adolescentiae Kanuti contemptum acturos sciat. Nec eum praedictionis augurium fefellit. Permotus dicto rex, iturum, licet invalidum, respondit. His curis astrictus, morbo ex sollicitudine contracto, in lectum decidit. Enimvero praecordia eius dividuae passiones, hinc vincendi cupido, hinc desperatio torserunt. Mane ducibus eum, ut sibi parceret, orantibus imperiumque eius etiam absentis se exsecuturos spondentibus, vix atque aegre consensit, ut ad oppidum Worthyngum, filio pontificique contradita belli summa, discederet.

15.6.4. Quibus eodem in loco diutina ac vehementi tempestate detentis, seditiosae Iutorum voces toto litore exaudiebantur, tum commeatuum alimentorumque defectum causantium, tum expeditionis militiaeque remissionem poscentium. Quas cum Homerus Ripensium antistes, quem praeter religionis dignitatem singularis eloquentiae claritas commendabat, copiosis facundiae documentis delenire non posset, postremo, vim verbis anteponendam ratus, quendam ex seditionis consortibus ante tentorii sui fores pertinacius obstrepentem prendi vincirique curavit. Quae res populi clamorem auxit, seditionem accendit.

15.6.5. Igitur patres, plebis a rege cum contemptu imperii discessum veriti, communicato colloquio, expeditionem ab eo sponte solvendam decernunt, temerariam eius dilapsionem simulatae licentiae beneficio praecurrendam putantes, ne magis proprio ductu finiri quam regio nutu remitti videretur; quae si in praeripiendo reditu propriae voluntatis motum ducis arbitrio praetulisset, evenire posse, quod divo Kanuto solutae classis poenas a patria exigenti contigisse prodatur; quam rem Kanuto, si patrem eius iam febri implicatum praesens morbus absumeret, regni successionem adimere posse.

15.6.6. His consiliis adductus Kanutus convocatam classem, facta revertendi potestate, dimittit, beneficii loco erogans, quod plebis petulantiae negare non poterat. Ita seditionis periculo bellum omittere coactus, cum Absalone, Esberno et Sunone Worthingum adnavigat, paternae febris exitum exspectaturus.

15.6.7. Igitur Waldemarus, per apertam cubiculi sui fenestram velorum reditum contemplatus, admiratione rei morbi pariter atque aegritudinis incrementa contraxit. Summa tamen utriusque dissimulatione usus, filium ad se cum arbitris venientem tam hilari vultu admisit, ut paene morbo vacuus putaretur. Quin etiam se minimo doloris sensu teneri dicebat, corporis molestiam animi robore dissimulare conando. Apud Absalonem tamen religiosam culparum confessionem agere non oblitus, incertum mortis tempus sacro correctionis genere praecurrendum credebat, seram atque inutilem paenitentiam iudicans, quae emendationis odio nimiaque peccandi perseverantia ad ultimum usque aetatis terminum prorogatur. Praeterea locis monastica religione sacratis dimidium patrimonii sui, quae ad fiscum regium pertinebant exceptis, testamento legavit.

15.6.8. Sed ceteris bene de eius salute sperantibus, solus Suno, sive somnii monitu sive alio mentis oraculo doctus, fatalem hanc regi febrem augurabatur, quonam modo filii rebus decedente patre succurri oporteret, providendum hortatus. Tantam siquidem in regis funere luctus acerbitatem futuram, ut consilium ullum adverti nequeat.

15.6.9. Eodem tempore Ioannes quidam, religione abbas, medicinae praesumptuosior quam peritior professor, cuius opi plurimum credebatur, e Scania accersitus advenit. Qui, morbo parum prudenter inspecto, sospitatem regi constantius quam verius promittebat. Quem cum cibo medicinali arte confecto reficiendum curasset, cunctis cubiculo eiectis, quietem capere iubet. Eundem paulo post sine voce esse compertum, ut artuatim sudore suffusum invenit, accuratius operiri praecepit, laetum id profluvii genus ac salutare testatus. Utinam Sunonem potius mentis augurium quam medicum artis suae praesagium fefellisset! Cuius promissum regis obitus insecutus, quam parum fidei in medicorum ope reponi oporteat, documento exstitit.

15.6.10. Ingressi mane cubiculum amici defuncti regis corpus perquam simile spiranti reperiunt, adeo pristinum habitum retinente vultu, ut nec rigore contractum nec horrore mutatum cerneres, rubicundis oris notis vivi hominis speciem aspectumque reddentibus. Incertum, an decessisset, pristini coloris habitus totis adhuc membris retentus relinquere videbatur. Sero tandem pallore mortis fidem faciente, mandatur feretro corpus Ryngstadiumque funerandi gratia devehendum curatur. Hic vicus non vetustate modo, sed etiam paternae eius sepulturae titulo conspicuus habebatur.

15.6.11. Accessit luctui matrum miserabilis planctus, sparsis comis funeri occurrentium iterumque se pristinum servitutis onus experturas dicentium; exstinctum illum, qui civium capitibus captivitatem detraxerit, qui patriam piratarum metu vacuefecerit maritimasque sedes perinde ac domesticas a praedonum incursu tutas praestiterit. Agrestes quoque, funebri ipsius pompa conspecta, rustico opere, quo occupati erant, relicto, consentaneis arva querelis replebant. Cui etiam ut supremi officii decus praestarent, funebri eius lecto humeros subicere iucundum ducebant, eversam regis morte patriam miserisque sibi commune funus, aut si quid funere tristius esset, imminere plangentes.

15.6.12. Pro cuius spiritu salutaria Absalon vota gesturus, inter sollemnium verborum nuncupationem doloris impotens non temperavit sibi, quo minus aram lacrimis spargeret, vixque ad rem divinam peragendam vocis aut manus ministerio sufficere valuit. Quin etiam tantum aegritudinis animo contraxit tamque gravi et periculosa valetudine subito affici coepit, ut paene vitam cum sacrificio finiret. Incredibile videretur tantum virum tam insigni luctus horrore confectum, si non eius erga Waldemarum affectus fuisset notissimus. Sed fortuna, altero patriae lumine exstincto, reliquum perire passa non est, ne deesset, cuius ductu Daniae pedibus Sclavia subiceretur, aut gens, quae sub tantis ducibus ad excellentem honoris habitum provecta fuerat, tutore vacua remaneret. Cuius lacrimis precum loco defusis respersa altaria non parvulum promptissimae eius erga regem benevolentiae indicium praebuere. Iisdem quoque madefacta tura gratum Deo odorem dedisse crediderim.

 

Liber XVI

16.1.1. Peractis inferiis corporeque regio honoratissime funerato, Kanutus, monentibus arbitris, festinatione, qua regnum peti firmarique oportuit, in Iutiam seccessit, paternos sibi milites obligaturus. Neque enim illi nomen regium ambiendum restabat, quod unctionis suae tempore sollemniter adeptus fuerat. In contione Wibergensi benevolos civium animos expertus, apud Urnensem, tacita quorundam simultate compressa, pari ceterorum favore excipitur. Atque ita patriae consensu regni heres efficitur.

16.1.2. Interea Scanorum populus, laxata sibi pristinae petulantiae frena regis morte gavisus, cladis apud Disiam pontem peractae piacula a principibus exigere constituit, per quos carissimis necessitudinum solatiis orbatus fuerit. Sed et Acho quidam, Tubbonis filius, plenis temeritatis eloquiis flagrantissimam civilibus malis facem subiciebat, exstinctae et iam paene sepultae Scanicae seditionis reliquias suscitando. Cuius mali impediendi gratia Absalon in Scaniam transgressus, apud plenam malignitatis contionem oratione liberius quam efficacius habita, a plebe deseritur, factionis principes alium contionandi locum complexos petente. Quorum tam petulans ac praeceps audacia erat, ut equis insidentes cunctam Scaniae plebem ad eundem locum, semestri spatio exacto, quasi tuendae libertatis gratia armatam redire sub edicto iuberent. Quae res Absaloni Sialandiam repetendi causam praebuit.

16.1.3. Ob cuius secessum popularis saevitiae procursus, temeritatis incrementis evectus inque Thordonis et Esberni penates effusus, eosdem prius rapinae, deinde incendio subiecit. Complures quoque Scanicae nobilitatis sequentibus diebus aedes crematae. Siquidem factionis duces, quo promptiore plebis audacia uterentur, petulantiam eius principum bonis pascendam curabant, dulcedine praedae et assiduis fatigationis praemiis iucundiorem atque alacriorem eius operam reddituri. Igitur nobilium complures, aequalium exemplo vim penatibus suis inferendam timentes, bona omnia amicorum custodiae mandabant. Pars fretum navibus complexa, se et opes undis quam aedibus credere praeoptabat, pars apud Absalonem exsulare solatii et lenimenti loco duxit. Cuius atque Kanuti equites, suam aeque ac dominorum fortunam afflictari cernentes, cum iniuriam armis propulsandam duxissent, seditionis principes, frustra a se sine duce res novari superiore tumultu experti, Haraldum quendam, regii sanguinis, sed obtusi cordis impeditique sermonis, e Suetia asciscunt, hominem prorsus regno imparem, cum in eo nihil praeter generis nobilitatem natura aut fortuna commendabile reddidisset. Igitur maiore cum opprobrio talem virum Suetia miserit an Scania receperit, incertum est.

16.1.4. Quo rumore attoniti perculsique magnates, prout se hostium adventus fama variabat, dubiis Absalonem legationibus fatigant, nunc opem eius transitumque poscentes, nunc eundem cum tota manu supersedere iubentes. Nondum enim Scaniae partes Haraldus irruperat. Quas cum Kanuti, Suetiae regis, eiusdemque satrapae Byrgeri praesidiis irrupisset, ad novi principis opinionem cupide congestum vulgus incredibiles ei copias sociabat. Quibus fretus Lundensi urbi portas sibi claudenti excidium minatus est.

16.1.5. Igitur ex magnatibus complures, alternis internuntiis contracti fortique invicem cohortatione firmati, propter Lummam amnem castra constituunt, aliis regiorum militum per ignorantiae simulationem venire supersedentibus. Quos tantus pugnandi ardor ceperat, ut per summum non solum periculorum, sed etiam popularium contemptum absque paucitatis suae respectu, ut quemque equi pernicitas adiuvabat, sine imperio aut ordine effusis habenis in hostem contenderent. In quo quidem impetu maiorem venti, quem forte adversum habebant, quam hostium, quos impetebant, saevitiam experti sunt. Ille enim magnitudine sua clipeos cursitantibus decussit, hi ne pectora quidem irrumpentibus obvertere ausi fuere. Ita popularium acies, numero hominum quam animis praestantior, incruentam de se victoriam dando, plus periculi an ignominiae senserit, dubietati subiecit. Enimvero quo expeditius fugam, qua pugnam praecurrebat, intenderet, se ipsam scutis exuere non erubuit, armorum onus abiciendo, quorum usus experiri confisa non fuerat. Hac igitur partim caesa, partim capta, Haraldus cum Akone, quem affectati regni auctorem habuerat, Suetiam refugus petebat.

16.1.6. At Lundenses, suspensis ad belli eventum animis, in neutram partem auxilia commodabant, favorem victoribus erogaturi. Qui rei successu conspecto perinde ac victores victis insultare coeperunt, cupiditate laudis et praedae alienis se virtutibus inserentes.

16.1.7. Nec contenti popularium spiritus bis bellum potentibus intulisse, collecta contione, tertium adversum eosdem indicere gravati non sunt, suscepti vulneris dolorem consternationis furori permixtum communi nobilitatis exitio pensaturi tantamque provocandi perseverantiam sive pudore cladis sive cupidine ultionis animis insitam gestantes. Neque enim illos aut illustrium virorum respectus aut vulnerum suorum memoria, quo minus seditionis studia sectarentur, domare potuit.

16.1.8. Quod periculum, cunctorum Scaniae magnatum capitibus contiguum, praeproperus Absalonis cum Syalandensibus adventus dispulit. Siquidem sublatis vexillis deputatum contioni locum ingressus, non solum turbulentissimo plebis proposito obstitit, sed etiam leges, quae iniquissimis eiusdem suffragiis convulsae fuerant, piissimo iudicii decreto ad pristinae auctoritatis habitum reduxit. Sed neque Haraldum quo minus a magnatibus damnaretur, absentiae patrocinium protegere potuit. Hunc certe bis a Scaniensibus multatum dixerim, semel armis, iterum sententiis. De quo quidem discernere arduum est, ferro an suffragiis punitior fuerit. Plebs quoque nihil hostile ausa, armis summa cum propositi dissimulatione depositis, Absalonis se turmis tranquillo contionandi more iungebat, singulis iudiciorum suffragiis alacrius quam libentius succlamando. Ita terribilis illa ac diutina seditio simul cum contione finem habuit, funesto plebis conatu ulterius adversum principum collegium insolescere non audente.

 

16.2.1. Interea Kanutus, excitati in Scania belli nuntio Fyoniam e Iutia petere coactus, Esbernum, ab Absalone fratre nuntiandae regiarum partium victoriae gratia transmissum, obvium accipit. Cuius inopinato occursu tristia afferri ratus, haerente animo deiectoque vultu quicquam ex eo cognoscere verebatur. Postmodum non solum eiusdem plena hilaritatis fronte meliora sperare iussus, verum etiam iucunda ac libenti narratione se suorum victoria doctus, in Scaniam ovans processit.

16.2.2. Ac primum eius provinciam Frostam rapinae et incendio opportunam exhibuit vastassetque, ni Absalonis erga illam studium gerentis interventu prohiberetur. Quo mediante effectum est, ut ab iis, qui regem Haraldica factione deliquerant, aera tantum poenae nomine exigerentur. O immensam clementiam, cuius beneficio hominibus evidenter noxiis maximi facinoris culpam parvulo censu redimere licuit! Quo exemplo ceteri ad spem veniae erecti, mitissima Absalonis opera parem regis mansuetudinem experti sunt. Egregium tunc Kanutus moderati animi specimen dedit, cum ultionem, quam universorum crimen meruit, unius amici precibus donavit.

 

16.3.1. Indignum adolescentem, cuius virtus externi principis acumine tentaretur! Compluribus enim Caesaris legationibus curiam adire paternaeque amicitiae successionem expetere iussus, intercedente amicorum consilio, quam modestissime rescripsit, excusationis verbis a regnandi novitate quaesitis. Siquidem arbitris eius excussa atque explorata Caesaris calliditas erat, iisdem perfidiae laqueis filii simplicitatem circumvenire studentis, quibus olim patris credulitatem implicatam habuerat. Cui cum Caesar erepturum se regnum aliique daturum plena minarum epistola respondisset, solum hoc rescribere contentus fuit, quaerendum videlicet Caesari esse, priusquam sibi regnum adimat, qui Daniam in eius beneficio reponere cupiat. Qua responsi libertate non solum minantem elusit, verum etiam plurimum a se fiduciae in civium animis reponi docuit.

16.3.2. Apud quem Caesar frustra monitis egisse se videns, Syfridum, qui sororem ipsius in matrimonio habebat, subornat, quod litterarum suarum instinctu nequibat, alienae vocis supplemento persuasum habere conando. Qui ubi Daniam intravit, quanta regis caritate ob sororis eius matrimonium teneretur, quantisque Caesar viribus esset, exposito, Absalonem, sunonem et Esbernum, qui soli ex amicis cum rege admittebantur, tum fidei, quam Kanuto, cuius tutores exsisterent, deberent, tum fiduciae, quam eiusdem pater in eorum pectoribus reposuerat, admonitos, orare coepit, ne amicorum nomine hostes agendo creditum sibi pupillum, annis et consilio tenerum, grave et intolerabile belli onus suscipere iubeant eumque sub titulo tuendae libertatis regno exuant. Quin potius salutaribus illum consiliis informare curae habeant Romanique imperatoris curiae ascribi deforme non ducant.

16.3.3. Respondet Absalon de se dubium non esse, quin utiles, si nosset, monitus Kanuto libenter fuerit porrecturus, a quo ita Caesaris amicitiam expeti velit, ut propriae eius maiestatis decus incolume servaretur. Nam et Waldemarum, Frederici partes amicitiamque secutum, nihil fide eius aut promissione fallacius repperisse. Proinde Syfridum nosse debere Kanuto Caesarique aequum regnandi ius esse neque minore cum libertate hunc Danici regni quam illum Romani imperii gubernacula continere.

16.3.4. Igitur indignante Syfrido plenaque minarum ac fastus responsa fundente: 'An tu', inquit, 'ex temet ipso Daniam pensas eamque ut Thuringiam a Caesare, cum volet, quam facillime capi posse existimas? Proinde abi imperatorique tuo perfer Danorum regem ne minimam quidem obsequii partem dignitati eius ac nomini delaturum.' Dignum hoc contemptu dixerim, qui propior alieno imperio quam propriae affinitati tam invisam Danicae libertati legationem suo monitu administrare sustinuit.

16.3.5. His auditis Caesar spernenti se regi, quia bellum nequivit, odium inflixit, animo, non ferro contemptum ulturus. Spe tamen potiendae Daniae non omissa, civilium in ea malorum motum exspectandum putabat, seditione dividuam gentem minore cum virium suarum periculo oppugnandam sperando. Quam opportunitatem aliquamdiu quaesitam a fortuna sibi negari conspiciens, Sclaviae satrapam Bugiszlavum, quem nuper Kazimari fratris decedentis orbitas heredem effecerat, crebris muneribus amplissimisque promissionibus in Danica bella sollicitat.

 

16.4.1. Cuius hortatui Bugyszlavus pronius quam prudentius obsecutus, sed bellum adversum Daniam palam atque aperte profiteri non ausus, primum avunculi sui Iarimari, Rugiae praefecti, quaesitis simultatum causis, hostem agere coepit, Caesarianae militiae respectum artissimis affinitatis vinculis praeferendo. Qua de re Kanutus per Iarimarum certior factus, mitti curavit, qui causam a Bugiszlavo tam subitae laesionis inquirerent. Ille non regem, non Daniam a se laedi, sed iniuriam a Iarimaro illatam repelli testatus, communem controversiam per utriusque legatos, armis interim depositis, ad regis cognitionem referri deposcit eundemque pacis inter se faciendae auctorem flagitat, verbis benevolentiam simulantibus simplicitatis fidem praetendere cupiens.

16.4.2. Igitur rege nihil insidiarum aut perfidiae metuente, causae dictionis dies locusque decernitur. Apud insulam deinde Samsam non solum huius negotii explicandi, sed etiam iuris civilis emendandi gratia ingenti nobilitate contracta, amborum legatos excepit. Quorum altercatione sollemniter audita, cum in Iarimarum complura loquacius quam verius obiectarentur, ac propter principalium personarum absentiam sententia impediretur, a Bugiszlavi legatis ultro iureiurando promissum est eum, cum primum regi placitum foret, in rem praesentem venturum. Ita in eludendo rege non minor legatorum quam eius, a quo missi erant, calliditas versabatur.

16.4.3. Quorum promissis Kanutus securius quam cautius aestimatis, concilio ocius dimisso, in Iutiam secessit, fortissimis quibusque Scanorum ac Sialandensium tantam otii tranquillitatem causantibus seque nimia iam quiete in desidiam provolvi querentibus; longo deliciarum usu enerves animos gerere, qui sub rege Waldemaro totius ferme anni tempus multiplici rerum agitatione varioque militiae genere deducere consueverint. Nam militaris roboris nervos, sicut otio hebetari ac remitti, ita negotio intendi excitarique. Igitur acuendae virtutis gratia piraticam adversum Estones in commune decerni placuit.

16.4.4. Inter haec Bugiszlavus, hortante Caesare, non solum patriis ac domesticis viribus instructus, sed etiam a finitimis late praesidia mutuatus, adversum Rugiam quingentarum navium classem ingenti belli apparatu refertam contraxerat. Quibus copiis nihil hostilium virium obstaturum ratus, Bugiszlavum quendam legati nomine Caesarem petere iubet, qui tantum a se exercitum adversum Daniam contractum nuntiaret, ut dubitari non posset, quin Kanutus, resistendi fiducia defectus, quam citissime Romano se foret imperio traditurus. Delectatus promisso Caesar, laudato Bugiszlavo, legatum imperatoriis donis prosequitur.

16.4.5. Iarimarus, tam subiti inopinatique belli fama perculsus, Absaloni in Sialandia se continenti magnitudinem periculi Rugianae genti imminentis propinquitatemque denuntiat. Qui protinus festinatione, quanta sociorum expugnationem praecurri oportebat, accinctus, missis per Sialandiam epistolis, omnem aetatem armis habilem in classem confluere iussit. Minores rates maioribus, onerarias piraticis sociavit plebique demum ac nobilitati promiscuum corripiendarum navium usum concessit. Eodem edicti genere coniunctis Sialandiae insulis imperatum. At Fioniensibus Scanisque sextum intra diem praefixum portum petere, alioqui supersedere iussum; neque enim ulteriores apparatui indutias convenire. Adeo autem in iis, quibus expeditionis societas mandata fuerat, obsequendi sollicitudo flagrabat, ut egregio alacritatis certamine constitutum sibi tempus aut implerent aut praecurrerent.

16.4.6. Kanutum vero, tametsi nuntium in Iutia recepisset, ingens locorum distantia, denuntiati temporis angustiis permixta, Absalonici operis consortem exsistere non patiebatur. Sex solas naves Fionia, quattuordecim Scania, ceteris tarditate impeditis, transmisit. Quarum insignis paucitas culpae obnoxia videri potuisset, si non longinquitatis patrocinio defenderetur. Pentecostalis festi pervigilium erat, quando praenominatum sinum Absalonica classis inierat. Eadem die, ne quid segnius aut cunctantius gereretur, Hythini insulam adnavigari curatur. Illic obvii Rugianorum nuntii praestolandum docent, quoad sciri possit, in quam Rugiani soli partem hostilis irruptio tenderet. Iam enim Bugiszlavo ad insulam Coztam Rugiae praetentam esse perventum. Qui quamquam hostilia iam paene rura pulsaret, non temperavit sibi, quo minus sobrietatem effusa crapulae licentia violaret. Tanta siquidem epularum indulgentia exercitum aluit ac corrupit, ut convivium magis quam bellum amplexus videretur.

16.4.7. Verum Absalon nuntiorum monitis obsecutus, iisdem postera luce regressis bugiszlavumque ex adverso Strelae insulae copias expositurum docentibus, quamquam crepusculum appetebat, correpto signo, ocissime litus scapha petivit. Gubernatorum deinde collegio per praeconem vocato nuntioque quam brevissime militibus edito, ingenti cohortationis cura alacritate exercitum replevit, quietem suam certis victoriae imaginibus adumbratam praefatus. Nec alia militum responsio fuit quam pugnam se optare; quam si accipiant, non dubitare, quin vincant. Quem animorum calorem tum a longa vincendi consuetudine, tum etiam ab ingenita Danico sanguini virtute traxerunt, digni, qui vocis suae augurio non fallerentur.

16.4.8. Igitur Absalon incertae navigationis metu, quod fretum dubiae profunditatis esset, diluculum praestolatus, cum inde soluturus esset, aliquamdiu retentus est, arenis ancora altius insidente. Quo evenit, ut ab universis infinitum procedendi ardorem gerentibus relinqueretur. Sed neque se ab exercitu praecedi indecens existimabat, a quo plus hortationi suae quam cunctationi tributum cernebat. Quem merito his gratulatum crediderim, qui iustae celeritatis compotes quam violentae morae consortes exsistere maluerunt. Quam tarditatis iacturam impedimento solutus tanta remigii velocitate pensavit, ut paene prima navigia occupaverit, dispendium casu invectum proeliandi cupidine redimendo.

16.4.9. Hunc publicae festinationis procursum missa a Rugianis ratis excepit, quae aliquanto remissiore navigatione utendum doceret, quod, Bugiszlavo adhuc insulam Coztam tenente, incertus irruptionis locus exsisteret. Sed et Iarimarus secessum hostium, domestico milite succinctus, opperiebatur. Igitur cessata impetus cura, ad litus Dreccense devertitur. Illic affertur hostes domum petisse, nuntiis incidentis forte nebulae errore deceptis. Iidem, nostris portum Darsinum petere iussis, Iarimari cum iis consiliaturi Rugiano exercitu vallatum pollicentur occursum. Quo loci adnavigato, cum nec Iarimarus nec quisquam ex eius satellitibus repertus fuisset, placuit. Nicolaum Falstricum, quod Sclavicae gentis linguam calleret, explorandi hostium secessus gratia ad Iarimarum dimitti.

 

16.5.1. Quo abeunte, cum Absalon divinae venerationi vacaturus litus scapha petisset, repentino nuntio per Iarimari familiarem suscepto cognoscit Pomeranicam adventare classem, quae, si nebulae densitas non obstaret, cerni comminus posset. Igitur revocatis, qui sacra gestabant, cupide concitatam classem obviam hosti in altum direxit, armis, non precibus Deo libamenta daturus. Quod enim sacrificii genus scelestorum nece divinae potentiae iucundius existimemus?

16.5.2. At Pomeranis non tam hostile solum repente invadendi quam Rugianorum equitatum defendendi litoris studiosum variis navigationis ambagibus ludificandi propositum erat. Qui, Danicam conspicati classem, Borwinum occidentalibus comitatum Sclavis auxilii sibi ferendi gratia adventare credebant, aeris nubilo nostrarum navium numerum habitumque dignosci non patiente. Neque enim eorum animos subire poterat Danos per tot locorum spatia a Sclavia remotos intra tantuli temporis angustias eo loci fuisse provectos, speculatoribus ob nimiam securitatem excubandi officia parum curiose gerentibus.

16.5.3. Igitur Bugiszlavus, Rugianam classem ante pelli ratus, a centum et quinquaginta myoparonibus circuiri desiderat; reliquam classem veluti in aciem iactis ancoris componit; naves, quibus alimenta vehebantur, aliquanto piraticis praestantiores, inter ipsas et continentem admovit, armatae multitudinis speciem vacua lignorum effigie adumbraturus. Quo vultu deceptus Suno Bugiszlavum auxilia a Theutonibus mutuatum credebat. Rarescente tandem nebula, Absalon, ab exiguis hostium scaphis praeteriri se videns, non omnes quidem tuto redituras per iocum aiebat.

16.5.4. Igitur sociis ingenti cohortatione firmatis, in hostilem classem, ut imperio, ita ductu et navigatione primus invehitur. Monitus a Sunone, ne eam perinde ac Germanicis roboratam auxiliis praepropera festinatione incesseret, sed temperato remigio militem armari iuberet, minime cunctandum aiebat, praefatus eo iam loci conclusum hostem, ut nec bellum tuto conserere nec fugam salubriter edere posset. Itaque nihil impedimento fore, quo minus promptissimam sibi victoriam esset cessurus. Eodem deinde monitus iterante, milites Absalonis munimenta corporibus aptare coeperunt, parte remigium continuante. Quorum apparatus nimiae ac perseverantis nebulae beneficio hostem fallebat. At ubi propius ventum, Danorum iuventus, ut cunctationis, ita silentii impatiens, sublatis vexillis, non temperavit sibi, quo minus concitatissimum proeliandi ardorem celso cantilenae genere prosequeretur. Absalonis quoque signum, numquam sine hostium fuga spectari solitum, Sclavis pariter et Danorum praesentiam prodidit et confligendi diffidentiam incussit.

16.5.5. Igitur summa cum trepidatione sublatis ancoris, cupide classem concitare coeperunt, quantum navigationis longo temporis tractu protulerant, exiguo horarum spatio remensi. Innumeri, quorum fugam aut navium magnitudo aut ancorarum sublatio retentabat, profundum petendo fluctibus quam ferro vitam finire maluerunt. Horum rates eodem paene temporis momento refertas ac vacuas conspicareris. Sed neque prolapsos natandi usus servare poterat, subiectarum voraginum eluvie mersorum corpora tenacius apprehendente. Quantas igitur timoris vires existimemus, qui, quos nimio sui haustu repleverit, ne proprio quidem spiritui parcere compellit! Decem et octo navigia, nimiae multitudinis in se confugientis concursu rupta, receptis exitio fuere. Paucis hostem opperiendi animus fuit. Illius vero etiam ridicula formido exstitit, qui, sociale exemplum perosus, nexo ex rudentibus laqueo, suspendio se consumere quam hosti necandum praebere maluit. Quod factum complures prius admiratione, deinde ludibrio prosecuti, dulcedine spoliorum lentius hostibus inhaerere coeperunt.

16.5.6. Quibus Absalon praeteritis monitisque, ne praedam quam hostem insequi mallent, septem solis navibus totam paene fugacium classem insectari non destitit, illa nimirum fiducia usus, qua toties sibi hostium terga aspicere contigit. Neque enim a palantibus in illa insequentium paucitate numerus, sed virtus aestimabatur. Centum ferme navium turba maritimae fugae diffidentia terrestrem cepit perque horridos ac desertos saltus inermis attonitaque discursum habuit. Iarimarum quoque hostilis sanguinis quam praedae avidiorem concitatior tuendae patriae cupido reddiderat.

16.5.7. Quinque ac triginta navigiis, vehementi remigio concitatis, hostilis Absalonem nobilitas devitabat. Quae cum septem sola sibi instare animadverteret, fugam suam non solum tristem, sed etiam erubescendam rata, bis navigationi, perinde ac pugnam consertura, laxamentum dare conata est. Igitur Absalon, quamquam ab amicis ceterae classis adventum opperiri rogaretur, nulla ex parte cessato remigio, progredi perseveravit, plus hostium trepidatione quam sociorum auxiliis utendum praefatus. Quo cognito, Sclavi summa cum exanimatione metum rubori praetulerunt navesque suas, quo figae habiliores essent, arma et equos in profundum abiciendo oneribus vacuefacere coeperunt. Acrius deinde converberato pelago, Penum amnem perseveratae fugae receptaculum habuerunt. Quos Absalon eo usque vacuo cunctationis remigio insecutus, vespera ad socios, qui praedae incubuerant, revertit. Cuius ne particeps quidem fore sustinuit, gloriam ad se, spolia ad milites redundare speciosum ducendo. Igitur ex quingentarum navium numero quinque ac triginta dilapsis, decem et octo confractis, ceterae in Danorum potestatem dicionemque cessere.

16.5.8. Illa igitur dies, quae Absalonis claritate occaecatam hostium classem aut fugam aut exitium pati coegit, tot terrores, tot maritima discrimina finivit, Syalandicos portus ac Balticum fretum pestifero piratarum incursu vacuefecit, efferatam barbarorum saevitiam iugi patientem reddidit patriamque nostram, vix libertate sua potientem, Sclaviae dominam effecit. Efficax et inusitatum genus victoriae, quo cunctas hostium vires funditus everti contigit! Eadem ut Sclavici cruoris plena exstitit, ita nullum Danici impendium habuit. Quattuor dumtaxat ex Rugianis sociorum an hostium telis perierint, incertum est.

16.5.9. Die postero decem et octo Scaniensium navigia superveniunt, quos Absalon, non morae eorum sed voluntatis aestimatione facta, praedam cum victoribus communicare praecepit. Quid deinde Sclavis consilii foret, cognosse cupiens, callidum speculationis genus amplexus, Bugiszlavum sub simulatione benignae et veteris amicitiae perfidiae per legatos arguendum curat nimiamque regis offensam obnixo placationis studio praecurri postulat. Ad haec Bugiszlavus tantam receptae cladis dissimulationem agere sustinuit, ut, laudata monitoris benevolentia, facturum se, quod ab ipso suadebatur, promitteret. Tantum autem timoris Sclavorum vulgus ob pristinam fugam animis insitum habebat, ut etiam novam, visa rate, quae legatos vehebat, edere non erubesceret.

16.5.10. Post haec Absalon, rerum a se gestarum famam illustri nuntio praecurri magnificum ratus, Tachonem claro Fioniae loco natum cum tentorio Bugiszlavi, quod ei portionis nomine cesserat, remitti curat, nec solum victoriam suam regi indicaturum, sed etiam fidem assertis celebrioris praedae gestamine facturum. Per eundem quoque, ne Sclavicae vires novis copiis instruerentur, messis tempus expeditione praecurrendum hortatur. Quem Kanutus, Iutis Wibergica contione contractis, Absalonici operis eventum digno relationis officio repraesentare praecepit, expeditionis hortatore usurus, quem nuntii auctorem habuerat. Quo facto omnium animis maximam educendae classis curam ingeneravit.

16.5.11. At Caesar, tantae cladis nuntio recepto, postquam solo Absalonis ductu rem gestam cognovit, omnem non solum obtinendae Daniae spem, verum etiam attentandae fiduciam mente deposuit, proprias vires damnando, quod alienis parum efficaciter usus fuisset. Eandem victoriam suam Absalon apud Byzantium incredibili famae velocitate vulgatam postmodum ab equitibus suis, tunc temporis in ea urbe stipendia merentibus, accepit.

 

16.6.1. Sed novae frugis accessio labentibus hostium alimentis opitulata est, iisdem ex regiae profectionis cunctatione instruendorum frumento vicorum perquam utile sibi laxamentum sumentibus. Huius expeditionis opinione perciti Walogastenses profundiora Peni amnis loca crebro lapide complent, moenium suorum aditum navigiis negaturi. Quos Absalon iisdem alvei locis egerere cupiens, trahendae secum iuventutis gratia corpus aquis immergere non dubitavit easque lapidibus vacuefaciendo, quantum transmittendae classi satis erat, ad patientem navigationis habitum perduxit, quamquam oppidani machinas suas tali temperamento librassent, ut eadem amnis spatia certis ictibus destinarent. Quibus obstaculis transitu vacuefacto, facilem sociis petendae circumsidendaeque urbis aditum struxit.

16.6.2. Obsidione coepta, defixi sub aquis stipites, quorum frequentia oppidum erat vallatum, navigia propius appellere passi non sunt. Hanc oppugnationis difficultatem Danorum iuvenes virtute superare cupientes, non temperavere sibi, quo minus, navigiis a profundo remotis, pedibus in aquam descenderent vadaque gradu lustrarent. Contra oppidani in subiectos comminus tela iacere navigiaque tormentis procul incessere coeperunt; quorum eximios iactus eludere quam excipere satius existimares. Anceps incertumque vitatu periculum erat, praegrandibus saxis in consertas puppes cadentibus; in fuga ac declinatione cautoque corporis motu magis quam in ulla armorum ope frustrandorum ictuum remedium ducebatur.

16.6.3. Absalon, medio tenus navigii progressus, egesta tormentis robora crebra corporis declinatione fallebat. Quem barbarus, forte praesidio egressus, postquam ex clipei notis agnitum habuit, tormentorum praesidibus manu significavit, ut eum impeterent. Igitur interrogatus a quodam, an perspectum haberet, qualiter ipsum barbarus denotaret, curam sui illius animo insitam respondit, eodem ludibrio hostem et monitorem excipiendo. Intrepidi animi dixerim in medio salutis discrimine pericula sua iocoso dicto prosequi voluisse. Adeo certissimum fortitudinis et constantiae experimentum necessitas tribuit.

16.6.4. Expugnatione non procedente, nova adoriendae urbis ratio auctore Esberno excogitata est: siquidem inusitatae magnitudinis navigium, variis ignis nutrimentis completum, solo ventorum remigio opportunis incendio moenibus adigendum curabant. Quod, latenti in undis stipiti illisum, sine ulla oppidanorum iactura propriae materiae discrimine conflagravit. Ita exigui ligni impedimento spes ingentis victoriae subruta est, hostiumque salus parvulo fortunae momento ab imminente exitio protecta.

16.6.5. Post haec Bugiszlavus, in dedecorum suorum ultionem dolos mente scrutatus, Absalonis colloquium simulata pacis affectatione per legatos poscendo cum ingenti equitatu destinatum conventui locum petivit. Quem binis obviam sibi navigiis venientem, ut continentem ascenderet, obsecravit, commodius in tentorio quam navi colloquendum praefatus. Obsequentem illum navigioque excedere volentem Erlingus quidam, illustri inter Noricos loco natus, horridioris somnii narratione retinuit, haud dubie fraudem sensurum, si salutem suam hostibus crederet, auguratus. Cuius vocem Absalon, perinde ac divinitus sibi dati indicii miraculum veneratus, vocanti se Bugiszlavo minorem a maiore peti non oportere perhibuit, pontificem duci dignitate praestare asseverando. Ita hosti impotentiam obiciendo fraudis materiam ademit. Ille stricta navis spatia causatus, repentino discessu fallaciam detexit. Nam qui alias ultro navigium Absalonis ingredi consuevit, nunc eius aditum perinde ac fatale sibi domicilium, conscientiae malignitate confusus, exhorruit. Gavisus Absalon, quod salutem suam somnio quam hosti credere praeoptasset, ad classem se recepit.

16.6.6. Igitur cum exercitus noster, communem agrorum vastationem unius urbis excidio anteponens, exhauriendae provinciae consilium cepisset inque pontis pertranseundi angustiis haererent, crebris oppidanorum myoparonibus incessuntur. Qui mox sagittariorum ab Absalone regeque missorum opera deturbati, infestandae commodius classis gratia continenti se tradunt, nostrosque clamore non minus quam iaculis insecuti, per summam ignaviae exprobrationem perinde ac victis insultare coeperunt. Quo viso, reliqui ex oppidanis, passim correptis scaphis, moenibus etiam, quae tuebantur, desertis, in ripam se conferunt, relicta a Danis tabernacula praedaturi. Neque enim regios equites, navium transitum in terra opperientes, fumus tabernaculorum, quae Dani discedentes cremarant, incendio ortus, ab ipsis discerni patiebatur. A quibus cum inopinati attonitique incursarentur, pars in scaphas refugit, pars armis in ripa aut aquis in amne exitium habuit. Natantes a sagittariis interfecti, navigantes eversi iustas irrisis a se Danis poenas luerunt. Ita Walogastenses, paulo ante falsis nostrorum opprobriis exsultantes, nunc civium in conspectu suo necatorum miseranda fata luctu prosequebantur.

16.6.7. Quod Oznenses fama experti, suburbanos penates ocius cremandos curant, ne iisdem hostes ad moenium suorum incendium uterentur. Igitur dum ultro se tectis spoliant, ingens urbi suae tutamentum conciliant, quo domibus tenuiores, hoc moenibus tutiores effecti. Rus regi rapinae exstitit. Cuius sententia Absalon Iulinensium finium arciumque Zuinensium expugnationem peragere iussus, Esbernum fratrem Zuinam cum commissae sibi classis parte praemittit, aut arces ipsas, si fors sineret, capturum aut earum custodibus, quoad se Iulino reverti contigisset, fugam interclusurum. Quarum ianuae venienti Esberno vacuae patuere, propugnatoribus nimirum adventum hostium furtivo discessu praecurrentibus. Ambae itaque incendio datae Qua de re Absalon, Iulinensium rebus absumptis, non solum longinqui fumi contemplatione, verum etiam sociorum inde revertentium affirmatione certior factus, ad regem revertit, laetatus se magna curarum parte fraterna opera liberatum.

16.6.8. Rex, vicos necessariis usibus abundantes captu difficiles fore vacuosque tantum a se penates exuri conspiciens, remeare constituit, qui nunc desertos inopesque lares adortus fuerat, exacto messis tempore referta copiis horrea consumpturus. Cumque, non minus capiendarum urbium difficultate quam vacuarum aedium incendio fatigatus, Zuinam amnem abducendae expeditionis gratia petivisset, exustarum arcium reliquias solo aequari iussit et, ut omnia earundem munimenta demoliretur, etiam lapides fundamentis egestos in profundum iactandos curavit, quamquam iidem recenti adhuc incendio torridi vix se manu contingi paterentur. Cuius laboris idem atque expeditionis finis exstitit.

 

16.7.1. Autumno domi peracto, duodenis millibus e Rugia contractis, Tribusanam provinciam dicioni suae parentem peragrat. Post haec Cyrcipanensium devexam paludem paternae militiae aemulatione permensus, ad urbem Lubekincam pervenit. Qua praeterita, cum Diminum petere statuisset, in abundantem potione vicum incidit, barbaris illic tanta animorum securitate convivantibus, ut nullum prorsus hostilis adventus formidarent impetum. Quantam porro gentis illius intemperantiam pacis tempore exstitisse putemus, quae, ne hoste quidem liminibus imminente, quo minus vires suas ebrietatis illecebris labefactaret, abstinuit!

16.7.2. Itinere deinde nostrorum ad naves converso, convellendae praedae spargendique passim incendii gratia Danica manus disicitur, mentem regis longinquae viae dispendiis a petendi Dymini proposito retrahentibus. Qui triginta solos sibi comites asservasse contentus, cum ingentem barbarorum cohortem opimam villam tueri satellite nuntiante cognosset, Absalonem suo forte vexillo coniunctum dimidio cum praesentium equitum numero opem sociis laturum dimittit. Qui imperium amplexatus, obscurandae paucitatis gratia laxius militem incedere iubet, multitudinis instar confusa agminum specie praebiturus. Quin etiam vehementius irruptionem edere curae habuit, quo plures insequi crederentur.

16.7.3. Iamque barbarorum, relicta villa, nemus tenentium manipulos contemplatus, cum se longe viribus inferiorem animadverteret ideoque sociorum augmentum simulare vellet, complures ex suis furtim discedere monitos aperte subinde redire iussit idque saepenumero faciendum curavit. Igitur auxiliorum incrementa sensim recipere existimatus, non suppetentibus, qui praedam asportarent, contractas vici opes ingenti pyra constructa cremavit, flamnis insequendo, quod usui commodare non poterat, etiam ministris incendii tantae pecuniae consumptionem animi dolore prosequentibus. Ea re gesta, ad regem se retulit.

16.7.4. Qui propter Lubynam pernoctatione habita, deletis vicorum reliquiis, lacunam, per quam arduo labore iter fecerat, ponte a Rugianis consterni curat, eamque nullo paene negotio remensus, conscensis navibus, in proximum Peno amni portum pervenit. Ubi diutina ac vehementi tempestate vexatus, Bugiszlavum pacem a se per legatos petentem repulit, quamquam iam labentibus alimentis expeditionem remittere cogeretur.

 

16.8.1. Exactis domi hibernis, per Zuynam ingenti cum expeditione regressus, Grotzuinam lacerat. Ubi cum Iarimarus hostium occursum ex eorum lituo deprehensum regi nuntiandum proponeret, idque ab Absalone, nisi iidem in conspectum venissent, exsequi vetaretur, ancipiti malo circumventum se dixit, qui, si quid inopinati periculi se tacente sociis incidisset, incuriae damnari, sin maturius indicium afferret, timiditatis notari posset, cum et praepropero nuntio uti probrosum et nimis lento desidiosum videatur.

16.8.2. Huius provinciae praeda parum satiatos pomeranicarum opum fama sollicitat, quae, ut eximiae, ita intactae praedicabantur. Nulli tam longinquam militiam ingredi difficile visum, quamquam perferendae inediae peragrandaeque solitudinis praedicebatur asperitas, ardore praedae periculorum metum levante. Imbellis populus urbiumque et armorum inops regio ferebatur. Et quoniam nostris propositum ex sententia cedere consueverat, pergendi cupiditas animos inflammabat, nec fraudandos praesentibus votis felicia tot successuum experimenta spondebant. In qua profectione, pabulo parum suppetente, non solum equos, verum etiam pedites commeatibus onustos attritae labore vires deficiebant. Hae res convertendi itineris repetendique classe Iulyni causam dedere.

16.8.3. Illic rex adoriendi per insidias Camyni consilium nactus apertaeque eius irruptioni latentem praeferens, ductantibus locorum peritis, per ignotos ac devios saltus plenum difficultatis iter corripuit. Errantibus ceteris, Sialandenses ac Scanienses, Alexandro (Absalonis hic sorore editus erat) primipilo usi, Rugianisque ducibus rectam et compendiariam viam secuti, Camynum venere occupassentque, nisi incolas incendio cautiores fecissent. Quorum paucitatem Bugiszlavus, qui in eodem tunc forte oppido moram agebat, effusis manipulis irrumpendam ratus, Esberno, qui talium rerum experientia usuque callebat, quo longius hostes urbe evocarentur, de industria cedendum monente, diu terga praebentibus institit; ad postremum, intellectis insidiis, effusius ruentes in aciem revocat, tam improbum ab urbe excessum amarae reprehensionis salebris insecutus.

16.8.4. Quod videns Esbernus, abiecta fugae simulatione, signa ad hostem reflexit effecitque, ut Bugiszlavus, caballo delapsus, pavido recursu intra vallum confugeret, celeritate pedum salutem quaesiturus, quam aut armis aut equi velocitate tueri fiduciam non habebat. Alexander, illato portis signo, neminem, a quo repelleretur, invenit, tanta trepidatione captis hostibus, ut ne urbis suae quidem limina ab iniuria vindicare praesumerent. Qua gloria satiati Danorum iuvenes paulatim in aciem se recipere quam ulterius urbi insultare maluerunt, paucitatis aestimatione temeritatem domante.

16.8.5. Hunc iuventutis procursum rex reliquo milite subsecutus, propter muros equo descendit, expugnandae urbis habitum curiosiore contemplationis officio lustraturus. Quo residente vallumque vexillis stipante, canonicae vitae clerici, contusi deiectique animi maerorem pedum nuditate testantes, digesta rite processione cum insignibus suis adveniunt, eoque paternae sanctitatis admonito, genibus nixi sacris aedibus abstinendum precantur, orando, ne divinos penates humanis incendio iungat neque ita in hostes saeviat, ut publicae religionis domicilia consumat, tot suas, tot maiorum virtutes taeterrimo facinore corrupturus. Adiectum ab iis est Bugiszlavum regis tuto petendi gratia familiaris fidei patrocinium postulare. Responsum a Kanuto homines sibi, non Deum incessendi propositum esse, ut iustum, ita alienum sacrilegii bellum gesturo. Quibus, si civitatis partem extra municipii moenia collocatam cremaret, ecclesias mortalium aedificiis permixtas communibus flammis implicandas dicentibus, iram precibus remisit hostilesque lares inviolatos relinquere quam divinos humanis iniuria aequare maluit. Illi urbem precibus suis donatam gavisi, gratiis pro beneficio actis, laetitia ovantes discedunt eamque sacro concentus genere prosequuntur.

16.8.6. Bugiszlavus, quod petebat, obtento, quaesitum Absalonem die postero obviam sibi cum Iarimaro venturum precatur, eosdem faciendae cum rege pacis arbitros habiturus, quos tot colloquiis amicos expertus fuerat. Quem Absalon fraude potius quam sincera verborum fide agere ratus, negavit se intercedere, quo minus igni provincia vastaretur, ne tantum iter explesse fraudi fuisse videatur. Ille nihil a se extra municipii moenia possideri confessus, sacris tantum domiciliis eorumque gratia vicinis tectis abstinendum oravit. Quod beneficium eodem voto petitum promissumque est. Reliquum lucis avidissima vicorum vastatione consumptum. Bugiszlavus praesentium periculorum impulsu promissum revertendi tempore sectatus, Absalone et Iarimaro dextras praebentibus, ad regem perducitur, ingentisque summae pecunia multae nomine pacta, non alias pacis condiciones assequi potuit, quam ut procurationem hactenus patrimonii titulo administratam e manu regis beneficii iure susciperet libertatemque servitute mutaret, Rugianae gentis tributum obsequiis aequaturus. Hanc pactionem obsidibus firmandam pollicitus discedit, redeundi comitibus utendo, quos adveniendi duces habuerat.

16.8.7. Et ne venerationis expers dimitteretur, ab Absalone convivio cum amicis exceptus, potu nimis avide sumpto, adeo vires sensumque exuit, ut vix mente constare putaretur. Qua intemperantia amissae maiestatis oblitus, deflendae servitutis loco libertatis gaudia repraesentavit. Igitur nimio ebrietatis haustu obstupefactis nervis, nave egestus in tentorio collocatur, Absalone quadraginta armatos ante tabernaculi fores excubare nocturnaeque eius custodiae vacare iubente. Tanta siquidem apud Danos servandorum hospitum sedulitas exsistere consuevit, ut eorum saluti perinde ac propriae studere curaretur. Quo beneficio obligatus Bugiszlavus, Sclavorum animos Danis applicando, debitam Absalonis meritis gratiam retulit. Quibus cum, pulso mane somno, oculos inseruisset, Danorum fidem exosculatus aptissimoque laudationis genere prosecutus, plus voluptatis se ex percepta Absalonis humanitate quam amaritudinis ex patriae iactura sentire dixit.

16.8.8. Igitur ad locum, in quo milites eum praestolabantur, relatus, postero die, Sclavicae nobilitatis proceribus adductis, genibus annixus cum coniuge se et liberis ad pedes regis suppliciter abiecit veniamque diutinae rebellationis precatus, obsidibusque ex parte datis, ex parte promissis, avitae paternaeque procurationis summam beneficii loco suscipere non erubuit, quod patrimonii erat, alienae largitionis indulgentia possessurus.

16.8.9. Rex, principis huc necessitatis perducti miseratione permotus, satis iam graves eum sibi poenas dedisse existimavit regnumque eius in munere quam in usu suo constituere maluit ac demum humi iacentem erexit. Nec minus regem maternae erga Bugiszlavi filios necessitudinis respectus tangebat. Ita Sclavicarum rerum dominium, assiduis Waldemari laboribus negatum, parvulo Kanuti negotio contributum est, felici eius militia paternam supergrediente fortunam. Eodem temporis momento, ingenti nubium volumine colliso, per summam utriusque gentis exanimationem fracta crepuere tonitrua. Quo eventu Sclavi regni interitum portendi a coniecturarum sagacibus existimatum est.

16.8.10. Bugiszlavi quoque animus, constantiae pignoribus refertus, accepti beneficii memoriam ad ultimum usque vitae tempus inviolabili fide exhibuit, adeo ut, cum supremo morbo correptus in lectulo laberetur, adhibitos amicos iureiurando obstringeret, eos coniugem suam ac liberos ad regem perducturos eumque dividendi inter pupillos regni auctorem habituros et, quod statuisset, perinde ac testamento cautum custodituros, nihil se de Danorum fide haesitare testatus, quorum egregia toties experimenta susceperit; succurrebat enim illustri viro, quantos fructus Rugianis constantis erga Danos amicitiae custodia peperisset.